Opera philosophica;

발행: 1891년

분량: 543페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

Tract. II. Pars III.

nostris pares aliquatenus simus. Unde Deus ob nullam aliam causam usquam est rogandus, quam ut exsequamur obligationes, quas ipse nobis, mediante Ratione seu lege sua, injunxit non licet enim petere, quod non licet velle. Nullum autem bonum nobis qua tale, seu ibi stando, nec alio quoquam illud referendo, appetere aut velle nobis licet ut Tractat. I. saepius demonstratum est); non ergo etiam petere illa a Deo nobis licet Equidem in praeclara illa precatiuncula, quam Christiani Dominicum vocant, nihil aliud petendum proponitur, nisi quod ad obligationes nostras pertinet quod et per se patet, et pluribus, siquid forte dubii cuipiam sit, demonstraremus, si ea res fori nostri esset. Gratiarum scito tandem duas amplectitur agnoscitque causas; nam Deo gratiae agendae sunt propter obligationes impletas quam causam etiam preces agnoscunt, sed eo discrimine, quod hae ad implendas obligationes, illa ad impletas referatur), et quia quaedam, imo infinita bona jucunda, delectabilia, quae res fecunsis ante Ocavimus, nobis largitus sit Deus et haec causa in preces non quadrat; Deus enim non est rogandus, ut res secundas qua tales nobis impartiat), gratiae agendae sunt. Hae igitur sunt quatuor partes atriae quarum quidem priores duae oriuntur ex Inspectione Dei, quatenus auctor noster est tertia, quatenus legislator et quarta denique, quatenus praemiator nosterest, cum legem ejus impleverimus. Et sicut praecipua pars humilitatis non est inspicere se, sed despicere se, sic praecipua pars Pietatis non est Inspectio Dei, sed cultus, atque illa propter hunc tantum expetitur. II. Impietas et verssitio. Vitium illud tiod Pietati opponitur, generali nomine vocari potest Impletus, sicut et illud quod Temperantiae opponitur, seu in

excessu, seu in defectu, Intemperantia simpliciter vocari potest. Sunt enim ista nomina generalia, et quantum est ex vi suae significationis excessum aeque ac defectum comprehendunt, sed usu magis defectui accommodantur, eo quod populus magis agnoscat Vitium in defectu quam in excessu, ut Traci I de Justitia num. diximus. Impietas autem duas etiam habet partes altera Deum non recte agnoscit, altera non recte colit. Et qualitum quidem ad priorem

102쪽

partem attinet, ea rursum in quatuor membra dispesci videtur, nempe coteliam, Idolologium, Athe mum . e timere . coetelis Deo tribuit quod ei non convenit; quod cum plerumque ex elo aliquo imprudenti contingat, generatim Cacogeliam vitium illud vocavimus quale est eorum, qui Deo corpus et humanam figuram adscripserunt, ut inter Philosophos Epicurus, et inter Gentiles vulgus omne Huic opponitur proxime timeresis, quae Deo demit et aufert quod ei competit ut cum cura rerum humanarum, proVidentia, et regimen Deo auferuntur, quod itidem fecit Epicurus. Idolologis est, cum creaturae alicui tribuimus quod Deo proprium est.

Athe mus denique, cum Deus ipse tollitur, et attributa ejus in in brutam aliquam naturam referuntur qualis est eorum, qui omnia haec sine cognitione, sine sensu facta dicunt, naturali quadam neces sitate, cujus demonstrationem ignoremus ut angulos in triangulo aequales esse duobus rectis, necessum est necessitate, ut illis videtur, bruta, et a nullo intellectu dependente. Sed quam illi falsi sint, imperiti, et stulti, in Metaphysica nostra . parte, quam Theologismvocavimus, satis ostendimus, et facile etiam hic ostendi potest ex iis quae circa Dei inspectionem notavimuS. Quatuor haec vitia consistunt in errore aliquo Intellectus, sed vincibili, adeoque secum trahente peccatum in voluntate. Nam si

quis ex ignorantia invincibili hic aliquid erret, ei vitia impingenda non sunt. Similiter si quis non errore, sed libidine ductus falsa de Deo censuerit, is quidem Impius est, sed Impietas ejus in hoc genere non versatur, quod Theologiae opponitur, sed in altero genere, quod

Theolatriae. Interim peccant hic Poetae, qui dii rixas, pugnas, et vulnera, nefariasque libidines adscribunt. Alterum Impietatis genus versatur in malo ac perversis cultu Divinitatis, vel etiam nullo oriturque facile ex praecedentibus vitiis. Nam Cacoeteli qui laborant, facile Deum venerabuntur iis rebus, et adorabunt, quibus ille adorari colique non debet qui vero dolo Divinitatem adscripserit, facile it Idololatro, et loco Dei creaturam aliquam suspicit et veneratur Atheus vero Deum non colet, utpote quem nullum agnoscit, aut cum natura bruta et non intelligente

103쪽

confundit timereticus vero, qui a Deo aufert quod ei proprium est, similiter defectivum aliquem et mancum cultum Deo adhibebit. Cum vero quatuor partes sint Theolatriae, singulae etiam habent opposita vitia. Nam Adorstioni opponitur et contemptus Dei, et Hlo hemio, et Irrisis atque Ludibrium, et similes nefariae atque horrendae humani animi petulantiae dum non laudant eum, sed Vituperant; non admirantur, sed opera ejus velut solita abjecta, et quae familiaritate sua biluerint, sine consideratione sua transmittunt;

nec dignum illum, seque minores ipso unquam cogitant. De otioni autem opponitur Curatio Dei, quae, quamvis aliter interpretative et in omni vitio locum habeat Philautia enim Deum excludit, et hominem ad seipsum ordinat, sibique ipse devotum facit), tamen est aliquod peccatum, quo formaliter hoc fiat, et illud proprie

huc pertinet. Precibus opponitur eurum neglectus, et per ersus usus, cum Deum non precamur, ut obligationibus nostris pares esse possimus, sed id ex nobis ipsis habere volumus, aut Deum ob felicitatem nostram, eaque quae illam constituere Videntur, rogamUS. Similiter Gratiarum setioni et Neglectus, cum eas non persolVimus,

et IIctius usus opponitur, cum . . Deo gratias agimus ob res malas, puta vindictam de hoste sumptam, opportunitatem turpitudinis, incestiis, et scelerum, item impunitatem apud homines et similia. S. a. Religio. Religio est ea pars Pietatis, quae quod humana Ratione attingere non potest, sub divina Revelatione amplectitur. Culmen ergo Pietatis est, et summus apex rerum moralium nec enim Virtus altius ire potest quam ut supra ducem suum, nempe Rationem, quodammodo ascendat, et se totam in Deo refundat); periculosis tamen et horribilibus praecipitiis circumseptus ut merito dictum sit, prGestrare homines nullum ubere Religionem, quom talem quolem Asbent plerique . Religio innititur existimationi illi, quam de Deo et ejus neffabilitate concepimus. Cum enim in spieiendo ipsum clare viderimus, multa ab eo circa nos facta esse, quorum modum nullum cogitatione ac Ratione

nostra assequi possimus; facile persuasum habemus et intelligimus, fieri posse ut multa alia sint ineffabilia, quae praestare potest, quae

104쪽

tamen nos et secundum se, et etiam secundum modum suum lateant. Eorum tamen posse illum cognitionem aliquam impartiri, si non omnium, ast quorundam, quae ad nos maxime pertineant qua cognitione non quidem Ratione assequamur aut ipsa, aut modum eorum quae nobis revelaverit, sed mero testimonio et auctoritate ejus. Sed cumrcs haec admodum periculosa sit ut diximus , et inlinitis illusionibus, impos uris, ac fraudibus obnoxia quam multis enim Religio sua quaestui non est quam multi vanitate et gloria ducti non dicunt, se accepisse a Deo, quae ipsi confinxereri quantum non pertinacia, et ejus quod semel receptum est studium hic valet l), Regulae quaedam praescribendae sunt, cum quibus tuto possit Pietas in Religionem

abire, et non tantum ea quae Ratione naturali percepit, sed etiam quae Divina tantum Revelatione constant, amplecti.

Et primo quidem Regula est, ut id quod sub Divino testimonio

ac auctoritate recipitur, nihil habeat in se Deo, ejusque potentia. sapientia, caeterisque attributis indignum. Hinc expunguntur somnia ista et portenta Brachmannorum, Turcarum seu Mahumetanorum, aliorumque Gentilium et Idololatrarum continent manifestas ineptias, aniles insanias, et saepe turpitudines nefarias. Secundo Regula est, ut id quod sub Divina auctoritate recipiendum proponitur, ad nos aliquatenus, imo maxima ea parte pertineat. Deus enim non est qui otiosis occupari nos velit, aut eis quae nostra non intersunt vacare. Unde innumerabiles illi mundi et inter-

mundia, quae olim Democritus ac post ipsum Epicurus invexere, cum Ratione non constent, multo minus sub Divino testimonio obtrudenda sunt; nihil enim illa ad nos. Sufficitque nobis scire Dei potentiam immensam esse, et plura eum Scere quam nos cogitare possumus an vero potentiam impendat aliis alibi hominibus, et in aliis systematibus, et mundis condendis, regendis, et gubernandis, hoc, ut dixi, nostra nihil refert.

Tertis Regula est, ut testimonium illud Divinum, quod propositionibus aliquibus appositum esse perhibetur, signis et miraculis, quae non nisi a Deo proficisci possunt, comprobetur alioqui quilibet nobis sua somnia venditabit, et sub Divina evelatione ac auctoritate Obtrudet. Si ergo Deus, quae ipsi dicunt, pro suis agnoscat, procul dubio ostendet indicio et argumentis irrefragabilibus, ea a se dimanaisse.

105쪽

Tract. II. Pars IV.

Ouarta Regula est, ut intus in mente ac in conscientia quam evidentissime sentiamus Deum quasi loquentem nobis, dicentemque haec sua esse, a se proficisci, se eorum esse dictatorem, etiam si Ratione nostra non assequamur ista. Et haec potissima egula est, et sola etiam susscit; sed infinitis praestigiis, fraudibus, melancholiis, et persuasionibus obnoxia, quae cautissime debent, et adhibitis fusisque ad Deum humillimis precibus, resecari, praesertim vero pure simpliciterque vivendo, nam stimus Dei cultus bonus unimus est, ut non Senecae, sed Dei ipsius Oraculum esse videatur. His regulis si rite instructi fuerimus, munita nobis est ad veram Religionem via, quae Ethices et totius humanae vitae summus finis est. Habet etiam Religio sicut in genere Pietas suam Theologiam et Theolatriam in Theologia, quae Deus revelavit, consisierantur in Theolatria, quae ad suum cultum facienda instituit, expediuntur. Habet etiam opposita sibi vitia, Impietatem, et Superstitionem,

quae hic tanto detestabiliora sunt, quo Religio simplici in Deum Pietate est major et illustrior.

De Virtutibus Particularibus circa alium quemcunque hominem.

ig. Iustitia et Aequitss.

Virtus cum circa alios homines versatur, generali nomine potest vocari Aequitus, eo quod illi omnes aequali nobiscum loco habendi sint. Ita scit ut tres sint Virtutes particulares, seu tria summa genera Virtutem Particularium Uumilitos scit Particularis illa), Pietss, et Aequitos. Habet etiam Aequitus duas partes, nempe inspicere alium hominem Proximum ordinari vocant Christiani et conspicere eundem, seu pari secum loco illum habere. Quantum attinet ad Inspectionem proximi, facile videmus eum ita

a natura comparatum esse, ut nos sumus eodem modo huc ignarum

appulisse, hinc abripi, hic agere dependenter prorsus ab alterius alicujus, qui Deus vocatur, arbitrio proinde easdem habere illum Obligationes, quas nos habemus. Nec de inspectione ejus plura dicenda

106쪽

sunt, cum illa satis intelligantur ex iis quae de nostrum ipsorum inspectione diximus. Allera pars equitatis est praecipua, et unde Aequitas nomen suum habet, quae est proximum puri nobiscum loco dignuri. Ex quo

proxime sequitur Obligati opis et auxilii in eum conferendi. Sicut vero nobis nihil agere licet, nisi quod ad obligationes nostras pertinet, sic nec juvare proximum in aliquo licet, nisi quod faciat ad Obligationes ejus. Omne nostrum auxilium, quo ei succurrimus, eo semper spectare debet, ut is obligationibus suis satisfaciat turpissimum hic est et omnino servile, auribus ejus aliquid dare, libidini ejus et oblectamentis servire, adferre ea quae faciant ad honorem et divitias, imo ad consolationem, si ibi sistatur, seu in eo stetur: possunt enim haec subinde recte fieri, si ad Obligationes ejus referantur. Jubet igitur Aequitas, ut, quia vivere debet proximus, et manere hic donec a Deo revocetur sicut et nos), ei in Obligatione illa persolvenda opitulemur, si in aquas inciderit, salvemus, si in

morbum, sanemus, si victus ei non superest, suppeditemus, de condicione vitae acceptanda moneamus, suadeamuS, UVemUS, etc. Si interim occurrat casus, quo aut nos nostrae, aut ille suae Obligationi satis facere non possit, potius nostrae vacare debemus quam

ejus obligationi ut si in aquam ambo incideremus, habeamque satis quod pro me agam, ille deserendus est, non quia caritas incipit a seipso, ut vulgus dicit, seu quia me ipsum magis amare debeo, magisque mihi studere quam alii alicui quod ineptum est, et manifeste Philautiam seu peccatum inducit), sed quia meae obligationes fortius

me obstringunt ad exsequendum eas, quam ad promovendam exsecutionem Obligationum quas alii homines habent, ut per se notum est, et facile exemplo legum humanarum intelligitur. Cum enim pluribus aliquid injunctum est, magis tenemur pro se quisque quod injunctum est exsequi, quam socium in exsequendo juvare. Aequitas illa generalis in Aequitatem stricte dictam et Justitiam distinguitur. Justitis scit sarticularis haec, non vero Cardinalis, de qua Tractat. I. tribuit illud proximo, quod ei stricto jure debetur, seclusa scit omni gratia et favore erga ipsum. Sic operis mercedem suam, emptori mercem, venditori pretium persolvendum est, standum con-

107쪽

Tract. II. Pars IV.

OItractibus et promissis, non ex nuda Aequitate, sed ex Justitia, in qua favor nullus erga proximum implicatur Aequitatis vero, et non stistitiae est, studioso homini, et diligenter opus, de quo contractum erat, absolventi, aliquid adjicere ultra summam quam licitatus fuerat. Quia hic elucet favor aliquis et gratia in proximum, quamvis nulla sit, si ad legem Dei comparetur ea enim stricto jure opus hoc

exigebat.

Sub Justitia commutativa et distributiva, sub Aequitate, liberalitas, clementia, comitas, caeteraeque illae in indefinitum fere Virtutes continentur, de quibus hic non est dicendi locus, sed ad Politiam pertinet illa tractatio. Vitia opposita Aequitati sunt iniquitas in defectu, et amor perditus in excessu, quae facile ex dictis intelliguntur.

108쪽

TRACTATUS III.

DE FINE ET BONO.

PROOEMIUM.

Finem proprie amamus, proprie volumus media vero, etiamsi illa

propter finem amare ac velle dicamur, absolute tamen non amamus

aut volumus. Unde qui studet ut doctus sit, non studii et lucubrationum, sed doctrinae amator est et siquidem doctus esse velit quo Publico prosit, non doctrinae sed Reip. amator est quod si et prodesse volet Reip. ut honores et dignitates in ea consequatur, aut opes et divitias, aut amicos et favorem, jam potius harum rerum, quas consequi intendit, quam illarum, quas ad illam consecutionem adhibet, amator est. Atque ita semper finis dat speciem et nomen actibus nostris is proprie a nobis appetitur et amatur Media vero non amamus saepe etiam secundum se Versamur, et tantum propter sinem, ad quem serviunt, apprehendimus ea et utimur ut aeger sanitatem amat et pharmacum odit per se ac suo nomine, quamvis illud cupiat propter sanitatem. Erit igitur hic Tractatus commentarii loco in eos qui praecessere et qui sequuntur cum consideratio finis et mediorum tam necessaria sit in rebus Ethicis. Fini autem Bonum conjungitur, imo coincidunt haec, ut infra videbimus. S. I. Finis peris et perfntis. Finis operis est id ad quod res aliqua ex suo stur ferri et conducit ut doctrina respectu studii, nam studium ex natura sua Valet a comparandam doctrinam. Finis perontis est id propter quod Gliquis serratur , ut cum quis diligenter studet ad assequendam doctrinam, fieri potest, ut Finis operantis sit ipsa doctrina . Ex quo

109쪽

Tractatus III.

igitur etiam exemplo vides, eundem esse posse et finem peris et operantis; sed possunt etiam hi Fines admodum diversi esse Ueluti cum quis oleum effundit in incendium, putans esse aquam, Finis operantis est restinctio incendii id enim operans intendit ista sua actione, incendium ut restinguatur , Finis autem operis est augmentum incendii opus enim illud, quod ibi sit, ex natura sua tendit ad augendum incendium). Sic etiam Tractat. I. de adminiculo Humilitatis, satis patet, felicitatem Virtuti esse Finem operis valet enim et sola Virtus ad felicitatem conferendam ex natura sua). sed non esse Finem operantis vir bonus enim propter felicitatem non oneratur, sed propter suam Obligationem). Hac ergo distinctione interposita, multae tricae expediuntur in vera illa et solida sententia, quam ibi tradidimus et quaeque ex sacris literis a quibusdam non bene eas intelligentibus objiciuntur, hac distinctione adhibita facile solvuntur. Inter hos ines praecellere videtur Finis peris hic enim a natura seu Deo constitutus est, Finis vero operantis constituitur a nobis. Unde et res nunquam frustrantur in operis ultimo scit . et hic proprie tantum Finis est), saepe autem frustrantur Fine perantis: ut cum studetur ad doctrinam consequendam vel gloriam, saepe et doctrina pariter et gloria frustramur. Finis autem ultimus Operis rerum

omnium est Deus; omnia enim sunt et sunt ejus gratia ut infra videbimus . Isso autem Fine res nulla frustratur impossibile est enim sileri aliquid, quod in ejus gratiam, gloriam, et satisfactionem non

cedat.

S. a. Finis Cujus et Cui. Finis Cujus est id ad quod os equendum adhibentur Medis Finis Cui est id in cujus gratium adhibentur Medio. . . cum qui diligenter studet, Finis Cujus est doctrina, Finis Cui ei ipse studens: nam in gratiam sui, et ut sibi doctrinam comparet, studium suum adhibet Potest quidem liae distinctio tum in Fine operis tum perantis locum habere v. g. cum senex avarus est, et undique divitias

corradit, Finis Cui operantis est ipse senex, qui istis suis sordibus divitias sibi accumulare studet sed Finis Cui operis sunt heredes ejus, his enim bene cedit senis istius avaritia. Similiter Finis Cujus operis

110쪽

atque operantis diversi esse possunt, ut patet S I. in exemplo ejus qui oleum in incendium infundit, putans esse aquam. Similiter peccatori binis Cui operantis est ipse peccator ideo enim facinus perpetrat, ut sibi bene sit, et in sui gratiam peccat; minime vero is est Finis Cui peris, cum opus hoc non in gratiam ejus, sed perniciem tendat ex natura sua. Quis est ergo hic Finis Cui istius operis Res p. Deus, in cujus gratiam, velit nolit peccator, tandem ultimo facinus illud, quod magno suo scelere perpetravit, ex natura sua tendit. Inter hos ines praecellit inis Cui, nam Finis Cujus expetitur tantum propter Finem Cui asteo ut Finis Cujus habeat quodammodo rationem medii, comparatione facta ad Finem Cui Voluntas enim cum jam per medium in Finem Cujus tetendit, non ibi sistit adeoque non est hic proprie Finis et terminus motionis voluntatis), sed arrepto Fine Cujus tendit cum illo ulterius ad Finem Cui, atque ibi sistit, unde et hic proprie Finis est. Ex quo apparet, quam sint illi turpes, qui sua causa Deum colunt hoc enim est pervertere totum rerum ordinem, atque ex eo qui essentialiter Finis est Deo medium facere, ipsumque, ad quem omnia destinari debent, ad aliud

quiddam ad se destinare.

Deus ergo et est Finis operis et est Finis Cui omnium rerum creatarum. Nam Deum esse Finem, proprietas est ex essentia ejus necessario dimanans, quae debet ei perfectissimo modo tribui jam autem perfectior est Finis operis quam Operantis ut o vidimus), et perfectior est Finis Cui quam Finis Cujus, imo hic non est proprie Finis, sed medium ut jam statim videbamus). In eo autem consistit ista ratio, quod quaelibet res per necessariam consequentiam inferat gaudium, approbationem, et satisfactionem in Deo. Quaelibet enim re ab eo facta est, accipitque ab eo regulas optimas, quae ex dictamine summae et optimae mentis id est, ex ipso Deo profectae sunt agiturque pro condicione naturae suae quaelibet res in illas regulas peragendas videt ergo Deus in quaque re quod suum est, quod optimum est atque sapientissimum ex qua contemplatione necessarium est ipsum assici satisfactione inenarrabili. Finis autem Cui operantis solent esse ipsi homines, ipsi Operantes; cum enim ordinario modo agimus, omnia ad nos referimus, et in nostri gratiam omnia facimus. Quamvis enim subinde alium aliquem

SEARCH

MENU NAVIGATION