Opera philosophica;

발행: 1891년

분량: 543페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

Tractatus IV. ipsum in se talem habere speciem, itialis nobis occasione ejus incutitur.

1. Passiones sunt extru genus morum. Stoici censebant, omnes Passiones esse malas in genere moris: Peripatetici moderatas Passiones bonas esse dixerunt, immoderatas in vitio posuerunt. Ambo vehementer errant; si quid enim hic mali esset, id non nobis, sed auctori condicionis nostrae Deo imputandum foret quod absit consistit enim in his passionibus bona pars condicionis humanae, et fere potissimum per illas homines sumus, et demptis hisce una cum sensibus, non est quod nos amplius homines esse existimemus. Sunt igitur in genere naturae admodum bonae Passiones, licet quaedam nobis injucundae sint, seu male assicientes (ut dolor, timor, etc. . in genere autem mori nobis neque bonae neque malae sunt, sed habent se sicut videre et audire, etc., propter

quae nemo probus aut improbus vocatur.

Sed dices vastiones quaedam sunt turpes, libidinosae, obscoenae, nefariae, quibus homines ad facinora, caedes, et horribiles incestus concitantur. Resp. Quod concitantur ab illis, hoc malum est, ipsae vero Passiones in se non sunt malae tantum enim continent in se

certam perceptionem, nobi obvenientem a corpore, ut necessario in nos derivatam, non tam a corpore quod res bruta est, et per consequens nihil potest vera incientia causare quam ab auctore corporis condicionisque nostrae humanae. Quod vero nos Passiones nostras sequamur, hoc turpe est . quia auctor noster non voluit, ut iis abducti aliquod ageremus aut agere mitteremus, sed totos subjecit nos Rationi voluitque ut ex praescripto ejus omnia et faceremus et facere omitteremus. Sicuti sensus cum nobis dedit, noluit tamen iis nos in veritatis indagatione, sed innatis nobis notionibus et ideis uti unde incidenter patet, eodem loco esse habendos eos qui sensum sequuntur in Philosophia, atque eos qui Passiones suas sequuntur in Ethica. Nota vero, non tantum sequi nos saepenumero Passiones nostras , sed habere etiam magnam propensionem ad sequendum eas quae est veluti esseminatio quaedam nostri, qua non satis ad Rationem quae sola nos movere deberet attendimus, semperque vacillamus, an ductui

ejus obsequi velimus an ei nuncium mittere et magisque semper ad ea

122쪽

inclinamus, ad quae passio trahit. In qua propensione effeminatione, et vacillatione magna inest turpitudo, quam quia non bene ab ipsis

Passionibus distinguunt, quidam turpitudinem illam, quam sibi ipsis

imputare debuerant, in Passione suas, auctoremque earum Deum

nam hoc inde consequens est retulerunt. Est igitur in libidine v. g. carnali quae passio quaedam est admodum vehemens, praesertim in juvenibus sensus quidam sive perceptio, et hactenus nihil mali; sentitur deinde propensio quaedam ad standum in ista Passione seu delectatione ad alia, quo ea quasi impellere videtur, exsequendum et in his omnibus turpitudo atque peccatum est. Unde sit etiam, ut honesti atque ingenui homines, quarundam

Passionum conscientia commoti, erubescant atque pudore suffundantur, quod non ex sensu, quo Passiones in se experiuntur, fieri dicendum est, sed ex propensione deserendi Rationem et sequendi Passionem, quam simul in se persentiscunt. In hac enim propensione, et ut vocavimus esseminatione, non levis nota, non leve propudium est. Petes, unde propensio ista in nobis P Res p. Quia infantes nati sumus; inde etiam factum, ut sensibus atque Passionibus ante quam rationibus ut alibi forte demonstrabimus adhaeserimus. Sed cur infantes

nati sumus, et non potius viri cum pleno usu Rationis P hic Philosophia sistit. Videon notata nostra latiora in Cartesium, praesertim ad Si illos qui agunt de origine erroris, S I. etc. a. Actio ex P pone. Vita Vulgi. Vulgus quae agit, ex Passione fere agit nam primum quidem ad

literas, et institutum aliquod vitae, adiguntur metu sub parentibus, Praeceptoribus et paedagogis. Ubi assueti sunt illi instituto vitae, saepe etiam amant illud, et per amorem et familiaritatem quae item Passiones sunt ei adhaerescunt; et fortius adhuc agglutinantur et agitantur metu insoliti, quo metu Vulgus Omne maximopere perterretur; usque adeo, ut plurimos eorum videamus, cum vitae condicionem mutare coguntur, suntl etiam vitam cum morte commutare.

Atque hic est primus sive insimus gradus uui, qui in ossicio con-

123쪽

Tractatus IV. Ioptinentur amore et familiaritate soliti, metu et horrore insoliti et comparantur cum pueris, ac maximam partem populi constituunt. Notandum etiam est, quam vulgus vocat con cientiam esse meram Passionem nempe stimulum et instinctum in animo id exsequendi, quod Ratio jubet. Cui cum paruerunt, sedatur paululum, ut solentaliae Passiones quo casu dicunt se habere pacatam conscientiam ;cum Vero contraVeniunt, cruciantur et urgentur, quo casu dicunt se habere turbatam conscientiam, aut stimulis conscientiae se agitari); quae omnia similiter locum habent in aliis passionibus. Sed cum ipsi vera diligentia careant et nunquam satis ad Rationem auscultent, facile sit ut pleraque, in quae per conscientiam stimulantur, sint illis obscura adeoque cum illis obscuris facile quaedam alia obscura connectunt, quae a Ratione non dictantur. O n. U. g. Ratio dictat non violandos alios homines cum hoc dictamine Rationis obscure connectunt, Ossa sepultorum non esse movenda de loco suo, cui si contra Venerunt, putant hoc grande nefas esse et innumera sunt talia nullibi in gentilium historiis non occurrentia.

Qui igitur conscientiam illam in Vulgo sequuntur, sine dubio non nisi Passionem suam sequuntur vocantur interim religiosi et functi. Atque hic est fecundus gradus usti, et nidulatur maxime in primo gradu tamdiu enim horrent conscientiam suam, quamdiu insolita sunt

facinora, ita ut hic maxime vigeat metus insolentiae. Comparantur autem cum feminis, in quibus etiam hic affectus magis elucet. Tertius rudus usti est eorum, qui metum illum insolentiae per contrariam audaciam et temeritatem nonnihil infregerunt atque hi pericula etiam adeunt, et insolitis non adeo perterrentur, et si multum hic profecerint, de una condicione in aliam errant, et metu verso in id omne, quod assiduum est et constans, vagabundi censentur. Quod si eo usque metum insoliti decerint, ut hinc etiam mortem contemnere ex temeritate et audacia assuescant, fiunt milites, atque hi vel probi apud vulgum, si gloriosi sint, si vero etiam gloriam contemnant, fiunt latrones et praedones hic tertius gradus virorum est in vulgo 'siuartus denique gi silus usti est eorum, qui unam Passionem alia Passione temperant et moderantur. V. . si timeant nimis, ut se in ossicio contineant, audaciam accersunt, aut gloria se exstimulant;

124쪽

si ad voluptates aut libidines pronos se sentiant, abstrahunt se metu infamiae Hibusto ostentes et philosophi identur. Sed hi omnes, quantumcunque sibi videantur moderati et compositi(ut in primo gradu , quantumcunque pii et religiosi ut in secundo gradu), quantumcunque generosi et acres ut in tertio gradu), quantumcunque sapientes et cauti ut in quarto gradu), omnes sunt turpes et scelesti peccatores, nihil agentes ex Ratione, sed omnia ex Passione. S. otio contro P sonem. Vita Philosophic s. Cum Philosophi animadverterent, vulgum ex Passionibus semper

agere, contrariam iam insistere decreverunt, et contra Passiones suas

agere conati sunt; et sic quidem non a puerunt, sed splendidius et aliter quam populus insaniverunt imo per ambages, et quasi per

circulum eodem quo populus, contra quem ire videbantur, decurrerunt ut mox patebit.

Quidam horum Philosophorum Passiones omnes suas exstirpare aggressi sunt quales fuere Cynici et Stoici. In quo est manifesta

dementia, quia exstirpari non possunt Passiones, nisi totum corpus adiciatur, et humana condicio penitus excutiatur; quod non licet, ut Tract. I. Obligat a demonstratum est. Si vero in humana condicione permanere certum sit, Passiones excuti non possunt, utpote quae bonam partem istius condicionis constituant. Denique Passiones illae non sunt molae, sed in genere quidem moris adlaphorae , in genere autem naturae etiam bonae, et quas pati eodem jure tenemur, quo

homines esse jussi sumus, vide S. I. Alterum igitur genus Philosophorum paulo sapientiorum, non exstirpare quidem Passiones, quod et insanum et impossibile aut illicitum

esse demonstravimus, sed saltem actiones ilia omittere, et tantisper suspendere decreverunt, ad quas se Passione aliqua concitari sentiebant. Quorum ex numero Plato, cum puero peccanti spulares, inquit,

nisi irascerer id innuens, se non velle castigationem illam exsequi. etiamsi usta esset et Rationi consentanea, ad quam se ira et vindictae cupiditate instigatum videbat. Sed nec hi sapiunt; si enim actio omittenda, quia passio aliqua ad eam urget, saepe elabetur opportunitas

125쪽

Tractatus IV. Ioset occasio bene agendi, antequam passio illa subsidat. Deinde boni viri non est propter Passiones agere, sed nec omittere propter illas aliquid, sed mere propter Rationem, sive interim passio cum Ratione

conspiret, sive contra Rationem faciat.

Alii inter hosce interjecti et intermedii quasi Philosophi, Passiones

quidem non exstirpandas, sed tantum contra eas agendum esse decreverunt. Hi Cynicis Stoicisque minores insania, Platonicis majores; suntque rursus duum generum. Nam quidam generatim contra omnium suarum Passionum propulsionem agere decreverunt quod genus mortificationem vocant); veluti si cibus delicatus cum cibo injucundo appositus fuerit, potius vescentur injucundo, si convitium quis fecerit, assentabuntur potius quam objurgabunt, et ita de reliquis suis Pas sionibus in eoque modo agendi exercent et se et discipulos suos quam austerissime Alii saltem aliquibus Passionibus bellum indixerunt; quibusdam, inquam, perpetuo contra venire, aliis vero liberum cursum et velut fraenum dare decreverunt, praesertim Passionibus ad pastiam et Venerem itemque ad gloriam, pertinaciamque aliquam, seu constantiam in eo quod inceptum est, pertinentibus, rigidissime contra-

venire non sine dicto sacramento decreverunt. Et inter hasce tres Passionum species primam fere curnem vocant, secundam mundum,

tertiam iobolum, quibus se opponunt juramento, et promissione abstinendi ab iis quae ad venerem pertinent, quae ad dignitates, ad munia publica, itemque faciendi, non quod sibi, sed quod alteri alicui videbatur. O Π Atque ita rursum quatuor gradus Philosophorum recensiti sunt, nempe Cynicorum, Stoicorumque secundo Platonicorum, et denique duo gradus sic se vocant mortificatorum. Et Cynici quidem comparantur cum tertio gradu vulgi, Platonici vero cum quarto, id est cum sapientibus reliqui gradus ad alios reduci possunt, cum quibus majorem habere videbuntur analogiam Atque in his omnibus gradibus nil nisi turpitudo et peccatum: omnes hi rursum ex Passione agunt, licet ipsi me hoc non satis animadvertant Obtinetque hic tale aliquid, quale Plato olim Diogeni Platonis fastum conculcare se dicenti conculcabat autem Platonis tapetia) custos fassum meum in ore fastu: sic illi etiam in Passiones agunt majori Pastione. Omnia haec, ut vidimus, contra Rationem sunt igitur ex Pastione sunt. Quotiescunque enim

126쪽

deliberate agimus, aut Ratio nos agit, aut passio aliqua, ad minus libido agendi, dum sic agimus quia sic placet agere quod etiam atque etiam inculcandum est hominibus. Actio si ueter Passionem. V LV Christi rans. Qui vere probi sunt ut Christiani sunt, cum non nomine tantum, sed re hoc sunt quod e Te dicuntur), nec ex Passione agunt in quo

est manifesta impotentia et effeminatio), nec contra Passionem agunt(in quo est manifesta insania aut immanitas , sed praeter Passionem. Praetermittunt enim quodammodo eam, et nulla consideratione dignantur; sive absit passio, sive adsit, ea de re ipsi non laborant id agunt quod jubet Raaio, et hoc unum curant. Itaque si irascantur, non ideo verberant quod vulgi est), nec ideo abstinent a verberibus quod maxime sublimium Philosophorum est), non dicunt cum vulgo: pulabis qui in cor nec tamen cum Philosophis dicunt Vspu- res, nisi ruficerer se dicunt: Vopulabis, quis Astio jubet ea rapulare u me, sine interim ego qui Lerbero rus si , si e non aut dicunt: Non Lapulabis, quis Ratio etsi sitie interim ego tui mi- feres , s e non. Quod propositum quantam spiret generositatem quam virum bonum undique sapiat, nemo est qui non facile capiat. Hinc interim patet, bonos saepe agere cum Pssione, nunquam Vero ex Passione. Passio inquam actiones eorum saepe comitatur, non Ver usquam actionibus eorum dat causam sed sola Ratio est, cui id juris esse voluerunt, ut actiones eorum ubere vel inhibere posset. Patet etiam arduum esse negotium et dissicile, non ruere hic aut cadere. Cum enim Passiones naturaliter actionibus nostris conjungantur, facile fit ut quae comitari debebant, praecedant, quique cum ira castigare inceperant, pergant ex ira castigare, et qui cum delectatione opus etiam aliquod pium et bonum aggreditur, perficiat illud ex

delectatione atque ita profecto, cum rem bene examinamVS, notum

est fieri in nobis. Dices: Passiones turbant diligentiam, seu auscultationem Rationis: tritus enim est ille versiculus et veruS: Pluribus intentus minor est sil singula enmus.

127쪽

Tractatus IV.

Cum igitur mens Rationem auscultat, magnopere sensibus et passionibus interturbatur ut clarum est in publicum prodeunti, et diversi generis hominibus occurrenti sentit enim dissicillimum esse, aut fere impossibile, tunc temporis Mathematicam aliquam demonstrationem discutere, et, quid Ratio dictet, in omnibus attendere. Ergo probi debent abarcere, exstirpare et ejicere suas passiones, ut primae parti Virtutis vacare possint, id est, diligentes esse. Resp. Probo satis exstirpare et abjicere suas Passiones, quantum scit hoc ad diligentiam requiritur,

cum eas in considerationem non admittunt, nec sinunt eas occasionem

aut causam dare suis actionibus. mi. Ipsa vero Passiones secundum se expellere velle, est se ipsum humana condicione exuere velle quod nefas), aut rem impossibilem attentare, id est hominem velle esse, et tamen humanitatis parte aliqua carere velle quod insanum, ut satis supra demonstratum est . Cui et illud accedit, quod Passiones

plerumque, cum illis obluctamur, incrementum sumunt, et quasi efferentur magis quod in verecundia et libidine tam est manifestum, ut nulla tergiversatione possit occultari Qui, cum erubescere coeperunt, niti contra pudorem suum directe volunt, tanto plerumque erubescunt, et consternantur magis, ut satius sit animum ad aliam aliquam cogitationem deflectere, quam pugnam cum Passionibus, dum eae nos conturbant, et in auscultatione Rationis, aut ossiciorum nostrorum exsecutione impediunt, inire hoc vero est, eas in considerationem non admittere, promiscuas habere eas, et sive absint sive adsint,

inter agendum, quod muneris est, nihil pensi ducere. Sicut igitur, cum de rebus spiritualibus cogitamus v. g. de mente nostra, de Deo, de aeternis veritatibus , obversatur phantasiae idolum aliquod, seu species et imago quaedam, quam qui bene intelligunt, satis sciunt in res illas spirituales, quae menti obversantur, non quadrare, unde nec affectant illam speciem, quia tantum impedire possunt genuinam rei spiritualis cogitationem; nec etiam expellere nituntur, quia hoc non impetrarent, potiusque illo conatu vivacior et expressa magis redderetur illa species sed sinunt modo, et nullam ejus ducunt rationem, atque ex ejus contemplatione nec riunt aliquid nec negant, sed omnem suam conclusionem ex idea et notione innata derivant sic etiam circa Passiones suas affecti sunt boni Non conantur Ilas exstirpare frustra hoc esset, et conatu isto exstirpandi

128쪽

firmius, quas exstirpare vellent, impingerent , non etiam se conformant istis Passionibus, aut iis morem gerunt, non iis abduci se sinunt nam hoc turpe foret, et in vitio atque peccato , sed sicuti se erga se ipsos habent id est, mere negati ve), sic etiam se erga suas Passessiones habent non admittunt ea in considerationem, non curant, non laborant de illis, dum agendum aliquid est absint vel adsint, susque deque habent. s. Demostibus Virtutis. Hostes Virtutis non sunt Passiones nostrae ut praeter meritum suum apud vulgus audiunt, et Vulgo hic accedunt Stoici , sed inclinstiones, proclitetistes, et propensiones nostrue ad agendum aliquid vel omittendum propter Passiones; quas propensiones cum ipsis Passionibus imperite confundentes, totam Ethicam, imo ausim dicere totam Pietatem imprudenter evertunt n. Sicut ergo a Sensu resecanda est proclivitas illa, qua ferimur ad speciem ejus applicandam objectis externis, quae occasionem praebent isti speciei quod alio loco demonstravimus , sic etiam a P onibus detrahenda est illa inclinatio nostra, qua nos ita inclinatos se iriimus, et quasi violentia quadam impulsos ad faciendum omittendumve aliquid gratia Passionum, seu propter ipsas Passiones. Et qui quidem hunc errorem errant, totam Ethicam evertunt, ut diximus. Sic et illi, qui alium istum, quem statim notabamus errorem errant, totam Physicam evertunt; quod illis qui veram Physicam quam Cartesius reduxit excoluerunt, satis perspectum esse potest. Habent autem alii aliarum Passionum proclivitates, ut quidam trucundi, id est proclives ad vindictam prosequendam quidam ibi in , id est, proclives ad agendum aliquid gratia libidinis, seu venereae passionis alii meticulosi, id est, proni ad fugiendum, aut deserendum stationem, et similia alia propter metum exsequenda et sic de aliis. Dicunt autem hi stimulari se ab ira ad vindictam sumendam, a libidine impelli ad stupra, a metu ad fugam, sed vehementer errant; non enim ab his suis Passionibus, sed a propensione aliqua sua, qua propensi sunt ad agendum ex Passionibus, concitantur in has vel illas actiones. Unde non sunt aliae in aliis proclivitates ad obtemperandum Passionibus, sed Ianilis atque eadem fere in omnibus proclivitas corpus

129쪽

Tractatus IV. vero aliter atque aliter dispositum est ad has illasve Passiones. Sic quidam proclives sunt ad venerem, alii non ad venerem, sed ad vindictam eadem in utrisque est proclivitas, scit agendi aliquid gratia Passionis; sed in venere homine corpus aliter dispositum est, ut scit. menti facile Passionem veneream incutiat. Hinc pro diversitate regionum, aetatum, condicionum, exercitiorum, et: alii aliis vitiis dediti esse dicuntur, quia corpus aliis atque aliis Passionibus accommodatum est in aliis atque aliis regionibus, aetatibus, ita, cui accedens mentis proclivitas ct propensio ad agendum gratia Passionum alia atque alia exterius vitia producit. Nulla ergo labes residet in ipsis Passionibus, ut adhuc S. I. hoc Tractatu diximus, sed tota turpido in effeminatione animi, seu in proclivitate illa ad agendum ex Passione consistit. Animus enim, velut connubio quodam cum corpore copulatus, proclivitate illa sua ostendit se esse quodammodo virum uxorium, atque in ipsum quadratillud Poetae Uxori nupsit turpiter ille fuse. Passiones enim obveniunt nobis a corpore ; proclivem esse ad agendum propter illas, est propter corpus velle agere, et ei quasi assentiri ac abblandiri Proclivitas illa sine dubio supponit aliquod peccatum, quod Christiani originule vocaverunt. Haec vide apud ipsos, ne nos ex Philosophia nostra exorbitem US.

S. 6. De Corne.

Caro est proclivitas in bonum jucundum sine respectu ad alios. Unde caro non est hic proclivitas in venerem ut aliis etiam saepe nomen illud sumitur , sed generatim proclivitas in bonum jucundum qua tale, non considerando aestimationem quam alii de nobis habeant;

sunt autem praeter venerem alia bona jucunda multa, quas res secundus ante vocavimus. Vide Tract. a. ubi de Temperantia.

Sed inter res illas secundas solus honor respicit alios et aliorum de nobis existimationem, adeoque ille a consideratione Grnis excludendus est. Reliquis igitur rebus secundis propter delectationem quam in se continent inhiare, carnale est etiam literarum et Philosophiae studio, imo etiam Virtutum exercitiis et ossiciis. Ex quo facile liquet, eos qui rudem adolescentiam literis, Philosophia , et 8

130쪽

humanitate excolendam susceperunt, vix tamen eam ad austerum Rationis dictamen parant, fabellis autem et Musarum deliciis tenent, non procul a lenonibus abesse. Quibus etiamsi duriusculum hoc forte Videatur, verum tamen est accensendi etiam sunt ii, qui Christianum populum amore illo Passionis, quem deaeotionem vocant vide Tractat. I. S. I. , ad cultum divinum allicere, in eoque stabilem et fixum con

tinere conantur.

Nota Vero, non esse carnale, dum rebus secundis ex praescripto Rationi vacamus, delectationes, quas nobis naturaliter injiciunt, admittere; sed carnale est, illas captare, affectare, et rebus commemoratis propter earum delectationem vacares quae latius deducta vide Tract. a. ubi de Intemperantia et stupore. Ex his etiam facile videmus, tarnem totum humanum genus invasisse praesertim vero infestat Adolescentiam, et primam aetatem. Non solent enim adolescentes, nec ad studia literarum, et multo minuS

ad Philosophiam et institutum aliquod vitae amplectendum induci, nisi pellice aliqua Voluptate et in qua arctius adhuc adstringuntur per

paedagogos et praeceptores suos, qui ejus indolis non ignari, assentationibus blanditiis poetarum, fabularumque illecebris inescant eos, aut potius illaqueant, et, quasi magnam rem praestiterint, ac bene de republica et humana societate meriti sint, cum ita creditam sibi juventutem prostituerint, illaquearint, et Carni penitus manciparint, gloriantur, et amplissimis se praemiis dignos putant. S. T. De Mundo. Mundus affectat eam oblectationem, quae ex aliorum hominum de nobis actionibusque nostris existimatione concipitur. Cum vero existimationem illam utpote ab aliorum arbitrio penitus dependentem facillime obtinere possimus, si iis gratificati fuerimus hinc mundani homines saepe benefici ac munifici, bene de civibus suis ac republica merentur, sed in his omnibus non aliud quam se quaerunt, nempe gloriam, existimationem, dignitatem, statum decorum, pompam, et

similia imaginationis ludibria, figmenta chimaeras, quae dissiculter verbis exprimuntur. Sed a mundanis hominibus, aut iis qui aliquando mundani fuerunt, facile intelligitur, quid hic dictum velimus. Cur igitur se tantum respicit, et sui sola contemplatione ducitur,

SEARCH

MENU NAVIGATION