Opera philosophica;

발행: 1891년

분량: 543페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

Tract. I. Cap. II. S. II. nam haec tota deriguit, et nullam in partem flecti potest. Beneres habet, quod in agro Melampano ' versetur meus Philaretus vapularem g, si in hac Tragoedia offenderet me a cortinis. Sed, o Spectatores, pulchrae sunt ista Divae vel sic; imo non nisi sic pulchrae sunt ' Videte; quam sunt venustae lquam lautae quam decet eas haec forma Meram gratiam spirant istae plagae, quibus hae sorores a sorore sua acceptae sunt; sed suntne plagae, an potius decora Elinguis illa et muta quam est placida quam pacata quam eleganter sileti quam eleganter nostros strepitus ac celebritatem fugit Ut coeca illa mitis est et illam sic duci a venerabili hoc sene(An parente suo 's Videtur quam est pium Et rigida

illa nonne viget ore sublimi, content corpore, nonne tota

generosa est et plena majestate Videte quid nisi tres Charites videtis' Nescio quid audio turbarum Germanus nostri Philaret id, qui forte in foris adest, succenset mihi quaeritur cum stomacho, me aedilitatem ' sine populi suffragio gerere me in Scenam produxisse eas nec personatas, ut alii, sed ipsissimas; me Tutelares suas, Ludia fecisse. Non feci, non produxi; eas sibi esse sivi fuerunt in sacrario fuerunt in Theologeio suo; inde visum est iis, quod vidistis modo, spectaculum nobis facere. Et profane a non fabulas agunt Divae, sed sacris operantur Mystagogus ego pandam tibi haec mysteria sed ita demum nam nefas aliter si initiere. 5

82쪽

TRACTATUS ILDE VIRTUTIBUS VULGO DICTIS PARTICULARIBUS.

PROOEMIUM.

irtus una est atque unica Cum igitur plures virtutes dicimus, non

in ea consideratione stamus, qua virtus ipsa secundum se et abstractim consideretur, sed mentem demittimus in considerationem officiorum virtutis, quae sunt effecta in quae virtus propendet. Cum enim uirtus

sit propositum facient quod jubet Ratio ut patet ex tractatu primo), hinc illa semper in factum aliquod propendet, quod o cium ejus dicitur. Ossicia haec admodum diversa sunt saepe enim virtus propendet ad

faciendum sumptum, atque ad hoc ossicium comparata liberalitas vocatur sape ad parcendum sumptum, atque ab hoc frueralitas vocatur; saepe ad alloquendum, jocandum, et ab hoc ossicio comitas atque urbunitus vocatur, saepe ad serio graviterque censendum, et ab hoc graditis fetierit que vocatur modo virtus inter secunda versatur, induitque sibi temperuntis rationem , modo inter adversa, et fortitudo vocatur Modo aliis atque aliis circumstantiis usque in indefinitum quasi vestitur et induitur, accipitque ibi pro earum diversitate diversa nomina ac totidem velut insignia ipsa tamen in his omnibus una semper eademque est. Et Cur inoles quidem virtutes sunt inseparabiles ab eo ossicio, quod virtus informat, necessario enim in omni tali ossicio deprehenduntur Particulares vero separabiles sunt, et virtutis ossicium dari potest, in quo haec aut illa particularis virtus non reperitur ut in ossicio liberalitatis nullo elucet frugalitas, sic nec in ossicio frugalitatis liberalitas conspici, nec in ossicio comitatis severitas comparere debet. Sunt igitur virtutes tardinales proprietates quaedam virtutis in ossicium et opus suum exeuntis, quibus proinde virtus nunquam.

83쪽

quotiescunque ossicio aliquo suo ac munere defungitur, destitui potest, quaeque autem virtus urticularis accidens est virtutis in ossicium suum exeuntis, quae proinde a virtute sic exeunte separari facile divellique potest quae omnia melius parebunt ex proxime sequentibus. Virtutes ordinales non sunt aliud rei, quam virtus exiens in ossicium quodcunque tandem Virtutes autem urticulares non sunt aliud rei, quam virtus exiens determinate in hoc ossicium vel illud: v. g. liberalitus est virtus exiens in sumptus, frugalitas est virtus

abstinens a sumptu Considerantur tamen aliquando etiam virtutes particulares ut priores ossicio, et non tam ut exeuntes quam ut

exiturae, si occasio ferret. Adeoque liberules etiam dici possunt, qui jam sumptum nullum faciunt facturi si occasio ferret, si materia vel seges suppeteret, essentque et quae et quibus darent , et frugstes, qui jam sumptus magnos faciunt non facturi si res aliter se daret). Atque hac ratione viro bono omnes virtute particulares competunt; estque et fortis et temperfns, simulque et comis et ea erus, idemque liberalis et frugi, etc. Sed juxta priorem rationem vir bonus habet saepe unam virtutem particularem cum nempe unum aliquod virtutis ossicium exsequitur , aliis vero quibusdam caret quarum scilicet jam non obit ossicia . Posterior acceptio melior est et magis propria non enim satis proprie dicimus eum virtute aliqua carere, qui ossicium hoc, quod virtus illa praestare debet, eo quod materia vel instrumenta deficiant, non exsequitur; sicuti nec artificem arte sua destitutum esse putamus, cum instrumentis artis suae vel materia in quam

agit destituitur pictorque adhuc videtur, qui penicillo, tabula et

coloribus caret. Idem est de viro bono, et liberalis est etiam tunc, cum nec quid nec cui det, habet. Habet igitur hic Tractatus secundus partes tres; sed si et quatuor paragraphos partem esse Volueris, erunt quatuor Pars I. De Virtutibus particularibus in genere, quae primi S. continentur Pars II. De Virtutibus particularibus ires nos, nempe temperuntis et fortitudine Pars III. De Virtutibus urticularibus circu Deum, nempe pietate et religione Pars IV De Virtutibus articularibus circo alium

quemcunque hominem proximum Christiani vocant , nempe de ustitio

et sequit ste.

84쪽

De Virtutibus particularibus in genere. 1. Virtutis O cium. O cium Virtutis est objectum obedientiae, seu factum illud et opus, in quod virtus inclinat Virtus enim est propositum faciendi: factio ex isto proposito manans est Obedientia factum ipsum nobis ossicium vocatur Si qui alii aliter hoc sumpserunt, morari hoc nos non debet desinienti hoc jus est, dicere quid quolibet nomine significatum velit, etiamsi forte alii alia significari voluerint. Ex hac definitione Ossicii patet, ipsam etiam Virtutem inter Virtutis ossicia esse; nam ex proposito faciendi quod jubet Ratio facimus ipsum propositum faciendi quod jubet Ratio et sicut delectatio, qua aliquid nos delectat, ipsa per se delectat, sic propositum, quo facere aliquid proponimus constituimusque ipsum per se propositum

nobis est. Unde magnopere cavendum hic, ne ante propositum illud, quo virtus continetur, illecebra aliquas et velut incitamenta aliqua nobis fingamus, quibus nos alliciat invitetque Ratio ad propositum tale, quo constituamus facere quod jubet Ratio hoc est enim Virtutem omnem evertere, et ad Philautiam, quam tanto studio primo Tractatu exclusimus et ab arcuimus, deficere. Illecebrae enim et invitamenta quaecunque non aliud procreare possunt quam Amorem Pastionem; quicquid ex hoc amore sit, peccatum est, et ad intemperantiam pertinet ut . de Temperantia mox Videbimus. Virtus ergo si illecebras

illas et invitamenta Rationis praesupponat, quibus Ratio nos invitet ad obediendum sibi, necessario ipsa ad libidinem et intemperantiam pertinebit virtus, hoc est, virtus non erit virtus sed vitium, quod perquam absurdum est. Propositum igitur obediendi Rationi est primum, et ex se ipso quodammodo nascitur; ipsum tota Virtus, et Uirtutis etiam quoddam ossicium est. Ex dictis etiam facile liquet, ossicium quoddam Virtutis interm esse, quod in mente seu animo absolvitur aliud exterium, quod extra mentem in corpus aliasque res se diffundit. Etiamsi enim in res externas nihil agere possimus quod in inspiciendo nos ipsos Tract. r. didicimus , tamen virtus subinde jubet conferre, quantum ex parte

85쪽

Tract. II. Pars I. 6O nostra possumus id est, essicaciter velle aliquid, quod ad res externas attinet ut satis patet in Obligatione comedendi, etc., de qua vid Tract. I. Sequitur etiam facile ex dictis, Ossicium Virtutis aliquando informatum esse a Virtute, aliquando vero informe, et Virtute velut vacuum; sic v. g. effuse dare et sumptum magnum facere ossicium est liberalitatis, sed non semper a liberalitate informatur, ast saepe a prodigalitate nam et prodigi effuse Ergiuntur, et sumptus magnos faciunt , saepe ab ipsissima avaritia nam avari dant saepe, ut plura des , saepe a vanitate et jactantia, aliove quovis vitio. Ossicium informe et Virtute vacuum subinde ab indole sen ingenio, subinde a casu seu fortuna, subinde et hoc frequentissimum est avitio aliquo informatur. Sic multi abstinent injuria et saevitia, quia natura molles, mites, et ad miserationem proni sunt hic Virtutis ossicium Virtute vacat, et informe est eatenus, informatur vero ab indole et inclinatione naturali). Quidam liberales sunt in quodam casu et fortuna, cum, quod relinquere debebant moriendo, in eos per hereditatem transtulerunt hic Virtutis Ossicium obit fortuna). De Vitio autem, quomodo Virtutis partes expleat aliquando jam diximus. Ossicio Deficium opponimus liceat sic vocare). Est factum illud et opus, ad quod peccatum inclinat Patet autem facile, et Virtutem in Deficio, et Peccatum in ossicio subinde reperiri illa quidem per ignorantiam ut cum filius patrem, commilitonem, socium occidit in bello justo, putans esse hostem choc vero per simulationem, malitiam, et perversitatem ut cum large donat quis, ut avaritiam suam tegat . a. Virtus Indis idus. In iniduum est quod bidi in portes non potest. Virtus ergo indi-νiduo nobis dicitur, quia una Virtus sine alia esse non potest, sed necessario, ubi una est, ibi omnes, ubi una aliqua non est, ibi nulla. Quod quidem in Virtutibis Cur inolibus clarissimum est ex praeced.

Tract., ubi demonstravimus, Virtutem, quotiescunque in Ossicium suum tendit, necessario quatuor hisce comitatam esse diligenties, obedienticl jussiti i et humilitate. De Virtutibus Porticularibus non perinde liquet quin imo falsissimum hoc Stoicorum dictum esse videtur, quod hic amplectimur, unum porticularium Virtutum sine aliis esse

non posse. Quid enim absurdius populo videtur, quam eum qui comis

86쪽

E chriae a.

et facetus est, castum etiam et pium et religiosum esse debere nec posse eum qui gravis ac severus est, avarum et sordidum esse Restamen ita se habet, et populo tantum ossicit praejudicium, quo laborat admodum, dum officium Virtutis cum Virtute confundit, quae quam diversa tamen sint, sistis liquet ex praeced. S., ubi ostendimus, non alterum modo ab altero quod ad distinctionem satis est , sed utrumque ab altero divelli et separari posse; nam et Offcium Virtutis saepe sine Virtute, et Virtus saepe sine ossicio, imo cum Deficio reperitur, quae ib. satis demonstrata sunt. Hoc ergo movet populum, cur putent urbanum esse eum qui castus non est, quia saepe vident, aliquem urbanitatis Officium explere, qui castimoniae officium deserat; quod nos non negamus, sed luce meridiana clarius esse dicimus a vero consequens inde esse, ut urbanitas a castitate divulsa sit, hoc pernegamus. Nam is qui in casu posito urbanitatis Officium exsequitur, castitatis non item, is sicuti castus non est, sic nec urbanus, et Officium urbanitatis apud ipsum informe est, et urbanitate illa, quae Vera Virtus est, vacuum. Cur enim partes urbanitatis explet ille Anne quia Ratio hoc suadet Nihil minus: Ratio enim etiam suadet, et aeque suadet, castitatis partes explere proinde si Ratio eum movet, nihil causile est, cur altera complectatur, alteras deserat. Non est ergo Ratio, quae

ipsum ad urbanitatis Officium impulit sed libido seu urbanus fuit quia hoc esse placuit, non vero quia Ratio jussit haec enim perinde castum esse jubebat, quod ipse esse noluit. Ita sicuti, duobus mihi perinde ab amico coinmendatis, si uni

operam meam addicam, alterum deseram, non amici commendatio

causam dedit huic operae meae, sed electio et arbitrium meum: sic duobus nobis a Ratione Ossiciis injunctis, si alterum quidem exsequamur, alterum deseramus, exsecutionem illam non Ratio sibi vindicat, sed libido et beneplacitum nostrum. Igitur nec in exsecutione illa Virtus est, seu amor Rationis, sed libido seu Philautia. Ratio itaque generalis, cur Virtus nulla ab alia Virtute divelli possit, haec est, quod certissima ratione convincamur, virtutem illam, quae ab alia divelleretur, non Virtutem fore sed libidinem, quae ex jam dictis clara sunt. Praejudiciumque, quo ante cum populo laborabamus, excutiemus facile, adhibita bona inter Virtutem

87쪽

et ejus icium distinctione, quae quidem distinctio clarissima est omnibus perceptu sed homines ut plerumque alias magis laborant

hic in advertentia quam ignorantia. S 3 Virtus Aequabilis. Id est, Virtutes omnes inter se sunt Aequales nulla est alia major minorve Paradoxum ingens populo quasi vero inquiunt non majoris Virtutis sit patrem servare, quam servum Rempublicam a servitute vindicare, quam civem unum. Sed errant hic iterum propter confusionem eandem, quam ante exposuimus, nempe Vitutis O cium cum Virtute confundunt. Majus ergo Oicium esse dicimus patrem servare, quam servum etc. majorem Virtutem pernegamus majora sunt ista quam haec Ossicia, ideo quia magis urgent, et posito casu, quo alterum deserendum sit, potius hoc quam illud deserendum erit. Veluti si naufragio facto pater simul ac servus cum aquis et morte luctentur, unus vero tantum eripi et salvari possit, quis dubitet Patrem salvare, servum deserere Etiamsi vero ossicia Uirtutis alia quaedam majora urgentioraque sint aliis, alia tamen Virtus alia Virtute non major est: si enim hoc foret, minor Virtus non Virtus, sed vitium esset. Incumbit enim nobis facere quam optime possumus nemo id negat, nisi qui se alumine naturae manifeste avertit); si ergo quid minus fecerimus, in vitio erimus. Res est manifesta pater sit in periculo atque servus,(ut jam ponebamus); si patrem salvare major, servum minor virtus sit, erit ergo haec Virtus verissimum scelus. Nam servum eo casu salvare, patrem deserere, nemini non scelestum atque nefarium videbitur hoc vero quam absonum, Virtutem concedere aliquando vitium fieri. Pari pacto concedas, lucem aliquando esse tenebras, calorem frigus, et quidvis demum quod absurdum vocare solemus. Ossicium vero Virtutis aliquando a vitio informari, imo saepius ita fieri, nil mirum videri debet nobis, o id jam luculenter edoctis. Cum ergo etiam in exemplo anteposito patrem salvas, servum deseris, non majorem Virtutem amplecteris et minorem relinquis, sed simpliciter virtutem amplecteris et scelus relinquis. Sin contra servum liberas, patrem deseris, jam quidem minoris Virtutis ossicio defungeris, sed Ossicio informi, a Virtute vacuo, et scelere leno.

88쪽

Et certo non potest esse dubium aliquod de aequabilitate Uirtutum, bene perpendenti, nihil juris esse fortunae in Virtutem. Si enim alia alia major sit Virtus, a fortuna pendeat necessum est, optimus ne siman paulo deterior Mihi enim occasio est servum salvandi, patris non item hic enim in periculo nullo versatur , tibi occasio salvandi patrem, liberandi rempublicam, quod mihi privato non licet tu ergo casu et bona fortuna me melior eris; non ergo per Virtutem melior eris et non ergo etiam melior eris Virtus enim sola est, quae et bonum et meliorem, et quicquid hic gradus est, essicere potest, fortuna nihil hic valet). Vides ergo quam absurda sint haec quae sequuntur; nempe me melior eris, sed nulla tua Virtute adeoque et melior eris et

non melior.

Est vero haec persuasio, qua populus persuasum habet Virtutes alias esse majores, alias minores, quam perniciosissima Hinc enim incipiunt Virtutem cum bonis fortunae enumerare, qua persuasione confirmata jam tota Virtus profligata est, incipiuntque nobis magis probi videri, qui magis fortunati sunt. Hoc vero est totam Virtutis rationem evertere. Sive igitur patriam liberet vir bonus, sive domi suae cum amicis suis urbanus sit et facetus, aeque bonus est majus quidem illud ossicium quam hoc, non etiam major Virtus, utpote cujus tota essentia atque natura in hoc uno absolvitur e cacitertiolo id unum facere quod jubet Ratio. g. Virtus Uns. Haec . complectitur duas praecedentes . nam si Virtus una sit atque simplex, necessum est, etiam in biduom esse; nam dividi non potest quod unum et simplex est. Posset tamen individua esse, et non sun-plex si nempe omnes ejus partes seu particulares Virtutes ita inter se arcte cohaererent, ut divelli a se invicem distrahique non possent: quae et Stoicorum mens fuisse videtur, quorum hoc scitum est:

Virtutes omnes catense in morem connexos esse, alteriam ideo sine steria

non coquiri sui ero unum silestus sit, ei nec seters deesse. Non plus ergo dicimus, cum Virtutem unam, quam cum individuam dicimus. Similiter ex unitate Virtutis etiam aequabilitos ejus sequitur unum enim idemque sibi quam maxime aequabile est . sed ex aequabilitate non vicissini unitas esticitur.

89쪽

Unam vero tantum esse Virtutem satis manifestum est ei, qui rite Virtutem inter ac sticia ejus distinxerit. Seclusis enim mente ac cogitatione omnibus a Virtute ossiciis, unum quid simplexque apparet,

quod in alia resolvi non possit, nempe propositum scient quo jubet

Rutuo. Etiamsi enim propositum hoc in diversissima tendat ossicia(nam et ad dandum subinde et subinde ad retinendum, ad loquendummodo, tum ad tacendum, modo ad comiter et festive se habendum, modo ad graviter et severe se gerendum inclinat), tamen idem quid atque unum implex in omnibus illis respicit, nempe exsecutionem Rationis Seu etiamsi diversa sint istius propositi objecta materialia(ut Scholae loquuntur), unum tamen atque simplex est objectum formale, seu una atque simplex causa movens, nempe ut flat id quod Ratio postulat. Actus autem diversitatem suam non desumunt ex materiali, sed ex formali objecto. Sic idem amor est, quo pater fertur et ad castigandum et ad consolandum filium suum etiamsi enim castigare et consolari multum differant, tamen haec objecta tantum sunt, motivum Vero, quo pater agit, unum idemque est, atque adeo unus idemque elucet in utroque Ossicio amor. Idem facile applicatur ad amorem illum qui Virtutem constituit. Cum igitur Virtus tantum una sit, solemus tamen Virtutes plures dicere; sed tunc mentem reflectimus ad Ossicia Uirtutis, diversasque circumstantias in quibus Virtus reperiri potest. Et ut omnes illas Virtutes particulares generali aliqua divisione complectamur, possumus Virtutem considerare: I. ut relatam ad Ossicia illa quae circa nos versantur et in hac consideratione temperontis atque fortitu inem invenimus) a. ut relatam ad ea ossicia quae circa Deum versantur(et in hac consideratione deprehendimus siet stem atque religionem); et . ut relatam ad Ossicia versantia circa alios homines. Et in hac consideratione quam plurima reperiuntur Virtutis nomina, seu particulares Virtutes, . . uberuli tus atque scrcimonis generosit ras atque modestis comitas atque grs itas clementio, justitis si licularis, quae et in contractibus, et in praemiandis bonis, puniendisque sontibus elucet, multaeque similes, qua longum esset hic recensere. Omnes tamen commode revocantur ad justitiram et raequitstem, ut infra satis apparebit, cum de his agetur Pet justitium autem oportet intelligere non ordinalem illam, sed particularem, ut infra patebit.

90쪽

Quae omnes particulares Virtutes non aliud sunt quam una et eadem Virtus in diversis circumstantiis reperta nam idem propositum, quod inter secunda temperontis vocatur, inter adversa fortitudo est, inter dandum liberalitas, inter retinendum frugalitas, in rebus divinis pietas atque religio, in rebus civilibus sequitas et justitia, et ita porro. Ex quo etiam hoc intelligis, quod Tract. I. dicebamus, ubi delabitu dictum est, Virtutem totam haberi posse simul et semel, non opus esse longa die, non multis Zephyris et hirundine multa, ut Virtutem consequamur eam posse jam nunc, hoc momento haberi, nempe ut quae consistat in hoc uno: sciam quod jubet Ratio.

De Virtutibus Particularibus circa nos. s. Temperrantis. Temperantis est Virtus inter res secunda deprehensa cum enim inter res secundas consistens, prodit in ossicium suum Virtus, quatuor suis proprietatibus quae vulgo Cardinulis Virtute vocantur, quaeque

ab illa inseparabiles sunt stipata, hoc ipso nullo alio accedente induit

rationem temperuntiae. Nam qui inter res secundas, cum omnia fluunt

ex voto ut dicere solemus), firmum essicaxque propositum habet id unum faciendi, quod juber Ratio, atque ex eo proposito diligenter semper auscultat, quid mandet Ratio, idque ubi perceperit exsequitur, unumque id exsequitur, omni sui cura et contemplatione dimissa, intelligitur hoc ipso temperantissimus homo esse. Ex his clarissime patet, frusta fingi novam aliquam Virtutem ultra quatuor istas Cardinales, quae sit Temperfntis, et quae speciale hoc Ossicium habeat, ut res secunda moderetur qualiter in Scholis fingi solet); videmus enim ex iis quae praecesserunt quam clariss me, si Virtus modo cum quatuor illis Cardinalibus quae deserere illam nunquam possunt inter res secundas ponatur, hoc ipso, et nullo alio

exterius adveniente, eam induere perfectissimam rationem temperantiae,

idque praecipue propter Humilitatem ei assistentem ut non immerito etiam definiri Temperantia possit Humiliis inter fecundo sicut et Fortitudo non aliud est quam umilitas inter ei a Qui ergo Particulares illas Virtutes inducunt, atque inter se distinguunt, multiplicant entis sine necessitrate.

SEARCH

MENU NAVIGATION