장음표시 사용
91쪽
Res fecundae sunt, quae delectationem seu voluptatem conferunt; possuntque in classes aliquas memoriae causa dirigi: Prima Classis pertinet ad corpus atque res secundae illius generis Voluptatem adferunt corporalem. In quo numero primum est sanitas et bona valetudo corporis, quam sequuntur robor, et pulchritudo,Vigorque omnium sensuum, et ad motum ac exercitia agilitas erexpeditio membrorum quae omnia sine dubio magnam nobis adferre solent voluptatem imo sine his , quamdiu hic in corpore versamur et homines sumus, vix potest esse aliqua sincera voluptas, cui non aliquid admisceatur tristitiae Ne tamen existimes, felicitatem sine his Viro Bono competere non posse non idem est laetari, seu deliciis affluere, et estum vere Aestue ille est, cui ex animi sententia cuncta succedunt, qui nec agit nec patitur quicquam secus quam velit quod fieri potest etiamsi dolor forte et passiones aliquae, Timor, Taedium, etc. voluptatem quae alioqui Felicitatem consequi solet interturbetar.(Plura de his, ubi de Praemio Virtutis, et nominatim de ipsa Felicitate dicitur.)Secunda Classis ad animalemboluptatem pertinet. In qua recensentur primum pastus et Venus haec enim nobis ut animalibus competunt); quo etiam reduci possunt ea quae ambiunt quodammodo inter hanc et proxime sequentem classem, nempe sustitus, musica, et spectacula, seu amoenitus cum enim duo priora ad gustum et tactum referantur, haec posteriora pertinent ad reliquos sensus. Tertia Classis continet ea quae pertinent ad humonum Lolust stem. In qua praecipue elucent dignitas et potentia Dignitas in honoribus, officiis ac muniis publicis aliorum existimatione et fama, reverentia, assurrectione, delatione, cessione, et similibus pompis consistit. Potentia vero in opibus maxime, gratia, et amicorum numero, et populi favore consistit. Quarta Classis continet ea quae conferunt olustratem piritus in, in quibus sunt Virtus et sapientia Ad Virtutem spectant etiam actiones probae, Ossicia arque exercitia Uirtutum ad Sapientiam disciplinae
artes, et scientiae reVocantur.
Atque hae sunt quatuor classes rerum fecunilarum per e per se enim et propria quasi vi injicere nobis magnam delectationem ac Voluptatem solent, praesertim ea quae posterioribus classibus conti-
92쪽
nentur. Nam et voluptates spirituales humanis potiores sunt, et hae animalibus, et animales corporalibus, ut cuique nostrum conscientia et experientia notum est. Dantur vero quaedem etiam serraccidens fecundae quae non visua, sed consuetudine vel persuasione voluptatem conferunt. Quae enim facere consuevimus, ea, etiamsi subinde molesta potius quam jucunda sint, tandem tamen juvat facere. Ut qui aliquoties in Indiam per summa pericula, tempestatem, ac terrores, gravissimoque incommodo navigarunt, iterum iterumque navigare eo volunt. Similiter
persuasio potest rem aliquam nobis jucundam reddere quod saepe contingit in cibis, ut videmus puellam illam, quae ad Alexandrum
Magnum adducebatur, es aranearum admodum fuisse delectatam. Igitur hisce rebus secundis vel omnibus vel parte bona earum affuentibus, constare tamen Ratione, nihil propter voluptatem quam nobis adferunt facere vel omittere, sed omnia sua Ossicia ex Ratione metiri, hominis est Temperuntis. Dicunt Peripatetici, temperantiae esse voluptatem moderari; sed quam falsi sint, tunc patebit, cum de Passionibus dicemus. Hoc solum est hominis Temperantis, negative se habere erga voluptatem; et ejus causa nec facere quicquam nec mittere. 6. Intemperantis et Stupor. Virtutes, praesertim particulares, consistunt mediae inter duo extrema vitia, quorum alterum per excessum, alterum per defectum abit a medio Virtutis, ut ostendimus Tract. I. Temperantiae in excessu Stupor, in defectu Intemperantia opponitur licet invertat haec fere vulgus Ethicorum; sed errant, ut videre potes loco citato. Intemperantis est perfecutio oluptatis Stupor est fuga oluptatis. Temperantiae vero est, neque prosequi neque fugere voluptatem; sed solo Ostiei et Ratione moveri. Est igitur Stupor nimia Temperantia haec enim negative voluptatem contemnit, ille etiam positive , Intemperans parum Temperans est hic enim voluptatem affectat, quam Temperans contemnit). Intemperantiae imprimis duae sunt species, Cupiditas et Intemperantia stricte dicta Cupiditus prosequitur voluptatem absentem Intem, peruntis fruitur praesenti, eique se totam addicit. Ann. Item pro diver-
93쪽
sitate rerum secundarum diversa sunt Intemperantiae nomina nam quae circa robur, valetudinem, et his similia, quae nobis ut vegetantibus competunt, versatur, stoliditus vocatur sic Agrippam robore eorporis stoliis ferocientem Tacitus dicit et quae circa pastum et Venerem versatur, Intemperantia brutolis et bestialis dicitur quam fere Intemperantiam solam agnoscunt Scholae; nam caeteras honestas fere voluptates esse censent ast vero voluptas nec honesta nec turpis propter illam aliquid facere, cujuscunque illud sit generis, semper turpe est quae circa Musicam, Amoenitatem, Fragrantiam versatur, In temperantia nimulis dici potest subinde etiam humans dicitur et in ea fere nihil turpe vulgus videt, neque unquam ipsum istius Intemperantiae pudet, ut bene notat Epicurus qui et inde patrocinium petit suae sectae . Quae vero circa potentiam et dignitatem Intemperantia est, humsns merito vocatur; et posterior quidem harum ambitio etiam dicitur, prior etiam sagaritis vocari potest, nomine illo generalius sumpto. Quae circa scientias et cognitionem rerum Intemperantia versatur, curiositus dicitur; quae circa Virtutem et ejus exercitia, bonitos. Stupor fere in quatuor classes distribuitur. Nam quidam est summus, seu Neronicus qualis est eorum, qui tantum abest ut voluptatem sectentur, ut cruciatus etiam atque dolores sibi gratis accersant, de quibus aliquid circa Humilitatem Tract. I. annotavi). Proximo et inferiori gradu succedit Stupor nicus nam Cynici et delectationem et res delectabiles pariter oderant, Rhetoricam, Oesin, Musicam, Picturam, et omnia talia, quae ad voluptatem facerent amandabant . Hic ergo stupor dolorem quidem non accersit, sed voluptatem et res Omne conferentes odit. Hunc sequitur Stupor Stoicus hi enim res delectabiles non oderant, quin imo eas amplectendas aliquando, cum ossicii ratio ita postularet, fatebantur, sed voluptatem ipsam atque delectationem amoliebantur . Hic ergo Stupor res delectabiles admittit, delectationem ipsam excludit. Quarto loco consistit Stupor Peripateticus hi enim neque res delectabiles neque delectationem ipsam oderant, at Tectabant potius sed partem illam voluptatis, quae excederet et nimis magna videretur, resecandam putabant . Ann. Hic ergo Stupor omnium minimus, res delectabiles et delectationem admittit hanc tantum moderatur et circumcidit. Contra vir Tempe-
94쪽
rans nec dolorem sectatur, nec res delectabiles ab arcet, nec delectationem in totum aut pro parte tollit sed his omnibus relictis ut sunt, et nullo numero habitis, agit id unum quod jubet Ratio. r. Fortitudo. Fortitudo est Virtus inter o erso. eris sunt, quae dolorem
erunt nomine doloris etiam timor, tristitia, et generatim omnis affectus male nos afficiens intelligitur. Res adversae in totidem classes dividuntur, sicut ante res secundae divisae fuerant; unde morbus et imbecillitas, et inopia, infamia, ignorantia, error seu deceptio, peccata, inquieta conscientia, etc. sunt inter res adversas. Quae omnia facile intelliguntur ex iis quae de rebus secundis dicta sunt oppositorum enim eadem est scientia, ut qui unum eorum novit, alterum hoc ipso satis videatur novisse. Dividitur Fortitudo in Patientiam et Fortitudinem stricte dictam. Patientis est Virtus inter o eris quae incumbunt Fortitudo interra ersu quae imminent. Adversa enim cum imminent, timorem horrorem, et desperationem incutiunt cum vero adsunt et incumbunt, tristitiam, amictionem, et calamitatem injiciunt, Tunc scit calamitatem injiciunt, quando contra animi nostri sententiam adsunt, ut plerumque contingit in Malis. Hi enim res adversas iniquo animo ferre solent, vellentque eas abesse, in qua pugna voluntatis consistit culamitas; nam haec nihil est aliud quam pugna inter rem quae est,
et Voluntatem, quae non vult ut ea res sit. Bonis autem res adversae nunquam calamitatem injiciunt; nunquam enim eorum voluntas pugnat
cum rebus, seu cum Deo; nunquam nolunt esse quod est itaque his quidem dolores, timores, taedia, tristitias, et similes sensus atque passiones injiciunt subinde res adversae, sed nunquam calamitatem. Nam ipsis quidem illi sensus atque passiones calamitatis loco esse non possunt, qui nunquam his voluntate sua repugnant, nunquam nolunt ut haec sint, hoc unum nolunt, peccare hoc unum volunt, legi Divinae obedire quae extra haec sunt, in adlaphoris habent, nec Volunt ea. Notandum autem est, ideo illos sensus atque passiones vulgo calamitosas videri, quod soleat eos vulgus iniquo animo ferre, et voluntate sua obniti ac reluctari quod cum non facis amplius. nihil etiam reperies in his calamitatis infra latius, ubi de Praemio
95쪽
Virtutis, et praesertim de Felicitate . Timorem ergo atque tristitiam Fortitudo spectat, non ut moderetur illa ut Peripatetici aut expellat illa ut Stoici volunt , sed ut negative se habeat ad illa, et eorum contemplatione nec agat quicquam nec omittat. Est igitur vir ille Fortis, qui inter res adversas carcerem, inopiam, exsilium, solitudinem, orbitatem, infamiam, imo etiam peccatum et perturbatam
conscientiam id unum agit quod jubet Ratio, ei soli auscultat, ei soli paret, nulla sui cura, studio, aut sollicitudine ducitur. Non vero ideo fortis esse desinit, quia instante periculo et imminentibus rebus adversis puta naufragio, aut capitali supplicio expallescit, tremit, et totis artubus concutitur ut male persuasum habet vulgus, et Stoici hac in parte nimis quam vulgares Philosophi); nam metu
concuti et perterreri nec bonum est, nec malum in genere moris: malum tantum est in genere quodammodo naturae, quia male nos assicit Ast vero metu impellente aliquid facere, aut fugere, aut eju-lare, aut aliter ossicium deserere, cum ad Passionem ista non pertineant, sed ad actionem consensumque nostrum, hoc vero turpe est, flagitiosum, et molle. Sed nec ille etiam fortis est, qui imminentibus rebus adversis non angitur, non metuit, sed constat sibi, aut praesentibus rebus adversis non dejicitur, non tristis est, non lacrimatur possunt enim haec aliunde quam a Virtute proficisci, velut ab ingenio duro, vel consuetudine malorum, qua contra Fortunam et casum quemcunque
obduruerit poterunt a Jactantia, vanitate, gloriae studio, metuque ignominiae proficisci. Igitur exterior ille apparatus ad Fortitudinem nihil haec se in animum tota recepit, haec in proposito faciendi id unum, quod jubet Ratio consummatur. Caeterum in rebus tristibus Bonis viris etiam lacrimae excutiuntur saepe, saepe minime interre timendas saepe expallescunt, saepe minime omnia haec promiscua et nihil pensi hic habent Pallescant, non pallescant, lacrimae excidant, non excidant, nihil id sua referre putant id unum curant, id unum viribus omnibus satagunt, nihil ut committant, nihil ut in se admittant quod Ratio vetuerit. Haec similia dicantur in materia Temperantiae; nempe non desinit Uir Bonus esse Temperans, etiamsi cor ei saliat, laetitia gestiat, et totus vultus et oratio miram hilaritatem alacritatemque spirent; nec etiam ille Temperans est, qui inter secunda
96쪽
laetitiam cohibet, hilaritatem supprimit, et quasi strangulat possunt haec suntliter, ut in Fortitudine dictum est, a vanis animi cupidi talibus proficisci. S. B. Furor et Mollitis. Furor in excessu, Mollitis in defectu est, et hic Scholae mecum consentiunt. Furor prosequitur quodammodo dolorem, Mollitia fugit: Fortitudo consistit in medio, et nec fugit nec prosequitur illum, sed curat Rationem, et ei soli vacat dolorem in nullo numero habet, quantum scit ad animi sententiam attinet, nam quantum ad sensus et passiones, vidimus S praecedenti, quomodo vir fortis ab illis urgeri possit. Dolorem quidem nemo quatenus dolor est sectari videtur; nam Boni negative se habent adversus illum, Mali fugiunt, tantum abest ut ipsum prosequantur; sed videmur dolorem tunc etiam prosequi, cum in res illas sine causa praecipitamus, quibus ille annexus est. Cum tamen sub dolore etiam timor hic veniat ut praecedentis monuimus), videntur quidam ipso timore et periculo gestire et habet enim, praesertim apud juvenes illos audaculos et bellicosos, aliquid in se timor, quo quasi titillet mentem, et miro quodam assiciat modo quo delectari subinde quidam videntur; sed delectatio illa non tam videtur ex ipso timore quam spe quae ei adjungitur, provenire. Simile quid etiam locum habet in dolore stricte dicto et tristitia quidam enim effusi in gemitus et lacrimas, consolationem nullam admittunt, et videntur ipsa sua tristitia delectari. Ex his interim divisio aliqua Furoris desumi potest, nempe in eum qui ipsum dolorem amplectitur potestque vocari furor stricte dictus, vel doctrinae causa vocetur infantum, et in eum qui fertur sine causa in re dolorem conferentes, nullo erga ipsum dolorem affectuipotestque vocari temeritas vel inconsiderantis . Aliter etiam Furor dividitur, comparatione facta ad Fortitudinem stricte dictam et Patientiam. Nam qui in excessu patientiae Furor est, prosequiturque seu ipsam tristitiam, si id fieri possit, seu res eam conferentes, immsnitias vocatur Ut immanes illi sunt, qui seipsos caedunt aut occidunt, aliterque res tristes sibi accersunt. Is vero qui ad Fortitudinem stricte dictam in excessu Furor est, gaudetque vel periculo ipso et timore, vel rebus
97쪽
8 ipericulosis, ambiguis, et metuendis, Ausicis vocatur; unde succesilli, qui magna tempestate mari se sine causa committunt, aut in culmine turris consistunt, aut inter pugnas et digladiationes temulentorum se interponunt, pruriuntque quodammodo istis periculis, aut Jactantia et Vanitate in illa feruntur. Mollitis vero simili aliquo pacto dividi potest. Nam ea quae ad Patientiam in defectu est, Impstientis vocatur ut illi qui propter praesentem aliquam amictionem a Rationis praescripto deficiunt, partes quae iis incumbunt non explent, dedita opera lacrimis, querelis, et gemitibus se tradunt, Molles et Impstientes dicendi sunt. Ea vero Mollitia, quae ad Fortitudinem stricte dictam in defectu est, Timiditos, Pusillanimitus, Ignouic Vecordiaque vocatur; sic Vecor es et Timidi illi, qui metu perculsi stationem suam deserunt, nec auscultant quid Ratio, sed quid Timor suadeat, et huic parent. Sed bene notandum est, omnia haec vitia, cum non in fronte tantum et in cute, quod dici solet, sed intus etiam et penitus inspiciuntur, ad Intemperantiam pertinere quod adeo verum est, ut Stupor etiam, qui quam longissime ab Intemperantia recedere videtur, re bene examinata, non alio quam ad Intemperantiam referri posse videatur. Semper enim pellice aliqua delectatione et Voluptate feruntur homines, quotquot a Rationis recta semita declinant Voluptate autem agi, hoc ipsum est Intemperantem esse. Igitur qui se ipsos cruciant, caedunt, imo et occidunt, semper Voluptate aliqua ad id agendum Pertrahuntur, et recte dixit ille: Trahit fus quemque Volustras.
Di V istam citi s P a Viri crudi sit uri Dim m. S. o. Pietus. Pietas est Virtus inter res di inus. Virtus inter res nostras , seu inter res secundas nobis vel adversas, Temperantia est vel Fortitudo(ut vidimus . Sed si generali nomine haec exprimenda sit, non nisi Humilitas vocari poteritu et ut tamen distinguatur ab Numilitate illa, quae solium tenet inter Virtutes Cardinales, Humilitus urticularis 6
98쪽
vocetur, aut si lubet, umilitas speris. Nusquam enim Humilitas, seu incuria sui, elucet ita, et tantopere quasi oculis notatur, quam in Fortitudine et Temperantia. Qui enim ex aequo res secunda atque adversa contemnit, quod fortis atque temperantis hominis ossicium est, is clarissime convincitur, nulla sui cura, sollicitudine, vel studio
Sicut ergo Humilitas illa particularis et patens inter res nostras versatur, sic Pietas generalis inter res divinas itemque sicut Humilitas duas habet partes, Infisicere se et D picere e sic etiam Pietas duas habet partes, nempe In Dicere Deum et Sum picere Deum, seu
Inspectio autem Dei ex nostrum ipsorum Inspectione pendet incipiendumque semper ab eo quod coelo delapsum est ut Poeta loquitur , Nosce te ipsum.
Inspiciendo autem nos ipsos Tract. I. dicimus, primo no ad humanam condicionem arbitratu electione, aut opinione nostra non pervenisse, non vi nostra delatos huc nos esse, sed ignaros tantum abest, ut volente aut potentes ex quo sequitur, quod alius quispiam et non ipsi nos homines fecerimus, qui proinde vere sit Pater noster seu Pater hominum, et cum quoParentes nostri tantum rudem aliquam analogiam et velut similitudinem habeant, ob quam etiam Pater et Muter vocentur. Vide Metaphysicam nostram. Secundo vidimus, Humanam nostram condicionem duabus partibus contineri, nemperactione, qua agimus in corpus, cum quasdam ejus parte loco movere videmur, et raone, qua patimur et accipimus aliquid a corpore, cum scit ratione corporis diversissimas illas perceptiones, quas ad sensum passionesque referimus, patimur et accipimus. In utraque autem illa parte, condicionem nostram ineffabilem esse deprehendimus, nec modum nos intelligere ullum posse, quo aut
corpus ad voluntatem nostram moveatur, aut OS a corporum X tranos exsistentium motibus, et praesertim ab illius corporis quod nostrum esse dicimus, moveamur, diversissimisque perceptionibus quasi periundamur. Haec ineffabilitas perfecte et ultimo recumbit in causa humanae condicionis, seu in eo quem Patrem nostrum esse mox vidimus.
Est igitur aliquis Pater hominum; et hic ineffabilis est, praestatque
talia, cum Os homines creat, quorum modum, seu quomodo illa
99쪽
praestet, intelligere nos non possumus, sed tantum intelligere possumus, eum no modum intelligere nunquam posse in quo perfecta et
completa est ratio in ubi istis. In obile enim est, quod esse quidem intelligitur, sed quomodo sit atque intelligi ab humana mente non potest debet enim intelligi et cogitatione attingi, quod ineffabile dicitur alias enim nihil foret; nam non intelligibile seu non coeliabile, et nihil idem sunt), sed modus ejus quo est, quove sit, latet nobis, nec intelligitur a nobis; quod ita fieri posse, ipsa conscientia et intima experientia compellimur ad fatendum, ut qui homines nos esse sciamus, agereque quodammodo in corpus et ab illo pati clarissime sciamus, consciique nobis simus, sed quomodo, Profundissime nesciamus. Consule inter haec . partem Metaphysicae nostrae, seu Theologiam. Inspiciendo nostram condicionem simul etiam facile discimus, quid sit mundus ille, in quem a Patre nostro missi sumus, nempe corpus in motu et eum ipsum esse motorem illum, qui Pater noster est. Fecisseque illum duos mundos alterum extra nos cujus essentia et diversarum extensionis istius partium vehementissimis, diversissimis, ordinatissimisque motibus absolvitur); alterum intra nos, longe pulchriorem et elegantiorem, qui in diversissimis et maxime mirabilibus imaginibus ac speciebus lucis ac colorum infinitorum, saporum,
Odorum, sonorum, etc. consummatur. Denique Vidimus, etiam eundem esse Patrem nostrum, qui nos nascentes colliga Vit cum corpore, et morientes absolvit quo nos tracturus, quid de nobis facturus in postremum sit, prorsus ignoramus, et modus ille rursum in intelligibilis, rursumque hic noster Pater ineffabilis est. Est itaque aliquis Pater nostrum, Creator mundi Dominus necis, Inestabilis in omnibus his operibus. Io. Adorstio. Adorstionem hic generaliter sumimus pro quovis cultu dii ino, quem et Christiani atriam vocant nasciturque ejus obligatio ex Inspectione Dei. Sicut enim, cum nos ipso inspeximus, oritur mox Obligatio nos ipsos deserendi sic contra cum Deum inspeximus,
oritur mox Obligatio illum amplectendi; qui amplexus in his sere
100쪽
quatuor versatur Adoratione speciatim dicta, De otione, Precibus, et
oratio naturaliter suboritur nobis cum videmus aliquem praestare ea et efficere, quae praeclara sunt et bona, atque ita ingeniose inventa, ut modum quo ista fiant percipere vix aut ne vix quidem valeamus. Sic Barbari adorant Mathematico nostros, dum Eclipses praedicunt, aut Horologia et arte Statica confecta Automata illis ostendunt. Unde in Adoratione interveniunt, Primo laus, quia praeclarum est opus Secundora miratio, et defixus quidam Stupor cum rationem et modum non intelligunt, quo opus illud paratum sit;
Tertio gnitio dignitatis, qua opifices illos se digniores esse fatentur, utpote qui sapientiores sint, in quo est manifesta dignitas Quarto submissio profunc, qua se, utpote ignorantes, longe inferiores opificibus illis dicunt. Ex quo clare patet, Adorationem summam erga Deum adhibendam esse; nam et optima sunt atque praeclarissima, quae fecit tum in nobis, tum in utroque mundo condendo ideoque summa laude dignissimus hic est Deus), et modum penitus ignoramus. Imo intelligimus, nos illum nunquam posse capere, quod in Barbaris illis, de quibus mox dicebamus, non habet locum ideoque s mirabilis atque stupendus supra omnem modum est Deus). Et sapientia ejus maxime elucet in istis condendis, imo sapientia incredibilis agnoscendus igitur est ignissimus), et ignorantia nostra non minus manifesta nobis est ideoque adhibenda Deo submissio nostrum, quam cogitari potest profundissima). Et in his quatuor, quam Deo debemus, Adoratio absolvi videtur. Denotio vero est servitus Dei, qua uni illi servire volumus; et duratis nobis, ei soli sacramentum dicimus. Unde est quasi Terminus ad quem ut Scholae loquntur Humilitatis Humilitate enim a nobismetipsis abimus, Devotione ad Deum imus. Et nota, Devotionem hic aliter capi quam vulgo solet. Hi enim scit vulgus, intelligilii tenerum illum affectum, quo perfundi solent boni dum rebus divinis vacant,
de quo Tractat 1 sub initio diximus. Tertiam Latriae partem constituunt reces oriturque earum Obligatio ex agnitione aliarum Obligationum nobis impositarum, simulque impotentiae cujusdam nostrae Potentiae vero et Bonitatis Divinae, qua videmus eum posse et velle etiam nobis dare ut obligationibus