장음표시 사용
111쪽
hominem tanquam Finem Cui respicere videamur, tamen cum ad vivum nos examinamus, facile agnoscimus et conscii nobis sumus, nos non hominis istius, sed nostra gratia fecisse quicquid fecimus. Cecidit v. g. aliquis in aquam, et ipsum, ac summo cum periculo nostro, submergendum salvamus; hic si frontem consulas et exteriorem apparentiam, dices submergendum illum, quem salvavimus, fuisse nobis Finem cui sed si rem penitus perpendas aut potius, si ipsi nos, qui salvavimus, nostrasque cogitationes et animum intime discutiamus, videbimus facile, nos periculum illud non alterius, sed nostra gratia adiisse. Nempe propter gloriam tam strenui fuimus, aut forte propter lucrum vel commiserationem hoc enim non minus est sua causa facere, quam propter gloriam et lucrum, cum miserationi suae satis- siicere velle non minus sit Philautiae, quam cuivis alii passioni j aut forte propter occultam aliquam, et cui vix nomen dare novimus, persuasionem, opinionem, existimationem rarissimum vero est, ut nos Ratio et Divina lex stimulet, solaque ea fit causa actionis nostrae. Ordinarie enim splendore illo honestatis, qui in Officio Virtuti relucet, contenti sumus et nobis abblandimur, Virtutem ipsam non magnopere
Hinc facile videas, quae parentes propter liberos facere, aliique inter homines devinctissimi propter necessarios suos agere videntur, ut plurimum propter se agere, et a parte rei nihil aliud est agere propter se ipsum, quam passionibus suis velle satisfacere. Ex quo
et hoc liquet, omnes fere actiones nostras improbas esse, et peccare contra decretum Humilitatis. Vir autem Bonus Finem Cui habet suarum omnium actionum, non se hoc enim ad philautiam et peccatum pertinet , non Deum hoc enim esset actum agere, et velimus nos atque nolimus, Deus necesssario Finis Cui est omnium nostrorum operum , sed legem Dei, et hoc quodam modo, qui modus explicabitur . se l. S. 3. Finis Beneficentis et Obedientise.
Haec distinctio est Finis Cui subinde enim aliquid appetimus alicui, ut bene sit illi subinde autem id praestamus quod jubet, moti scit jussis ejus sine ullo ei benefaciendi proposito Priori casu ille Finis
est Beneficentiae, posteriori casu obedientiae.
112쪽
Finis Beneficentis est proprie Finis Cui proprieque in gratiam ejus agimus, proprie illum amamus; sed Finis obedientis non tam proprie est Finis Cui nec illum qua talem diligere aut amare dicimur, sed potius eum in cujus gratiam ac favorem jussa ejus exsequimur. Sic servo herus quidem est Finis obedientiae, sed non proprie Finis Cui servus enim heri sui mandata non exsequitur in gratiam ipsius Heri, sed in suam gratiam, ut sibi bene sit, vel ne male sit. Sic et magistratui parent cives, etiamsi sciant magistratui non prodesse si ita fecerint ut jussi sunt, nec obesse si secus fecerint, sed se quidem
praemiandos, si legibus obtemperarint, puniendos, si contra venerint.
Quo casu clare videmus, Magistratum quidem esse Finem Cui bedientiae, nullatenus vero Beneficentiae, sed eos qui obediunt habere rationem hujus Finis. Ann. Inter hosce Fines, qua sunt Fines operantis, praecellit Finis Beneficentiae; nam is magis proprie Finis est, magisque propter illum operantur homines ut servus in exemplo posito magis Finis est earum actionum quas praestat, quam herus, ut bene rem examinanti clarum evadit, servum eo casu magis propter se quam propter herum suum, magisque sibi quam hero servire. Considerando vero substantiam istoriam finium, seu eos ipsos, qui vel Fines Beneficentiae vel obedientiae esse dicuntur, longe nobilior et dignior est Finis obedientiae quam Beneficentiae. Nam Finis Beneficentiae supponit aliquam imperfectionem indigeat enim re aliqua necessum est, cui beneficium fieri possit, et cum ad alios ista referuntur, oportet ut te interior sit cui benefacere possis inferior, inquam, in isto casu istoque negotio, in quo beneficium a te sit accepturus nam potior est persona patroni quam clientis, et dantis beneficium quam accipientis. Sic etiamsi princeps medico praestet in RepubL, tamen quatenus ille vel aegrotat, vel certe morbis obnoxius est, adeoque opis medici indigus, beneficiique ab eo conferendi capax, eatenus Medico inferior est, ut per se notum est ex praedicto axiomate. Si quis ergo alteri benefacere velit, nunquam id facit sine aliqua ejus nota nam ad minimum se semper effert in illo negotio, ad quod beneficium pertinet, supra ipsum. Hinc etiam superiores et potentes quidam aegre ferunt, si iis operam nostram etiam humanitate summa addicamus; vident enim, quasi tacite indigentiam suam notari et
113쪽
superioritatem aliquam induci eorum qui se beneficium collaturos pollicentur. In quo quidem ineptissima impotentia atque impudentia est. Homines enim omnes ita sumus comparati, ut facili negotio usui et auxilio nobis esse et posse debeant alii adeoque mille casus sunt, in quibus etiam abjectissimus homo cuivis alteri prodesse possit, et hactenus etiam superior eo atque major et dignior sit, juxta irrefragabile axiomari Potior est persona benefactoris quam ejus qui beneficium
Hinc interim collige, quam sit praepostera quorundam Pietas, Deo ipsi gratificari ac benefacere volentium et quam ipsemet Christus Pietatem in sacris suis literis improbat, dicenses Amici mei estis, si feceritis es quae dico obis. Noli , inquit, mihi gratiam aliquam aut beneficium
velle impartiri summus amor tuus erga me in eo sit et versetur totus, ut facias quod ego jubem altius ad me pertingere non potes. Petes ergo, ad quem ex duobus hisce sinibus Deus pertineat Res p. Cum hi Fines obedientiae, inquam, et Beneficentiae intelliguntur de sine peris, Deus est Finis Beneficentiae omnium rerum; omnia enim naturaliter et summa necessitate tendunt in ejus gratiam et favorem et satisfactionem, cum fiunt, cum sunt, cum esse desinunt. Similiter ipse est Finis obedientiae in eodem genere omnia enim exsequuntur decretum et judicium voluntatis ejus estque tam impossibile, si liceat ita dicere, Dei voluntatem effectu suo, quam montem sua valle destitui. Si autem hi fine referantur ad operantem, Deus non potest esse Finis Beneficentiae potentia morali, qui perlicere exponitur; id est, non licet Deum ponere Finem Beneficentiae: ut satis patet ex iis quae mox dicebamus. Similiter nec proprie potest esse Finis obedientia, nam velle ei, ut in se est, obedire, est actum agere, et velis nolis obedies, seu facies quod ipse absolute vult. Per accidens tamen et quodammodo Deus est Finis Obedientiae, gratia nempe legis et Rationis suae, quam nobis inculcavit. Huic enim proprie obedimus, cum boni sumus; cum Vero mali sumus,
etiam ipsi Deo obedimus, sed non ejus legi Vide Traci I S a. Cum interim Lex Dei a Deo sit, cum legi ejus obedimus, videmur quodammodo etiam ipsi obedire, potiori obedientia quam ali, qui legem ejus negligentes, faciunt tamen vel inviti hoc unum quod ipse vult.
114쪽
Finis Ultimus et Subordinatus. Finis Ultimus est, qui in otium Finem non ordinatur Subor instus,
qui in ulteriorem Finem ordinutur. U. g. cum quis studet ut honoretur,
et doctrina ac scientiis existimationem sibi comparet apud alios, Finis quidem istius studii Sub ordinatus est doctrina dirigitur enim in alium Finem nempe honorem, quandoquidem is qui ita studet, non simpliciter quo doctus sit, sed quom doctrinam suam honoretur studeat), Finis autem Ultimus est honos illum enim ut suppono, et fieri solet), non destinat studiosus ille in ulteriorem finem. Inter hosce Fines sine controversia praestantior est Ultimus imo Finis Sub ordinatus non est Finis, sed medium ut in exemplo posito
doctrina assumitur tanquam medium ad acquirendum honorem Ex quo etiam sequitur, nos Finem Sub ordinatum non absolute velle. nec absolute amare voluntas enim et amor versantur proprie circa Finem, et in eo haerent, media vero non tenent voluntatem, sed
habent se veluti viam, per quam voluntas fertur in Finem unde in exemplo proposito studiosus ille non amat doctrinas et scientias, sed
Finis Ultimus et Sub ordinatus etiam habent locum in Fine Operis et operantis, item in Fine Cujus et Cui Sic Liberi sunt parentibus Finis Cui multarum actionum, sed Sub ordinatus; nam ipsim et sunt Finis Cui Ultimus, et beneficium quod liberis suis impartiunt, ad se rursum referunt benefaciunt enim his propter se ipsos. Sic et Vir Bonus potest sibi ipsi esse Finis Cui sed Sub ordinatus potest enim
est curare, quae ad commodum et voluptates suas spectant vide Tractat. . . de Humilitate Sec t. a. I. , modo tamen illa curet propter ulteriorem finem, et tandem propter Ultimum illum Finem Obedientiae Deum scit et Rationem. Ex dictis clare sequitur, Deum absolute esse Finem Ultimum,
idque praestantissimo modo nam ipse est Finis operis hie autem praestantior est in operantis), ipse est Finis Cui hic autem est
praestantior et verior in Cujus , ipse est Finis Beneficentiae et Obedientiae rerum omnium. n. Et in his omnibus etiam Ultimus est, hoc ipso quo omnia omnino propter ipsum sunt Deus tamen non est semper Finis Ultimus Operantis nos enim, etiamsi actio nostra in se semper propter Deum sit, non semper tamen propter illum seu legem
115쪽
rius agimus. Imo proh dolor raro admodum sic agimus, ut satis
3 Bonum et flum. Bonum est, quodianismus Mulum, quod, e smur; unde Bonum et Malum sunt denominationes externae, et formaliter nihil ponunt in re illa quam denominant; sicut videri et audiri etc. similes denominationes sunt. Quod ex eo etiam patet, quod quae uni bona sunt, alteri saepe mala sunt; quod imprimis in bonis jucundis manifestum est , nam qui unius palato sapidi sunt cibi ac potiones, ad alterius palatum non faciunt. Imo etiam hoc habet locum in bonis honestis et quae uni honesta, alteri saepe turpia sunt ut reum capitalis criminis convictum judici occidere licet, privato non item, quodque huic turpe foret, illi honestum est. Sed dissicultas est, quomodo id Bonum esse dicamus, quod amamus,
id Malum, quod Versamur, cum homines saepe ament ea quae noxia sunt et mala, oderint vero quae bona sunt et opportuna Respondetur imprimis, diversos esse amores praecipue vero ad duos revocantur, nempe ad amorem Dei et amorem ei, seu ad Virtutem et Philautiam quod Virtutem amamus, honestum est, quod Philautiam, jucundum. Fit ergo ex facili, ut quod uno ex istis amoribus amamus, id si ad alium amorem comparetur, illum minime mereatur, sed potius odio, isti Amori opposito, dignum sit. V. g. Temperantibus intemperantes dicuntur amare noxia et mala; nam hi respiciunt amorem suum Obedientiae, quo temperantes et boni sunt videntque ea quae intemperantes appetunt, minime talem amorem mereri, adeoque non esse bona mereri vero odium et exsecrationem isti Amori oppositam, adeoque esse mala, turpia, et rejicienda Contra vero intemperantes dicunt, viros Bonos amare mala et noxia, quia hi respiciunt suum
amorem, nempe amorem Conc Upiscentiae, quem non merentur ea
quae faciunt boni cum hi contemplatione Rationis honorem negligant, fortunas suas nonnunquam pessum dent, et in magnas calamitates atque incommoda corporis praecipitent Vero, quod Bonum honestum est,
potest esse Malum injucundum, quodque Bonum jucundum est, potest esse Malum turpe et hoc sensu amare saepe dicuntur homines, quod Malum est. Bonum quidem est, quia amant Malum vero, quia alio
genere amoris non amatur, sed potius ejicitur.
116쪽
Secundo, etiam in eodem genere amoris homines dicuntur aliquando amare quod Malum est, et odisse quod Bonum est; quia nempe amant aliquando id cujus si circumstantias alias perspectas haberent,
utique non amarent, sed exsecrarentur. Ut pueri catapotia inaurata amant, voluntque ea comedere, quorum si amaritudinem scirent,
minime id vellent, sed detestarentur, ut etiam faciunt, quam primum in ore admissa amaritudinem prodere coeperunt. Idem facile contingit in rebus honestis, ex ignorantia invincibili, de qua infra dicemus. Sed in his omnibus observandum est, non esse prorsus idem quod amatur, et Malum ut in exemplo proposito pueri splendorem amant, et is Bonus est, seu Bonum jucundum, at odio habent amaritudinem, quam ignorant, quaeque Malum injucundum est ita scit ut Bonum non possit odio haberi, nec Malum amari, cum loquimur de eodem genere amoris et odii, de eadem re objecta, quae vel ametur vel odio habeatur, sitque vel bona vel mala. Bonum usitata distinctione in Utile, Jucundum, et Honestum disse pescitur bene an male, infra videbimus. 6. Bonum Utile. Utile est medium Boni, id est, tale aliquid, quod servit et conducit ad assequendum Bonum, seu id quod amamus. Ut si Doctrina Bonum sit, seu amemus illam, studium erit Utile, quia eo servit et conducit naturaliter, ut docti evadamus; similiter, si in tempestate salus bona sit Mercatori ut esse certo solet), Utile erit merces dicere in mare hoc enim servit et naturaliter conducit ad salutem, seu ut ipse cum navi sua salvetur. Ex his clare patet, Bonum Utile non esse Bonum non amatur enim per se, et suo nomine, sed ad summum per accidens, et propter
aliud aliquid amari appetique dicitur. Hinc etiam Finis Cujus non est absolute onus, sed ad summum Utilis ostendimus enim jam ante. eum esse duntaxat medium aliquod ad Finem Cui Ex quo item hoc sequitur, eo qui Deum faciunt inem Cujus se ipso Finem Cui ut qui omnia quaerere se dicunt, ut Deum ipsum sibi assequantur,
a quo aeternum beandi sunt), non habere Deum in Bonis habent enim cum tantum in Utilibus utilia vero non sunt bona, ut ostendimus, sed conducunt ad bona.
117쪽
Petes ergo, an Utile et Medium sint idem item, an Finis et Bonum sint idem Respondeo ad priorem quaestionem infra dicam ad posteriorem. Respondeo autem negative Medium enim ad ea etiam est quae non amamus ut mala diaeta medium est ad morbum, mala diaeta tamen non absolute Utilis dicitur, sed potius inutilis et noxia plus ergo requiritur ad Utile quam ad medium nempe ut sit medium Boni, seu ad acquirendum id quod amamus. Quia vero res omnis ultimate in Deum tendit, ceditque in ejus gratiam atque favorem, hinc etiam res quaelibet eatenus est Utilis, et verum est illud: Deus et notura nil frustra, nil inutile fecerunt, quod Scholis adeo decantatum est. Intelligitur ex dictis etiam quale medium accipiendum sit in definitione Utilis. Cum enim Medium totidem dicatur modis, quot Finis, aliudque proinde sit medium operis, aliud operantis prout scit res vel ab operante in certum Finem destinatur, vel natura sua ad illum tendit et conducit), intelligitur, inquam, in definitione medium operis, nec ad Utile suffcit, quod sit medium operantis operantes enim in Finem destinant lepe media prorsus inutilia, ut qui oleum conjicit in ignem, putans oleum illud esse aquam medium hic stoperantis, ut restinguatur flamma, sed quia non est medium operis, hinc inutile, non vero Utile vocatur. p. Bonum jucunilum.
Bonum jucundum est quod munius more sinonis, ut valetudo, robur, etc., quas res fecundos praecedenti Tract. a. Vocavimus. Ex
quo patet Jucunditatem etiam circa Honestatem, imo etiam Utilitatem versari multa enim jucunda nobis sunt, quia honesta, multa quia Utilia, et amor passionis cum omni vero amore qui in proposito consistit et jungi potest, et plerumque etiam jungitur. Non requiritur igitur ad Bonum Jucundum verus aliquis amor, quo ipsum amplectamur; nam hi etiam summa laetitia et Jucunditate a fluunt, qui nullum propositum habent Jucunditatem illam sibi comparandi quales sunt omnes boni). Potest tamen verus aliquis amor circa Bonum jucundum versari sed is omnis amor concupiscentiae est, quo Bonum aliquod tibi velis; et sic amatur ab omnibus malis. Quia igitur boni nullo vero amore erga Bonum Jucundum ducuntur
118쪽
nullum enim habent propositum illud sibi consequendi), hinc merito dicuntur delicias et voluptates, et generatim res secundas, in Bonis non habere mali vero qua jugiter propositum habent res secundas sibi comparandi, hinc merito dicuntur solas voluptates in bonis
Patet ex jam dictis, quod proprie Bonum Jucundum non sit Bonum;
non amatur Vero amore, sed tantum passionis, et per illum in esse
suo constituitur; proinde sicut amor Passionis non est toprie amor ut Tract. I. sub initium vidimus , ita et Jucundum, quod illo
amatur, non est proprie Bonum. Et licet ab improbis subinde vero amore ametur Bonum Jucundum, ne quidem tamen tunc proprie amatur, nec Verus ille amor in ipsum proprie cadit. Etiamsi enim improbi voluptates appetere dicantur, cum tamen voluptates seu res
secundae non sint hic Finis Cui sed tantum Cujus, ipsi vero improbi Finis Cui sint, patet inde satis, Bonum Jucundum solum ut Utile ab illis amari hoc vero non est proprie aut Bonum esse aut
amari , ipsos vero vere et proprie a se ipsis amari. Quare vero abstineant homines tali phrasi, et cum amore concupiscentiae feruntur, non dicant se ipsos se amare . cum tamen ipsi sint in is Cui sed potius amare se res secundas, quae tantum sunt Finis Cujus diximus aliquid in Annotatis ad Tract. I. prope ab initio. S. Donum mnestum. Bonum onestum est, quod munius quis stio jubet; amamus. inquam, amore Obedientiae. Atque adeo non est aliud, quam quod parati sumus exsequi eo quod Ratio jubeat. Ex quo etiam patet, Bonum Honestum constitui per talem amorem, quo non tam ipsum(utpote quod solum est Finis Cujus quam Ratio amatur haec enim est Finis Cui Obedientiae in isto amore, quo Honestas constituituo.
Ita ut vir probus actiones suas ex decreto Rationis exercitas quae solae sunt proprie Bonum Honestum non amet, sed Rationem eas actiones imperantem Ratio autem est lex et imago Dei in mentibus nostris, quam proinde Vir Bonus amare non potest, nisi Deum ipsum quodammodo amet. Sicut qui legem principis, quam edixit et promulgavit obediendo amat, magis amat decretum in animo principis conceptum, quam legem illam quae in tabulis exarata est si vir
119쪽
Probus magis amat Rationem quatenus lex Dei est, et a Deo concepta ab eoque emanans, quam quatenus in se est, seu quatenias in ipso Viro Bono residet jam autem decretum illud quatenus in Deo est, a parte rei ipse Deus est, et sub hoc modo Deo etiam, et non tantum Rationi, Vir Bonus obedit. Ex dictis patet, duo tantum amari ab hominibus; nam aut se amant aut Deum. Amor Dei ad Bonum Honestum refertur, Amor sui ad Bonum Jucundum, nam Honestatem cum amamus, Deum quodammodo amamus, ut jam vidimus, Bonum autem Jucundum amantes nos ipsos amamus, ut praecedentis vidimus. Bonum autem Utile non amatur, ut . . fatis ostenditur. Ideoque duo tantum sunt bona, Nos et Deus; Deus quidem vere, et per Honestum amorem, nos autem falso, et per perversum amorem, aut saltem non per amorem proprie dictum quae omnia satis patent ex dictis.
Sed quid de Amore Benevolentiae dicendum Videtur enim hic etiam posse dari rationem Boni alicui, quod Bonum Amicum vocari potest. Respondeo, hoc saltem objectione ista essici, ut Scholae, quae tria bonorum genera, id est, Utile, Jucundum, et Honestum recensent,
quartum, nempe Bonum Amicum omiserint. Est igitur bonum Amicum, quod amamus amore benevolentiae. Sed re bene examinata, nullum
est tale proprie loquendo si enim habeas propositum benefaciendi alteri quo casu alter ille Bonum amicum dici potest), vel concipis illud propositum ex praescripto Rationis, vel citra tale praescriptum. Si illud jam amor tuus non proprie tendit in eum quem amicum dicis, sed in Rationem et Deum semper enim ad Finem Ultimum attendendum est, cui soli amor dat rationem boni). Sin hoc jam ex libidine agis, et quia tibi sic placet agere adeoque quem micum
Vocas, non constituitur in ratione boni per tuum Amorem, sed tute ipsum in ratione boni per tuum illum amorem constituis, amorque tuus, qui benevolentiae esse videbatur, re penitus discit a totus concupiscentiae est.
Ex dictis etiam patet, quam graviter peccent mali, ut qui se ipsos e ponunt loco, qui Deo proprius est. Solus enim ille est onus, atque hi non illum, sed se bonos esse volunt, dum se amant, non illum amare enim est et habere pro bono, et Amor, quantum de se est, Bonum constituit, ita ut cuique Bonum id sit quod amat.
120쪽
yiae sunt partes humanae condicionis agere in corpus, et patia corpore de quibus et in Metaphysica nostra ostendimus et in Tractatu Ethico I. circa Inspectionem nostrum pluscula diximus . Posterior pars complectitur sensus et ussectus, et hos quidem potiore jure, qui ideo specialiter etiam sussiones vocantur hodie apud omnes
Parva vero inter fensum et pasonem est diversitas. Conveniunt primo, quod ambo dicant perceptionem aliquam nostram, quae non est aliud quam certus modus habendi, quo nos habemus intus , et in mente seu animo, cujus modi per conscientiam, qua illum in nobis intime sentimus, conscii et certi reddimur Ueluti cum video, tali aliquo modo me habeo; cum amo, tali aliquo alio modo me habe, quos modos in me per conscientiam evidentissime recognosco. Secundo conveniunt in eo, quod ambo sensus, inquam, et affectus)nobis obveniant a corpore nostro, ita ut si eo careremus, modis quoque illis omnibus nos carituros esse clare intelligamus. Sed disserunt in eo, quod perceptionem fecus soleamus referre ad res externas, ta B quam inde provenientes, et plerumque cum existimatione, quod eae res similiter affectae sint, similemque habeant modum aliquem, qualem nobis ingerant sic cum videmus lumen, perceptionem seu
speciem illam referimus in solem, ignem, etc., existimantes ipsa tali specie imbuta effex perceptionem vero, quae in jectu seu possite reperitur, atque illam speciem, non referimus ad res extra nos positas, nec existimamus eas quidquam simile in se habere . . . inimico obviam facti, licet odio ejus vel timore percellamur, non existimamus,