장음표시 사용
131쪽
Tractatus IV. 11 SMundus vero mentis oculum non altius quidem attollit, sed latius tantum dispergit et disgregat Mundus, inquam, id ipsum principaliter agit quod caros se tantum intuetur, alios ex accidenti respicit, eosque ad se ordinat, ex iis metere cupit Gloriam, qua se oblectet et suavietur. Est autem Carni facilis in Aliandum descensus natum est enim fieri, quod vitae genus ac institutum, mere quia placeret, iuberet, oblectaretque seu ut in linguis vernaculis hodie loquimur,
mere propter contentementum tuum assumpseras, eidem adhaereas,
postmodum omni talis oblectamenti condimento per usum et longum tempus decocto; itaque adhaeres adhuc isti vitae instituto, ne te dicant male elegisse, ne te varium et inconstantem dicant, et ut aliis institutum tuum approbes, persuadeasque bene tecum agi. Hoc vero est a Carne ad Mundum jam devolutum esse. Haec enim insignis plerumque mundanorum hominum nota est, quod cum se miseros esse sentiant, idque etiam alii, praesertim boni et perspicaces intelligant, conentur tamen id jugiter nobis persuadere et imponere, se felices esse. Recto corpore incedentes et turgidi testari volunt corpus suum bene habere, ei de spiritibus quibus ceu praecipuis instrumentis munia hujus vitae exsequimur abunde prospectum esse pretiosis vestibus et suppellectili, opum ac potentiae stentatione, testari volunt, se posse corpori suo perpetuo sic prospicere, cum alioqui spiritus fluxi sint, et e corpore facile dilabantur. Quo spectat etiam luxus, quo testari volunt, se in hunc finem non tantum satis, sed et plus quam satis habere fastu et fastidio erga alios testari volunt, se eorum beneficiis non indigere, se operam et auxilium eorum non desiderare Elato supercilio, torvis oculis et frontibus testari volunt, se securos esse, se non timere sed esse quod alii a se metuant; atque ita toto habitu corporis, vultu, ratione, ac gestu mentiuntur se beatos esse. Sed hi sunt adhuc simplices et rustici mundani sunt sane, qui existimationem sibi et astutius longe aucupant, et felicius consequuntur; si haec dicenda felicitas est, et non potius servitus
Quamvis a Carne in Mundum praeceps via sit, non perinde tamen a Mundo ad Carnem facilis est reditus. Raro enim solent Mundani homines mere propter delectationem suam aliquid agere, aut in eo quod propter aliorum existimationem agere inceperant, mere ex de-
132쪽
lectatione et animi gratia perseverare unde Diogene olim nudum te in luto ac nivibus volutante jubet Plato spectatores qui Diogenem ex miseratione aut simili aliquo populari affectu inhibere conabantur)discedere, pollicitus brevi Diogenem destiturum sponte, si modo illi discessissent. Hodieque multi per Mundum ossicia, munia publica, et statum a Carne venere, pastu, et studio voluptatum liberantur: si hoc sit liberari, dominum mutare, imo et sub miseriori tyrannide agere. Ex dictis facit colligitur, Mundum maxime vigere in juvenibus et viris atque adeo non tam multos occupat quam caro, sed praestantiores Mundus possidet florem humani generis Romanos olim, et heroes etiam hodie tales aliquos cogita)cimo, quod miseratione summa dignum est, eos ipsos, qui optimi viri essent, si tantum Mundani non essent, si id solius Rationis et Dei contemplatione facerent, quod ad captandam popularem auram faciunt. Et Cicero patronus Gloriae seu Mundi, non dubitat asserere optimus umque maxime gloria ducitur; sed fallitur, et hi non sunt boni, ast vani. Receperunt(ut Veritas ait mercedem suam gloriolam aliquam apud populum .
8 De Diabolo. Diabolus, quod ad Ethicam faciat quid enim sacrae paginae de eo dicant, et ibi lege, et pie crede), est proclinitus sertissendi in aliquo
vendi genere, mere quis incepissi sic gere. Cum nempe non oblectatio te amplius quod carnis erat), non Gloria aut existimatio quod Mundi erat retinet in proposito ac instituto semel agendi genere, sed mera pertinacia, et pergis tantum quia incepisti, etiamsi forte taedia, infamia damna, paupertas, morbi sequantur. Est autem a Mundo ad Diabolum facilis descensus. Videmus enim persaepe eos qui institutum aliquod vitae austerum, horridum, ad captandam gloriolam et existimationem assumpserant, cessante hac vanitate, cum nullus jam amplius defertur honos, cum nulla amplius populi admiratio, sed potius contemptus et irrisio exoticis illis et affectatis actionibus rependitur, non posse tamen desistere, sed pergere per
salebras et confragosam viam, quia illam jam diu institerunt: non equidem quod turpe putent resilire quamdiu enim ea turpitudine et
133쪽
Tractatus IV. IIT infamia moventur, tamdiu adhuc in Mundo sunt , sed, ut dixi, quia inceperunt, et ab incepto desistere non possunt. Senes maximam partem Diabolus possidet. Hi enim, quod in juventute, Carne vel Mundo instigante, arripuerunt vivendi genus, pertinaciter plerumque retinent; non quia placeat aut deceat, sed quia solitum sit, et quia sic agere diu consueverint, et consuetudinem, velut alteram naturam, abrumpere dissicile sit. Itaque Caro adolescentes, Mundus viros , Diabolus senes et infestat plerumque et possidet Subinde tamen ordo hic turbatur, et Mundus atque Caro subinde in senibus, Diabolus in adolescentibus reperitur; imo unus idemque homo unius horulae spatio per tres illas Tyrannides devolvitur, et primo quidem Carnis, deinde Mundi ac denique Diaboli mancipium fit. Quod in Cardinalibus voluptatibus, antonomastice sic dictis venere et pastu), ita manifestum est, ut manu prope tentari res illa possit. U. g. compotare incipiunt, quia jucundum consortium et potio suavis est hic carnem intelligimus); sed hac delectatione per satietatem ablata, tamen potare non desistunt, quia indecens habetur, ante alios a consortio discedere, contra vero gloriosum est, multum capere, et alios potando superare hic Mundum audis); tandem etiam hoc retinaculo dirupto, cum jam non delectatio amplius, sed fastidium, non gloria, sed infamia ex ebrietate, vomitu molestia, qua hospitem et domesticos ejus assiciunt, adstantium irrisio et contemptus urgent, Perpotare tamen pergunt, quia tam dissicile est desistere ab eo quod inceperunt hic Diabolum intelligimus). Ex his patet primo, inter hostes Virtutis, Diabolum esse teterrimum, maxime horribilem, moeroris, taedii, et desperationis plenum est enim sine ulla fere delectarione, sive solida haec enim a Virtute sola proficiscitur), sive fucata et apparenti, quia illa a Carne et Mundo provenit, quae transierunt jam apud eum qui Diabolo traditus est. Est interim in Diabolo etiam aliqua voluptas , sed horribilis, exsecrabilis, et tetra. Cum enim Ratio non dictet persistendum in eo quod inceperis, cum ideo mere quia incepisti persistis, oportet te libidine aliqua, et quia sic placeat atque lubeat, persistere in actione quam incepisti. Ex quo et hoc incidenter vides, Carnem in reliquis hostibus Virtutis quodammodo etiam reperiri, et duo esse tantum genera hominum alterum cornole, et quod ob delectationem atque
134쪽
mente, et Ratione agitur, nec unquam quia lubitum est, aut quia placeat, sed quia deceat atque ita agendum sit, agit. Patet fecundo, Disbolum, quantum est ex natura sua sempiternum esse Persistere enim vult quia incepit, qui Diabolo deditus est sed hoc nunquam cessat, quantum est de se semper enim inceperit, itaque necesse est semper ut perseveret, quia ideo mere perseverandum esse sibi judicaverit, quia inceperit. Ubi interim notabilis se ingerit diversitas inter Diabolam et duos reliquos hostes Virtutis Delectationes enim, qua Caro, et pompae, quas Mundus contemplatur, admodum fluxae sunt et transitoriae, postquam vero evanuerunt, relinquunt post se acrem poenitentiam atque adeo sinunt hominem resipiscere, dum eum quasi manu mittunt et a servitute sua absolvunt quod in Diabolo non habet locum, cujus, quantum de se est, perpetua servitus est. Patet tertio, Diabolum astu et strat agemate infestum esse, ubi caeteri Virtutis hostes aperto quasi Marte nos aggrediuntur. Nam Diabolus Philaretos seu Virtutis amatores, sub specie promotionis et majoris in Virtute progressus, abducit a Virtute suadet enim semper
pergendum esse, quasi dicat et jugiter inculcet: Ouo bene coepisti, clo sede semper ess.
Atque adeo Philaretos a defectu ad Medium Virtutis procedentes sub specie majoris boni ulterius concitat et urget in excessum, facitque ut quadret in illos illud Poetae: Dum canent stulti itis, in controris currunt. Quod Caro et Mundus nunquam attentant Pelliciunt hi etiam quidem Philaretos, et transversos abducunt a regia Virtutis via; imo etiam adversos adoriuntur aliquando, et idcirco minus metuendi, quod a fronte instent, et aperto Marte congrediantur; sed nempe transversos vel adverso non obeundos, et in Virtutis viam longius porrectos. Nunquam enim sub specie Virtutis se ingerunt; sciunt et fatentur palam, sibi cum Virtute non convenire, quod Diabolus, ut vidimus, nonnunquam astute dissimulat, tingitque se Virtutis et cultorem et promotorem esse.
Contra illam Diaboli fraudem ac seductionem, praesens nobis reme,
135쪽
Tractatus IV. II Odium ab oraculo Rationis suggeritur Ne quid nimis Quo monemur, ad quamcunque partem ac materiam Virtutis nos inclinaverimus, ut caute abstineamus a vitio, quod in illa materia ad excessum vergit. V. g. constituisti liberalem te praebere quid nimis, cave ne sis prodigus. Constituisti frugalem te praebere Ne quid nimis, cave ne avarus sis Generose agere constituisti quid nimis, cave ne superbias
Modeste Rursum ne quid nimis, ab ignavia et socordia tibi cave.Atque ita semper nunquam enim satis dicitur, quod nunquam satis discitur ne quid nimis. Et notatu dignum est, oraculum non dicere: Ne quid minus etsi in defectu tantundem vitii sit quam in excessu), sed dicit: Ne quid nimis quia ab excessu majus periculum imminet. major ab hac parte Diaboli tentatio et seductio est. Cum enim quis certae alicui Virtuti addicere se constituit, is jam defectui, qui quodammodo opponitur, tergum quodammodo obvertit, et a defectu illo ad Medium Virtutis procedit; unde providendum ei caute, ut in Medio sistat, ne ultra Medium pergat ad excessum, instante Diabolo, et pergendum, quia inceptum est, dictante. Sic v. g. si quis liberalem se praebere constituit, is jam satis hoc ipso avaritiae nuncium remisit, tergum ei suum obvertit, pergensque ad ulteriora, primo quidem occurrit liberalitati, quasi in Media via constitutae quam si amplectatur, cui si adhaereat, bene habet, probus est Philaretus, sed si paulo ulterius progrediatur quod hic lubricum est, et perfacile ex Diaboli fraude, perge et perge ingeminantis , incidit in excessum, nempe in prodigalitatem. Et idem est de reliquarum Virtutum materia et ossiciis. His igitur Diaboli astibus et dolis objiciat Philaretus scutum Rationis; memor hanc non dicere Perge quis incepissi, sed saepe et saepius:
Desisse etiamsi inceperis, imo etiamsi optime inceperis, desisse; ut perge, sed non ideo serge, quia incepissi, a quia Deus jubet Scuto
autem suo inscribat hoc oraculum: Ne quid nimis. Quod et nos, finem huic tractatu facientes, adscribimus. Ne qui inimis.
136쪽
PROOEMIUM. Praemium Virtutis est Finis operis ipsius Virtutis, seu tale aliquod
ad quod Virtus ex natura sua servit et conducit non vero est Finis perontis Boni enim ob sua Praemia non agunt, nec hoc eos movet ut legi Divinae pareant, quod sciant sibi, si id fecerint, bene fore quae omnia satis patent ex ante dictis. Ad Praemium Virtutis hae requiruntur condiciones: Primo debet esse proprietas Virtutis; nam Virtus ipsa, eaque quae ad essentiam ejus vel constituendo vel Sciendo concurrunt, non recte inter Praemia Virtutis censentur. Quamvis enim illud Poetae verissimum sit: sa sibi merces rerum pulcherrim Virtus, tamen hoc non competit Virtuti, ut Virtus est, sed ut ipsamet etiam proprietas quaedam sui ipsius est quod quo pacto verum sit, infra inter Praemia Virtutis demonstrabitur. Similiter per hanc condicionem excluduntur Praemia accidentali Uirtutis ut honorari, amari ab hominibus, regere et docere eos, divitiis affuere, etc.), quae non sunt vera Praemia Virtutis, ut infra satis patebit, sed his digniam esse, haec mereri, et praemia Virtutis sunt et etiam proprietates.
Secundu condicio est, ut non referatur ad Ossicium, sed sit aliquid Ossicio posterius quasi Illae enim proprietates Virtutis, quae ad Ossicium referunturAEut Diligentia, Obedientia, et reliquae Cardinales),
non recte ponuntur inter Praemia haec enim adhuc spectant ad agonem, necdum ad bravium ad opus, necdum ad mercedem ad onus, necdum ad levamen et Praemium.
137쪽
Tertia condicio est, ut Praemium Virtutis sit Bonum Jucundum ipsius operantis Unde gloria et honor Dei quatenus talia, quatenusque ad Deum referuntur ipsum, et in eo sistunt, etiamsi sint proprietates Virtutis, etiam ipso Virtutis ossicio posteriores, non sunt tamen Praemia ; quia scit hactenus non respiciunt operantem tanquam Bonum aliquod Jucundum ejus.
S. I. Primum Virtutis Prsemium. mi es t ita cum D eis. Amicitis non est aliud quam amor mutuus. Talis vero necessario intercedit inter Deum et virum bonum. Vir probus enim amat Deum,
amando scit Rationem et legem ejus Tractat. 3. S. 8. , igitur necesse est Deus eum redam et Non est enim nisi abjectissimi turpissimique
hominis, non redamare illum, a quo se videat serio et vere amari; quae ad ectio et turpitudo in immensum absunt a Divina mente, ut quae generosissima sit rerum omnium, ac proinde amari a nemine possit, quem non infinities plus redamet. Non dico tamen, amorem nostrum erga Deum hoc mereri, ut Deus nos redam et sed dico tantum esse argumentum certissimum et infallibile, si nos Deum amemus ut ipse item nos amet alioqui certissimum est, Deum primo amare virum bonum, ac inter prima effecta amoris istius esse amorem reciprocum viri boni eum redamantis, quem amorem Deus ei instillaverit, et quo solo amore bonus est. Etiamsi inter Deum et virum bonum hoc pacto sit Amicitis seu amor mutuuS, non est tamen amor utrinque amor ejusdem rationis. Nam vir bonus amat Deum amore Obedientiae, et quidem non in
Deum ipsum surgente utpote qui eo sublimior longe celsiorque sit
quam ut at illum pertingat), sed in Legem Dei seu Rationem terminante ac desinente ut patet satis ex iis quae Tractat. . . . dicta sunt et alibi). Deus autem amat virum bonum amore BeneVolentiae, qua ipsi benefacere, ipsi bona jucunda largiri vult qui quidem amor tendit et pertingit usque ad ipsum virum bonum . sed
non videtur in eo stare, at pervadere ac ulterius tendere in ipsum Deum tanquam Finem Cui Deus enim omnia ad se ordinat, omniaque sui causa facit estque ei soli hoc licitum et honestum, nobis
138쪽
omnibus turpe atque indecens, ut satis patet Tractat. I. de Adminiculo Numilitatis. Tales esse utrinque hos amores, viri quidem boni erga eum Obedientiae Dei erga virum Benevolentiae, necesse posse alios aliquos amores inter eos, satis clarum est ex natura amoris et specierum ejus de quibus Tractat. I. cap. I. sub initio, et aliquatenus ostendimus Tractat. I. sub finem de Fructu Humilitatis. a. Secundum Proemium Virtutis.
Vir bonus Deum amat amore scit proportionato, id est, amore Obedientiae quantum potest; nam eum unice amat, cum amor in duos simul cadere non possit, et si posset, amor tamen Dei, seu legis ejus, non compatitur amorem erga aliud aliquid quae omnia demonstrata sunt Tract. I. cap. I. S. I. a. ubi consule simul etiam annotata . Inde vero sequitur, Deum etiam amare virum bonum rursum amore proportionato, id est hic amore Benediolentiae quantum Deus potest. Impossibile enim est, et a summa illa generositate alienissimum, ut sinat se in amore superari, imo et sinat se in proportione superari; Deus autem superaretur proportionale a viro bono, si vir quidem bonus quantum posset amaret, Deus non quantum posset redamaret; quod absit, et, ut diximus, alienissimum est ab illo rerum omnium generosissimo. Cum igitur vir bonus ametur a Deo, id est, ab omnipotente, amore Bene Volentiae tanto, ut nullus major aut concipi aut cogitari possit, necessum est ut felicissimus sit bonus, habeatque omnia quae ex Vera benevolentia concedi alicui optarive possunt. Nihil enim
hic est quod impediat; qui bene vult, omnipotens est quod ergo
bene voluit, bene faciet; bene voluit in immensum, et quantum Deus potuit dabit ergo immensa beneficia, et quantum Deus poterit. Felicitas illa viri boni etiam demonstratur ex notione felicitatis: felix enim est, cui omnia fuccedunt ex animi sententis atqui animi
sententia seu propositum viri boni nullum est aliud quam ut id agat, quod Ratio jubet qui enim aliam animi sententiam, qui aliud quodcunque tandem propositum habet, is non est bonus , atque contra talem animi sui sententiam nunquam potest viro bono aliquid accidere, ut latius nonnihil deduximus Tractat. I. de Fructu obedientiae. Ibi
139쪽
Tractatus V. I 23 enim libertatem, quae mediam partem felicitatis constituit, necessario Viro bono competere, nunquam posse separari ab eo, quamdiu bonus est, satis demonstravimus. Felicitas enim comprehendit duas partes, scit nihil agere contru nimi sententiam, seu nihil agere illibenter
in qua parte libertos consistit et nihil poti contra animi fui fententium in quo consistit altera pars felicitatis, quae hic libertati opponitur in hoc genere potestque vocari felicitos stricte dictis ). Quicquid igitur vir bonus agit, libenter agit, cum nihil ei agere libeat, nisi quod Ratio agendum esse dictat quicquid patitur, libenter patitur, cum in Passione, qua Passio est et sic tantum ad ipsum pertinet), nihil
sit contra Rationem, adeoque nihil etiam contra animi sui sententiam. Atque hae duae demonstrationes tam sunt convincentes, ut nihil sit quod eas obscurare possit, quamdiu oculum intendimus in vim demonstrationis, quamdiu mentem non advertimus ab illa evidentia. Cum tamen admodum proni simus ad abeundum, vel potius recedendum a demonstratione illa ad sensuum nostrorum praejudicia, facile sit ut, quod jam demonstratum est, incipiat nobis valde paradoxum , imo ridiculum subinde atque ineptum videri. Videmus enim viros bonos cum multi saepe calumitatibus conflictari, pauperes eos esse, ad haec saepe infamia laborare, saepe morbis, saepe aliorum hominum saevitia
et crudelitate vexari, imo et per mille mortes necari. Sed mentem revocemus ad praecedentes demonstrationes, et abeamus ab his sensuum nostrorum praejudiciis videbimus clare, has non esse calamitates, cum in virum bonum inciderunt. Numquid enim a Deo haec immittuntur ei homines enim hac in re nihil valere apodictice demonstratum est, ubi motus omnibus hominibus tam effcaciter interdictus est, et Deo soli datus, cui soli debetur vide Traci I de Inspectione sui) Numquid igitur ab optimo, simulque amicissimo atque benevolentissimo, et qui hoc unum velit, viro bono ut bene sit Numquid item ab omnipotente, et qui, cum benefacere constituerit, impediria nemine potest, immittuntur Qui ergo fieri potest, ut mala sint ista, ut ad calamitatem aliquam spectent Numquid ergo vir bonus libenter haec subit omnia estne in his omnibus aliquid contra animi ejus sententiam, contra quam nihil esse potest, nisi quod contra
Rationem est y Aut estne in his subeundis atque perpetiendis aliquid
contra Rationem Nihil ergo apparet, cur non dicamus virum esse
140쪽
felicissimum, etiam cum in Phalaridis Taurum conjectus fuerit, et in omnibus tam vulgo decantatis, et tam detestatis miseriis versatur. Sed affigitur interim vir bonus. Res p. non esse affictionem, quae non it contra animi sententiam, seu propositum mictio tamen vulgo dicitur, quia tale quid est, quod contra sententiam animi vulgaribus obvenit, quodque invite et cum reluctantia patiuntur. Replicabis saltem haec molesta sunt sensibus, et sic plenam atque perfectam felicitatem interturbant. Res p. Esto, quod animo viri boni, prout sentiens est, haec molesta sint atque tristia solus sensus calamitatem inferre non potest, cum saepe volupe nobis sit, et omnino desideremus id, quod sensu molestiam creat ut exercitiis atque laboribus, lucta et periculis delectantur et gestiunt multi. Itaque sola animi obluctatio, solae ejus ingratiae calamitatem et infelicitatem
At mallet vir bonus his sensuum amictionibus carere, si id salva Ratione ac lege Dei liceret. Resp. Sic Stoici dicunt, qui ideo non molas quidem illas vulgi calamitates, sed saltem posthabendos esse
dicunt, et contraria bona, non bon quidem, sed serraeferendo. Sed Vehementer errant, ut et Cicero in libello suo de Finibus satis bene Observat. Dicimus ergo nos, virum bonum nec praeferre quicquam nec postponere, relinquere illa in medio, tantum curare id quod Ratio dictat Ratio autem dictat, cum haec a Deo immittuntur, subeunda
esse, non reluctandum, non contranitendum, non unum prae alios eligendum aut optandum coptio enim nobis nulla relinquitur, pensum autem nobis ad minutissimas usque minutias et praescriptum est, et rigidissime exigitur. S. 3. Tertium Pruemium Virtutis.
Pax illa potissimum consistit in quiete et scuit ste Pssionum, seu potius absentia stimuli istius, quem habent Passiones ad concitandum et turbandum animum, ad urgendum ut multa faciat, multa omittat gratia et contemplatione ipsarum quem quidem stimulum praeced. Tractat ostendimus nihil aliud esse, quam propensionem quandam et proclivitatem animi nostri ad agendum omittendumve gratia Passionum .