장음표시 사용
151쪽
mutuo, ut satis patet ex iis quae de Amicitia diximus Boni tamen aliquando accidentaliter bonos deseruiit, nempe quoad extrema Ossicia, et accidentalia Praemia Virtutis; sed hoc considerationem non meretur, dum mentem reflectimus ad illud vinculum, quod inter eos essentiale est. Et verum quidem est, malos etiam se invicem accidentaliter tantum relinquere; sed hoc notatu dignum est, quod etiam nunquam essentialiter conjuncti fuerint. Cum enim eorum quisque se tantum amet, semper fuerunt ac sunt inter se deserti ac derelicti, sine ulla conjunctione vera et animorum consensu tantum conspirant subinde in quibusdam mediis, quam conspirationem occident stem connexionem Vocavimus, ubi de Amicitia egimus. Non est igitur mirum, si ita percellantur et consternantur mali, cum accidentalem illam connexionem dissolvi vident, quia nullam habent inter se aliam connexionem, nullam etiam cum Deo Amicitiam ut quae Virtutis solius primum et speciale est Praemium); unde eo casu, quasi uno ictu avulsos se, recisos, et desertos vident ab omnibus Boni vero non magnopere affliguntur, etiamsi subinde etiam a bonis accidentaliter deserantur; facile enim vident, se cum Deo suo, cujus intimi amici sunt, conjunctissimos manere. Tum etiam, cum iis ipsis, a quibus deseri videntur, manere essentialem illam connexionem, quae in summo animorum consensu, summa similitudine, et ferventissimo amore mutuo consistit;
hanc tolli non posse, quamdiu boni sunt boni. Post servitutem, angustiam, et derelictionem oritur ex peccato turpissima ejus silia superbis, quae non aliud est quam contemptio Rationis ita ut peccatum perne um sit ordine, atque praeposterum. Virtus enim, quae sola ordinata est, incipit ab amore Dei seu Rationis, et desinit ac consummatur in contemptu sui peccatum vice versa incipit ab amore sui, et desinit ac consummatur in contemptu Rationis ac Dei merito igitur per emitias Vocatur. Tandem, quia Ratio per Passiones, incrementum in dies sibi assumentes, magis continuo magisque obfuscatur hinc illam continuo magis ignorantes, magis etiam continuo contemnunt et negligunt, magis omnia ad se solos dirigunt, et se solos in rebus omnibus spectant adeoque peccatum etiam sui Poena fit. Quantum ad indignitatem improborum, facile haec per analogiam
oppositionem ad proborum dignitatem intelligitur Sunt ossibiles,
152쪽
ciarii a. sunt fertiues, imo fertii sunt infames seu infami digni sunt contemptibiles . noti sunt incredibilibus anxietatibus, miserrima tristitia, et desperatione sui; quae omnia satis superque intelliguntur ex
ante dictis. 1 o. Antipathis Malorum em Donos. Virtus quidem consistit in intentione, seu proposito animi. Quod quidem secundum se abstrusum est, et ad oculos aliorum hominum non pertinet subinde tamen, praesertim in vult et oculis, nescio qua suavitate et honestate se prodit, tum vero effcit in improbis multas Passiones, quas aversationes, taedia, fastidia, contemptus, et uno verbo sntosthius nominare possumus. Secundo improbi, deprehendentes diligentiam proborum, praesertim qua parte aversionem a rebus sensibilibus spectant, non considerant probos aliter quam stupidos, hebetes, insensatos; quia scit rebus sensibilibus, quibus se tantopere capi vident, quibus occupantur et immerguntur toti , nuncium remittunt probi Prudentiam sapientiamque, quam ex diligentia sua consequuntur probi, improbi non considerant aliter quam ut stultitiam, utpote quae probos nullatenus instruat circa sua commoda, sed potius obtusos eos et nidoneos reddat, ubi res eorum agi videtur. Obedientiam, qua quod dictaverat Ratio exsequuntur probi, habent pro intolerabili dementia, et velut pro summo gradu stultitiae Aliquatenus enim adhuc ferunt eos qui speculative se habent in negotio Virtutis imo se ipsos aliquando cum illis numerant gloriosum enim hoc illis videtur, et argumentum acris ac subtilis ingenii); sed hoc in praxin, hoc ad usum vitae reducere merae insaniae esse censent.
Non funt haec, inquiunt quae hodie usitata phrasis est , de sane
lucrando; is cuminus non sumst.Justitiam improbi habent pro utilitate, pro minutiis, et miseria cumque Justitia Deo et Rationi satis faciat, improbis minime fatis facit. Tandem humilitas sola est, quam aliquando mirantur in probis; unde ab hac incipit eorum hypocrisis et omnes fere improbi, qui sub Virtutis larva aliis se venditant, primo simulant humilitatem. Unde boni aliquatenus per humilitatem tuti sunt apud improbos non obsunt enim omnia ad se rapientibus, ii qui sua negligunt, et Deo
153쪽
ac Rationi tantum serviunt. Ex quo etiam fit ut improbi, quo a mutuis fraudibus, rapinis, et violentia tuti sint, simulent se humiles esse, se suorum commodorum rationem nullam ducere, sed Deo tantum et Rationi vacare, sperantes enim hoc pacto evasuros se(et evadunt saepe satis caute mutuos casses. Interim quia humilis ita negligit sua commoda, ut tamen Deo et Rationi obediat, qui subinde jubent aspirare ad dignitatem aliquam, ad Opes, etc., quae mali per se appetunt, hinc subinde fit, ut boni simul ac mali competitores ac corri vales sint, seu idem appetant et ambiant, diversissimo quidem proposito, sed tamen idem. Tunc vero ab improbis pessimo odio habentur probi cogitaverant enim, et ita animum suum induxerant, probos Deo suo et Ratione contentos et debere et sane sic contenti sunt boni, ac libenter aliis cederent, nisi Deus aliter juberet , nihil illis juris dandum esse in rebus hujus mundi, barcendos a dignitatibus et muniis publicis, ab opibus et honoribus prohibendos. Unde improbi longe aegrius ferunt probum competitorem, quam aliquem sibi quadamtenus similem, id est, improbum.
Quantum ad Praemis Virtutis, haec dum patent, ingentem improbis creant invidiam; sed pleraque pulcherrimaque istorem Praemiorum latent improbis; et imprimis Amieitiam, quae inter Deum et virum probum intercedit, irrident et explodunt, tanquam melancholicum aliquod et fatuum commentum. Dum nihilominus vident aliquando externos aliquos istius Amicitiae fructus, et proborum res ita dirigi, adeo ut ipsi improbi omnibus suis fraudibus, strophis, et malis artibus, omni sua saevitia et potentia, nihil contra illas perficere aut valere possint; - tum vero dirumpuntur, et diras tum in bonos, tum saepe etiam in eum qui bonos tuetur, Deum quod dictum horribile est)evomunt. Nihil enim aegrius ferunt, et pro indignissimo habent, quam humiles illos, et nullam ducentes sui rationem, tam bene agere, tam e re sua agere, ac si id unum egissent quod equidem ipsi egerunt nunquam , ut rebus suis quam optime consulerent. Unde nonnunquam
illis hoc in orta Stolidis et felicibus nihil opus est apienti . intelligunt nempe perverse admodum per sapientiam suam calliditatem et suas strophas, quibus se jactant et velut sapientes venditant. Quantum ad Pacem cum Possionibus, et tranquillitatem bonorum,
154쪽
haec illis, utpote in fronte aliquatenus sedens, satis pulchra et amoena videtur; ideoque gloriosum existimant illam etiam habere. Cum vero se illa quam maxime carere videant, simulant illam alta simulatione et hypocrisi unde quosdam eorum videas, qui patientissimorum hominum modestissimorumque verae simiae sunt. Quantum ad Sopientiam, de ea diximus pro stultitia illam habent improbi. Sed doctrinam pessime oderunt in bonis, praesertim cum vident se ab ipsis tam ad vivum depingi, ita suis coloribus totam suam perversitatem et calamitatem delineari, et prorsus graphice describi; quod plerumque tam feliciter probi faciunt, ut instar Dei alicujus videantur intimas eorum cogitationes invisere, miseriasque, quas alta simulatione premunt improbi ut pro parte Videre potes, ubi de Mundo diximus), penetrare et pervadere. Unde etiam, cum probi per doctrinam suam generaliter loquuntur doctrinae enim atque scientiae universalium sunt, et non singularium, ut Scholis omnibus
decantatum est, et verum , ita tamen vivaciter rem totam explicant,
eamque quod dicitur acutangunt, ut improbi, qui eos forte audiunt, se sigillatim atque in individuo notari putent quo tantopere exacerbantur, ut saepe conspirent in necem probi viri. Quod genus necis mort rium Christiani vocaverunt, et quam pluribus bonis propter
Dignitatem viri boni etiam contemnunt improbi, sed Actum istius dignitatis, seu Praemia accidentalia Virtutis, in pretio habent, et omnino ea sibi vindicare volunt. Honorabiles esse non volunt, sed honorari non regii, sed reges esse et tyranni; non laudabiles, sed laudati denique non digni voluptatibus, nec ii esse qui nati sunt in voluptatibus esse, sed tamen in voluptatibus esse volunt. Ex quibus clarissime patet, illos penitus negligere Deum, Essentiam, Naturam, Dignitatem; sed tantum adhaerere accidentibus et contingentibus, in his totos esses; quae ipsorum vanitas est, ut bene a Christianis notatur.
Quia vero haec accidentalia Praemia revera et in pura sua natura haberi non possunt sine Virtute, hinc omnes improbi aliquatenus sunt hypocritae, et sicut tantum habent speciem Virtutis, non ipsam Virtutem, sic etiam speciem tantum et umbram hujus aut illius Praemii accidentalis, nunquam vero ipsum Praemium consequuntur. Honor
enim ut unum exemplum sit instar omnium), qui improbis exhibetur.
155쪽
aut per vim extortus, aut per adulationem fictus, aut ex ignorantia
delatus est; quis autem non videt nullum horum honorum honorem esse Nam qui ex ignorantia defertur, cum scit probi existimantur, verus quidem honos esse potest, sed non cadet in ipsos, ast in personam illam quam sustinere existimantur, id est in personam viri boni; qui vero per adulationem fictus est, certe fictus est, nec potius ad verum honorem pertinet, quam is quem scenico tyranno defert satellitum et procerum ficta illa in theatro turba. Denique qui per vim extortus est, non magis valet, quam omnis qui per metum extorquetur contractus hic ipso jure ipso naturae lumine nullus est. Et alioqui clarissime omnes intelligimus, testimonium, quod in silvis forte, sub sica latroni dedimus, nullum esse testimonium, nec posse ei alibi prodesse, etiamsi virum bonum esse mille modis ibidem testatur esse. Simile quid facile intelligetur de regimine, voluptate, et aliis accidentalibus praemiis Virtutis, cum ea subinde in malos derivari aut
detorqueri videntur cum enim bene examinantur, et non tantum ex fronte aestimantur, videbimus haec omnia in improbis commentitia esse, et nomen quidem ac exteriorem speciem apud popellum praese ferre, caeterum re ipsa et energia carere.
156쪽
Videmus jam satis, in quo consistat ratio Virtutis videamus jam
quaedam dogmata, quae Ratio, quam virtute amamus, nobis dictat, quaeque ex illa per diligentem auscultationem, tum nos nonnunquam, tum ante nos homines alii arripuerunt hoc enim Prudentiae munus est. Estque haec pars seu hic Tractatus propriissime Ethica nam Practicam complectitur, cum praecedentes illae partes ad Theoriam quodammodo et Metaphysicam speculationem nonnihil
Prudentia late dicta comprehendit sub se quatuor partes, nempe fruilentiam stricte dictam de qua egimus Traci I. circa Diligentiam , circumj pectionem, pro identium, et discretionem. Igitur hic tantum nobis dicendum est de tribus reliquis. S. I. Circu pectio. Prudentia stricte dicta ipsam Rationem intuetur, atque ejus dictamen percipit circu sectio vero actionem intuetur, eamque secundum omnes suas circumstantias sic ordinat atque disponit, ut per omnia Rationis dictamini consentiat seu hoc agit circumsisectio, ut talis sit actio, qualis contemplanti prudentiae est Ratio. Sicut pictor quidem primo prototypo suum intuetur, v. g. hominem quem depingendum suscepit postea vero illo in prototypon prospectu similem picturam efformat; - sic Prudentia stricte dicta percipit quod Ratio dictat, Circumspecti autem ex illa perceptione sic actionem limitat atque ordinat, ut ab Obedientia talis omnino actio prodeat, qualem in Ratione praecipiente rudentia perceperat.
157쪽
Circumsisectio igitur potissimum versatur circa actionum circumstantias, easque accurat et exigit ad dictamen Rationis. Nam quod in aliis licitum et honestum circumstantiis, id in aliis illicitum est et turpe. U. g. licet magistratui, reum capitalis criminis convictum interimere, privato non licet licet viro opulento multos in convivium amicos adhibere, pauperi non item licet hic noctu sine luminibus
in publicum prodire, alibi, ubi magistratus id ipsum inhibuit, non
Circumstantiae, quibus dispiciendis Circumspectio occupatur, Ontinentur hoc pervagato versiculo:
quis quid ubi quibus auxiliis cur quomodo quando PI. Quis
sivis denotat personam et condicionem agentis v. g. an magistratus, an privatus sit an dives, an pauper an versatus in negotio quod exsequendum est, an rudis, etc. Et penes hanc condicionem magnopere variat honestas et turpitudo actionis; nam quod magistratui licet, saepe privato non licet, et contra quod diviti licet, saepe pauperi non licet, et contra. . . dives donare potest, pauper non potest pauper accipere potest a multis, a quibus accipere sine turpitudine non potest dives et sic potro. Symbolum in hanc circumstantiam, et velut oraculum quoddam, quod Ratio hic fundit Ipse te nosce item Tu te pede metire. Quod oraculum longe sapientissimum est ex quo nos bono cum Deo, totam Ethicam deduximus, uti videre est Tractat. I. circa In specl. sui. Hic vero oraculum illud applicandum est ad familiariores quasdam et frequentiores considerationes, v. g. an bona valetudine sis an adversa, dives an pauper, doctus an indoctus, indigena an alienigena sis, et sine fine talia, penes quae actio moralis multum variat. Et prudentia alia atque alia agenda videt ac mittenda in suo prototypo, quod semper contemplatur, nempe in Ratione.
a. Quid pHaec particula designa iactionem exercensim, et etiam ipsum opus, quod actione ponitur; V. g. an ambulaturus sis, an domi studia tua
158쪽
curaturus p an convivio accepturus, et quos accepturus an daturus librum, pecuniam 8 etc.
Symbolum hic Ne quid nimis; de quo satis dictum est Tract. ., ubi de Diabolo.
3. Ubi pHaec particula designat locum et personas actionem circumsisntes; an scit privatim an publice fiat actio an apud alios, an semotis arbitris an inter doctos et intelligentes, an vero inter idiotas et rudes et clarissime constat, actionem saepe apud hos licitam et laudabilem, apud illos illicitam esse, et vituperatione dignam. Sic v. g. profundas aliquas et subtiles ex Metaphysica vel Ethica desumptas quaestiones apud populum et ignaros disceptare, periculosum saepe et vitio non caret; apud probos vero et sapientes licet omnino, et perutile est ut si dicas peccatum esse, ex misericordia et compassione commotum aliquid facere, male id sonat apud populum, apud eos autem, qui in Ethica vera bene versati sunt, nullum ea res dissicultatem habet. Noverunt illi ex Rationi faciendum esse, quicquid rite faciendum est, ex Passione vero quicquid fit, male fieri. Symbolum hic: Deus,idet. Quo monemur, Deum, ubicunque locorum agamus, semper ante mentis oculos obversantem habere. Nunquam ita secedimus ab aliis omnibus, ut Deum fugiamus nunquam ita tecti et abstrusi sumus, ut non oculis ejus nudi apertique simus nihil enim latet ei, qui ex essentia et natura sua omniscius est. Ineptum igitur nobis videri debet, si putemus nos latere cum humanos oculos effugimus, expositi interim oculis divinis. Verum hic caute attendendum est, ne juxta hoc symbolum agere volentes ex timore vel simili aliquo affectu agamus, timore scit ne aliquando vindictam de peccatis sumat, ideoque peccatis abstinentes, sed ut ipsum prae oculis jugiter habentes, meminerimus legis quam nobis tulit, eique semper obediamus. Cavendum etiam, ne loco Dei sinamus nobis homines, aut hominem aliquem obtrudi, quem praeoculis soli semper habeamus , ut volebat Epicurus Aliquis Vir bonus, inquit, nobis eligendus est, o femper ante oculos habendus, ut sic tanquam illo sectante bamus, et omnia tanquam illo idente fociamus. Seneca in Epist. H. et s. Sic omnia fac, tangusm pectet Epicurus.
159쪽
Ubi se ipsum a suis, cum soli sint, pro oculis semper haberi vult; sed malo illo Dei vicario tota moralis disciplina subvertitur, dum
assuescunt homines ad existimationem se componere, nec ad rigidam Rationis normam, sed ad Lesbiam regulam vanitatis et opinionis exigunt. Una salus erat in solitudine, quam imaginaria ista celebritas, quam Epicurus infert, et Seneca locis citatis tam vehementer amplectitur, et in quam naturae vitio plus satis propendimus, interturbat. Itaque vir bonus semper habebit Deum ante oculos, nullum hominem solum autem Deum, idque ut assuescat non Rationi obedire, ut sua est(quod admodum lubricum est, et ad philautiam certissime vergit , sed ut Dei est, mente scit ejus concepta, et ad instar legis ab ipso
Haec particula designat media quae ad finem adhibemus. Et media quidem, si per se bona sunt, non ideo tamen absolute bona erunt, nisi intentio nostra et finis simul bona sint contra vero si media mala sint, non ideo fiunt bona, quia finis bonus est. U. g. dare pauperi eleemosynam, bonum est per se, sed dare pauper eleemosynam, ut subornes eum ad accusandum vel interficiendum innocentem, malum est contra vero servare vitam suam, bonum est, sed occidere innocentem jussu v. g. tyranni, qui tibi necem minatur, nisi innocentem occideris ut vitam tuam serves, malum est; unde axioma Ethicum est volum medium inquinat stimum nem, et optimus ni non expumst mulum medium Prior pars axiomatis in priori, posterior in posteriori exemplo declaratur; sic etiam efferri possunt: Non funifacienda mala ut neniant bona; et non sunt bona, quae sunt ut inde
Symbolum hic A minimis maxima. Quo monemur, abjecta etiam media et nullius fere momenti non repudiare, cum ab illis pendeant fines praestantissimi. U. g. horulam, imo quadrantem horae quotidie impendere rebus Ethicis, et potissimum sui ipsius inspectioni, leve et parvi momenti videatur eo tamen pulcherrimum finem consequimur, nempe Virtutem et Sapientiam similiter studio Logices, etiamsi id appareret rei minutae et abjectae, si singulis diebus aliquantulum
160쪽
vaces, facile pervenies ad summam ingenii dexteritatem, habilitatemque ad alias quaslibet humanas scientias acquirendas. Valet etiam oraculum in rebus malis; nam a levissimis peccatis, dum haec contemnuntur, facile venitur ad summa scelera ut notum est de iure illo Aesopico, qui ultimo supplicio daturus poenas, matri osculum per simulationem, et velut extremum Vale offerens, nasum ei demordit, addito elogi, Si cum primo libellum a conso ali meo puer muli, me ut meritus eram eastigasses, non huc HLenissem. Ideoque nunquam temere committenda sunt, in quibus vel tantillum apparet malitiae. Sic etiam ex erroribus Logicis, qui admodum leves videntur, et quos vix operae pretium videatur observare, praecipitant homines in gravissimos errores Physicos et Metaphysicos, haereses, et impietates ut patet vel ex sola mala definitione corporis, ex qua confusio rerum spiritualium ac materialium, quae confusio certissimum omnis impietatis fundamentum est; vide Metaph. nostr pari. 2.
S. Cur PCur denotat ne quem nobis praestitutum lubere debemus sis autem finis est Deo et Rationi obedire, ut satis patet ex ante saepe et saepius dictis. Symbolum est hic Age quod agis. Tunc dicimur hoc vere, item vere quod gimus, quando tantum praecis facimus, quantum finis postulat cum vero aliquid agimus, quod parergon est, quodque ad
finem illum non facit, quem nos praestitutum habemus, tunc dicimur alias res agere. V. g. viator, quamdiu properat et ad locum illum continuo pergit, ad quem iter agit, tamdiu hoc agit, tamdiu agit quod Ossit cum vero amoenitate pratorum viae adjacentium, diverticulorum deliciis, obviorum fabulis detentus, haeret in via, et institutum iter suspendit, tum vero aliud agit. Monet igitur oraculum, ut media nostra metiamus ex fine nostro; et tantum praecise circa illa occupemur, quantum ea faciunt ad finem consequendum, non citra, non ultra. V. g. Deus jussit vivere ei vis obedires tantum ergo velis vivere, quantum ille jussit, non plus non minus; et proinde, si adversa ingruant, injustu ejus non exi si mors Occupet, non opta longiorem vitam. Quia autem vivere vis, ideo
