Opera philosophica;

발행: 1891년

분량: 543페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

Tractatus VI.

e edere vis P tantum igitur ede, tantum bibe, quantum ad vitam satis est. Quia autem edere et bibere vis, condicionem aliquam vitae sectaris, ut suppetat unde edas et bibas tantam igitur sectare, quanta ad id satis est; non ad majorem ambitio, non ad minorem te compellat ignavia. Recreare vis animum, ut ossicio suo par sic tantum igitur recrea, quantum requiritii ut par sit non dissolvat te luxuria, non strangulet te scrupulosa quaedam et perversa sobrietas. Itaque oraculum justitiam quandam nobis commendat, quae consistit in proportione mediortim ad sinem, ut nunquam plus minusve sit in mediis, quam requirat finis. Media enim saepe in se habent aliquid, quo nos abducunt a contemplatione finis, et in sui contemplatione detineant eatenus vero exuunt rationem mediorum, et

induunt rationem finis, simulque peccatum nobis injiciunt, qui ordinem pervertimus, et quae media esse debuerant, finem facimus. Veluti cum imminente morte optamus longiorem vitam jam ex Dei non est nobis nis obedientiae, sed nos ipsi sumus nobis ni concupi sentiae; nempe nos finis cui, et vita nostra finis cujus. Similiter cum pastui indulgemus plus quam ad vitam requiritur, jam finis noster subordinatus non est nita ut esse debuerat , sed finis noster ultimus est jucunditas, quae ex pastu percipitur. Et si condicionem vitae lautiorem velimus, quam ad vitam tolerandam sussiciat, jam pastus non est ni noster subor inatus ut esse debebat , sed delectatio quaedam ad mundum pertinens, quae ex statu et pompis percipitur, et finis noster ultimus. Et si recreari et refici amplius velimus quam ad partes nostras bene replendas requiratur, jam recta functio muneris nostri

non est sinis noster subordinatus, sed ipsa illa delectatio nis cujus

ultimus.

6. Quomodo Ouomodo significat modum sotionis . . . an languide an ferventer, an oco an serio, severe an comiter, simulate an sincere fiat actio Symbolum hic Serio et Sincere Serio dicimur agere, stilod non perjocum, non etiam languide sed studiose, cordate, deliberate agimus. Debet autem viri boni omnis actio feria esse non quod jocari, ridere, ludere, etc. sit interdictum, sed quod haec, dum in virtim

bonum cadunt, naturam suam quodammodo extiant, mutent, et ludicra

162쪽

esse desimant, fiant summe seria Nam jocari, ridere, ludere tali mente, quali hoc a viro bono praestatur, et prout raci I. circa C. Obl.

describitur, non est jam ocari, ludere ridere, sed legem Dei exsequi

tam serio, tam cordate, quam cum maxime .

Sincere etiam debet esse actio boni viri, id est, non aliter exterius exhibita quam intus ab ipso concepta Nulla enim Ratio est, cur aliquid simulet, quandoquidem id quod agit sit optimum nec hominibus placere studeat, sed tantum Deo et Rationi obedire Nihilominus hic subinde opus est discretione, et etiamsi nihil simulet vir

bonus, quaedam tamen celat et silentio premit etiamsi nunquam aliorum nequitiae consentiat, saepe tamen eam non reprehendit, et nec dicto nec facto contravenit. Quo casu quidem imprudentioribus ficte ac dissimulanter facere vir bonus videtur; sed errant hi, et longe aliud est celare veritatem, aliud mentiri item aliud cooperari nequitiae alicujus, aliud non contravenire, ut paulo infra patebit, ubi de

Discretione.

T. Quando PHaec particula significat tempus quo actio exercenda est. Symbolum hic Deliberandum est iu exsequendum cito Quo monemur non agere nisi post maturam deliberationem, qua actionem ejusque circumstantias circumspecte perpendimus. In ipsa vero actione, quam

post maturam deliberationem exercemus, non haereamus, non interpellemus illam parergis, sed uno et continuo ductu perducamus cito et sedulo ad finem cujus ratio satis patet ex principiis nostris Ethicis a Proνidentis. Ex Circum spectione naturaliter consequitur Pro identia. Cum enim diligenter consideramus circumstantias actionis exercendae quod Circumspectionis officium est , facile videmus, quid ex actione nostra, tum circa nos ipsos, tum circa alios homines emanare possit quod Providentiae munus est). Inter partes Providentiae facile prima est, cadiere consilon Scandalon vero non est aliud quam occasio peccandi sumpta ex alterius alicujus actione; ut si alicui convitium facias, ille vero inde irritatus et excandescens aliis te adoriatur, ad manus et ferrum veniat; hic illa tua actio, qua convitium fecisti, Scandalon est.

163쪽

Tractatus VI.

Scan olon dividitur in situm et occeptum Theologi illud infirmorum, hoc vero Scandalon Pharisaeorum vocant). Schndalon datum est Scandalon prodieniens ex ouos ejus qui illud sonit ut invitatio, adhortatio, et compulsio ad potandum et evacuandum scyphum, unde alterius ebrietas sequatur. Scandalon occeptum est Scandalum sine

culpa ejus qui illud sonit, et tantum cum culpa ejus qui occisi illum Tale erit si vir probus honeste se in omnibus gerens, adeoque quam plurimis hominibus quibuscum agit dissimilis, incidat in odium et saevitiam ipsorum honestas enim ejus viri et innocentia est illis

Scandalon, seu occasio peccandi, sed occasionem, quam illi accipiunt, vir bonus illis non dedit. Debet ergo vir bonus sibi cavere a Scandalis prioris generis cupit enim quam maxime Deo et Rationi obtemperari, non a se modo, verum etiam a quibusvis aliis, unde cautissime semper providet, ne quam alii homines ex ejus actionibus, honestis licet et bonis, arripiant occasionem peccandi. Unde saepe quaedam omittet, quae alioqui facere ei integrum foret, quando videt positurum inde Scandalum. A Scandalis vero posterioris generis, quae mere ex accipientium nequitia proveniunt, cavere sibi vir bonus non debet, sed merito negligit illa nempe totam sibi alioqui Rationem et legem Dei deserendum esse novit, si ea cavere velit.

g. Discretio.

Discretio est pars Prudentiae subtilissima, quae versatur circa distinguenda ea, quae prima fronte et vulgari judicio aut eadem, aut

admodum assinia sunt, inter quae tamen discrimen Ethicum permagnum est, eo quod alterum eorum bonum, alterum malum sit.

Et in hoc genere occurrunt primo commissio est permissio; quae saepe

populo videntur esse ejusdem rationis ac naturae, cum tamen multum inter se differant saepe enim permittere licet, quod nulli committere licet. . . si tyrannus petat sibi tradi innocentem a republica nitradatur, excidium minatur; non licet reip. obedire, et innocentem tradere hoc enim esset malum committere, et tyranni saevitiae cooperari , licet tamen permittere, ut tyrannus innocentem illum per suos satellites capiat hoc enim tantum est permittere ut innocens capiatur, quod cum tanto incommodo et innocentium clade respubL non tenetur interire .

164쪽

Κ chriae a. Ut autem haec et similia discretionis exempla melius intelligas, nota, idem medium aliquando servire ad duos sines , quorum alter bonus est, et quem intendere per se licet, alter autem malus et quem nullo casu licet affectare. V. g. exsilire e turri quae incenditur, servit ad fugam ex incendio et haec fuga bona est, atque hanc etiam affectare et velle licet), et servit etiam ad propriam necem et haec mala, nec licet eam affectare). Nota fecundo, medium, quod sic servit ad duos fines, subinde servire ad bonum finem independenter a malo fine, seu natura prius utile esse ad bonum finem, antequam utile it ad malum finem. U. g. exsilire e turri in casu posito, prius servit ad fugam ex incendio quam ad sui ipsius necem imo ad istam fugam facit, et utile est exsilire, indepenter omni a propria nece . Nota tertio, tale medium aliquando vice versa, prius facere ad malum finem quam ad bonum, aut non facere ad bonum finem nisi dependenter a malo. . . cultro pectus sibi perfodere, facit ad fugam ex incendio, et etiam ad necem propriam, sed prius ad hanc quam ad illam: imo ad fugam istam nihil facit istud medium nisi dependentera propria nece. Medium postremi generis non licet assumere; hoc enim assumere est committere et posuive operari malum. U. g. cultro pectus sibi perfodere in casu posito, non est tantum permittere se interimi, sed est positive se interimere, quod nullo casu licet nihil enim est tam tetrum et calamitosum in hoc mundo, ut lex Dei antiquior nobis esse

non debeat Amne quos te Locem.

Medium vero secundi generis assumere licet, justa et proportionata subsxsistente causa hoc enim non est committere, sed permittere; licet autem permittere malum , cum justa causa subest non impediendi. Sic v. g. qui e turri exsilit, cum incenditur, et incendium jam ad ipsum pertingere incipit, non se interimit, sed fugit ex incendio: permittit autem se interimi, cum inferne ad aream gravitate sua alliditur. Hinc facile solvitur etiam, an, qui ob falsum crimen quaestioni subjectus est, posset crimen illud sibi imponere e confiteri se reum quo a tormento quaestionis liber sit 8 Certum est non licere: nam medium illud confessio criminis servit ad bonum finem liberationem

165쪽

Tractatus VI.

a tortura tantum dependenter a malo fine extremo supplicio), quod judex sumet a reo confitente, licet innocente. Item an liceat militibus navalibus ignem conjicere in pulverem pyrium, ne navis veniat in potestatem hostium I plerumque non licet; quamvis enim prius hoc medium serviat ad bonum finem quam ad malum, prius ad exemptionem navis e potestate hostium quam ad necem oppugnatorum, vix unquam tamen contingit hic adesse causam satis gravem et proportionatam bon enim est tanti plerumque, navem unam et aliquot homines venire in potestatem hostium. Quo etiam facit quod, etiamsi hostes forte saevi sint, homines tamen sint, et non tam brutaliter ac necessario acti, sicut lapides, plateae, seu areae, hominem e turri exsilientem allidentes; unde ab illis merito sperari potest aliqua salus. Secundo, Discretio etiam versatur circa illas materias, quae modo sub legem cadunt, et Ratione vetantur, modo autem in medio relinquuntur. V. . furari illicitum est auferre tamen in extrema necesse sitate, quantum illi necessitati sublevandae satis est, non est illicitum. Ut qui in extrema fame panem auferet a pistore, quo satisfaciat isti

necessitati, non peccat, nec furatur proprie; nam furari est rem alienam auferre, hic vero non aufert rem alienam, sed communem Nam

bonorum divisio inter homines non tam rigide introducta est, et introduci ab hominibus tam rigide non potuit, ut non iterum in casu extremae necessitatis bona omnia communia censeantur idque praecis pro ea parte, quae requiritur ad necessitati illi subveniendum. Ubi tamen par est necessitas utriusque partis, non licebit auferre; discretio enim dictat, hic potiorem esse condicionem possidentis. Sic in communi naufragio non licet, eum qui tabulam aliquam arripuerit, de tabula detrudere, ut te ipsum salve qui tabulam non habes. g. Ignorsratis. Prudentiae potest bene consistere cum ignorantia aliqua Quamvis enim vir bonus sit sapiens ut pridem demonstrabamus , multa tamen ignorat velut modum, quo Deus mundum, et ipsum in mundo posuit, rursumque cum ei placet e mundo eripit. Et multa passim concurrunt talia, quae limites humanae intelligentiae transcendunt; quos limites vir bonus egregie perspectos habet, nec eos unquam ingenii aviditate

166쪽

aut sciendi cupidine transilire constituit. Hoc enim attentare stultum esset, et Rationi, quam unice amat, vel maxime inimicum. Continet igitur vir bonus se intra cancellos illos, quibus Deus eum circumscripsit atque hoc jugiter oraculum in animo suo assivum et insitum habet Magna sors est apientiae quae a sequoranimo

necte ignorare.

Insuper cum homo sit vir bonus, necesse est multa eum fugere in particularibus suis circumstantiis et negotiis. omo ergo est, et nihil humani a feralienum pulsi. Illam modo ignorantiam excludit prudentia, quae non compatitur secum rectae Rationis amorem unicum, quaeque per diligentiam ex amore illo natam vinci ac superari poterat. Unde Ignorantis dividitur in Nincibilem et inagincibilem. Ignorantia

Nincibilis est, quum pellere potuissemus si debitam diligentiam adhibuissemus. Debita autem diligentia est, quae nascitur ex Virtute, seu

amore Rationis, non vero aliunde Hanc ignorantiam non admittit prudentia. V. g. mercator Oblato contractu insolito non examinat illum videt lucrum ex illo emanaturum, atque sic celebrat istum contractum, ultra de eo non laborat; quia vero non examinat illum,

nescit injustum esse. Haec mercatoris hujus Ignorantia vincibilis est, et cum Virtute non consistit: si enim unice amasset Rationem oblato casu, quo illa in materia justitiae seu commercii laedi poterat, diligenter circumspicere debuerat, ne laederetur. Sicut filius familias argueretur patrem suum non amare, si inter tenebras gladium distringeret in importunos quosdam et contumeliosos, ubi suspicio esset patrem suum medium inter illo forte versari. Ignorantia in incibilis est, quae adhibit debit diligenti non se itur. Non quasi vir probus semper adhibeat diligentiam ad Ignorantiam repellendam, quae circa actionem suam vel certam actionis suae circumstantiam versatur potest enim fieri, quod ignoret se ignorare

aliquid circa illam actionem . . . si amicus puta ejus scripserit amico puta do), ut ferat opem, epistola autem per incuriam tabellarii non deferatur, laborabit Cajus Ignorantia in vincibili, et tamen nullam diligentiam adhibuit ad eam Ignorantiam pellendam. Fieri tamen etiam potest, ut vir probus diligentiam adhibeat ad superandam Ignorantiam, quae tamen adhibita diligentia ei invincibilis manet; ut

167쪽

Tractatus VI. ISI si Caius amicum suum rium indigere suspicetur, ideoque scribat

Stio, et opem ei suam offerat Sejus vero prae verecundia recuset opem, do non advertente, atque ideo existimante, bene agi cum Stio. Hic Crius laborabit Ignorantia in vincibili, etiam postquam adhibuit conatum ad illam amovendam. Videtur ergo in eo situm esse discrimen inter vincibilem et in vincibilem Ignorantiam, quod,

occurrente suspicione, num forte honesta sit actio et Rationi consentanea, quam exercere decrevimus, examinemus, an examen illius

circumstantiae, circa quam suspicio versatur, negligamus. Si enim occurrente illa suspicione, antequam illam debit discutiamus, properemus ad opus, Ignorantia, quae in nobis circa honestatem illius

actionis manebit, erit incibilis, et a peccato non excusabit. V. g.

si medicus potionem praescripserit, atque interim incidit ei suspicio ex quibusdam indiciis de inscitia pharmacopo ei, vel ejus qui potionem illam paraturus est pergit nihilominus, et rem illam relinquit in medio haec medici Ignorantia circa inhabilitatem pharmacopo ei vincibilis censebitur. Nec immunis homicidii labe erit ille medicus, si

Pharmacon male paratum aegro mortem intulerit imo etiamsi non intulerit mortem, etiamsi etiam bene paratum sit, etiamsi etiam

pharmacopoeus ille intelligens sit et doctus in suo munere, medicus tamen, qui sic processit, homicidii reus est, quia quantum ad ipsum attinet, solum casu factum est, ut non occisus sit aeger Si vero nulla occurrat suspicio circa honestatem actionis exercendae, Ignorantia erit in vincibilis, et excusabit a peccato. U. g. si idem medicus nulla suspicione urgeatur, nec sit cur de peritia pharmacopoei dubitet hic interim imperitus sit, et mala potionem illam aegro misceat, indeque mors aegri consequatur medicus immunis est ab homicidii culpa.Ignorantia aliter dividitur in Ignorantiam juris et facti. Ignorrantissiuria est, u legem liquam ignoramus atque haec Ignorantia Vel est juris naturalis vel juris positis ignorantia. Jus positirum est, quod ex sola Ratione non sequitur, sed ex ratione in his vel illis circumstantiis posita v. g. in testamento adhibendos esse septem testes, et alius solemnitates. Jus naturale est, quod ex sola Ratione sequitur adeoque non differt ab ipsa Ratione, sicut conclusiones re ipsa non disserunt a principiis, a quibus conclusiones illae deducuntur. Si ejus

168쪽

Ethica Tractatus VI. naturale est, injussu Dei non esse hinc abeundum, et , quae ad Obligationes pertinent alibi a nobis recensitas. Ignorantia facti est, qua legem quidem non ignoramus, ignorsmus tamen factum nostrum ista lege saetori. Ut si heres injusti hominis utatur bonis alienis, quae per hereditatem ad ipsum devoluta sunt, is quidem non ignorat non furandum esse, sed facile fieri potest ut nesciat hanc suam actionem, qua hereditatem adiit, ad furtum pertinere, ideoque laborat ignorantia facti, non juris. Et quidem Ignorantia facti saepe est in vincibilis, excusatque a peccato, ut ferme videre potes in exemplo jam proxime a me allegato. Major est dissicultas, an Ignorantia juris naturalis etiam invincibilis

esse posset, et a peccato excusare Multi dunt, et exempla adducunt varia quorum hoc unum est Famulus quidam nos oconati, aegro jam animam agentes aliquoties vers ibat in utrumque latus, dictitans se id facere, quo citius liberarentur ab anxietatibus et agone mortis hoc vero quid erat aliud quam aegros occidere Hic tamen homo videtur laborasse Ignorantia in vincibili, et a peccato excusanduS. Sed verius videtur, nullam uris naturalis Ignorantiam invincibilem esse, nullam a peccato excusare. Quantum ad exemplum illudes videtur in illo quaedam Ignorantia facti versari non nesciebat ille famulus jus, quod vetat occidere, sed hoc suum factum putabat isto jure non vetari putabat enim hoc suum factum non esse occisionem, sed certae ac indubitatae mortis accelerationem, adeoque diminutionem afflictionum, et agonis in morte subeundi. Sicuti non videtur culpandus ille reus, qui ad capitale supplicium ducendus, tantisper jejunat, ut mors, quae V. g. laqueo inferenda est, magis cita sit et facilis in corpore

non bene pasto. Reliquo desiderontor.

169쪽

ANNOTATA

AD ETHICAM.

AD TRACTATU I. PRAEFATIONEM.I. Virtutes ordinales sunt tales virtutes, quae necessario con P. 6.

currunt ad omne Virtutis exercitium et ita ut nullum esse possit opus bene et ex Ratione gestum, quod aliqua earum destitutum sit. Tales sunt hae quatuor: Diligentis, seu auscultatio Rationis , et Obedientis(seu exsecutio Rationis), et justitia seu adaequatio Rationis), ac denique umilitas seu sui ipsius Incuria , Si enim opus aliquod bene rationabiliterque fiat, necesse est ut auscultemus, quid Ratio jubeat alioqui enim casu benefaceremus jam autem casu benefacere est absolute malefacere, ut patebit Traci ult. ubi de prudentia); ut exsequamur quod Ratio jubet si enim non id- quod Ratio jubet, sed quod Passio aliqua urget, fecerimus, opus nostrum bonum esse non poterit); ut adaequemus opus nostrum Rationi, seu nec plus nec minus faciamus, quam Ratio praescribat si enim plus minusve fecerimus, non id fecerimus); et denique, ut nostrum nulla cura ducamur nam si nos ipsos curaverimus, non id fecerimus quod Ratio, sed quod Philautia, hoc est, amor sui ipsius jubet). a. Tres virtutes Cardinales priores satis agnoverunt et Ethnici P. I. Nam Plato, Aristoteles, aliique, auscultandum esse Rationi, faciendum esse quod jubet Ratio, et id unum esse faciendum quibus punctis iligentis obedientis, justitis continentur , satis aperte docuerunt. Et quis est qui id ignoret 8 Sed profunde ignoraverunt quartam, seu Principem inter Uirtutes Cardinales, umisit stem. Cujus ignorantiae haec est ratio, quod totam Ethicam et omne genus morum

170쪽

An notata semper direxerint ad utilitatem aliquam, vel suam, velacum sublimius aliquid sapere videntur ad Reip. Patriae, vel etiam humanae societatis. Inter illos Epicurus, inter hos manifeste Aristoteles et Plato; sed in hoc magnopere falsi fuerunt. Cum enim Ratio, quam virtute amamus, ex quaedam sit nobi juxta atque integro humano generilata, de ratione quidem ejus est, ut qua talis non sit beneficium, nec faciat ad utilitatem et commodum nostrum sic enim potius privilegium quam lex esset . Imo si Ratio, quatenus lex est nobis injuncta, respiceret commodum, emolumentum, favorem nostrum, possemus ei renunciare; nam lumine naturae notissimum est, integrum esse cuique renunciare ei uri, quod in favorem suum introductum est. Igitur non esset lex; nam lex, cui obtemperare non debes, cui, cum placet, nuncium remittere potes, non levi, sed nugamentum legis est, ut per se notum est. Jam vero neque nos in individuo, neque genus humanum universum abdicare nos possumus illis legibus, quas Deus et Ratio nobis injunxerunt; non sunt ergo qua tales in favorem nostrum latae adeoque qua tales extorquent a nobis Humilitatem seu Incuriam nostrum. Vide ad haec Belgicam nostram versionem in margine de Humilitate. AD TR. I. CAP. I S. I. P. s. I. Quid sit amor, dici non debet res ea nobis per conscientiam et intimam experientiam quam notissima est. Cum enim aliquando amemus ipsi ignorare certe non possumus, quid sit amare. Et id generatim obtinet in iis omnibus, quae ad cogitationes nostras, ad intellectum, atque sensum, voluntatem item, et animi affectus pertinent; haec enim omnia nobis, ut dixi, per conscientiam notissima sunt, nec possunt unquam definitione aliqua declarari. Saepe tamen

ambiguitas quaedam est in nomine, quando in re summa claritas est: tum vero opus distinctione aliqua et discussione significationis ipsius nominis. Quod et hic usu venit, nam Amphibologia ista, quae in nomine Amoris versatur, magnorum est in Ethica causa errorum. Imprimis inde persuasum fuit populo qui per Amorem non solet nisi certum aliquem affectum intelligere), totam naturam virtutis in tenero quodam atque suavi erga Deum et Rationem affectu quem de otionem passim vocant consistere. Aliis persuasum fuit, vitutem ad concupi-

SEARCH

MENU NAVIGATION