장음표시 사용
171쪽
scentiam aliquam spectare; et denique aliis alia visa sunt, ut patebit ex sequentibus in textu. I. Hinc incidenter patet, quam miseri sint illi homines, qui aliis invidere, alios exsecrari, aut quoquo modo odisse assuescunt eliminant enim, quod in vita jucundissimum est, amare. Facillime autem possumus omnes, quiqui illi fuerint, amare, etiamsi quorundam subinde vitia non approbemus. Praetexunt aliqui antipathias, id est, disserentia sive repugnantias naturales, sicut Poeta: Non amo te, Volusi nec possum dicere urares me tantum possum dicere: non m te. Sed certe haec sunt intolerabilia, delicata, et tantum phantastica, imaginativa quaedam somnia ; quae vi Rationis bonae et consuetudine contraria facile elidi intur. Nec decet sapientem aliud magis, quam quod olim de se Aristoteles pronunciat, φιλάνθρomον, id est hominum
amatorem esse, neminem aversari, Omnes amplecti.
3. Desiderium non est aliud quam amor rei obsentis adeoque includit in se dulcedinem amorem et simul amictionem seu acerbitatem aliquam dolorem ex absentia rei amatae conceptum). se non est aliud quam mor ergo bonum futurum, quo frustrari possumus. ideoque includit rursus in se dulcedinem id est, amorem passionem et acerbitatem id est, timorem, ne frustremur illo bono). Fiducis autem non est aliud quam magno ses, seu mugnue smor eum sorbo timore. Quas quidem definitiones non asserimus, ut quid res eae sint indicemus(notissimae sunt ipsa conscientia, ut jam ante annotavimus , sed ut indicemus, cum bene nos partim et partim male assiciant ut clarissime in nobis sentimus), juvare nos, qua parte amorem, obesse vero atque affigere, qua parte alium aliquem affectum implicant. . Ex quo patet, homines pleraque propter seipso facere, et Vera P. o. humilitate destitui haec enim in sui ipsius incuria consistit, ut annotatum est in praefatione . Imo patet, illos omnia referre ad se quatenus homines sunt, seu tum corpore colligati. Si enim seipsos abstractosa corpore et humana condicione considerarent, satis magna videretur illis ea delectatio, quae consistit in nuda suarum actionum approbatione, de qua hic menti, sed quaerunt semper delectationem aliquam
172쪽
An notata crassiorem, sensibilem, et cum corporali motu conjunctam qualis est amor passio, qui non habetur sine motu conciussioneque nostri corporis, praesertim cordis. Ex quo et hoc liquet, eo sibi, quasi dedita opera, viam semper praecludere ad veram Humilitatem. S. Quando actionem aliquam nostram intus et in animo approbamus, dictante nobis conscientia, illam cum recta Ratione seu lege Dei convenire, consequi solet delectatio quaedam, seu amor passio inenarrabilis suavitatis qua passione ita saepe boni deliniuntur, ut calamitates illas vulgo vocatas, damna, infamiam, squalorem carceriS, tormenta, et mille mortes contemnant, imo ne sentire quidem videantur. Sed aliquando approbatio illa animi isto corporali gaudio, quod totum in passione aliqua consistit, destituitur pendet enim illa passio a constitutione nostri corporis ita ut subinde quidem causam habeat in mente, sed propter indispositionem non sequatur illa in corpore ipso
et contra subinde nullam habet causam in mente, et sequitur tamen in corpore propter certam ipsius corporis dispositionem ut gaudere nos aliquando sentimus, nulla ipsius gaudii sub exsistente causa. f. Amor passio, seu amor affectionis, est extra genus moris, nec bonus est nec malus in illo genere, nec ad vitium pertinet, sed est res indifferens hic, seu ἀδιάφορα, sicut videre, audire, et his similia, naturalia quidem sunt, non vero moralia Sensus enim nostri, et pastiones nostrae sunt ejusdem prorsus rationis, et tantum relatione aliqua externa nam sensus nostros objectis adscribere solemus, non autem passiones inter se differunt ut latius patebit infra Tract. .
ubi ex professo agitur de Passionibus. I. Tota desinitio et natura virtutis hisce paucis vocibus perstringitur : Virtus est propositum faciendi quod jubet Ratio. Hoc propositum dulcedine amore passione junctum an destitutum sit, nihil refert ad naturam virtutis coptimus est, qui illud propositum habet, etiam cum omnibus illis blanditiis, in quibus amor passio consistit, orbatus est.
Orbari autem potest, ut paulo ante notabamus, propter dispositionem corporis minus idoneam ad dulcedinem illam et suavitatem percipiendum in qua amor passio consistit; unde graviter decumbentes, et
moribundi, etiam cum viri optimi sint, habeantque in se tirmissimum propositum obediendi Deo, et veniendi ad eum qui ipsos e vivis evocat, saepe tamen carent blanditiis illis et suavitate animi, qua
173쪽
deliniri solebant cum corpore valebant quod equidem eorum probitati nihil officit. 8. Videndum tamen est, quem denominet non enim quemvis amare dicimur, circa quem firmo proposito versamur. Igitur firmum propositum dicitur amor respectu finis- cui de Fine cujus et cui dicetur infra Tract. . . Itaque si qui habeat firmum propositum occidendi inimicum, is eo proposito non inimicum, sed se ipsum qui hic finis cui est amare dicetur ita etiam, si quis habeat firmum propositum legem Dei rite exsequendi, ut eo pacto consequatur aeternam beatitudinem, illud quidem propositum sicut alias semper est amor, sed amor sui ipsius, cum ipse, qui hoc firmiter proponit, eo casu sit finis cui Si quis habeat firmum propositum legem Dei rite exsequendi, seu faciendi quod Ratio jubet, mere quia jubet alio, ibi stando,
et intentionem suam non ulterius extendendo, is amat Rationem et legem Dei, et pro modulo suo Deum ipsum et non quod Deus lex
ejus, aut Ratio ibi sint Finis cui proprie loquendo nihil enim illiseritur aut metitur cum nos bene agimus, nihil discedit cum male , sed sunt finis cui obedientiae, quod hic satis est ut amari dicantur, cum nullus alius ordinatus amor in ea cadere possit; quae latius patebunt infra Tract. . s. Sicut pharmacum et homo fons dicuntur, homo quidem proprie P. II. sanus dicitur, pharmacum vero improprie, et per analogiam quandam sanum dicitur, eo nempe, quod sit causa sanitatis; - ita etiam et
passio quaedam nempe suavis illa, tenera, et dulcis et simul propositum firmum aliquid exsequendi cmor vocatur propositum quidem
proprie, passio vero per similem metonymiam, eo quod saepe sit causa amoris proprie dicti, qui in proposito consummatur. Solent enim homines eos, quos passionate seu amore Affectionis diligere inceperant, postmodum saepe amare amore Effectionis, iisque studere et gratificari sic amor Affectionis generat saepe amorem Effectionis, ut videri potest paulo infra num . . Io. Sunt molliculi quidam tales, qui facile blande erga alios -ciuntur, miseratione aliqua etiam tenentur, sed cum res postulat, non ferunt opem et in his amor affectionis sterilis est, et non producit amorem effectionis. Qui homines nullius aestimandi sunt habent enim in se semen aliquod veri amoris, sed sine fructu ; amor autem Asse-
174쪽
Annotatactionis velut semen quoddam hunc tantum usum habet, quod procreet amorem Effectionis alias de se prorsus inutilis est. Ab arcendi igitur sunt hi homines, cum auxilio nobis et re opus est, atque cum mulieribus et pueris habendi, qui, cum in periculis versamur, lacrimis et teneritudine potius obsunt quam prosunt. II. Nempe naturali instinctu novit vulgus quod et verissimum est, et in quo tamen Scholae turpiter lapsae sunt, ut patebit hoc cap. S. 3.), virtutem esse morem; sed cum illi nomine iamoris tantum intelligant certum sensum seu passionemasensibus enim suis toti vacant, quotquot ad Vulgum pertinent , hinc etiam virtutem ipsam referunt ad sensum seu passionem nominatim ad denotionem, ut ipsi loquuntur, id est, ad tenerum illum sensum, quo erga Deum et Legem, seu Rationem, blande assiciuntur. II. Nimirum amor Assectionis, ut ante notavimus, pendet a constitutione corporis fieri ergo facile potest, ut corpore minus bene ad praedictum amorem concipiendum constituto, amor ille ejusque deliciae non adsint, etiamsi causa ejus sit in mente. Facile, inquam, fieri potest, ut probitas sit sine devotione, eo quod corpus ad devotionem non bene sit affectum. I S. Si enim vere humiles fuerint, facile recuperabunt praemium illud humilitatis, pacem securam nempe, pacatam et tranquillam conscientiam a passionibus omnibus et perturbationibus liberam, de quo praemio infra Tract. s. Imo si vere humiles fuerint, praemia sua non desiderabunt satis illis erit Divinae legi obtemperare ut infra hoc etiam Tractatu de Adminiculo Humilitatis, praesertim n. g. Hoc ipso vero, quo non desiderant pacem', sed legem Dei, hoc ipso inquam in mediis suis perturbationibus et anxietatibus conscientiae certissimam pacem et tranquillitatem consecuti sunt. Ig. Non mirum quid enim te moveat ad expellendum, nisi Phi- lautia, seu amor tui ipsius, ut nempe liber sis ab illis vexationibus, iterumque secure et suaviter degas quale propositum abit quam longissime ab eo proposito, in quo virtutis natura consistit, utpote quod nihil sibi praestitutum habet, nisi legem Dei, ossicium, et obligationem. Itaque ne quidem assequeris pristinam tuam securitatem; haec enim quaerendo perditur, estque de eorum genere quae ultronea sunt, et non nisi sponte obveniunt vide hoc Traci de Adminiculo
175쪽
Humilitatis num . . Majoribus ergo in dies anxietatibus et scrupulis intricaberis, nisi hanc tranquillitatis tuae cupiditatem novis cupiditatibus et peccatis obruas et quasi sepelias, quae et vera et horribilis philautiae merce est. I S. Nempe homines solent actionibus suis passiones suas sequi, et P. I a. prout affecti sunt, ita et dicunt et faciunt. Admodum quidem hoc perversum est imo in ea animi propensione, quam omnes in nobis tam luculenter sentimus, ad accommodandam affectibus suis actionem, consistit origo omnis peccati, ut infra Tract. g. decet enim actiones nostras praecedere, tum passiones seu affectus, quiqui adhaeserint, aequi bonique facere, et velut pensum nostrum, velut partem non minimam humanae condicionis, quam Deus nobis imposuit, considerare et si quidem blande nos assiciant, Deo gratias agere ut infra Tract. a. ubi de Pietate), si minus, aequo animo ferre, quod ferendum est quomodocunque Haec melius patebunt infra Tract. g. I 6. Hoc masculum est, non sinere se praeverti a passionibus, id est, nunquam illis hoc juris dare, ut actionem aliquam nostram aut jubere aut inhibere possint, sed totum illud jus Rationi integrum relinquere. Haec enim videt, haec dux esse potest actionum nostrarum;
II. Caute non est enim necessarium ut semper pullulet talis osculus ex tali surculo saepe enim obstat hic valetudo corporis, et aliae ejus affectiones, ob quas ad tenerum illum affectum non faciat; ut jam aliquoties monuimuS. 18. Unde non potest sine turpitudine et scelere esse amor benediolentiae aut beneficentiae in Deum. Cum enim dignior sit persona patroni quam clientis, ejusque qui beneficium impertit, quam qui beneficio gaudet et fruitur, non possumus Deo beneficium aliquod nostrum impingere velle, quin hoc ipso nos efferamus, et in eo saltem negotio nos ei anteponamus, et ipso digniores esse velimus quae melius constabunt infra Tracto ubi de Fine beneficentiac). Cautissime ergo temperandum est isti Cacogeliae, qua multi praepostere pii feruntur, hoc sibi praestitutum habentes, ut Deo gloriam aliquam et honorem apud homines, tanquam beneficium aliquod quo Deo gratificentur, acquirant. Summus noster amor, summum nostrum ossicium
et obsequium erga Deum, in nostra erga legem ejus obedientia ter-
176쪽
iGOAnnotata minatur caeterum quicquid etiam fecerimus, servimus ei volentes nolentes ut videre potes hic S. 2. num. I.). Is Quamvis in Deum et Rationem amor noster benevolentiae non quadret, ut jam ostendimus, quadrat tamen amor aliquis, robationis, consensus, et acquiescentiae dum scit approbamus essentiam Dei et attributa ejus, ipsamque adeo legem et Rationem, quam nobis inculcavit. Sed hic amor non spectat ad Virtutem formaliter Virtus enim respicit ossicium et actionem aliquam, quae nobis per legem Dei injuncta sit adeoque virtus est talis amor, qui rem praecedit; psrobatio vero est talis amor, qui rem approbatam sequitur Virtute amamus quod faciendum est approbatione amamus quod factum est. Ouadrat tamen dixi umor aliquis opprobstionis. Re bene perpensa videtur hoc retractandum esse, quod hic de amore approbationis in Deum dicebamus. Non enim videtur talis aliquis amor noster in ipsum quadrare. Debet enim ad probam, ad regulam, ad mensuram applicari, quod approbatur; nec ante approbari potest, quam facto examine(quod in illa applicatione consistit inveniatur cum proba, cum regula,
cum mensura sua quadrare. Sic v. Clineas calamo forte ducta examinamus ad regulam, an rectae sint picturam examinamus ad vivum, an rite imitata sit res omnes examinamus ad deam, et prout ab illa defecerint vel cum illa convenerint, probamus aut improbamus. Nihil
simile in Deo locum habet ad nullam regulam applicari potest, qui ipsa suprema regula est, neque ipse ab de sui, quam nobis communicat sicut res aliae , sed contra haec idea ab ipso dependet. Non est ergo, ad quod Deum referamus, ad quod ejus naturam et essentiam comparemus, ut approbatione nostra in haec ferri legitime possimus. Unde qui approbant, si se ipsos ad vivum discutiunt, videbunt plerumque, se Deum comparasse cum aliquo, quod ipsis
gratum, pulchrum, et excellens videtur, et eatenus approbare, quatenus cum illo figmento suo existimatur convenire in qua approbatione sine dubio peccatum est. Hinc tot monstra Deorum apud Poetas Gentiles, superstitiosos , et phantasticos homines, Deum quolibet cum cerebri sui sigmento aliquo comparantes, quadrante S, et eatenu approbantes. Restat igitur nobis sola obedientia, solus amor servitutis, quo pro modulo nostro in Deum ferri legitime possumus, et jugiter
177쪽
ad Ethicam. IGIIO. Nimirum actiones nostrae sunt quasi speculum Rationis et legis Dei. Si bene referant Rationem, et illud in se contineant quod praescribit, bonae sunt et laudabiles si vero pervertant speciem Rationis in illis relucentem, malae sunt et vituperandae quod totum ad ipsam Rationem seu legem Dei nihil attinet, ut quae inde ipsa in sese nec pulchra magis sit, nec deformis. Sicut nempe res speculo repraesentata manet eadem, sive speculum bonum sit et rite repraesentet sive malum sit et speciem rei intorqueat et depravet speculum non depravat imaginem rei repraesentatae in re ipsa, sed in se, seu in ipso speculo unde tota illa turpitudo atque deformitas pertinet ad ipsum speculum, non autem ad rem repraesentatam); sic etiam nos dicimur aliquando legem Dei rescindere, conculcare, pervertere, et , sed in nobis ipsis, non vero in ipsa lege, ita ut tota illa deformitas in nobis maneat, nihil ejus ad legem ipsam pertineat. II. Dixi circa num a. firmum propositum semper esse amorem, sed non denominare quicquid isto firmo proposito attingitur, denominare vero Finem cui Sic etiam amor concupiscentiae, cum sit propositum, proprie tantum denominare poterit finem cui et homines amantes divitias, honores, etc. cum haec propter se ipsos velint)proprie se ipsos amare dicendi sunt; ipsi enim sunt fines cui istius sui amoris seu propositi. Sed regulam illam denominationis non servant hic homines cumque volunt opes aut honores sibi comparare, non dicunt, ipsos se amare, sed amare se honores, opes, etc. Quod si aliis ista vellent comparare, dicerent aperte, se alio amare; ex quo patet, eos palliare amorem concupiscentiae, et obscure ferre ac dis simulare . ident enim, male sonare et nullatenus plausibile esse, si quis se ipsum amare dixerit hoc igitur ab usu sermonis et alio modo loquendi in amore concupiscentiae atque in amore benevolentiae satis testantur, se aliquam turpitudinem in amore concupiscentiae agnoscere. Et merito est enim hic amor ipsissimum peccatum, ut magis patebit
ex sequentibUS. 22. Nempe Tract. . ubi de Antipathia sive naturali disserentia bonorum et malorum inter se.
ag. Radix Ethices est humilitas, abire a se ipso, nulla sui cura aut contemplatione teneri sinis vero et fructus Ethices est lex et obligatio nostra, qua sationi ac Deo ipsi quodammodo adstricti
178쪽
Annotata tenemur. Impossibile enim est, ut ad fructum Ethices accedat, seu ad Deum et legem ejus, qui non quasi ante jam se ipsum deseruerit. Lex enim, qua talis, atque obligatio quaecunque, nunquam respiciunt emolumentum obligati ut in prooemio hujus libelli annotavimus, et plura hanc in rem dicentur infra). Igitur praemia virtutis, poenaeque peccati, ad Ethicam directe non pertinent Ethica sistit gradum, cum eo ventum est, ut quid nobis agendum omittendumve sit, clare liqueat quid inde consequens, non putat sua referre. Scit tamen vir bonus haec sua praemia , et ante destiturum esse Deum, quam probos suos non coronet, optime intelligit et intelligimus nos ipsi): nihilominus propter haec sua praemia nec agit quicquam, nec omittit agere Lex ei Divina satis est.2 . Non quasi omnia scelera atque deficia omnia perpetraverit; sed quia habet in se seminium cujuscunque sceleris, et bona tantum fortuna atque casu a nefariis abstinet. Quae quidem laus ei non debetur, sed bonae et favorabili fortunae ut loqui solemus adscribenda est; quantum enim de se erat, tam facile prorupisset in facinus immane aliquod, quam in leve forte mendaciolum. Abiit enim a Ratione, silum illud Ariadnes abrupit bona fortuna est, si non incidit
in Minotaurum, et devoratur hunc bonum casum ne adscribat sibi. as. Perbirtutem ergo dicimurtamur Astionem, legem Dei, et quodammodo ipsum Deum ista enim sunt finis cui istius propositi, quod
virtutem constituit non quidem finis cui benevolentiae, nec approbationis, ut ante annotavimus num. s. sed finis obedientiae. Possumus vero aliquatenus etiam inter homines amare aliquem amore obedientiae, non amantes illum amore benevolentiae ut saepe magistratui obedire volumus, etiam cum illi nihil boni aut mali volumus, sed nobis ipsi tantum aut comparare praemium aut poenam evitare. Sic igitur Rationem etiam amare poterimus amore obedientiae nullo erga ipsam amore benevolentiae adducti. Sed cum magistratum sic amamus amore obedientiae, tunc nos ipsos amamus amore concupiscentiae quod erga Rationem non licet similiter adhibere. Cum enim Rationem amamus amore obedientiae, tunc impossibile est ut nos ipsos amemus amore concupiscentiae cum Uirtutis suprema lex sit, se ipsum relinquere, se ipsum non amare.
179쪽
Argumentum hujus o. Amor est duplex : dilectionis et effectionis. Amor dilectionis rursum duplex est sensibilis seu corporalis qui est amor passio, aut amor affectionis et spiritualis qui est approbatio quaedam et hic eminet ea approbatio, qua nostras ipsorum actiones approbamus, eo quod cum Ratione seu suprema regula conveniant . Corporalis ille magni fit passim ab hominibus, spiritualis ille pro nihilo fere ducitur homines enim addicti sunt suis sensibus. Haec fere
Neuter scit neque amor dilectionis, neque amor assectionis Virtutem constituit; nam sine et cum illo virtus esse potest sine hoc vero virtus quidem esse non potest, sed est eo prior Haec Num a. Amor effectionis est firmum propositumst denominat finem- cui Saepe generatur ex amore affectionis quod in vitio est, et ad intemperantiam pertinet , aliquando illum generat quod fit saepe in virtutis exercitio caliquando hic sine illo, et aliquando ille sine hoc est. Haec
Amor effectionis, aut benevolentiae est hic ad virtutem non facit, cum nos Rationi bene aut male facere non possimus , aut concupiscentiae est et hic multo minus ad virtutem facit, cum eo amore nos ipsos amemus, non Rationem , aut obedientiae est et hic denique virtutem constituit; nam alius amor in Rationem non quadrat . Haec Num. G. T. et . Inter haec notatur etiam error vulgi. Hi enim sensibus dediti virtutem constituunt in amore assectionis, seu in certa passiones et ideo, cum illa passione carent, magnopere anguntur. Haec Num . . et g. AD TR. I. CAP. I S. 2.
I. Et ideo non debet dici quid sit nam dicere quid sit, est de p. clarare jam autem quod satis notum est clarumque declarari amplius
a. Ideo Ratio tam clara nobis est, quia est aliquid nostrum, quod nobiscum jugiter circumferimus, quodque cum volumus inspicimus; sicut simili de causa S. I. sub initium dictum fuit, quid sit sinor non esse dicendum. Eadem enim est utriusque causa, et haec talia dum
180쪽
An notata Scholae definitionibus logicis illustrare voluerunt, nihil aliud egerunt quam ut ibi ac aliis, quasi dedita opera, obscura ea reddere velle
viderentur.3. Ratio Ethica hic omnibus hominibus satis perspecta est ubi nihil soles, ibi nihil agetis, seu nihil frustra faciensi est, quod
est exemplum Rationis Ethicae, imo vel summum Ethices principium, ex quo facile sequuntur omnes et singulae obligationes, quae utramque paginam in Ethica faciunt, et de quibus agitur infra. Si enim nihil frustra faciendum ergo non reluctandum Deo vocanti et ab humana condicione nos solventi, seu mortem indicenti quae est primo obligatij . Si nihil frustra faciendum, ergo non reluctandum Deo adhuc vivere jubenti, adhuc nos in humana condicione detinenti(quae est fecunila obligatio . Et si haec ita sint, ergo victus quaerendus quae est tertio obligatio . et si ita, ergo munus aliquod fungendum, etc. Cum igitur ratio in his omnibus tam manifesta nobis sit, non debemus absolute dicere, rationem obscuram nobis esse etiamsi alibi forte etiam in rebus moralibus obscura nobis esset, v. g. incensa turri, in cujus forte culmine consistimus, exsiliendumne sit, an permanendum P Hic quidem ratio obscura est omnibus, qui Ethicae seriti non sunt nam quod coecus non videt, hoc coecitati, non solis fulgor imputandum); sed non ideo obscura est ratio nam quod alicubi manifestum, alicubi rectum et obscutum, id absolute manifestum, et tantum secundum quid obscurum est. . In his omnibus casibus filius familias absolute dicitur patrem suum notiose, sed tantum non agnouis e dicitur. Multum enim interest inter cognoscere et gnoscere; multa enim cognoscimus, quae jam non agnoscimus et filiusfamilias hic cognoscit quidem patrem suum
sed sic larvatum non agnoscit. Sic etiam Ethicae rudes cognoscunt Rationem, sed non agnoscunt eam in his v. g. circumstantiis cum turris incenditur, et quis in culmine ejus deprehensus est, liceatne exsilire, an permanendum sit In his enim et similibus circumstantiis. ratio iis quodammodo larvata est aut velata velamento autem isto per bonam Ethicam detracto, non tantum nolaunt, sed et agnoscunt nobiscum rationem sub illo velamento latitantem. Hic interim pandit se insigne discrimen inter cognitionem et amorema nam quod alibi
noscis alibi non noscis, hoc absolute noscis sed quod alibi amas alibi