장음표시 사용
181쪽
non amas, hoc absolute non amas; unde qui amicum amat juxta tritum hunc versiculum: Dum fueris felix, multos numerobis smicos,
Tempora si fuerint nubila, solus eris,
clare intelligitur non amicum amare, sed amici fortunam. Similiter qui Rationem alibi amat v. g. cum parcendum est sumptui alibi non amat v. g. cum sumptus faciendus est , is absolute non amat Rationem, sed ad summum amat certum modum et circumstantiam rationis. Ex quo jam etiam incidenter patet, verum esse illud Stoicorum paradoxum oui unum habet, omnes habet nirtutes nempe non datur Rationem alibi amare et alibi non amare , sed qui eam alibi non amat,
S. Ratio hic redditur, cur virtutem potius amoremistionis quam fmorem Dei esse dixerimus Christiani quidem in Ecclesiis suis hoc semper dicunt, Virtutem esse amorem Dei, et verum dicunt: est
enim quodammodo virtus magis Dei, quam legis ejus amor. Sicut enim qui mandatum Principis amat id est, obedire ei vult , magis mandatum illiid, quod Principis mente conceptum est, quam quod in
tabulis exaratum est, amat; - sic boni omnes magis legem Dei seu Rationem, ut a Deo concepta est, quam ut ab eo dimanat, et in mente nostra ceu in tabula exarata est, colunt, et obediendo diligunt. Jam vero lex illa, seu ratio, seu decretum nos obligandi in divina mente, re ipsa Deus est. Sub haec igitur consideratione tam pia merito dicunt Christiani , virtutem magis esse amorem Dei quam legis ejus; sed vero absolute secundum uρίβscinti, id est, accuratam diligentiam Scholasticati ac Philosophicam loquentes, dicere debemus, Virtutem amore illo obedientiali, in quo natura ejus absolvitur, non tendere in Deum usque, sed ante deficere sub ipso nimis excelso atque sublimi, quam ut amore nostro attingi possit, et in lege ejus seu Rationestare atque terminari quod rationibus , quae hic in textu subjiciuntur, invictissime probatUr. 6. Obedimus Deo in modo et in consideratione aliqua nostra; scit. in illa consideratione, qua consideramus illum ut legislatorem nostrum, ut concipientem in se Rationem illam, quam nobis dictet et insculpat; et propositum ipsi sic obediendi non est vanum, non est malum, sed
182쪽
An notata continet in se totam virtutis naturam ut jam paulo ante satis annotavimus . Sed propositum obediendi Deo in se, ut absolute in se est, et seclusa quavis tali consideratione, ineptum est, vanum est atque ridiculum, imo, cum bene discutimus, impium supponit enim clare Deum indiguum opis nostrae , Deum cui benefacere nos possumus, id est, Deum in certo negotio inferiorem nobis. Vis enim facere quod
ipse Vult et putas te posse facere quod ipse non vult quid hoc aliud est quam persuasum tibi esse , posse te de illo bene vel male mereris T. Alibi paro emia est, hic veritas. Nam actum agere dicuntur, qui frustra faciunt aliquid, ideo quia quod actum est adhuc agere, frustra, et ces ante sine, es an medio ut Scholarum axioma est): hic vero Deo absolute parere velle, est in rei proprietate, et sine ullo tropico aut proverbiali sermone, id velle agere, quod jam actum est. Agit enim hoc Deus atque natura, et fatali necessitate hoc egit, ut omnia subjecta essent voluntati divinae velle te ergo aliquid ei subjicere, quid aliud est, quam id agere velle quod jam actum est y quid aliud, quam circulo de area sua velle prospicere quam haberet
equidem, velis tu aut nolis. 8. Etiamsi velit Deus actus illos, qui sine peccato et scelere a nobis non perpetrantur, ipse tamen eo non est auctor peccati, sed auctor naturae. Non vult enim eos ut scelesti sunt, seu ut a regula
quam praescripsit delirant, sed ut sunt res naturales, in quibus hactenus nihil est mali. Sicut igitur ulna instrumentum illud designo, quo mercatore pannum metiuntur longitudinem quidem habet, eamque desiderat ut sit id quod dicitur, nempe usis, latitudinem vero atque crassitiem non absolute respicit fieri enim nequit, ut quod longum est, non pariter latum sit atque crassum, ut in Metaphysica demonstramus , sed tamen ut ulna ad metiendum pannum respicit tantum longitudinem nam quid ad annum metiendum confert latitudo vel crassitudo istius instrumenti P) - sic etiam Deus, quatenus rationem nobis praescribens, et rerum agendarum ordinem, imo quatenus ipse illa ratio et ille ordo est, respuit penitus et aversatur actus illos nostros, in quibus peccatum aliquod et defectio a praescripta nobis
regula ac suprema norma continetur absolute vero, et prout ipse est auctor naturae, actus illos vult nec enim fierent, si non vellet :sic enim in illis actibus nihil mali est.
183쪽
Nunquam quidem similitudinibus illis hoc essicere possumus, ut absolute conciliare rem illam ineffabilem possimus. Omnis enim vera conciliatio supponit comprehensionem utriusque extremi concilianda autem hic est Dei potentis cum Dei bonitate solentia, qua effcit
omnia, seu omnes res veras, ita ut nihil fiat praeter, nedum contra voluntatem ejus bonitss, qua peccatum non cupit, sed exsecratur illud in nobis merito, et punit. Hoc vero utrumque conciliationis propositae membrum bonitatem, inquam, et solentiam Divinam ut apprehendimus clarissime, ita nequaquam comprehendere valemus; atque adeo desperatum est de omni tali conciliatione apud nos, qui intellectum initum habemus. Et non spectat ad minimam impietatem ille humani ingenii pruritus ad conciliandum ea quae captum excedunt nostrum eo enim clare vergit, ut tandem Deum comprehensibilem nobis existimemus id est, nos aequales illi), et omni conciliatione intellectu nostro detecta, ineffabilitas ejus tollatur quae in
eo versatur tota, ut et facere ipsum, scire nos, et quomodo faciat, nescire nos, clarissime recognoscamus); hac vero sublata adorabilitas ejus auferatur quae ineffabilitatem tanquam necessariam causam supponit, ut infra Tract. a. ubi de Pietate et Religione, clare demonstratur), omnisque adeo religio et divinus cultus intercidat. Igitur omni ista conciliationum prurigine deposita, nobis satis esse debet, quod utrumque membrum conciliationis seorsum clare distincteque percipiamus, ut in casu posito contingit; nam clarissime intelligimus, nihil sieri, nisi quod Deus directe fieri vult (quod est unum membrum), rursumque improbare eum peccata nostra, et graviter ulcisci quod
s. Navis ocissime vectorem abripiens versus occidentem, nihil impedit quominus ille in navi ipsa deambulet versus orientem; sic Voluntas Dei omnia portans, omnia vehens fatali impetu, nihil obstat quominus nos, quantum est ex parte nostra, obluctemur voluntati ejus, libera et plena nostra deliberatione. His et similibus analogiis assueti, tandem rem ipsam, quia hic magis propter insolentiam cogitationum nostrarum quam propter se ipsam dissicilis est, quasi familiaritate quadam inita hic enim fructus est similitudinum, et alio non serviunt, et alio non conducunt satis superque percipiemus. IO. Ergo vanum est propositum, ei secundum se obedire velle P.
184쪽
An notata vanus est amor obedientiae nostrae erga ipsum in se consideratum. Non est tamen vanus amor approbationis i), qui equidem multum differt ab amore obedientiae; nam opprobatio respicit congruentiam effecti cum voluntate divina, ut positum obedientis vero respicit eandem congruentiam ut ponendam a nobis et procurandam. Ex gr.
Tempestas est; congruit hoc essectum cum divina voluntate nec enim esset tempestas, nisi illam esse Deus voluisset); approbo hanc congruentiam posita ergo jam est. Sed sudum est; et stultitia forte vel acogelia ductus quis putat ad gloriam Dei pertinere, tempestas
ut fiat rogat igitur, et alia media adhibet fatuus , ut fiat. Hic apprehenditur congruentia tempestatis cum voluntate divina, et amatur perverso licet amore), sed ut ponenda, non vero ut jam posita; ideoque hic amor ad obedientiam pertinet. o. Res morales et Ethicae supponunt res naturales et Physicas: nam notitia condicionis humanae pertinet ad Physicam sine autem illa sui cognitione nihil de rebus moralibus boni verique statui potest, nam ex inspectione sui tota Ethica omnesque obligatione derivantur. Ex quo sequitur Ethicam, prae aliis omnibus scientiis, maxime obnoxiam esse erroribus; nam et propriss cloacas habet, unde in illam errores regurgitent scit cupiditates nostras atque libidines plerumque enim ut affecti sunt loquuntur homines, et ea facienda esse dicunt, quae facienda pronos se inclinatos sentiunt), et iactensae, e quibuS, non minus periculosis, contaminatur, scit praejudicia, inscitiamque rerum Physicarum, et condicionis humanae, cum aliae fere scientiae suas modo cloacas habeant, a quibus inquinentur. II. Unicus amor Rationis est unius et solius Rationis amor. Et
quidem Virtutem debere esse amorem unicum erga Rationem demonstratur, tum ex notione moris, tum ex notione riationis. Ex notione quidem moris, quia non nisi unum amare vere potes nihil enim proprie matur nisi finis- cui hic vel unus est, vel multi si unus, ergo habemus intentum, et unum tantum amatur; si multi ergo vel
1 Loco istius approbationis possemus ponere astensum, quo assentimur propositionibus illis, in quibus attributa Dei de ipso enunciantur, easque pro veris habemus; sed aegre videtur hic assensus ad amorem revocari posse nulla enim in assensu bonitas malitiave moralis quae amorem necessario consequuntur), sed tantum veritas falsitasve versatur.
185쪽
divisim vel conjunctim multi sunt. Si conjunctim, unum simul finem constituunt; si divisim ergo sub ordinati sunt, et ille tantum qui ultimus est, proprie finis est, proprieque amatur quae magis constabunt ex Tract. . de Fine . Cum igitur virtus sit amor rationis, amari vero nisi unum eodem tempore non potest, necessum est, ut solius Rationis amor sit. Idem demonstratur ex notione rutionis; nam si per impossibile amor duorum simul esse posset, adhuc non posset esse Rationis et alicujus alterius Ratio enim ex speciali natura sua et condicione essentiali non permittit se coamari, sed cum amatur, totum amorem in se solam deposcit. Ratio enim mox atque amari coepta est, amandat amorem illum, quo amator seipsum amet ostendit
enim clarissime ei quod inspiciendo nos ipso discemus Pag. 2I., 3O., et seqq.), nihil posse ipsum, nihil valere, nec nascendo, nec Vivendo, uec moriendo ostendit item clarissime, ubi nihil valet, ibi nihil volendum esse, nihil attentandum quid enim hoc dictamine clarius dici potest y . Si igitur Rationem hoc dictantem amet, id est, obedire ei velit, necessum est ut omnem sui curam a se studiumqne deponat, id est, omnem sui a se amorem abdicet. Vides ergo Rationem non pati se amari simul cum eo ipso qui illam amat quanto minus patietur se cum aliquo tertio amari P Quibus addes quod ex sequemlibus
manifestissimum et), duos esse tantum amores, nempe amorem Dei Rationis et amorem mei. Cum amor Dei excludat amorem mei, Omnem ergo alium amorem excludit.
Argumentum hujus . a. Quid sit Ratio, notum satis hoc ipso, quo notum est alicubi Haec
Virtus potius est amor Rationis quam Dei; nam amor noster, scit. obedientiae de quo hic solum sermo , supervacaneus est circa Deum ipsum, cui velis nolis obediendum est. Amor tamen approbationis hic non ab re est, quod vide in annotatis. Haec Num. 2. Expunguntur ex desinitione Virtutis, in fronte S. I. positae, duae hae particulae Unicus, Recise , quarum illa generi, haec differentiae adhaeret. In sunt enim hae particulae ex se; nam amor erga Rationem esse non potest, nisi unicus sit quod tum ex notione amoris, tum ex notione Rationis probatum est bide in annotatis. Haec Num . .
186쪽
ITO An notata Similiter redundat illa particula Rectae, nam recta Ratio et Ratio idem sunt. Nam verum seu rectum proprietas entis est ut Scholae loquuntur), quae en omne explanat, nullum restringit. Haec Num. 3. AD TR. I. CAP. I S. S. P. t 6. I. mbitus seu Asbilitas duo dicit, consuetudinem et facilitatem; hanc ut effectum, illam ut causam adeo ut habitus non sit aliud quam consuetu in porto scilitas. Et consuetudo quidem sola non est habitus; nam quae facilitatem non parit consuetudo, habitu non est ut lapis sexcenties sublime projectus non acquirit habitum ascendendi, nam consuetudo haec ascendendi nullam parit in lapide facilitatem ascendendi. Facilitas etiam se sola ad habitum non suffcit; nam globus in plano facile rotatur et volutatur, nullus tamen habitus in globo agnoscitur, quia non ex consuetudine, sed ex natura certae figurae pendet ista facilitas. a. Cum igitur in habitu tantum duo ista sint consuetudo, inquam, et facilitas), manifestum est neutrum horum pertinere ad rationem Virtutis; nam nec facile facere, bene facere est, nec olere facere, bene facere est, ut per se notum est. Et alio non est opus argumento, ut ratio Virtutis habitu detrahatur.3. Si enim non proveniant a Virtute id est, a proposito faciendi quod Ratio seu lex divina jubet), ergo vel a nullo proposito, vel
ab alio proposito veniunt. Si a nullo, non sunt actiones morales, sed naturales, quales subinde per oblivionem aut imprudentiam exercemus V. . sicuti ungues aut calamum inter meditandum ac acriter studendum mordemus , quae actiones proinde neque bonae sunt neque
malae, genere moris. Si ex alio proposito fiant, quam legi Dei et Rationi obediendi, non sunt jam actiones probae, sed vitiosae nam quicquid proeter rectum nem sit, ipso non recto ne peccσtum est. Ita ut non sit opus malo fine ad peccatum, sed satis sit non esse
. Ad Peripateticum hoc argumentum quod jam statim praecessit(nempe Virtutem in habitu ponendam, eo quod dormientes etiam probi vocentur, in quibus habitus esse potest, saepe vero nullus actus est respondeo Denominationem posse fieri etiam a causa formali absente Causa formalis in denominationibus est id unde denominatio
187쪽
ad Ethicam. desumitur; ut sibi causa formalis est albedo ab albedine enim asia dicuntur quaedam. Potest ergo fieri ut causa tali absens etiam denominet ut consul dicitur a consulatu quem gessit , juxta Belgicum adagiumst cui eme conful, emper confusi Sic etiam ilia es dicitura divitiis, quas penes se non habet, ut in textu similiter etiam probus dici poterit a probitate id est, a proposito faciendi quod
jubet Ratio etiam cum inter dormiendum, aliove abreptas cogitationeS, probitas seu propositum illud abest. Et alioqui tota haec de nomine objectio est ex quo nunquam equidem deducitur firmum argumentum, cum nomina eorumque significatio ab hominum arbitratu mere pendeant, ad naturam rei nominatae nihil pertineant. s. Sic etiam hodie parietem album solemus dicere, ideo quia parietes, qua parte interiorem domum respiciunt, calce obduci et dealbari hodie solent, ad conciliandum lumen nostris conclavibus, et ad detergendum facilius pulveres et sordes iis inhaerentes. Dicuntur ergo
parietes albi, quia solent esse albi nihilominus non dicuntur albi a solentia ista seu consuetudine quamvis illa requiratur ad denominationem albi), sed ab albedine iis adhaerente, ita ut consuetudo sit condicio istius denominationis si enim parietes promiscue in domibus nostris quovis colore inficerentur, non magis albi quam aliter coloratidicerentur), causa vero formalis istius denominationis sit ipsa albedo. Ab hac enim et propter hanc dicuntur albi. s. Similiter consuetudo bene agendi est quidem condicio istius denominationis, qua quis probus esse inter homines dicitur sed inde nullatenus consequens est, consuetudinem illam etiam esse causari formalem istius denominationis, seu est ipsam probitatem. Quo satis corruit argumentum Peripateticorum; nam latum discrimen est inter causam formalem et condicionem denominationis ut et exemplo jam proxime allegato et infinitis similibus, si id opus esset, comprobari posset. Cum enim Leydae sum, ut Hagae sim, condicio est, seu requiritur, ut abeam Leyda, non est tamen causa formalis non enim ab abitu isto Hagae praesens dicar quamvis iste abitus requiratur ut Hagae sim , sed a praesentia me Hagae praesens dicar Postremum,
ut consuetudo quod impossibile est esset causa formalis istius denominationis, qua quis probus esse dicitur, quid de scilii ut dicas pmbitus enim non tantum consuetudinem, sed et facilitatem dicit, ut
188쪽
Annotata initio hujus . notavimus qua fronte dici potest, facilitatem agendi probitatem esse cum probi saepe sub Virtutis ossicio luctentur et desudent summa cum dissicultate. P. 1 r. T. Hic etiam refellitur illud quod per meram indulgentiam concessseramus scit consuetudinem recte agendi, etiamsi non sit causa formalis, tamen esse condicionem istius denominationis, qua probi dicimur. Et ostenditur, ne quidem esse condicionem potest enim aliquis absolute probus esse sine tali condicione, seu sine consuetudine bene agendi si scit jam nunc firmum animo propositum concipiat id unum faciendi, quod jubet Ratio. Etiamsi enim talis populo necdum probus esse videatur, est tamen, et absolute nomen illud ei quadrat quod et Christianorum sacris confirmatum est, qui hominem huic proposito immorientem , etiamsi ante maximis sceleribus obstrictus fuisset, aeternae felicitatis compotem fore asserere non dubitant. 8. Cum in genere moris aliquid agimus, aut ex passione, aut ex Ratione agimus. Id est, Ratio nos monet ad agendum vel Passio; sic, cum Passio, peccamus cum Ratio probe agimus et bene. Haec patebunt Tract. . ubi de passionibus. s. Nempe quicquid ex his fit, ex Passione fit. Nam familiaritas seu amor soliti et metus insolentiae est passio, qua maxima pars vulgi agitur continuo, ut egregie demonstramus infra Tract. . de vita Vulgi. Est igitur omnis actio, quae ex Peripateticorum Virtute Procedit, verissimum peccatum cum ex passione agere, peccare sit, ut in ecclesia Christi satis bene observatur. Ideo populus fidelis saepe ibidem admonetur, ne exercitia Christianae Pietatis obeant ex consuetudine, ut hic in textu dicitur. IO. Licet hactenus satis demonstratum sit, Virtutem in habitu non consistere, idque argumentis clarissimis, facillimis, et nemini non obviis invictissime comprobatum sit mirari subeat alicui, quid tandem causae uerit, cur Peripatetici Virtutem in habitu constituendam esse putaverint Respondeo: Dictum est aliquid hanc in rem num . . Nempe decepti sunt propter denominationem istius vocis robus, et condicionem qualemcunque istius denominationis pro causa formali sic ut nubem pro Junone amplexati sunt. Sed si subtilius error eorum discutiatur, videbimus eum hoc num . . funditus erui nempe non satis distinxerunt inter facilitatem et amorem, visumque est iis, quod
189쪽
populo etiam videtur, cum facilitate fieri, quicquid cum Amore fieret in quo magnopere falsi sunt, ut hoc num. satis demonstratur. I Argumentum hujus . . Virtus non debet constitui in habitu Primo, quia virtus est ante probas actiones, et habitus post illas secundo virtus spectat ad mores,
habitus ad res naturales. Haec Num. I.
Tertio, quia virtus potest haberi repente, habitus non nisi sensim . et per frequentatos actus. Quarto quod est argumentum ab auctoritate quia sic censent in Ecclesiis suis omnes Christiani. Haec Num. 3. Objicitur, bonos esse etiam qui dormiunt, in quibus tamen non est propositum, in quo nos virtutem constituimus, sed tantum habitus bene agendi. Respondeo, in illis esse propositum bene agendi, saltem moraliter, quod sufficit ad hanc denominationem. Objicitur secundo, habitum illum requiri ad denominationem probi. Respondeo falsum
est quod assumitur, ut patet num . . et ut verum esset, ad summum inde sequitur habitum esse condicionem istius denominationis, non vero causam formalem. Haec Num. 2. Tandem discrimen adfertur inter amorem et habitum, quorum confusio radix fulisse videtur hujus erroris Peripateticorum. Haec Num A. AD TR. I. CAP. II. r. Hinc excluduntur praemia essentialia virtutis, ut ostentia, doctrins libertus, futieiss et ipsa etiam felicitas de quibus partim hoc tractatu, partim de Praemio Virtutis speciali tractatu infra agetur). Praemia enim illa non dimanant proxime ex natura virtutis, sed mediantibus aliis proprietatibus natura prioribus. Sic sapientia atque doctrina profluunt ex virtute mediante diligentia ; liberis mediantei Videntur itaque his gradibus in illum errorem delapsi esse primo viderunt probos amanter facere, seu ingenti et firmo proposito naria virtus amor et propositum tale est), fecundo propter analogiasia et similitudinem quae est potissima et tarte una causa nostrorum errorum, ut in partem primam Cartesii demonstravimus confuderunt amorem et facilitatem; ex hac confusione boni vis sunt iis facile agere et virtus facilitas visa est; denique cum viderunt facilitatem corporalem illam et sensibilem plerumque nobis per frequentes actiones acquiricin quibus duobus jam tota ratio habitus absolvitur), non superavit huc per errorem adductis, nisi ut virtutem in habitu reponerent.
190쪽
ITaAnnotata obedientia : fotietos mediante justitiau felicitos et sublimitas mediante humilitate Virtutes ergo Cardinales non sic mediate, sed proxime profluere debent ex natura virtutis. Sic Diligentia proxime sequitura Virtute seu amore Rationis nam si Rationem me , sequitur statim, ut eam auscultes, in quo consistit diligentia , non autem Sapientia. Haec enim tantum remote sequitur ex natura Virtutis, hoc modo: Si ames Rationem, sequitur ut auscultes Rationem; et si auscultaveris, percipies quid dicat, in quo tandem consistit Sapientia. Similiter obedientia proxime sequitur ex natura Virtutis nam si ames Rationem, proxime sequitur, ut facias quod illa ubet, in quo consistit obedientia . Libertas autem non ita proxime sequitur sed remo te tantum, hoc modo: Si ames Rationem, facies id unum quod illa jubet; et si hoc unum feceris, semper facies quod voles, semper quod tibi lubitum erit, in quo tandem consistit libertas. Similia dicenda sunt de Justitia et Satietate, itemque de Humilitate, et sublimitate seu Felicitate vel beatitudine. Sed haec omnia magis patebunt in progressu, tibi de singulis Virtutibus Cardinalibus dicendum erit.
a. Hinc excluduntur virtutes particulares, quae semper ad externam aliquam circumstantiam referuntur; ut Temperantia, quae speciatim refertur ad res secundas Fortitudo, quae speciatim refertur ad res adversas Pietas et Religio, quae speciatim referuntur ad Deum Aequitas et civili Justitia, quae speciatim referuntii ad alios homines. Haec patebunt Tractat. a. ubi ex profesta de Virtutibus Particularib US. AD EO T. I S. I. P. t 8. 3. Ratio habet quatuor haec attributa Primo dictamen est, secundo lex tertio regula quarto onus, quod nobis injunctum est. Virtus ergo quae non aliud quam amor Rationis est, oro, quidem ut dictantem dictomen amplectitur per auscultationem seu diligentiam; λ oro ut legem amplectitur per obe ientiam; oro ut regulam et mensuram actionum nostrarum amplectitur per justitium; et tandem λ oro ut onus et sucium nobis injungentem amplectitur per humilitutem. Inter quatuor illa attributa Rationis primum est dictamen, utpote latissimum et generalissimum Rationis attributum Dictamine enim Ratio extendit se tam ad res Physicas quam ad morales, tam ad