장음표시 사용
191쪽
ad Ethicam. speculativas quam ad practicas in his enim omnibus dictaturam
exercer Ratio); regula vero, lege, et onere, proprie tantum ad res Ethicas et genus moris pertinet. Ex quo vides, Diligentiam primam esse inter virtutes Cardinales, ut quae Rationem secundum-se et toto suo ambitu amplectitur cum reliquae Obedientia, Justitia, et Humilitas amplectantur modo Rationem secundum-aliquid- sui, quo scit. ad mores praecise pertinent. . Redditur hic in libello ratio, cur Diligentia nascatur ex Virtute; non vero cur primo et ante alia nascatur, quam nos rationen jam statim in annotatis dedimus. Nempe primum attributum Rationis dictamen est, eo quod latillime pateat, et rationi ubique, sive in speculabilibus, sive in practicabilibus versanti, adhaereat cum caetera attributa tantum rationi in practicabilibus versanti adhaereant. Amplexus ergo, quo virtus oro suum amplectitur, is primus est, quo ipsum ut dictantem amplectitur ex hoc autem amplexu parit i oris
suo Diligentiam, quae proinde prima ex hoc connubio filia est.
S. Si quis diceret amare se melodiam, et musicum concentum, cum vero hic, scit concentus, ederetur, aure obturaret sibi, aut
interstreperet, per deridiculum hoc dixisse videretur, et minime exanimi sententia locutus fuisse diceretur concentus enim ille nihil habet, quo capiat aut oblectet, nisi cum ipse auribus nostris capitur). Sic qui Rationem, quod virtutis est, amare se dicit, et tamen cum dictat illa, et suggerit aliquid intus et in animo, non attendit, sed mente divagatur, aut passionibus suis interstrepit dictamini, splendide
mentitus fuisse facile convincitur. Nam natura Rationi non consistit in alio quam in certo dictamine, quod qui aspernatur, hoc ipso
Rationem aspernatur atque non m t.
6. Imo etiam ab interuis et insensibilibus : intus a cogitationibus Logicis Physicis, aliisque ad has vel illas seu liberales seu mechanicas artes pertinentibus . nam conversione ad istas cogitationes mens etiam turbari potest in auscultatione Rationis , ut legis et regulae actionum nostrarum. Non quod mens viri diligentis semper se avertat a sensibus suis, similibusque cogitationibus, quales jam recensitae sunt faepe enim ex praescripto rationis et obedientiae lege tenetur his vacare et invigilare , sed quod praevi quasi et antequam a Ratione hauserit, quid mandet illa, totum se vir bonus abstrahere a similibus cogita-
192쪽
Annotatationibus debeat, ut soli Rationi tum vacet Rationi, inquam jubenti atque vetanti , eique vacando, clare percipiet quid ipsa velit. p. Clarissime nobis conscii sumus, Rationem intus in nobis, et in mente nostra esse, semperque fuisse ibi, nec illius temporis recordari unquam possumus, quo nobis primum advenerit; quod clarissimum est
ex principiis Rationis, quae communes notiones et ideae passim Vocantur. Etiamsi enim illas suscitari nonnunquam a docente in nobis deprehendamus, simul tamen clarissime deprehendimus, illas non indi nobis ab ipso, sed tantum moneri nos ab eo, ut mentem advertamus ad
id quod jam ante in nobis ipsi habebamus quod adeo clare in nobis
experimur, ut inde olim Plato statuerit, nullam esse doctrinam, nosque cum doceri nova quaedam videmur, tantum veterum reminisci, et ea recolere quae ante scivimus. Jure an injuria hoc statuerit Plato, non
est hic disceptandi locos hoc saltem patet, omnes homines planissime hoc intelligere, et penitus in se ipsis deprehendere, Rationem esse aliquid penitissime in mente sua affxum, quod nunquam illis advenerit, sed cum ipsis fuit, quamdiu ipsi cum mente, id est, cum se ipsis
8. Unde nihil est magis servile, quam jurare in verba magistri, seu
ideo rationem aliquam assumere, quia alius illam sub auctoritate sua venditat et obtrudit nobis Pigrum est et vecors et manifeste contra indolem diligentiae, imo etiam contra indolem humani animi, non penitus adhuc corrupti et deflorati. Ita enim natura comparati sunt, quotquot aliquatenus ingenui sunt, cum rationem aliorum audiunt,
eam ut cum sua ratione, quam intus in mente habent, comparent; approbatur externas illas rationes aliorum, si cum interna sua ratione congruant; sin minus, rejecturi. P. ib. O. Nulla tam compendiosa ad doctrinam et rerum cognitionem ratio. quam saepe et saepius ea repetere quae bene scimus; nam repetitio eorum quae scimus, semper est gradus ad notitiam eorum quae nescimus ut vel experientia quotidiana constat eorum omnium, quos non taedet hanc repetendi crambem recoquere Sentient enim se,
quotiescunque repetunt quae jam olim bene sciverunt, semper novi quid addiscere, quod miro modo et quas divinitus illis illabatur ita ut decima repetitio pandat et aperiat aliquid, quod non non detexerat, imo centesima prodat aliquid quod omnibus prioribus delituerat. Itaque
193쪽
fiunt hi tandem supra omnes aequales suos, imo supra reliquos homines longe doctissimi atque profundissime sapientes, et praeclarum est hoc Diligentiae effatu, Non multa disce, fed multum; nam si multum didiceris, multa scies si multa autem didiceris, omnia confundes et nihil scies Io. Non aliud habet velamentum, quo nobis se celat Ratio, quam praejudicia et cupiditates nostras ipsa de se nuda claraque est. Qui ergo illam, ubi a praejudiciis et cupiditatibus nostris nonnihil solutior est, frequentare solet, facile illam etiam agnoscit, ubi vel isto nostrorum praejudiciorum et cupiditatum involvi quam maxime videbatur. Novit enim ipsam, et novit velum ejus itaque velum facile aufert, et irretortis nec impeditis oculis intuetur ipsam in quo obtutu vera
consistit sapientia. II. Notatu dignum est, eas disciplinas, quae maximae cultrices fuerunt Veritatum istarum manifestissimarum et usque adeo manifestissimarum, ut risui sint populo et fatuae vocentur quales sunt Geometria et Arithmetica, quae communes sua notiones, postulata ac definitiones, longe omnino clarissima semper in fronte praeserunt, et discipulis suis jugiter inculcant , purissimas jam a tot seculi et illibatas permansisse, nec tantum ab erroribus, sed vere etiam a conjecturis, opinionibus, et suspicionibus liberas perstitisse ubi caeterae disciplinae, quae hic minus accuratae fuerunt, in infinitos errores, et adhuc plures si fieri posset opiniones, conjecturas, nugas, et Omnia praecipitarunt. Quod observandum praesertim in Logica et Metaphysica, quae undique scatent parergis, cum tamen natura sua verae liquidaeque scientiae sint, non minus quam Mathematicae istae.1 a Mythologia hujus fabulae qua Ratio velut amasia quaedam nos vero velut proci consideramur perfacilis est fieri enim non potust, ut rationem in doctrinis atque scientii reconditam et abstrusam capiatis, ni non ante per prima ejus rudimenta gradum fecerit. Atque hinc illae lacrimae hinc illa tanta sero, operam et oleum perdidisse se , et videntium et deplorantium multitudo ; quod ad altiores scientias animum applicaverint, antequam inferiores coeperint, et quod volare voluerint ut habet paro emia nostra Belgica , antequam ala haberent. Fingitur ergo merito Ratio velut generosa aliqua puella, quae nuptias in thalamo sapientiae cum eo respuat, a quo videt se in rudimentis
194쪽
Annotata I g. Tritum est hoc Aristotelis : Adolescentem esse nidoneum auditorem Ethices; quia nempe, ut inquit ille, passionibus suis nimis deditus est et servit. Adeoque veritates Ethicae, quae non tantum praejudiciis, sed vel maxime cupiditatibus nostris laborantaut cap. I. S. . num . . annotavimus), admodum obtectae sunt et abstrusae adolescentibus quod de iis potissimum adolescentibus intelligendum est, qui animo magis quam aetate adolescente sunt; invenientur enim et octogenarii pueri, ut inquit ille). Paulatim vero cum aetate solet se humanus animus a corpore sensibusque suis abstrahere , et vindicare se quasi in libertatem, quae nusquam esse potest nisi in regno Rationis, ut patebit S. seq. ubi de Fructu obedientiae.
I . Annotavimus ad . . Diligentiam avertere se non tantum a
rebus sensibilibus, sed etiam Geometricis et Arithmeticis, et caeteris proinde forte non constare nobis videamur, qui hic studium istarum scientiarum inter potissima diligentiae adminicula reponamus. Sed nulla contradictio est Diligentia enim cum jam vacat muneri suo, et dictamini Rationis, quo quid faciendum sit praescribitur, altissime auscultat, merito seponit a se omnes alias cogitationec; sed praeviequasi et antequam muneri isti accingatur, merito vacat Geometricis et Arithmeticis cogitationibus, utpote in quibus eadem ratio elucescat clarissime, quam in rebus Ethicis comprehendere conatur, ubi longe obscurior esse consuevit, praesertim ob nostras cupiditates. Sunt etiam haec Mathematicae scientiae et a cupiditatibus omnibus liberae nam cupiditates in speculationibus non habent locum , et hanc praecipue speculativae scientiae praerogativam habent, quod sensuum nostrorum praejudiciis vel nihil , vel certe minimum infestae sunt quod de Meta- physica Physica, atque Logica non perinde dici potest. In has enim praejudicia nostra enormiter grassantur; et fere quotquot theoremata in his scientiis constituta sunt, aut Sensum interstrepentem , aut etiam adversantem et respuentem habent; quorum illud in Logica, hoc in Physica et Metaphysica videmus. Sunt igitur Mathematicae disciplinae adolescentibus longe utilissimae, quibus manu ducantur ad
I S. Sapientia a vere dicitur, eo quod isto sensu gustu intimerem aliquam corpoream examinem usu nam aspectus caeterique sensus tantum haerent in cortice, et superficiem modo rerum circa qua S
195쪽
versantur arripiunt, gustatus vero interiora corporis, quod ei subjicitur interius, pervadit et penetrat. Ex quo etiam sit, ut hic sensus alia saepe de rebus sentiat quam caeteri sensus, v. g. spiritum Vini, quem tactus frigidum esse dixerat, gustatu calidum esse deprehendamus, et inaurata Medicorum catapotia, quae visus placida esse dixerat, gustatu horrida et amara perhibeantur. Similiter sapientia, quae ex profunda Rationis auscultatione nascitur, rem objectam pervadit et penetrat, et saepe longe aliud de illa judicat, quam aut communis hominum sensus, aut Scholarum receptus intellectus ferat.16. Diligentia est perpetua captatio Rationis, sapientia captio: diligens captat, sapiens capit rationem Ast vero captando tandem etiam capimus, id est, diligentia tandem assequitur sapientiam. Sed, inquies, captio captantem aliquando fallit et, inquam fatendum est enim), diligentia aliquando frustratur sapientix sed ad tempus tantum. Igitur eo casu constantiam accersat sibi solet enim esse certior posse sessio sapientiae istius, quae diligentiam aliquam diu delusit, et tenacissime sua sciunt, qui multum laborant, et non nisi multo labore sua sciunt. Adde quod et jucundum est: nam jucundi sunt acti labores, praesertim cum fructu.IT. Prudentis in eo distinguunt Scholae ab Ethica, quod Ethica P. ao. quidem quod omnibus scientiis commune est abstracta a particularibus, magis universalia et generalia contempletur, rudentia vero proprie pertineat ad particulares circumstantia morum et actionum humanarum. Quantum ad praesens, Prudentiam hic tam late sumpsimus, ut etiam doctrinam Ethicam complectatur. 18. Philaretus in hoc tractatu est persona ficta, amans quidem virtutem ut nomen ejus sonat , sed cum Zelo indiscreto, seu minus secundum prudentiam comparato similis nempe tironibus Ethices, quamdiu adolescentes sunt et ad res Ethicas, ut Aristoteles bene ait, minus idonei. Hic genium suum maxime exserit Obl. . . . et g., item cap. 2. ecl. 2. S. I S. n. a. qui proinde corrigendiis est subinde instruendusque, et castigatione etiam aliqua reducendus ad veram virtutis normam, a qua imprudenti elo subinde aberrat longius.
Castigationem illam ejus vide by a. S. S. et paulo ante. IO. Responde Provenit proxime ex diligentia obedientiali, nempe diligentia qua auscultamus Rationem in rebus Physicis versantena
196쪽
Annotataeo quod Ratio in rebus Ethicis praecipiat, ut se ibi etiam auscultemus remo te ver provenit ex diligentia pura, quae ante bedientiam nascitur ex amore Rationis, seu Virtute. Primo enim Rationem amamus hoc ad virtutem pertinetae deinde movemur ad
auscultandum, quid velit hoc ad diligentiam pertinet); tertio percipimus quid velit hoc ad sapientiam pertinet); et quidem, inter
caetera quae Vult percipimus nonnunquam , etiam hoc illam velle, ut se non tantum in rebus Ethicis versantem, et jubendo vel prohibendo occupatam, sed se etiam in rebus Physicis versantem et exhibendo occupatam auscultemus proinde auscultamus, sicut jusserat
Ratio. Estque haec auscultatio obedientialis quaedam diligentia, participans nempe simul naturam diligentiae hoc ipso quo auscultat Rationem et naturam obedientiae hoc ipso quo jussum Rationis exsequitur . Est igitur haec obedientiolis Diligentia altera illa, quam suram vocavimus, Diligentia posterior, atque haec est, quae sapientiam Physicam patit. ao. Quicquid ex passione est, peccatum est; oportet enim nos non passione, sed ratione adductos agere, quicquid ex proposito agimus.
Distinguendum autem est inter agere cum passione, et agere ex passessione; nam agere cum passione est habere comitantem opus suum
passionem aliquam, quae operi causam non dederit hoc vero non est in vitio ponendum, quin imo, quamdiu homines sumus, nulla nostra actio est, quae non aliqua passione comitata se prodat; et quo corpore saniores vegetioresque sumus, eo solent actiones nostrae vivacioribus passionibus aspergi, et quasi tingi atque infici Agere vero ex passione est ita agere, ut passio causam et actioni hoc vero semper et necessario in vitio est ut jam ante cap. I. S. I. etiam annotavimus et probavimus, magisque adhuc probabitur Tract. . . E. g. pater castigat filium cum irct, quando ratione sola permotus castigat, ira tamen quaedam hanc actionem comitatur, sed ob hanc
ipse nihil inter castigandum facit aut omittit hic igitur probus paterest, etiamsi enim cum ira castiget, non tamen castigat ex iro. Sed pater verberat filium, quia filio iratus est pater, sic nempe ut ira in causa sit cur verberet hic malus homo est, licet forte justissima etiam adsit verberandi ratio, imo et tantum, et omni modo, quo eum verberat, verberandi Licet enim eo casu apud homines lacile se
197쪽
ISI excuset, ut qui internam animi affectionem non assequuntur, revera tamen peccat, ut qui non ex Ratione quae justa quidem subest sed ex Passione agat Melius haec patebunt Tractat . . ubi de passionibus agitur. Cum igitur amor passio aliquid nos jubet facere, non possumus ejus jussa exsequendo non peccare cum vero se actionibuS nostris uterponit, nihil mali est. Comitari illas potest, sed non prae
II. Non tamen proprie sorores sunt Sapientia speculativa et Prudentia, sed potius consobrinae, seu duarum sororum filiae; nam prudentia nascitur ex diligentia in rebus moralibus versante , Sapientia autem speculativa seu Theoretica nascitur ex dilgentia obedientiali; quae cum non aliud quam obedientia quaedam sit qua obedimus Rationi jubenti auscultationem sui in rebus Physicis versantem , patet prudentiam et sapientiam speculativam duarum sororum filias esse, hanc quidem obedientiae, illam vero diligentiae; nam has sorores
esse patebit S. seq.aa. Nimirum illi soli passionibus suis non turbantur inter auscultandum Rationi caeteris, ne rite et ut decet auscultent, impedimento sunt passiones, quibus obsequi consueverunt, quaeque Obsequio crescunt, ut flamma oleo ut latius Tractat. . . Hi ergo cum non bene auscultent, non bene etiam rationem capiunt in quo tamen solo sapientia consistit et illi vero auscultant ut decet, adeoque capiunt rationem ut decet soli proinde capiunt non tantum in rebus moralibus, sed aliis etiam quibuscunque, quas contemplanda sibi constituerunt. Melius haec intelligentur, ubi de Praemio Virtutis agetur. 23. Tota ratio sapientiae, ut jam saepe inculcatum est, consistit in P. perceptione rationis oportet ergo captare rationem, seu auscultare, in quo consistit natura diligentiae. Quod si quis rationem captet passone aliqua adductus, is hoc ipso deficit a Ratione quandoquidem hoc nihil aliud sit quam peccare seu rationem deserere et frustra igitur captat id, a quo inter captandum continuo recedit. Qui sic captat, nunquam capit; qui passione adductus rationem quaerit, nunquam illam invenit, nam per pastionem semper a ratione abducitur. 2s. Eadem quoad modum dicta minis; nam et in Physicis seu Theo- reticis, et in moralibus et Ethicis, ex aequo dictat et suggerit Ratio; non tamen eadem omnimode nam insuper ratio in rebus Ethicis ex
198쪽
ISI An notata est non dictat simpliciter, sed dictat aliquid faciendum, aliquid omittendum esse, et onus, obligationem ac ossicium nobis injungit), quomodo ad res Physicas non pertinet. Argumentum hujus S. I. Diligentia est auscultatio Rationis. Haec Num. I. Partes ejus sunt duae Aversi a rebus externis haec enim impediunt auscultationem et conversio intra se ibi enim Ratio, quae auscultanda est, habitat); sic solemus naturaliter procedere, et omnia,
quae extrinsecus nobis perhibentur, intra revocare ad examen Rationis nostrae solemus. Haec Num. 2.
Adminiculum diligentiae est familiaritas cum Ratione. Initur ista familiaritas duobus potissimum modis primo frequenti repetitione eorum quae scimus, et in quibus manifesta est Ratio secundo, cultu
disciplinarum earum quae Ratione ac demonstratione maxime gaudent, quales sunt Mathematicae. Haec Num . . Fructus diligentiae est prudentia. Nam diligentes auscultando captant Rationem prudentes vero, quod diu captavere, tandem capiunt; nam naturale est, et ita omnino natum est fieri, ut qui captaverit saepe, tandem etiam capiat. Haec Num . . Sapientia autem speculativa, quae magnam cum prudentia habet
assinitatem, nascitur demum perfecte post prudentiam Prudentia enim videt, Rationem jubere se audiri in rebus Physicis, cui jussu cum obtemperatur, parit ea obtemperatio seu obedientia sapientiam theo
reticam seu speculativam. Haec Num. S. AD TR. I. CAP. I S. I. S. I.
I. Nec enim ideo vir bonus exsequitur quod dictat Ratio, quia aut auscultavit rationem quo casu obedientia ex diligentia nasceretur, et non proxime ex ipsa Virtute, seu amore Rationis aut percepit quid illa dicit quo casu obedientia proxime nasceretur ex prudentia), sed quia amat Rationem nempe id unum est, quod movet ipsum ad faciendum quod jubet ratio, quod rationem amet Obedientia igitur supponit quidem diligentiam et prudentiam scire enim oportet quid iubeat ratio, antequam fiat quod jubet ratio sciri vero hoc non potest, nisi auscultetur ratio), sed tamen ex his non nascitur hae
199쪽
non movent ad obediendum et sunt quidem condiciones obediendi, sed non causae nam sola causa obediendi est amor. Ideo enim ob editur rationi, quia amatur ratio solus ergo amor rationis id est, virtus obedientiam procreat. Sed similitudine res forte et clarior. Jt incalescas, abeundum est hinc, et accedendum ad ignem; hae sunt condiciones ut incalescas, neutrum causa est, sed causa caloris
erit ignis, ad quem accedis sic et auscultare, et percipere quod jubet ratio, condiciones sunt obediendi causa vero hujus caloris hujus obedientiae est ille amor rationis, qui instigat ad obediendum ).2. Proprius locus, et velut domus atque familia Rationis est Ethica, in qua multis praerogativis Ratio se prodit. Nam in rebus physicis Ratio tantum exhibet seu dictat in Ethicis vero, seu moralibus, et item dictat ratio quod ad diligentiam pertinet , insuper vero etiam si raecipit atque etsi quod ad obedientiam spectat et regulac quod justitiam concernit et onerat atque obligat quod humilitas curat). Ex quibus vides Rationem tantum obiter in rebus Physicis versari, et velut peregrinari, cum in rebus Ethicis dedita opera versetur, et totam se quasi effundat ut proinde haec domus ejus merito dici possit. Quamvis enim etiam in practicis disciplinis, quae extra genus morum versantur velut in Logica, in Pictura, caeterisque liberalibus vel mechanicis artibus Ratio quodammodo etiam jubeat atque vetet, regulet, et Oneret v. g. praecipit syllogismum sic esse faciendum, vetat illum aliter fieri, et per consequens regulas tradit, et Onus injungit disputanti vel argumentanti) - non absolute tamen Vetat aut praecipit, sed fere sub condicione, nempe si hoc vel illud puta syllogismum conficere in animo habes in rebus autem moralibus absolute praecipit Ratio aut vetat, nulla interposita condicione. 3. Nempe illud quis reddit hoc negotium Ethicum et morale Videre P. sta. enim, quod dictat ratio, si ibi stetur, non est morale, non pertinet ad
obedientiam sed videre hoc, quia ratio jubet, aut quia passio impellit, seu videre aut quia decet, aut quia lubet, hoc jam morale est. Et siquidem quia decet seu quia ratio jubet , hoc probum est, et ad obedientiam
G Si auscultasses quidem quid ratio dicat, et percepisses etiam quod ratio dicit, nisi tamen amares rationem, non faceres quod dicit ratio; unde amor lolus est, qui te instigat ad obediendum , cum rite obediens es.
200쪽
pertinet, in quia lubet seu quia passio jubet , hoc jam malum est
et ad sui ipsius servitutem pertinet. Et quidem, quotiescunque videmus in Physicis et notamus, quid ratio dictet, toties id vel quia lubet, vel quia decet facimus; sed haec lascivia, quia decet vel quia lubet, ad Physicam non pertinet cujus totum negotium absolvitur intam videre quid exhibeat Ratio), hoc autem quia lubet, aut decet, Physicam egreditur, et in Ethicam se insinuat unde bene dictum est, in rebus physicis obedientiam nullam esse, nullam servitutem; nam hae soli
. Unde distinctio nascitur in Scholis decantata inter praeceptum positivum et negativum Positis um obligat pro nunc aut tunc ut loquuntur , negotitium obligat pro semper Ut honoro strem positivum praeceptum est, ideoque non obligat pro semper non semper
enim honorandus est, sed tunc cum res tulerit, ut honorandus esse videatur); non coiris negativum praeceptum est, et semperii vacandum est, id est, neque nunc neque tunc, etc. occide unquam. Unde
negotidis praecepta habent sensum copulativum per neque, ac si dicas neque tunc facies, neque tunc, et sic de reliquis instantibus temporis , positi s autem praecepta habent sensum disjunctivum per et ac si dicas vel tunc facies, vel tunc, et in). Ostendunt interim, praecepta positiva semper etiam adjunctum habere praeceptum negativum ut honor adjunctum habet non laede, non injuri ossice, quae pro semper obligant etiamsi enim parentes non semper honorandi sint, numquam tamen laedendi aut violandi sunt. S. Optima via ad veram obedientiam est, discedere a fucata illa a larvata, quae hominibus servit obedientia. Similis est enim exteriori apparatu et fronte verae obedientiae, et seducit multos istos ista sua similitudine imo tam innitis est, ut multi inter quos subtiles etiam aliqui Philosophi, et malorum illorum politicorum vulgus omne nullam
aliam agnoscant obedientiam, aeter eam quae principibus et magistratui servit. 6. Lex humana idem est de more et consuetudine, nam haec vim
legis habent nunquam potest nos per se obligare faciendum tamen aliquando est quod homines jubent, non quia ipsi jubent, sed subinde quia Deus jussit ut iis in certo casu morem geramus sic saepe l-ciendum est quod parentes et magistratus jubent , subinde qui aliter