Opera philosophica;

발행: 1891년

분량: 543페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

legi divinae seu Rationi parere non possumus, nisi fecerimus quod homo quisquam usi erit. Sic aliquando faciendum etiam quod latrones jusserunt, . . si in silvis ab iis deprehensus fueris, et jusserint te nummos, vestes, gladium iis tradere imo si foeda etiam aliqua, modo ne directe sint contra legem Dei, (puta excrementum pecoris honorem praefamur vel etiam hominis devorare jusserint, faciendum erit , non ex latronum jussu, sed quia aliter hic servari non potest lex Divina de retinenda vita, de qua infra Oblig. a. Ex quibus patet, bonos multa saepe facere quae mali jusserunt, nunquam tamen faciunt quia illi jubent, sed quia posito illorum jussu resultat casus obligationis divinae. T. Solus enim Deus, seu Ratio, potest esse finis- cui obedientiae finis, inquam, ultimus; nam solus hic proprie finis est nunquam hominem aliquem isto honore dignari licet Potest interim homo aliquis esse finis cui sub ordinatus, et ita fit, cum parentibus et magistratui civili, rite atque ex ratione imperanti, paretur eo enim casu quidem finis- cui obedientiae sunt Iis enim ipsis obeditur, Deo jubente ut iis pareamus maxime tamen obeditur Deo, utpote qui sit finis ultimus obedientiae; nam his hominibus obedimus quia Deo hoc jubenti obediendum est. Saepe autem exsequimur quod alius quispiam jusserit, sic ut ei nullo modo pareamus, ne quidem tanquam ni sub ordinato nostrae obedientiae ut cum facimus in silvis quo a latrones jubent, sicam nobis intentantes ni fecerimus hoc enim casu mere obedimus Deo ut hic probi simus jubenti ut vitam conservemus, latrone Sautem penitus per obedientiam nostram non attingimus quae magis patent paulo infra hic Num . . i).1 Parent boni eo quidem absolute soli sed etiam hominibus quibusdam et quidem modo aliquo accedente ad absolutam et perfectam obedientiam, cum homines illi Deo subordinantiar, ita scit ut his pareamus quia Deus jussit ut pareremuS. In quo ordine sunt parentes, quibus ut ipsum nomen indicat parendum est sub quibus etiam magistratus boni et rectores veniunt. His enim dicimur directe obedire sunt enim quasi in illa linea recta, qua voluntas viri boni tendit in Deum, tanquam sinem-cui ultimum obedientiae suae; etiamsi non consistant ultimo loco in ista linea, ideoque nec proprie voluntas in eo feratur. Sicut Leydat Hagam tendens non proprie ad domum Ten D l cod. S. Ten Deelen , nec proprie ad silvam, sed agam tendit, haec tantum in cursu et itinere suo transmittit. Est igitur tertius modus parendi in directi, qui omnium imperfectissimus est, cum scit is cui paretur, in illa linea recta non consistit, qua voluntas nostra in Deum tendit; sic latroni in silvis obedimus.

202쪽

An notata 8. Nimirum Ratio est lex leges autem humanae similis tenoris, similisque sunt quoad faciem apparentiae, cum vera illa divina lege; unde qui non assuevit discrimen inter has observare, facile in posterum decipitur, et quae similia sunt pro iisdem habet et confundit. Ex quo errore nam error omnis in alios errores praeceps est facile sequitur, ut deinceps nullam putet esse legem nisi humanam, nihil hic attendat praeter consuetudinem et hominum mores in quam sententiam propendet Aristoteles, ut ex locis hic citatis, et multis aliis patet.

Nebulones autem hodie multi qui Politici vulgo dicuntur, sed injuria non propendent modo, sed manibus et pedibus in eam sententiam eunt; quod ex ignorantia verae philosophiae unde nihil non mali)in illis evenit. s. Hoc potissimum obtinet in humilitate, et illis quae ad eam spectant. Nihil enim magis absonum popularibus auribus accidere potest i , quam hoc verum et pia Ethices fundamentum Nihil sui causa faciendum esse suae felicitatis atque beatitudinis nullum ducendam esse

rationem. Certe populo persuasum est, omnia agenda esse propter se, et propter suam felicitatem ; nam et qui minus probi sibi videntiar, omnia lucri, commodi, et voluptatum suarum causa faciunt; et qui probi sibi quam maxime videntur, omnia ad aeternam beatitudinem, quae eos post hanc vitam maneat, consequendam faciunt. Nemo in ossicio, nemo in obligatione sua stat nemini satis est ad agendum praecepisse Deum ut hoc ageret. IO. Nec injuria, si verum sit quod statuerat, nempe res Ethicas non tam a Natura et Ratione, quam ab humano arbitrio dependere; nec enim plus merentur, si ita fit. Quamvis et in his rebus, quae mere arbitrariae sunt, plus satis operae ponatur a multis unde Ciceronis justa illa querela aut expostulatio Ouid Portus ancillae sitne in fructu lubendus d putabitur inter principes ci iistis; sec quo digitum intendit ad haecce nostra moralia , us Vitiam continent omDem, negligentur; Lib. a. de Fin sub initium.

I Non laborant circa humilitatis materiam magnopere, praejudiciis intellectus sui nam quid clarius, quam legem non esse in favorem 2 adeoque eum, qui legi pariturus sit, sui causa non constituisse agere), sed magnopere laborant cupiditatibus suis, quibus semper inclinantur, ut omnia propter se faciant. Has quamdiu non superarunt, judicant non ut intelligunt, sed quod dicitur ut affecti sunt, seu ut cupiunt.

203쪽

ad Ethicam.

II. Tantum defert vir ille vanus et popularis rudibus illis in Ethica tractatibus, ne quando emergat politior aliquis, qui crassam illam et rudem Ethicam in qua vita facile stabiliuntur et reconduntur)refellat, et Augiae illud stabulum repurget in quo et ipse Aristoteles cum gentilibus suis Philosophis volutatur, et, ut hic videmus, libenter impune adhuc volutaretur itaque deterret magna ingenia a studio Ethices, persuadens, hoc non esse ad palatum ipsorum, hoc non esse subtiliter exigendum, sed rudi et pingui Minerva ad haec susticere,

et quemque de circulo posse. II. Innuit, ecce res Ethicas non esse capace magnae subtilitatis, P. as. et Per consequens tantum rudite tractari debere. Sed quam falsus sit, satis patet ex infinitis erroribus , quibus se et Ethicam suam, dum eam sic rudite tractat, implicavit Imprimis aberrat cum caeteris

Gentilibus a janua Humilitatis quam nullo negotio cognoscere potuisset, si nonnihil subtilius ut alias Philosophiae partes saepe nimis subtiliter res Ethicas exegisset. Quam enim facile est videre, cum qui rationem ut legem, nam Dei illa lex est amplexurus sit, debere

recedere a seipso P Cum lex , qua talis, semper onus et ossicium injungat, de favore ejus cui fertur non laboret esto quod ex ossicio saepe favor aliquis, in eum qui ossicio rite functus sit, redunder. I S. Ut gloriam, seu appetitum consequendi sibi honores et dignitates, quem ad virtutem magnificentiae refert aut magnanimitatis; item iram et inclinationem ad agendum ex ira, quam in rebus bellicis aliisque arduis et dissicilibus negotiis magnopere commendat; et generatim actionem ex passione quae ipsissimum peccatum est . Nullam enim novit Virtutem aliam, quam quae agit ex passionibus sed moderatis, seu ad mediocritatem aliquam redactis ut adhuc videbimus

infra Tract. q. I . Prima, radicatis, et essentialis libertas est scere quo bis. Haec libertas reperitur tu omni opere morali, seu ad vitium, seu ad virtutem pertineat; quaeque hac libertate carent opera ad naturam, non ad mores pertinent. Accidentalis autem libertas est facere quod conssiluisti; et multa sunt quae ista libertate carent, opera nostra;

ut quae subinde ex consuetudine aut vehementi aliqua passione abrepti, antequam satis, quid facturi simus, constitutum sit, exsequimur. Hae libertates non ponuntur in fructu seu in praemio virtutis, sed in

204쪽

An notata exercitio. Est igitur alia ac tertia quaedam libertas, quam omnes ambiunt, et a qua libertas nomen suum habet nempe facere quodlibet, aut, ut honestius loquimur libere enim et lubere male sonant, quandoque libidinem ingerunt audienti, non tantum libertatem), agere quod ex onimi sententis est. Qua libertate . . non gaudet mercator, qui oborta tempestate merces suas abjicit in mare licet

enim ibi quod vult agat, imo quod constituit agat adeoque liber sit juxta duos priores modos libertatis), non tamen agit quod lubet ei, sed prorsus agit contra animi sui sententiam, minimeque id ageret, si non id agere compelleretur. Hac postrema libertate semper et ubique liberrimus est vi bonus, isque solus nihil hic unquam facit contra animi sui sententiam, nihil, cujus eum poenitere necessum sit, si modo ad integrum opus suum, omnibusque suis circumstantiis investitum,

animum attenderit. Quod addo, quia, cum partem tantum aliquam operis sui attendit, saepe videbitur contra animi sui sententiam agere. V. g. latroni aut tyranno, facultates et fortunas suas exigenti, concessit eas aut forte patrem occidit, in vincibili ignorantia ductus, et hostem esse ratus hisce casibus vir bonus contra animi sui sententiam egisse videbitur non concessisset enim facultates tyranno suas, si his non concessis salvus esse potuisset nec occidisset patrem, si patrem esse scivisset . Sed hoc videtur tantum atque hoc ita etiam est, cum animum ad partem tantum operis sui reflectit cum vero integrum Opus suum considerat cogitatque se facultates suas tyranno cessisse,

quia obligatione et lege Dei, quae de tuenda vita est, obligabatur; et patrem occidisse se, qui hostem Patriae occidere debebat, putabatque eum esse patrem suum , non potest ei displicere est enim ex dictamine Rationis peractum. Ipse vero nihil vult, quod ab isto

dictamine dissentit, et omnia illa semper vult, quae cum isto dictamine consentiunt itaque nec poenitet eum, nec poenitere potest unquam istius operis, quo in casu posito, vel necessario suas acubrates cessit, vel patrem in vincibili ignorantia circumventus occidit.

Eatenus haec non sunt contra Rationem, et eatenus tantum ab illo facta sunt.

I S. Id est, quod libet, seu quod ex animi sententia est. Alioquin etiam mali agunt quod volunt imo et agunt quod constituerunt agere, seu deliberate agunt haec enim in omni fere opere morali ,

205쪽

ad Ethicam.

ssve bono sive malo, interveniunt Temperatur tamen hic isti phrasiologiae, quod libet, quia fere male sonat, et ex communi usu magis libidinem quam libertatem significat, ut adhuc ante notavimus Mali itaque etiamsi duplici priori libertate liberi sint, hac tamen tertia nunquam gaudent, nunquam agunt eru nimi sententis nunquam agunt, quorum eos poenitere non sit necesseri semper ita agunt sicut mercator, qui merces suas invitus abjicit in mare. Et quamvis populo subinde quaedam libenter facere videantur, necessum tamen est multa passim occurrere iis, quae illibenter et inviti faciant. Frustrari enim possunt eorum studia et labores optato successu imo semper et necessario frustrantur a In qua frustratione necessario invitum est boni vero nunquam frustrari possunt, ut hic in textu demonstratur.

16. Servire alicui nihil aliud est quam facere aliquid quia ipse jubet servire autem alicui non est facere quod ipse jubet. Nisi enim

simul facias quia jubet, non servis ipsi ut ex exemplo, quod Oxsequitur, evidentissimum fit. Facit itaque vir bonus saepenumero quod jubet homo aliquis, nunquam vero facit qui jubet homo nunquam ergo homini alicui servit, sed Rationi et Deo et facit enim quod hi jubent, et mere ideo facit, quia hi jubent. I p. Nec hoc in rigore ; nam voluntas viri boni ad summum est finis-cui sub ordinatus citaque vir bonus non facit quia ipse vult, sed quia Deus vult, seu quia Ratio quae Dei voluntas quodammodo, certe lex est praecipit. Unde patet, virum bonum nunquam sic posse esse liberum, uti Mali omnia agunt propter se nec enim aliud est peccatum, quam exlexactio; qui enim ob legem agunt, nunquam propter se agunt exlege autem non laabent aliud, ob quod agunt, quam propter se); cum igitur mali omnia agunt propter se, omni tamen eorum actio naturaliter et fatali necessitate tendit contra illos, seu tendit in eorum gravissimam perniciem et calamitatem, sicut conjectio olei in incendium lituraliter tendit non ad restinctionem sed ad augmentum incendii hoc infra evidenter demonstrabimus, ubi de poena peccati). Cum igitur semper ut sibi prosint agent agendo autem nunquam sibi prosint, sed semper acerrime obsint liquet clarissimurn id esse, eos semper et ubique optato sucessu frustrari, semperque invitissime agere, nunquam ex animi sententia, nunquam quod libet, semper quod displicet. Sicuti qui ad restinguendum incendium, oletini injicit, putans esse aquam , invitus hic est, nec agit quod libet, aut quod placet, sed quod displicet; eo quod natura actionis abludat ab intentione animi, aliud

prosequentis sic et mali, cum propter se agant, et tamen natura actionis eorum sit contra ipsos, semper inviti esse intelligentur, semper contra animi sui sententiam agere.

206쪽

IOOAnnotata non serviat servit enim Deo et Rationi, atque in ea servitute tota ejus consistit libertas et cum absoluta libertas , et ab omni exempta servitute tantum in Deum quadret. Hactenus ergo facit quod vult vir bonus,

quia nihil vult, nisi quod jubet Ratio, contra quam nihil agit nili

velit est enim impossibile contra Rationem agere eum, qui hoc nolet.P. et . 8. Dices et magna differentia est inter istum vicinum tuum et herum hunc boni viri; nam imperium vicini tui nullatenus causam suppeditatactioni tuae, at imperium heri causa est, aut certe condicio aliqua multarum, quas vir bonus, qui mancipium ejus est, exsequitu: non enim exsequeretur illas actiones nisi herus imperaret eas. Resp. Verum est, et ideo recte dicitur: Omnis similitudo claudicat. Similitudo tantum, quae hic adfertur, in eo consistit, in eoque est vis et energiarius, quod nec imperium vicini, nec imperium heri in casu posito sit ullatenus vera causa actionis, seu finis obedientiae. Neutro enim

casu hic obtinet illud, quia nec enim tu domo egrederis, quia jubet vicinus facis tantum quod jubet non qui jubet), nec vir ille bonus baiulat, quia mandat herus, sed quia jubet Ratio forte illa, quae

jubet nos hic in vivis manere, donec Deus evocet . Facit igitur etiam, quod mandat herus, non quis mandat herus. IO. Nunquam facienda sunt illa quae intrinsece mala sunt, seu talia quae nunquam fieri recte possunt; nam heri mandatum, et Periculum vitae propriae, non possunt rebus illis intrinsecam et essentialem malitiam detrahere. Igitur hoc casu vir bonus videbit se solvi ab illa obligatione, quae nos hic manere jubet, aliamque sibi injungi, quae jubet Deo nos hinc evocanti protinus parere; qui non magis angitur aut turbatur animo, quam fidelis hero suo servus, qui inter exsequendum pensum, quod herus imposuerat, interpellatur, et aliud aliquid agere jubetur. Tota si quidem agendi ratio ei est haec Deus jubet, otio postulat hoc an illud jusserit, non multum interest ejus, cui tota agendi ratio est D fle.uo. Dices mali id etiam agunt, quod volunt, et quia Volunt. Resp. Verum est, si intelligas ut verba a cent: hoc enim requiritur ad moralitatem actionis; sed mali non agunt quod volunt hoc sensu quasi nihil unquam faciant inviti, nihilque contra animi sui sententiam.

Si enim vir malus eodem modo veneat, eodemque modo servitutem servire cogatur, prout hic in textu de viro bono dicitur, certum ell

207쪽

ad Ethicam.

facturum multa invitum nihil enim aliud quaerit quam commoda, voluptates, etc. Ipsam etiam vitam propter vivendi suavitatem, et horrorem mortis, continuare desiderat his vero in illa servitute multa contraria et facere et pati cogetur; vir bonus vero, qui haec talia non quaerit, et ne vivere quidem vult aliam ob causam, quam quia Deus iussit, et in reliquis omnibus nihil aliud quam justum Dei spectat, nihil hic facit contra animi sui sententiam et cum Ratio hic in servitute tam bene vigeat, quam alibi in libertate. Utraque enim fortuna secunda, inquam, et adversa a Ratione dirigitur, et perinde in utraque valet. Igitur vir bonus, qui tantum rationem quaerit, ea sola gaudet, tam adversiis quam secundis gaudet, nihilque in his omnibus esse potest praeter animi sui sententiam. Mali vero, cum se jugiter quaerant, jugiter se quaerendo se perdunt, omnisque eorum actio naturaliter tendit ad eorum ultimam et deploratam calamitatem. Ex quo ergo sequitur, quod nunquam agant ex animi sententia is enim maxime contra animi sui sententiam agit, qui inter agendum continuo frustratur optato successu quod hic adhuc praecox et immaturum, magisque detegetur, ubi de poena peccati dicemus Tract. S. Argumentum hujus S. 2. Obedientia est exsecutio Rationis Nascitur ex virtute , seu amore Rationis, quatenus Ratio lex est: qui enim virtutem ut legem amat, debet et obedire. Haec Num. I. Sicut legis duae sunt partes, jubere et prohibere, sic et Obedientiae

duae sunt partes, facere et omittere. Haec Num a.

Adminiculum Obedientiae est, diligentissime sibi cavere ab Obedientia hominum Debemus quidem aliquando facere quod jubent, nunquam, quia jubent homines Aristoteles hic notatus, qui vacillat, et non satis into Obedientiam Rationis ac hominum distinguere se posse

conqueritur; ideoque res Ethicas tantum obiter tractandas suscipit, ut quae non plus mereantur, tanquam vagae, et hominum placitis vel similes, vel etiam eaedem. Haec Num. 3.

Fructus Obedientiae est Libertas, seu nihil facere invitum quam solus, quam semper et ubique is habet, qui soli obedit Rationi Non est enim cogitabilis casus ullus, quo adigatur ad invitum; cum Ratio in utraque fortuna, in omni statu et condicione vitae, perinde et

208쪽

Annotata aeque suas partes habeat; qui proinde solam illam spectat, ea sola stat et cadit, nunquam cogi potest ad invitum, ad id quod contra

animi sui sententiam esset. Haec Num . . AD TR. I. CAP. I S. I. . . I. Cum particula illa non sit necessaria in definitione virtutis ut cap. I. S. 2. num . . et g. demonstra cum est , satis importatur Ratio justitiae, cum per genus quod est Amor tum per differentiam quod est Rationis). Nam nec muri vere nisi unum potest, et licet amari plura possent, certe Ratio talis est naturae, nihil ut sinat secum amari quae omnia demonstrata sunt supra in annotatis. a. Sub diversa consideratione et justitia obedientiam praecedit et sequitur. Praecedit, quatenus opus integrum obedientiae esse non potest, in quo partes suas non habuerit justitia non est enim opus obedientiae, in quo plus minusve sit quam ratio jubeat Sequitur autem obedientiam, quatenus justitia supponit aliquid, a quo plus et minus, a quo nimis et scrum arceat hoc vero est rude aliquod et inchoatum opus obedientiae. Verbo igitur justitia sequitur inchoatam, praecedit completam et perfectam obedientiam.

3. Mythologia hujus fabulae satis fere patet jam ex iis quam proxime

notabamus. Nempe virtutes Cardinales considerantur hic in fabula tanquam sorores sunt enim conceptae ex eodem patre , nempe Astione, partae ab eadem matre, nempe Virtute, quae complexu rationis et

amoris in illam virtus enim amor rationis est concipit et in lucem nobis edit generosam illam sobolem, Diligentiam, inquam Obedientiam, Justitiam, et Humilitatem Merito igitur ut sorores in fabula perhibentur, et quidem tales sorores, quae veluti dedita opera nativitatis sua ordinem nobis occultent, nec sciri permittant, quae earum major, quae natu minor sit, eo quod sub diversa consideratione aliam alia priorem, et contra deprehendamus ut jam proxime de Obedientia et Justitia annotatum nobis fuit, et mox in textu sequetur de aliis. g. Harum diversa consideratio locum dat huic ambiguitari in fabula. Si enim consideres rationem seu oro ut dictantem tantum e quo

virtute concipitur Diligentia , praecedit diligentia obedientiam . ii

vero consideres oro non ut dictantem tantum, sed ut iubentem

etiam atque et antem ex quo virtus Obedientiam concipio, iam

209쪽

ad Ethicam.

Diligentia, et quicquid virtutis est non nisi Obedientia esse potest. S. Deae, quia jungunt nos et copulant cum Deo quam arctissime: unde omnia nostra beatitudo atque felicitas, unde nos ipsi velut parvi quidam ii, si earum ministerio cum Deo jungi nos patiamur;

dulces ergo vere quae id conferunt, unde merito dicatur Vero bono

fecundum Deum nihil pulchrius esse. 6. Patet id satis ex nomine quod libido habet apud Belgas On P.

. Videtur communis Ethicorum schola existimasse, ea vitia ad excessum pertinere, in quibus plus activitatis esse videbatur ea vero ad defectum, in quibus plus socordiae, ignaviae et velut quietis esse ducebat. Sic superbiam, luxuriam, prodigalitatem, temeritatem, quia in his omnibus activitas quaedam sonat, vitia in excessu vocavere; contra vero stuporem, avaritiam, ignaviam, quod nulla in his vel parva videretur vigere activitas, ad defectum revocarunt. Sed imprimis illa ipsa apparentia falsa est certum enim est avaros saepe plus agere quam prodigos, meticulosos plus quam temerarios hos equidem ut vitam, illos ut fortunas servent. Secundo in eo etiam errant, quod in quiete minus activitatis esse putent quam in motu quod in Philosophia Naturali falsum esse demonstraturae quod tamen illi persuasisse sibi videntur, vitia omnia, in quibus plus motus esse putabant, quaeque quasi majorem celeritatem sonabant, ad excessum referentes. Non igitur vitium in excessu, itemque vitium in defectu absolute dicuntur, ut eorum fert sententia, sed relate et cum ordine ac respectu ad certum virtutis ossicium. Unde et idem vitium in excessu pariter atque defectu est, comparatione facta ad diversi virtutis ossicia ut Avaritia defectus est, si comparetur ad ossicium liberalitatis, excessus vero si comparetur ad ossicium frugalitatis quae vide in textu.8. Particula alienans Logicis dicitur, quae opposita vocabulo, retorquet illud a propria significatione in alienam et veluti contrariam; ut falsum alienat aurum, nam falsum aurum jam non est aurum, sed aurichalcum aut quid simile. Tales semper sunt illae particulae luset minus, et facillime patet, quando nominibus numerorum adjunguntur ut plus quum uratuor non est jam gustuor, sed ad minimum quinque sic etiam minus quam quatuor non est jam quatuor, sed ad summum tris. Quodque ita in numeris obtinet, etiam in aliis rebus

210쪽

IO An notata quibuscunque obtinet essentiae enim sunt similes numeris, quibus siquid addas vel demas, naturam mutant, nec id manent, quod esse dicebantur, ut Philosophi passim inculcant. s. Apparet in hoc schemate, quod multiplicari potest in indefinitum capiendo duas virtutes, aut potius duo virtutis ossicia inter se quodammodo opposita, et eorum singulis defectum ac excessum suum(ut in hoc schemate fit appingendi patebit enim semper, id vitium,

quod unius excessus est, alterius defectum fore, et contra. PRODIGALITAS Excessus Defectus Defectus ExcessusAVARITIA

et SUPERBIA

Excessus DefectuSDefectuSExcessusIGNAVIA SUPERSTITIO

Excessus DefectUS Defectus ExcessusIMPIETAS

, SCURRILITAS

Excessus DefectuSDefectUS Excessus

RUSTICITAS

V. g. loco liberalitatis et frugalitatis in uno schemate, itemque loco generositatis et modestiae in altero ponatur . . Religio et quia nomen non occurrit aliud Mascula Pietas, id est, virtus illa quae a minutiis et quisquiliis scrupulosorum et scrupulosarum sibi tempestive cavet. Utrimque in lateribus per modum quadrati ponantur Impietas et Superstitio. Videbis mox Impietatem desectum esse religionis, et excessum masculae pietatis contraque Superstitionem excessum esse religionis, et defectum masculae pietatis obtinebit saepe hoc schema etiam locum, cum nomina idonea non suppetunt quod equidem remorari nos non debet, quia res non pendent a

SEARCH

MENU NAVIGATION