장음표시 사용
211쪽
nominibus, et inventis rebus nomina si non sint, fingantur semper id inter probos licitum fuit. Licuit, emperque licebit,
Signatum si sesente not producere nomera. Ex his etiam habebis schema Comitas et Gravitas et adverso ponantur, ad latera etiam ex adverso scurrilitas et rusticitas Scurrilitas est excessus comitatis et defectus gravitatis rusticitas est excessus gravitatis et defectus comitatis. io Nimirum circa coercendum Diabolum de quo infra, tractatu
. ubi de hostibus virtutis agetur), cujus hic est stimulus : Perge, quia incepissi contra quem virtus clypeum hunc objicit: Ne quid nimis. Facile est enim instigante Diabolo a medio virtutis ad excessum ire et qui liberalem se praebere constituit, facile in prodigum degenerat; qui frugalem, in Varums qui generosum, in superbum qui modestum, in ignavum qui religiosum, in superstitiosum; qui mascule pium, in impium; qui comem, in leviculum; qui gravem, in
morosum et rusticum et sic de caeteris. Periculum semper est ab excessu, nunquam vero tantum periculum est a defectu; nam qui liberalem se praebere constituit, non tam facile in avarum degenerat,
nec qui frugalem in prodigum , nec qui generosum in ignavum, etc. quia ab hac parte Diaboli suggestio non militat. II. Metaphysici vulgo tres assignant proprietate entis, unum, nerum, perfectum; sed quarta adroganda est, nempe surum. Quemadmodum enim res quaeque unum hoc est quod est v. g. fluctus unus fluctus est, etiamsi multae guttae), quemadmodum etiam quaeque res erum hoc est quod est ut fluctus verus fluctus est), itemserfectum hoc est quod est nam imperfectus fluctus, et imperfecta mensa, et imperfecta domus, non haec ipsa sunt, sed horum partes), sic etiam quaeque res est purum hoc quod est nam impura res non est res illa, sed res illa et aliquid aliud, quod ei admixtum est. Ut aurum impurum non est aurum, sed aurum cum scoria impurum vinum non est vinum, sed vinum et faeces, aut aliquid aliud ei admixtum, et sic de reliquis. Ex quibus clare sequitur, Justitiam penes utramque suam partem puritatem, inquam, et perfectionem, de quibus num a. reperiri in re quaque, et per consequens reperitur
212쪽
Annotata necessario in virtutis ossici, ita ut, si non perfectum, vel non purum virtutis ossicium fuerit, minime in ossicii loco reponendum sit. II. Valde obvium et nimis quam frequens cacoethes Sceleribus quibusdam per adulationem speciosa induntur nomina caedes et rapina bellica virtus vocatur sordes et avaritia frugalitatis nomine veniunt, et ipsissima impietas mascula ac robusta pietas vocari amat; et ita porro Vitio, quod ad excessum pertinet, ipsius virtutis, cujus illud excessus est, adulator affingit nomen Contra vero invidia i et malevolentia optimis virtutibus turpissima vitiorum accommodat nomina proborum pietas atque religio superstitio vocatur mascula eorum pietas impietatis inuritur nota frugalitas avaritia vocatur; atque adeo omnibus virtutibus nomen vitii, quod ad excessum pertinet, malevolus et detrectator impingit. Ex quibus equidem incidenter vides, majorem Virtutis cum excessu, quam cum defectu suo in apparentia et populari judicio assinitatem. Nec statur hic cum tam dissentanea rebus imposita sunt nomina, sive per adulationem sive per invidiam, facile postea contingit, ut res id esse, quod iaominibus innuitur, videantur itaque imposterum et virtutem fugiunt sub larva vitii iniquissime degentem, et vitium sectantur sub virtutis exuviis iniquissime gloriosum. P. ap. g. Nolim hic, ut putet aliqui me omnia peccata aequalia ducere sicut postea ostendemus virtutes omnes aequale esse Tract. I. . Nam mugis quidem et minus in virtute non obtinet, quae summum gradum obtinet sicut in recto non obtinet magis et minus, eo quod
rectissimum esse debeat quicquid simpliciter rectum est , sed in peccato, quod a virtutis via deflectit, vis et minus agnoscendum est. Nam bonum ex integi d causa, mulum ex singulis, ectibus ut scite philosophi et possunt ergo defectus esse multi, et per consequens magis
minusque accumulari, Onum vero tantum unum integrumque est ei Duae pestes pestilentissimae in Repub., obtrectatio et adulatio, hoc agunt, ut totam Ethicam ab animis hominum expellant, dum virtutis et vitii confusionem inducunt; nam adulator vitiis imponit nomina virtutum, obtrectator virtutibus imponit nomina vitiorum. Hinc fit, ut rudiore postea virtutem, quam tam malo nomine inuri audiverunt, velut vitium fugiant, et vitium, quod tam specioso nomine insigniri audiverunt, pro virtute prosequantur, adeoque sublato aut incerto discrimine virtutis ac vitii pessuli ea Res p. cujus omnis alii a bonis civibus, qui sine delectu virtutis et vitii boni esse non possunt.
213쪽
potest. Quid interim sibi velint magis et minus nam ad operationes menti nostrae, quod vulgus ignorat, spectant hae particulae), dico in Metaphysica, praesertim ea parte, quae est Metaphysica Peripateticorum, ad quae hic longum esset abire. Ig. Satietas, quae resultat ex puritate et perfectione inter se conjunctis, seu ex resectione ejus quod nimis et ejus quod minus est, illa, inquam, satietas est fructus et praemium essentiale justitiae, quod ab illa separari nunquam potest. Cum enim ablatum est quod nimiserat, et suffectum quod minus erat atque incompletum , resultat neces
sario ipsum fatis, quo nihil sublimius, nihil magis divinum excogitari
potest nunquam enim melius est, quam cum satis est. Praeter hanc essentialem justitiae satietatem, datur accidentalis quaedam, quae vernacule contentemen vocari solet, estque passio pertinens ad amorem affectionis, inter alias longe suavissima. Is Diaboli astutia seductus Diabolus enim semper in excessum impellit, quem sub virtutis nomine venditat, ut hic in textu notatur sub nomine majoris virtutis. De quibus infra Tract. g. I 6. Frequens quidem, sed ridicula populi assensio re ipsa enim P. 3, notant eum atque carpunt, cui videntur ad blandiri velle. Si enim plus quam satis, ergo male ergo stulte: nam in plus usinistis necessario intricatur frustro ut mox in textu demonstrabitur), frustra autem facere stulte atque inepte facere est. Itaque cui ut liberali his
vocibus adulantur, aut ut modesto, ut generoso, etc., eum re Ver
fatuum atque ridiculum dicunt. Non sunt alnei graviori censura perstringendi, qui forte nobis in communi usu vitae talem aliquam vocem objiciunt, et laudando, nos vel nimis generosos, vel plus quam satis obsonii apposuisse dixerint. Non proveniunt enim haec semper ex malo animo et adulandi studio saepe haec non aliud significant quam nos bene generosos et liberales esse, et plus quam illi, quibus haec nomina per adulationem tribuuntur, qui aliquando non satis generosi aut liberales sunt. Summa regula accipiendi voces pendet a mente loquentis, ut in Logica nostra dicimus. I T. Posset aliquis cogitare, defectum excessu pejorem esse, eo quod in excessu aliquid boni contineatur, scit mediocritas, seu satis excelsus enim est fatis et adhuc), in defectu vero nihil appareat boni Sed rebene perpensa par est excessiis atque defectiis ratio in utroque boni
214쪽
aliquid, in utroque aliquid mali est initium in utroque bonum est, finis vero malus. In defectu enim tenditur ad fatis hoc bonum est , non pertenditur hoc malum est): in excessu pertenditur ad satis hoe bonum est), non statur ibi, sed ultra tenditur hoc malum est . Sed quia defectus videtur posse consistere sine ulla ad medium seu fatis tendentia, hinc populo magis notatus fuit defectus quam excessus: hinc enim defectus et nitium illis synonyma sunt, non item excessus
et Litium. Hoc autem non est ita, neque defectus unquam tantus est,
ut non sit in eo aliquid boni, seu tendentia ad medium et sicut enim nihil tam falsum est, in quo non necessario sit aliquid veri, nihilque tam curvum, in quo non sit aliquid recti, sic nihil tam malum est, in quo non sit boni aliquid. Quod si omnino boni nihil inesset, nihil esset nihil, inquam, in genere sturae, cum de malo naturali sermo; et nihil in genere moris, cum de malo morali sermo est . Sed de his infra dabitur forte occasio latius disserendi et elucidandi. Argumentum hujus . .
Justitia est adaequatio rationis Oritur etiam ex virtute seu amore Rationis, ut regulae et mensurae actionum nostrarum mensuram enim et regulam amat nemo, nisi ei adaeque quod mensurandum aut regulandum est. Haec Num. I. Partes istius adaequationis duae sunt Resecare quod ultra mensuram
superest et puritas vocari potest), et supplere quod ad plenam mensuram deest quod perfectionis est). Justitia hisce partibias, ceu duabus suis manibus, duo retegit vitia, defectum, inquam, et excellum; illum puritas seu dextra ejus manus, quae gladium portat, hunc pe
fectio seu sinistra manus, quae statera instruitur, ab arcet et cavet. Haec Num. 2.
Adminiculum Justitiae est seria essentiae rerum consideratio, quae
in numero et mensura consistit; de ut res quaeque naturam suam
mutet, si vel hilum ei addas aut demas Igitur nec actiones probae erunt id est, dictamini rationis consentaneae), si tantillum in iis plus minusve sit, quam Ratio dictet. Haec Num. 3.
Fructus Justitiae essentialis est illa satietas, quae ex declitiatione cum ejus quod redundat, tim ejus quod delicit, exoritur accidentalis
215쪽
autem fructus est illa, quae in passione consistit, quae contentenient
Appendix, quod populus magis agnoscat vitium in defectu quam
in excessu excessus tamen non minus malum est, utpote quod frustra in se habeat, quod ab omnibus malum esse cognoscitur. Haec Num . . AD TR. I. CAP. I S. I. S. I. I. Securitatis causa additur haec lacinia, non necessitatis. Suffcit enim ad humilitatem, quod sit contemptio sui aliunde enim contemptio illa provenire nunquam poterit, nisi ex amore Dei et Rationis
caeteri omnes, qui hoc amore non percientur, ut se contemnere,
negligere, et abjicere videantur, hoc unum semper agunt, ut se et sua curent. Qui ergo res suas familiares dilapidant, qui perpotant, qui sui et suorum negotiorum incuriosi, qui totos dies stertunt, hi sunt, qui vel maxime sua causa laborant; propter se enim propter laborum et molestiarum incommodum desides sunt, et ossicium deserunt, propter delectationem et libidinem suam indulgent genio, et facultates suas pessumdant. Imo hi etiam, qui animam desperabundi abjiciunt, maxime id sui causa faciunt, nempe ut effugiant paupertatem, infamiam, supplicia, et quae id genus sunt alia, quae vulgo cctismitstes Vocantur. Tandem necesse est, ut, quicquid ex proposito agunt
homines, vel quia jubet Ratio, vel quia lubet illis agant si enim non quia Ratio jubet agis, ergo, quia placet, quia lubet, quia sic videtur tibi, quia sic constituisti, agis . Si hoc . propter se et sua
causa agunt, et per consequens non sunt humiles, non se ipsos contemnunt, sed se ipsos in omnibus respiciunt; si illud jam sicuti seipsos contemnunt, ita etiam soli Rationi vacant. Non potest ergo esse verus contemptus sui, nisi ex amore Dei et Rationis. a. Positive contemnit, qui ipsum contemptum spectat, ipsum illudi animo et intentione gerit, ut contemnatur et male habeatur. Quae intentio longissime abest a viro bono; hic tantum negative se contemnit, id est, nullam sui curam habet. Quod fieri non potest, nisi summam habeat curam Rationis, ut jam statim demonstratum est. Vir bonus, quantum ad intentionem attinet, seipsum nullo P. modo curat, de se nihil laborat quantum vero ad effectum attinet, unice se curat, maxime de se laborat. Omnia enim quae facit, eo
216쪽
Annotata naturaliter et necessario tendunt, ut felicissimus sit atque beatissiimus ut infra patebit, ubi de praemio virtutis, scit. Tractat. S.). Contrarium obtinet in malis hi, quantum ad intentionem, unice securant, continuo de se laborant ut patere potest ex iis quae ad initium hujus . notabamus , quoad effectum vero seu Ventum, seipsos penitus negligunt et pessime oderunt: nam quae agunt, Omnia naturaliter tendunt in eorum perniciem, in eorum deploratam, ultimam, et miserrimam calamitatem ut evidentissime demonstrabimus Tractat. S.,
ubi etiam de poena peccati. . Jubet hoc Ratio per gradus aliquot procedendo, quos paulo post, ubi de obligationibus dicetur, emetiemur jam tantum obiter. Jubet ergo Ratio nos manere in vivis, donec solvamur missi enim huc a Deo, hoc ipso etiam jussi sumus manere, donec quid aliud nobis injungeretur); hic si manendiam est, vescendum est; si vescendum, etiam laborandii, si laborandum, corpus par laboribus habendum; si hoc ergo quies ei sua et commoditas, et animo recreatio aliqua atque voluptas concedenda . Per hanc calam vir bonus semper ascendit et descendit commodum quaerit, ut laboribus par sit laboribus par esse vult, ut laboret laborare vult, ut habeat quo vescatur vesci vult, ut vivat vivere vult, quia Deus hoc jussit, non quia sibi placet, non quia vita quod hodie proverbio tritum est tam suavis sit atque in hoc ultimo gradu sistit vir bonus , et Deum jussisse satis est. Ex quo apparet quam clarissime, eum sua
commoda et suas voluptates aliquando quaerere nunquam Ver Propter
se quaerere ea, aut sua causa, sed quia Deus illum ad haec quaerenda subinde obligat, pulchra illa et per concinnos annulos ut vidimus)perpetuo cohaerente catena.
S. Quo pacto humilitas sit filia Virtutis et oro seu Rationis hic pater ejus, illa mater sit), facile intelligetur ex iis quae annotata sunt ad . . praecedentis sectioni num. I. de Justitia. 6. Humilitas enim oro ij et virtutis filia, non neptis est nihil enim intercedit inter ipsam et parentes ejus, seu nulla alia generatio interjicitur. Etiamsi enim diligentia praecesserit obedientia et justitia, harumque etiam fructus, et quasi filiae nihil tamen ex his habet rationem matris respectu ipsius humilitatis, id est, nihil habet rationem causae, sed ad summum condicionis. Nec enim ideo negligit se
217쪽
vir bonus, quia auscultavit Rationem, aut percepit Rationem, aut obedivit, aut justus fuit; sed totum ejus motivum, quo agitur ad se negligendum, amor Rationis, seu Virtus est ideo enim mere, et ob hoc unum se negligit, quia Rationem seu legem Dei amat. p. Humilitas est amplexatio obligationis et oneris, quod Ratio nobis injungit Ratio quidem in seipsa dictamen est cum virtus sic amat si oti, parit et diligentiam . Ratio etiam in se ipsa, sed tamen
cum respectu ad actus nostros, lex est et virtus hoc amore tacta parit di suo obedientiam cratio etiam est mensura morum et actionum nostrarum et cum sic oro suum amplectitur virtus, parit ei justitia nix tandem Ratio effectum etiam aliquem in nobis producit, obligationem et onus atque ossicium quod noliis injungit. Huic cum virtus succollat, parit humilitatem fieri enim nequit, ut Onus suam acceptet, et tarnen se ipsam diligat cum onus, qua sic, non spectet ad amabile seu amabilitatem, non spectet ad favorem ejus cui imponitUr. 8. Ratio hujus fabulae seu mythologia est, quia praecedentes virtutes Cardinales genitae sunt ex amplexu Rationis ut in se est, Humilitas autem generatur ex amplexu Rationis, quatenus Ratio nos
respicit, quibus onus et ossicium injungat jam autem prius est, quod est, quodque in se est, quam quod est in ordine ad alia igitur et amplexus ille hoc amplexu prior est, priusque quod ex illo, quam quod ex hoc ignitur. s. Alia ejusdem ratio hic datur, scit aliae virtutes proxime Occupantur circa objectum id est, circa quod , humilitas circa suum subjectum id est, in quo versatur, nam Diligentia est auscultatio Rationis, Obedientia exsecutio Rationis est; Justitia est adaequatio
Rationis ecce hae omnes circa Rationem versantur, quae Virtutis objectum, quae id est, quod eo amore qui virtutem constituit amplectimur); Humilitas autem est incuria sui. Ecce haec circa subjectum virtutis, circa personam illam, in qua virtus est, versatur cum igitur objectum subjecto prius sit ut vel ipsa nominum istorum ratio praefert), necessum est etiam, reliquas Humilitate priores esse. IO. Alia minuitur consideratio, juxta quam humilitas diligentia P.
prior est nempe quod non nisi vir humilis rite possit Rationis di-
218쪽
eto Annotatac tamen auscultare. Quo pacto enim auscultabit, quid dicat Ratio, si adhuc auscultet, quid dicat ipse, seu quid ad sua commoda et voluptates pertineat P Unde profecto bene infertur, perfectam completamque diligentiam praesupponere humilitatem, seu incuriam sui; nam quod vulgo dicitur in lingua nostra vernacula Duos canente Saudire possumus, non duos loquentes, hic etiam obtinet; non possumus audire nos et Rationem, oportet ergo alterum oratorem deserere, et toti vacare debemus Rationi, si quid illa dicit, audire
voluerimus. II. Tota haec tractatio, quae hoc num a continetur, parallela
est ei, de qua anted de justitia numer. I. ubi similes consideratione S de prioritate et posterioritate suarum virtutum interponunt Ur. II. Non est vera levitas, uec desultoria vanitas, quae nos hoc numer a exercuit sed studiosa quaedam et amoena qualis in fabulis esse solet rei admodum seriae consideratio, qua vidimus arctum illud vinculum, quo virtutes cardinales inter se colligatae sunt atque devinctae, ita ut alteram sine altera habere nunquam possis imo ut quaelibet qualibet alia, certa consideratione, prior sit. Etiamsi enim juxta primam et simplicissimam considerationem ordo talis sit inter has virtutes, qualem libellus noster innuit, sunt tamen aliae etiam considerationes verae atque bonae, penes quas alius inter illas virtutes ordo ponendus sit. Merito igitur considerantur ut sorores, quae arctis benevolentiae brachiis inter se amplexae mutua praerogativa
gaudent impensius quam sua; itaque quaelibet alia, aliam quamlibet anteferri sibi, tantum abest ut aegre ferat, ut etiam summopere gestiat, et id unum desiderare videatur; in qua tota fabula suavis quaedam et generosa ubique spirat amoenitas Mythologia ejus jam satis a nobis indicata est. Argumentum hujus S. I. Humilitas est incuria sui; non positiva, sed ut haec verba sonant negativa. Melius ergo incuria et neglectus sui humilitas dicitur, quam contemptus sui, quia hic positivum aliquid sonat, nisi bene caveas, illa vero negativum quid sonant. Haec Num. I. Nascitur humilitas ex Virtute fieri enim nequit, ut quis se ne-
219쪽
ad Ethicam. gligat, nisi ad hunc neglectum amore Rationis seu divinae legis
Appendix continet certamen de prioritate, seu potius disputationem ambiguam, qua, quae inter cardinales virtutes prior, quae posterior sit, varie ambigitur Fundatur haec disputatio in eo, quod sub diversa
consideratione omnes inter se priores posterioresque sint. Haec Num a. AD TR. I. CAP. a. S. 2. S. I.
I. In hac inspectione id primum agendum est, ut omnia dimittamus P, 3I, quae nostra non sunt alioqui enim non ipsos pure, sed et alia quaedam, seu ad alium aliquem pertinentia inspiceremus. Haec dimittentes a nobis, eo tandem deveniendum erit, ut nihil nostrum esse videamus praeter cognoscere et elle; quod ultra hoc est ut mundus ejusque Partes, corpora nostra, eorumque motus ad alium pertinere, nihil nobis in istis uris esse, verbo, non eis nostra ut ex sequentibus intextu satis patebit. a. Nimirum mundus totus breviter hic descriptus est descriptus autem, inquam, est, prout in sensum nostrum incurrit quid enim ipse mundus sit in se, alterius loci est, et in Physica diserte dicimus). Mundus itaque ut sensum nostrum asscit, dividi commode potest in plagas, et plagarum incolas. Prima plaga est vastum illud coeruleum, per modum fornicis latissime supra nos expansum et hujus plagae incolae sunt stellae inter quas eminent Sol et Luna Secunda plaga est aer, qui inter coepuleum illud et nostra corpora interjectus est; hujus incolae sunt nubes, et harum phasmata, ut Iris, Paretius, coloresque alii sub Auroram et Uesperam itemque alia meteora, ut fulmina, fulgura, tonitrua, etc. Tertia plaga est mare, et hujus incolae sunt pisces seu species natantes. Quarta plaga est terra, cujus duae regiones superior, et incolae hujus sunt stirpes et animalia, seu species terrae affixae, et species per eam gradientes, repentes, et paulo supra ipsam volantes; et inferior regio, cujus incolae sunt metalla, lapides et insim ita alia mineralia 3. Nescio enim quousque extendatur haec regionum amplitudo; quantum sursum excurrat vastum illud coeruleum, quantum in latus
terra atque mare diffundatur; ideo tam non sum certus, mundum me
videre, quam quidem aliquam partem mundiu facile intelligo, multa
220쪽
2O An notata sursum deorsumque esse, ad quae ergo sensu et cogitatione non pertingo; ideoque cautionis ergo, ne quid hic me inspiciendo me ipsum deciperem, adjicio istam clausulam: ideo mundo ne psrtem ejus. . Nullam habet dissicultatem nemo tam demens est, qui horum aliquid sibi tanquam opifici arroget et ut stultissimus aliquis id arrogaret sibi, re certe, non mente id faceret Deus enim conscientiam hujus rei tam apertam et claram fecit in nobis, ut non sinat illam ulla stultitia nostra deleri vel obscurari; omnes uno ore consentim US: Nos ista non fecimus, nos ista haec omnia invenimus nos ista hic
P. 32. S. Definitum ergo est Meum corpus, nempe quod mihi occasio est percipiendi alia corpora hujus mundi, et sine cujus interventu alia corpora hujus mundi non perciperem. Si enim oculis carerem,
alia ista corpora non viderem; ergo si toto me corpore carerem, etiam alia ista corpora non viderem, et ita de auribus et reliquissensuum meorum instrumentis dicendum est. Interim corpus meum
pars hujus mundi est, incola quartae plagae, et inter species gradientes sibi locum vindicat; ego vero minime pars hujus mundi sum, utpote qui sensum omnem fugiam, qui nec videri ipse, nec audiri, nec manu tentari possim. Haec omnia in corpore meo sistunt, nihil horum ad me usque permeat; ego speciem omnem excedo ego sine colore, sine figura, sine dimensione, non longus, non latus, haec enim omnia ad corpus meum pertinent. Ego sola cognitione volitioneque definior. Haec omnia magis patebunt ex iis, quae mox se inter inspiciendum
6. Nec hoc dissicultatem aliquam habet et nemo etiam tam ineptus est, qui hic aliquid sibi sumat, omnes ingenue fatentur, forte occasionem dedisse se, aut dare posse, ob quam corpus aliquod humanum generaretur, caeterum generationem factionemve istius corporis non attigisse se. g. Proinde reprehendenda est scurrilis illa quorundam in vernacula nostra lingua locutio, qua eum, qui prolem forte genuit, puerum
vel pueros fecisse dicunt scurrilis, inquam, est hic loquendi modus, et fateor non solet hoc nisi per deridiculum dici. Interim abstinendum est phrasis enim per se ipsa impietatem sonat, et quod Deo proprium est, adscribit aliquando quibusdam nebulonibus. Cum non sciat homo, qui generat, quomodo a corpus humanum , imo inlinitas ejus partes