Opera philosophica;

발행: 1891년

분량: 543페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

ad Ethicam.(quae indies adhuc aliae atque aliae ab Anatomicis deteguntur ignorat; non potest ne summa impudentia, non dico arrogare sibi constructionem factionemque talis corporis, sed vel phrasi illa ac modo loquendi abuti, quo tum, cum liberis operam dedit, liberos fecisse

se dicat. Quid quod non tantum his, qui sic loquitur, opificem se humani corporis in quo ipsa summa impietas est , sed integri et

completi hominis ferat, adeoque mentis humanae factionem sibi arroget. Turpis ergo phrasis illa est, et turpitudinem ejus non satis capiunt, qui illa solent uti sed periculosum est male loqui, etiamsi non male cogites facile enim a verbis malis venitur ad cogitationes malas, ut jam ante notavimus . de Justitia num . . ad illa verba At toleranda forent haec vitia nominum, etc. ann. 2. . 8. Quae num . . et S. tanquam aliena a nobis decimus nempe

mundi hujus partiumque ejus, adeoque et corporis nostri quod et ipsum pars quaedam hujus mundi est, ut paulo ante annotavimus)constructionem, nullam habent dissicultatem, et illa facile quisque sibi detrahi patitur, quae tam aliena novit. Sed hic occurrit spissum aliquod velamentum, quod totam nostrum ipsorum inspectionem impedit,

quod tamen mordicus tenere et vindicare nobis per fas et nefas conamur, motum, inquam, corporis nostri et membrorum ejus. Hunc solemus ita nobis adscribere, ut nullatenus dubitare videamur, quinis a nobis fiat proinde risu tantum accipimus eum qui secus dixerit; donec vera philosophia, non illum qui hoc dixerit, sed nos ipsos stulta illa persuasione impulsos atque deceptos ridiculos nobis ipsis facit. Ita est; immiscemus nos libenter nescio qua innata superbia Dei operibus. Nam cum ille movendo mundum faciat quod in Physica

evidentissime demonstramus), nos aemuli ejus esse volumus, cum movere nos etiam posse contendimus, illem hocce nostrum corpusculum.

s. videntissimum est, et quo nihil clarius excogitari potest: Ego non facio id , quod quomodo fiat nescio ). Nec argumentis hic opus est, sed uniuscujusque conscientia. Interim quia homines sensibusi objecerim aliqui contra praedici tun axioma, saepe este, quod nescimus quomodo sit vel fiat ut nescimus quomodo ferrum ad magnetem tendat, et tamen eo tendit Issae objectio ridicula est; nos enim nota diximus quod nescis quomodo sit, non est, sed quod nescis quomodo at id non facis; ex quo bene sequitur,

no motum ferri ad magnetein non facere, non autem, illum non esse. - Alii

222쪽

Annotata suis inescat raro ad conscientiam suam se con Vertunt, argumentis quibusdam quasi per in directum eo deducendi sunt. Dico ergo, nullam esse rationem cur non putes te quidvis eorum et quae fiunt et quae facta sunt, vel fecisse vel facere, si aliquid horum arrogare tibi ut opifici volueris, quod quomodo fiat nescis. Si enim nescius quomodo motus fiat in in membris tuis, cum nihilominus te facere confirmes, pari ratione dixeris, Homeri Iliadem fecisse te, an Semiramidis muros, aut Pyramides pari ratione dices te Solem ciere , et dierum atque noctium , hiemis atque aestatis vicissitudinem nobis facere; cur enim haec non facis, cur tibi conscius es quod haec non feceris, nisi quia nescis quomodo fiant 2 Primum enim est, quod respondere solemus, cum non fecisse nos efficacissime convincere volumus et non intelligo, non Isio quomodo flat. Atque similiter modum nescis, quo motus in membris tuis peragatur conscius tibi es, cum vi , non ad te illum , sed ad alium aliquem pertinere. Nihil autem est, quod propositum axioma possit obscurare, si non praejudicio aliquo laboraremus, quod infantia nostra nobis alicuit, atque Philosophorum

objecerunt: Si rescio quomodo stat non facio juxta vos ergo si scio quomodo flat,

tunc facio. Hoc ver perquam ridiculum; nam bonus physicus v. g. potest scire quomodo fiant effectus aliqui naturales, quos tamen non ipse, sed natura facit; bonus pictor potest scire quomodo fiat certa pictura, quam tamen non ipse, sed alius quispiam pinxerit. Haec objectio non minus inepta est quam praecedens, et continet manifeste fallaciam Antecedentis, ut Logici vocant; perinde ac si sic arguereS: si non moMetur, non currit, ergo, si moretur currit; erat autem sic arguendum ut Logici demonstrant): si non moretur, non currit, ergo currit,

moνetur; et similiter si nescio quomodo stat non facio, ergo si facio, cio quomodo flat. - Alii objecerunt, multa esse quoad modum in actionibus nos risquae nos ipsi ignoramus infiniti enim modi, in sinit respectus sunt, habitudines et comparationes in quolibet effecto, quibus ipsum ad alia quaedam referri potest; infiniti modi, quibus se ad alia habeat. Sed neque haec objectio etsi sophistica

minime, ut erant praecedentes nihilo plus quam praecedentes evincit; respondetur enim facile, nos, quia ea quae facimus non quoad omnem modum cognoscimus, etiam non quoad omnem modum es cere tantum effecti nostri facimus,

quantum illius cognoscimus, non ultra. Facit v. g. aliquis syllogismum, ignarus sigurae syllogisticae hunc igitur modum quia non cognovit, etiam actione sua Praeterit, inciditque hic modus in effectum, non es ab ipso pos ius in effecto;qui enim ponat ibi, quod non novit Atque adeo in communi vita si quid forte di Xerimus, in quo offensio aliqua erat, ignari interim hujus modi, omnes intelligimus Architectorum ministros, etiamsi partes liquas aedilicii construant, quia tamen modum aedificii ignorant qui est in mente et de Architecti ipium aedificium proprie non conficere, etc.

223쪽

Scholae confirmarunt atque corroborarunt. Scit putamus res naturales facere aliquid, et tamen nescire quid et quomodo faciant; v. g. Solem illuminare, id est ut interpretamur , lumen Icere ignem calefacere, id est simili interpretatione , calorem faceres gravia cadere, id est, sui prolapsum et motum ad inferiora essicere nescire tamen haec quid faciant, et quomodo faciant. Sed haec est insignis nostra stoliditas cum enim nobis ipsis facile detrahi patiamur (excepto unico illo casu de motu membrorum nostrorum ea, quae nescimus quomodo fiant, mirum est, nos in rebus illis brutis non eodem uti argumento. Qui itaque vera Philosophia initiati sunt, noverunt quam certissime nec solem esse, qui lumen nec ignem, qui calorem, nec gravia, quae lapsum faciant; sed Motorem haec omnia proxime et immediate producere, imprimendo diversum motum aliis ac aliis partibus materiae, eoque diverso motu et nullo alio interveniente diversa illa corpora(solem, ignem, lapides, etc. constituere, diversissimosque illos adsensum nostrum effectus producere, usum et motu pariter, et diversis partibus materiae quibus illum imprimit, tanquam suis instrumentis. Etiamsi enim clarissimum nobis sit, eum non esse actorem, qui quid et quomodo agit nesciat, clarissime tamen etiam intelligimus, instrumentum posse esse opificis, quod, quid per ipsum, et quomodo agatur, nesciat. Unde mirari subit impudentiam illam ut levissime dicam Peripateticae scholae, quae constituit res illas naturales incensu causarum Scientium, cum ad salvandum phaenomena, id est, apparentias naturae quod Philosophi munus est satis esset, eas in

instrumentorum numero habere; sed nimirum velut dedita opera commentis istis Deum sibi obscurum reddiderunt, qui statim ex hoc axiomate, quod nescis quomodo si non scis, clarescit. Io. Nulla quidem scientia conscientiave exploratum habemus, motum e cerebro per nervos in artus nostros derivari sed sola experientia id nobis innotuit, praesertim poplecticorum et Paralyticorum. In Apoplecticis enim, seu in iis omnibus, in quibus cerebrum ita graviter affectum est, ut e cavitatibus ejus in nervos interclusus sit meatus videmus motum penitus sustiaminari, respiratione duntaxat superstite, eo quod haec intra pendeat a fervore cordis. Similiter in Paralyticis, seu in iis qui membrum aliquod corporis sui, puta manum, movere non possunt, viam aliquam interclusam

224쪽

Annotata deprehenderunt Medici, seu nervum obstructum compressumve, per quem ex cerebro in membrum illud, v. g. manum, patebat aditus atque influxio. Et haec quae dixi, experientia constant, et non aliter; e X perientia Ver opere experto, circa quod ipsa versatur, necessario

posterior est, ac supponit illud jam absolutum, ita ut in illud influere dirigendo non possit. Non est igitur experientia cognitio, quae faciat ad opus iniendum, sed ad summum servit simili operi faciendo et

imitando Cum ergo solam experientiam, et quidem perexiguam habere possimus circa modum, quo motus in corpore nostro dispensatur nempe e cerebro in nervos e nervis in artus nostros atque musculos illabendo , non potest nos illa cognitio motores facere seu illa cognitio non susticit, ut quia est solum indutus est quispiam, ideo auctor motus esse queat. II. Docent Physici atque Anatomici, motum e corde nostro per arterias carotides ad cerebrum ascendere. Focus enim ille atque ardor, qui in corde est, sanguinem cordis agitat, et quasi in ebullitionem attollit partes vero solidiores hujus sanguinis, magisque ad motum aptae, minutim admodum divisae celerrimeque motae, vasis suis in cerebrum illabuntur, ibidemque intra cavitate cerebri in omnem partem agitatae, Spiritus vocantur. Hi Spiritus per nervos, qui omnes in cerebrum patent, devecti, motum artubus nostris, ad quos hi nervi altera sua extremitate pertinent, communicant Sed qualiscunque haec est scientia certe non admodum praestantem esse facile videmus, et vix quicquam ab opinionibus suspicionibusque differentem), tota per experientiam hausta est, imo ad summum inde hausta est experientia vero, ut jam paulo ante notavimus, non est scientia auctoris, sed contemplatoris operi alicujus. Vae de sint in cod. IIS.: Atque adeo nihil quicquam novi circa motum corporis mei, et circa modum istius motus aut si quid noverim, non a priori ut aiunt, sed a posteriori id novi, et dirigens motum illum scientia posterior est ipso motu, et tantum quod fiat motus conscientia et perceptio. Hac si velim mea cognitione uti velut gubernaculo motu in corpore meo, tantum abest ut in eo me juvet, ut praeter impedimenta nil conferat. Nam si me curiositas habet scire, quot in corpore motus fiant, ubi tantum unicam pronuntiare voculam animus est, atque adeo Anato me ope mihi repraesento innes illos

225쪽

ad Ethicam. EOO nervos, tendines, musculos, qui tam in lingua, labiis, genis, quam

in abdomine, pectore, faucibus Spiritus animales debent transmittere, et intumescendo atque detumescendo, aerem intra pectus admittere eumque exinde expellere, aut alio modo movere atque cuncta haec ut unam solummodo voculam lingua balbutiat annus erit, antequam omnia mea instrumenta, huic exiguo operi necessaria, perspexero.Quando igitur demum operi ipsi me accingam, cujus equidem minus me peritum esse scios

IE. Experientia tantum constat, ut vidimus, et certe parum adhuc constat, quomodo et unde motus in corpore nostro derivetur. Haec vero experientia non juvat nos in motu membrorum nostrorum; supponit enim illum, et eo posterior est, ut mox notabamus; et

quidem si illam qualemcunque nostram notitiam deinceps ad motum nostri corporis dirigendo abuti voluerimus, tantum abest ut jutura sit, oberit pessime, reddetque nos in motu peragendo hebetes plane atque ineptos ut in versione Belgica latius nonnihil deduximus.13. Est aliquis v. g. qui vesperi sanus decubuit nocte inter dormiendum catarrho forte in nervum brachialem incidente, brachium ei paralyticum redditur: mane Xperrectus, et hujus rei ignarus, accingitur subito ad vestiendum se vultque, ut fieri solet, thoracem suum arripere. Manus, ipso mirante et stupente, non procedit ad thoracem, ut antehac solebat, sed languida in lecto jacet, et non nisi altera manu de loco in locum moveri potest. Hic paralyticus clarissime sentit sibique conscius est, se, dum manum thoraci injicere volebat, idem praestitisse prorsus, quod alias solebat, cum manus injiceretur thoraci adeoque clare videt, ipsam manus injectionem seu

motum illum a se nunquam profectum fuisse, sed ab alio, qui ipso

volente motum illum peragebat. Ig. Argumentum quod jam pro Xime tangebamus, secundum est, quo motus nobis ut auctoribus detrahitur. Primum enim argumentum erat, nescire nos modum, quo motus fiat in membris nostris, ideoque nos illum non facere alterum jam argumentum est, quod motus independenter a nobis determinatus atque limitatus sit quoad tempus

et spatium. Quod ad tempus quidem, ut demonstratur in illo paralytico, de quo paulo ante hic enim quodam tempore non habet motum in brachio suo, idque independenter ab ipso paralytico, mo

226쪽

Annotata et contra voluntatem ejus); quod ad spatium vero , ut dicetur numer T. Ibi enim illud argumentum absolvitur, quod hic inchoatur. Prima ergo regula rationis, quae motum nobis detrahit, est: uod nescis quomodo flat, id ne facere te dicas. Secunda regula: uod

alterius arbitrio definitum est, in id nihil tibi juris esse scias Motus ergo et abest subinde cum volumus ut in paralysii), et adest subinde cum nolumus ut in convulsionibus epilepticis . Motus ergo alio quam

me auctore stat atque cadit.

P. ss. S. Scit non facio. Jam pridem Scholasticorum sapientiores ingenue fatentur, nos extra nos nihil essicere, nisi conjungendo ac disjungendo Pictor picturam fecit; quid fecit aliud, nam pulvisculos quosdam colores vocantur separatos ante inter se conjungere, et oleo illitos ac in penicillum receptos assigere tabulae 8 Statuarius statuam fecit; sed hoc non est aliud, quam partes quasdam ex trunco deradere, quibus derasis detractisque, jam apparet, qui erat in isto ligno, ut dici solet, Mercurius. Atque ita se res habet in reliquis,

quae arte humana conficiuntur, Vestibus, domibus, navibus, etc. Exterius in haec motum conferemus, aut nihil motum non conferrenos, manifestum est ex praecedentibus ergo nihil in ista conferimus, sunt haec prorsus alterius cujusdam opera Sed dicat forte aliquis: si ita sit, cur pictores aliqui, aliqui autem picturae ignaris cur architecti, cur naupegi alii, alii minimes Nemo enim juxta nos aut picturas, aut domos, aut naVes, et quae hujusce generis alia sunt, facit. Facilis responsio est. Quidam habent artem hanc vel illam, ut exemplaria quorundam Operum, in mente sua, Voluntque eos motus, qui ad opera illa ponenda necessarii sunt his volentibus succedunt illi motus. Suntque hi proinde artifices, dicunturque, et artificio suo quaedam opera, quorum hoc pacto auctores sunt, iis adscribuntur: etiamsi interim ipsum opus puta picturam aut statuam secundum se non attingant alii vero non habent talia in mente exempla, talesque imagines, motusque eos, qui ad expromendum ista requiruntur, ignorant, qui proinde artificum nomine minime dignandi sunt. Sunt ergo alii artifices, alii non, etiamsi nec hi nec illi rem aliquam extra se in hoc mundo producant ut jam demonstravimus. IC. Exemplum habes Num. sub finem, ubi de paralytico Agitis ut alio pertineat actio sua vult manum suam moveri, thoracem

227쪽

ad Ethicam.

V. g. arripere, quo se vestiat), et tamen operam ludit, quamvis impendat tantum quantum ex parte ejus suffcit ut motus fiat, et totum hoc impendat quod impendere solebat alias, cum ex Voluntate ejus motus in manu succedebat. I p. Actio mea non proprie extra me dimanat tota semper in me sistit et haeret; sed quia cum actione mea V. g. Voluntate loquendi, luctandi, Deus ineffabiliter conjunxit motus quosdam seu linguae , seu manuum atque pedum in hocce corpusculo meos hinc actio voluntatis meae, cum illi motus eam subsequuntur aut comitantur tropico quodam aut figurato modo loquendi, extra me tendere, et in corpus meum ejusque membra, linguam, manus, atque pedes transfundividetur, non ipsa tamen tunc transfunditur; nam illa quae in corpus recipitur actio, non mea, sed motoris actio est ut bene notaturnum. 6. his verbis: Sic ut meu sortes hic nullae sint, et ea non sit is meae sotionis, sed fuse. Et infra num. g. art. . et q. Actionem meam ni Di in s quondo exir me, undi eatenus ero non ego meo octionem, sed Dei. 18. Hic attingitur pars altera secundi argumenti, de quo ad numer s. supra circa finem aliquid annotavimus. Nempe ad limitationem motus haec spectant; et sicut ibi limitationem motus quoad tempus considerabamus subinde enim motus voluntatem nostram comitatur, subinde

non, ut ibi vidimus , ita hic, quoad spatium Motus, qui nobis quomodocunque datus est, ad exiguum spatii restringitur in coelo nihil, nihil in aere, praeter quam in crasso hoc et vapido, quo circa

terram circumfundimur, in terrai forte forte in ejus superficie, in mari tantillum movemus, quod ipsum tamen movere dicendum non est ergo motus, sicut nobis ut auctoribus detractus est totus, ita ut utentibus relinquitur pereXiguu S.IO. Ne quidem hoc in rigore verum est. Nihil ergo quod hie imperem habeo, nec motus sequitur in membri meis voluntatem meam; sed voluntatem meam comitatur. Non ideo, inquam, pedesisti moventur, quia ego ire volo, sed quia alius id me volente vult. Sicut pusio in cunis suis conditus, si eas agitari Velit, saepe agitantur, non quia ipse hoc vult, sed quia mater vel nutrix, quae assidit; quaeque modo quodam loquendi id praestare potest, id etiam ipso

volente praestare vult. Vide infra ad . s. n. a. Imo voluntas mea

228쪽

Annotata non movet motorem, ut moveat membra mea; sed qui motum indidit malesiae et leges ei dixit, is idem voluntatem meam formavit, itaque has res diversissimas motum materiae et arbitrium voluntatis meae)inter se devinxit, ut, cum voluntas mea vellet, motus talis adesset qualem vellet, et contra cum motus adesset, voluntas eum vellet, sine ulla alterius in alterum causalitate vel influxu Sicut duobus horologiis rite inter se et ad solis diurnum cursum quadratis, altero quidem sonante, et horas nobis loquente, alterum itidem sonat, et totidem nobis indicat horas idque absque ulla causalitate quia alterum hoc in altero causat, sed propter meram dependentiam, qua utrumque ab eadem arte et simili industria constitutum est; sic v. g. motus linguae comitatur voluntatem nostram loquendi, et haec voluntas

illum motum nec haec ab illo, nec ille ab hac dependet, sed uterque ab eodem illo summo artifice, qui haec inter se tam ineffabiliter copulavit atque devinxit.uo. Quid de imperio illo censendum sit, satis jam diximus in modo

supra annotatis. Sed quomodocunque nihil certe movetur pro arbitrio voluntatis meae, nisi cum corpore meo certo modo colligatum sit; nam nec lapis, qui a corpore meo sejunctus est, huc aut illuc movebitur, quantumcunque id velim, nec pila, nec sagitta, cum jam a manu ac arcu bivit, alio feretur, quam quo impulsa est, etiamsi qui excussit aut impulit et clamore et corporis inflexione quod inlusoribus et frequens et deridiculum est alio determinare eam voluerit. II. Bene inculcandum est, ne assuescant homines Dei operibus se immiscere, aut aliquid horum sibi arrogare tanquam auctoribus, quorum Deus solus auctor est Deo enim soli convenit, mundum omnesque partes mundi facere etiamsi autem haec, quae Scholae arte facta esse dicunt, a nobis etiam fieri dicant, ut domus, turres, statuas, non desinunt tamen partes esse mundi, licet ars aliquid machinata sit circa ea per exemplar et voluntatem artificis. Cum igitur revera partes mundi sint, non pertinent nisi ad eum qui mundum condit voluntas autem et exemplar artificis, et quaecunque forte alia ad arte facta concurrere videntur, omnia sunt immanentia in ipso artifice nec in opus exire extra ipsum possunt, nisi divina manu quasi educantur quatenus vero sic educta, non pertinent ad artificem, sed ad Deum seu auctorem mundi.

229쪽

ad Ethicam. 22. Tot praxis circa res hujus mundi nobis adempta est sola P. speculsitio relinquitur, quae et ipsa quomodo circumcidi debeat, ut nostra sit, videbimus in sequentibus. Duae igitur sunt partes humanae condicionis, scit agere hic in mundo aliquid, et aliquid pati Quantum ad priorem partem attinet, dictum est in praecedentibus estque ea pars tota fere expuncta. Velle enim solum nobis relictum quod non ad mundum pertinet, sed ad nos ipsos ita scit ut actio tota maneat in nobis, virtute divina aliquando educatur quidem, sed eatenus non sit nostra, sed educentis actio. Quantum ad alteram partem , de qua deinceps agendum est, quae tota consistit in Passione, qua patimur a partibus hujus mundi, quaque consequenter hae agunt in nos videbimus actionem illam partium hujus mundi etiam in partibus illis manere, et nequaquam ad nos posse pertingere aliquando quidem in nos ipsos derivari motus partium hujus mundi, sed eatenus non pertinere ad partes hujus mundi, sed ad inducentem. Qui ergo actionem nostram educit aliquando, et in partes hujus mundi transfundit, is idem actionem istarum partium in nos inducit nos interim nec in res illas, nec illae in nos agunt. Nostra actio in nobis, et earum

in illis sistit; qui educit et inducit has actiones, ille est qui vere, et in hos et in illas agat.23. Brevi recapitulatio eorum, quae num a. dicebantur. Quatuor

mundi plagae, et singularum incolae breviter perstringuntur; ibi enim proponenda ista erant, ut, quid ex illis actione nostra, et quomodo attingere possemus, videremus jam eadem proponenda sunt, ut videamus, quae ex illis, et quomodo nos actione sua attingant.as. Nimirum non sic se habent ut video, nec sic se habere possunt ut video ut in vera Physica et Metaphysica satis demonstratum est . Nempe res illae extra nos positae praeter extensionem et motum nihil habent; ego tamen in illis et colores et lumen, et sonos, et infinita

similia alia simulacra speciesque video, idque supra quam decet mihi

persuadeo, res quas video, sic esse ut video Sed esto, ita se habeant ut video quid opus est me eas videre etc. quae sequuntur in textu.as. Quod de oculis hic dicitur, ad aures, nares, et reliqua sensuum instrumenta accommodandum est Merito autem oculorum prae caeteris mentio fit nam hac parte praecipue mundum incolimus, et longe Plurimas mundi partes oculis nostris usurpamus, de quibus etiam nihil

230쪽

II An notata

sciremus, si hoc sensu, qui oculos incolit, careremus. Unde et quia nativitate coeci sunt, exiguam hujus mundi partem inhabitant, comparatione facta ad vastam illam sursum praesertim pro tensam plagam, quam nos quotidie oculis istis oberramus, de qua coeci isti nihil resciunt. Cumque illis et Solem et Lunam, et stellas, et vastum illud

coeruleum, et nubes, et earum Phasmata, atque colore enarramuS,

nihil nisi inania nomina occinimus nec enim plus rei haec significant illis, quam simandrum, polendrum, sincaptis, et similia inania, quibus ridiculus ille apud Plautum coquus cibos suos condire se jactat. 26. Adde nec illa conformatio. Conformatio enim illa nihil aliud est, quam certa figura, qua tunicae et liquores inter se cohaerent et devincta sunt figuram autem non videre, sicut nec liquore nec tunicas, tam est manifestum, tam intima nobis notione perspectum, ut clarius cogitari nihil possit. ag Summus fructus inspectionis sui ipsius est, se ipsum rite a suo corpore distinguere caetera facile ex hoc proveniunt. Omnis autem peccati, omnis impietatis et Atheismi certissima origo est notionum mentis et corporis confusio Breviter hic et quam clarissime ingeritur illa distinctio nempe tunicae liquores, et eorum conformatio id est, ipse oculus non vident; ego vero vide, non ergo ego et illa idem sumus. 28. Non video, inquam, quid per se opis conferant imo video clarissime, quod per se et suo nomine nidii opis conferant ad videndum. Nec enim tunicae liquores, et quaevis earum figura plus ad videndum facere potest quam trabs aut lapis, si per se loquamur alioqui oculos

ad videndum facere certissimum est, et intima conscientia notissimum, ut infra hoc eodem numero perhibetur. Conferunt ergo oculi ad videndum ex divino decreto atque arbitrio vel beneplacito sicut quod auro emantur, et tam multa comparari possint, quae ad victum et voluptatem pertinent, non habet aurum hoc a se, non vi et energia sua sed quicquid valet hic, hominum institutis, decretis, et consuetudine valet.P. 35. s. Usu venit hoc saepius, ut rem esse apprime sciamus, quomodo sit planissime ignoremus in eo enim consistit ratio ineffabilitatis. In fabile enim id esse dicitur, non quod cogitare aut effari non possumus hoc enim nihil esset: nam nihil et non cogitabile idem sunt, ut Scholis omnibus Philosophorum satis etiam innotuit , sed cuius modum, quo

SEARCH

MENU NAVIGATION