Opera philosophica;

발행: 1891년

분량: 543페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

ad Ethicam. est vel fit, cogitare non possumus aut ratione nostra complecti. Estque Deus hoc pacto non in se tantum, sed in omnibus suis operibus ineffabilis. Veluti ego homo opus ejus sum; scio opus illud esse, imo nihil tam scio, quam illud opus esses; et modum tamen , quo Sme hominem fecerit, me cum corpore hoc colligaverit, ut et in illud agam, et ab illo patiar, eo modo , quo id jam paulo supra declaratum est, non intelligo, sed tantum intelligo, me eum intelligere nunquam posse. Sic etiam Deus in condendo mundo ineffabilis est, ut in Metaphysica demonstramus. Motum enim esse in materia motu autem mundus constituitur intelligimus plane, et conscii nobis quasi hujus rei sumus; sed quomodo motum indiderit, non potest ab humano intellectu capi idem est de reliquis Dei operibus, cum enim ad ultimum pervestigantur, semper in ineffabile aliquid desinitur Ineptissimum ergo est, ut hic in textu bene dicitur, rem negare, quia modum rei non capias et perstringuntur hic Sceptici illi, et enormiter ac stulti dubitabundi, qui vel motum non esse, vel forte etiam se a corpore suo non assici, quia modum quo et ille sit, et illi assiciantur ignorant, confirmarunt. Quales olim plures et hodie etiam non pauci reperiuntur; qui omnes impii, et re ipsa tollunt primum maximumque Divinitaris apud homines attributum, nempe ineffabilitatem , dum scit nihil admittendum sibi putant, nisi quod stari, et diserte, non quoad substantiam tantum, sed et quoad modum cogitare possunt latius de his Tract. a. ubi de Pietate et Religione. 3o Scit me esse hominem, me sic agere in corpus hoc, et vicissim sic pati Hoc, inquam, inficiari non debeo, etiamsi modum non intelligam quo haec sint etiamsi, inquam, non intelligam modum quo

Deus actionem meam extra me diffundat in corpus, et actionem, seu potius motum corporis extra corpus effundat, et in me tranS-

fundat scio haec esse vidimus id in praecedentibus disertissime ,

quomodo fiant non intelligo. Superant haec captum cujuscunque mentis creatae solus ille intelligit, qui fecit. 3I. Hic incipit tertia pars inspectionis, seu quae continet adventum nostrum in condicionem humanam , quam solemus vocare nativitatem nostram, id est, primum punctum adventus nostri in hunc mundum, primum punctum unionis nostrae cum corpore, unde factum, ut postea isto corpore usi fuerimus, tum agendo in illud tum patiendo ab illo.

232쪽

Annotata Proprie tamen incipit haec tertia pars cum num II. Hoc num. EUtem brevis instituitur recapitulatio duarum primarum partium inspectionis nostrum, seu actionis in corpus et passionis a corpore.

32. Nimirum species illa, ut est in ipsis rebus corporeis, non potest esse nisi impulsus ut in Physica, magisque in Metaphysica demonstramus). In re enim corporea nihil esse, cogitarive potest, praeter extensionem et motum impulsus ergo ille tantum assicit corpus in me, qui mens sum, ille non quadrat, nihil sibi juris aut loci vindicat quae latius vide in prima parte Metaphysicae nostrae, seu Autologia,

quae magnam cum materia assinitatem habet).33. Quod praesens est in hoc modo condicionis meae, hoc nescio; multo ergo magis nescio quod praeteritum est; nam in paritate rationis, praesentia nobis clarissima sunt, praeterita obscuriora nam licet forte aliquando notissima fuerint, oblivioni tamen sunt obnoxia), futura obscurissima. Hi sunt gradus, hic est modus humani intellectus, quos omnes in nobis, ipsa conscientia testante, deprehendimus. Cum ergo nesciamus modum quo jam nunc condicioni humanae subjicimur. multo minus praeteritum illud scimus, quomodo ei primum subjecti

3 . Dices : interposui fortasse judicium voluntatis meae et huc veni, cum esse mihi lubebat; sed oblitus sum, non recordor amplius hoc aliquando me conscio et volente factum; sicut plurimarum similium rerum, quas olim sciens et volens feci, oblitus sum. Et haec videtur esse imaginatio veterum, qui de flumine Lethe tam multa nobis fabulati sunt, et imprimis, quod qui ex eo bibissent nascituri, Omnium retro ante nativitatem actorum statim obliviscerentur jubebantur autem omnes ex illo bibere, quibus reditus in mundum et in nostras hasce auras dabatur. Respondeo Apage fabulas istas et doctorum saepe hominum suspiciones, nimis pueriliter, ut levissime dicam, ex illis enatas. Hoc imprimis certum est, non posse me exsolvere me ab humana condicione mere pro arbitrio voluntatis mea. Nec enim discedam a corpore meo, mere si ob illo dicedere Loluero: intime mihi conscius fum, me id non posse. Lege haec, et quae eam in rem sequuntur paucula S. s. num. a. hujus libelli Unde sicuti voluntate mea exsolvere me non possum ab hoc corpore, sic nec voluntate mea implicare me potui huic condicioni Sed forte serii.

233쪽

ad Ethicam.2ITpulus tibi superest, et replicabis: Forte voluntate mea veni ad condicionem hanc volens huc delatus sum; sed volens nolens manere debeo, et expedire mera mea voluntate me non possum sicut pisces in excipulum volentes quidem intrant, ubi intrarunt, redire omnino nequeunt. Respondeo: Non eam sentio dissicultatem, cum mea me Voluntate exsolvere ab hoc corpore non possum, quasi via interclusa sit, aut ego vinculis aliquibus ac compedibus alligatus detinear; sed contra sentio quam clarissime, omnibus aperti ac solutis, exitum quem assectabam non suppetere, et me vi aliqua superiori firmissime in hoc corpore, velim nolim ego, detineri eadem ergo vis, quae jam me detinet, olim etiam huc detulit. 35. Incipit quarta pars inspectionis nostrum, quae versatur circa mortem, seu exitum nostrum ex humana condicione. Ita quatuor partibus absolvitur haec nostrum inspectio duas habet ipsa nostra condicio secundum se, scit actionem et passionem, duas reliquas indicant sibi nativitas et mors, seu introitus in humanam condicionem

et exit US.

36. Nullius rei nobis magis conscii sumus, quam etiamsi hinc exire pro arbitratu nostro non possimus ut paulo ante notabamus , posse tamen nos hinc auferri, etiam nunc et hoc ipso instanti, quo haec talia dicimus vel audimus conscientiam tamen illam plerumque

Obruere conamur sensibilium et externarum rerum spectaculis. Et mirum est, homines ita quocunque modo non tantum mortem, sed ejus

etiam conscientiam differre, et quasi fugere ac vitare velle qui instinctus tam importunus graphice hic depingitur Auferri me poste ideo iam ut alios. Cur enim homines ita amant loqui Cur disse junctionem illam inutilem jam aut alios comminiscuntur 2 Certe nihil aliud haec innuunt, quam differre eos mortem velle non solum in re quod non tantopere miraremur), sed etiam in ipsa cogitatione. Numquid enim satis erat hoc: Video auferri me sos e jam VCur adjicitur frivolum illud et effeminatum verbum out alios merito igitur deletur illud verbum et exploditur hac subsequente emphasii, imo jam Gm. 3 p. Ignarum non rei sed modi non enim sum ignarus condicionis humanae utpote quam in me ipso experiar quam evidentissitate, cum homo sum), sed modi, quo sum in hac condicione, profundimine

234쪽

II 8 An notata ignarus sum. Sic nec mortis ignarus sum, et multo minus ignarus ero cum moriar sed modi quo solvar a corpore meo, tam sum ignarus, quam modi quo ungor cum corpore me O.

P. 56. 38. Sicut nimirum turpes vernae et servi, qui pensum ab herode mandatum magis curant quam ipsum heri mandatum unde, si ab hero interpellentur, et agere aliquid aliud jussi, obmurmurant, aegre ferunt, et vel invito ero, si possunt, pergunt in eo quod primum ipsis injunctum erat ostendentes hoc ipso se heri mandato non magnopere moveri. Si enim hoc movisset ad incipiendum et pergendum, debebat etiam movere ad desistendum, cum herus interpellat, et aliud jubet. Ducuntur ergo hi socordia aliqua, pertinaciaque agendi, et instinctu diabolico ad persistendum in eo quod semel coeptum est hic enim est Diaboli instinctus, ut Tract. . . de Diabolo satis clare demonstrabimus). Sunt igitur turpes hibernae et servi heris suis merito detestabiles et exosi, utpote a quibus se satis directe contemni vident. Sed haec sibi quisque applicet, dum Deo jubente, et

per morbos ac imbecillitatem corporis monente, ut a corpore discedatur, reluctamur, et obedire renuimus, malumusque pertinaciter

pergere in eo penso quod semel nobis imposuit, quam ei interpellanti aliudque jam jubenti auscultare tradentes nos tali pacto Diabolo, et a Deo, quam fieri potest, nos longissime removenteS. SO. Nimirum ipsum ponere, est dicere sicut per Rationem aliter Deus dicere non potest : Mone, donec quid aliud jubeam. Ut si herus jubeat servum ad fores observare, servus non absolvitur ab hoc ossicio, donec revocetur ab her, sic et nos hoc ipso , quo positi hic sumus, jussi sumus et hic manere, donec qui nos hic posuerat, revocet, et ab ossicio illo absolvat. O. Cum exsecratione aliqua hoc dicitur. Et mereor, cum talem in me turpissimam vernilitatem deprehendam, qualem jam paulo ante

annotavimus ad ista verba Malo iis quae jussit 38 . Hic ergo ex inspectione nostrum discimus, nos etiam esse sub peccato imo sub Diabolo et hic enim est instigator ille, qui hoc nobis jugiter inculcat :Perge, quia coepissi hoc enim Diaboli symbolum esse videbimus Tract. . , cum non pergendum sit quia inceperis, sed quia R:itio id jubet;

quae quandoque desistendum esse, tum vel maxime inculcat, cum etiam quam optime inceperas. Sed haec et id gemis alia uberius dicenturTract. q.

235쪽

Ely I. Vel ex eo ipso, quod et turpem illam in me deprehendam vernilitatem, de qua jam aliquid annotavimus. a. Hanc humani animi perversitatem omnia miscentem et turbantem, et Deum ipsum etiam sibi subjicientem, si id impetrare posset, Vide aliquatenus descriptam S. O. n. a. huju sectioni S. S. Cum motus nobis ademptus est, omnis nobis in re externas actio adempta est igitur in res extra nos positas nihil committere possumus. Quidquid ergo turbemus, turbae illae in nobis manent, nos solos turbant et deturpant. g. Naturali quasi instinctu, peracto toto humanae condicionis ossicio, antequam ad aliud aliquod ossicium a Deo applicandi sumus, no Vimus rationem nobis esse reddendam eorum, quae in hoc ossicio gesta sunt. Non immerito igitur timemus, dum de reditu per morbos et instantem mortem admonemur, ut qui videamus rationem gestorum nostrorum tam male constare merito, inquam, timemus et percellimur; sed turpissimum est et scelestissimum, nos timoris nostri majorem ducere rationem, quam Dei redire jubentis, quam mandati et legis ejus. Itaque quod obligatione prima insinuatur, ne quidem conscientia rei hic male gestae a revertendo deterreri debemus, cum Deu nos reverti jubet. Potior enim debet nobis esse lex Dei quam salus nostra; alioquin enim nos ipsos Deo praeferimus, in quo tandem consummatur philautia et quodcunque peccatum. S. Vt hominis; nec enim me ipsum aliter hic inspexi, quam ut

hominem, seu mentem incorporatam, agentem in corpus, et vicissima corpore patientem Agentem, inquam ut explicui, ne cui hoc sit fraudi Inspectio vero mei ipsius, ut mens quaedam sum a corpore

inde pendens, non est hujus loci, sed magis ad Metaphysicam pertinet, ubi inspectionem illam in prima ejus parte, quam Autologiam Vocavimus, discussimus hic inspicimus nos ipsos in ordine ad mores et

praecepta humanae condicionis, quibus virtutes nostrae abunde continentur, vitia vero abarcentur. 6. Hanc habent Mathematicorum demonstrationes praerogativam,

quod versentur circa res imaginationi et sensibus subjectas, praesertim circa figuras Hinc intellectus humanus, qui sensibus admodum adstrictus est, melius percipit, facilius adhaeret, et vacat Mathematicis demonstrationibus. Sed posthabita hac praerogativa, quae apud in-

236쪽

Annotata tellectum rite dispositum nullius equidem debet esse momenti, certissimum evadit, hasce, quas inter inspiciendum nos ipsos invenimus, demonstrationes Mathematicis longe potiores esse Versantur enim hae circa res ex natura sua notissimas nobis, id est, circa nos ipsos, nostrasque cogitationes, quae per se necessario clarissimae sunt nobis, et tantum per accidens praejudiciis quibusdam nostris obscurantur; quae caligo facile depellitur seria, acri, et frequenti sui ipsius inspectione, et solito quio. g. Diffusio enim illa actionis meae in res corporeas, quoad initium, medium, atque terminum, penitus est res naturaliter indeterminata, vaga, et contingens, quae in utramque partem accidere potestinam et potest extra me diffundi actio, et potest non diffundi, ut praecedentibus numeris satis demonstratum est, et potest huc usque diffundi, et potest ultra, et potest citra); tales autem res antequam expediantur, et in rerum natura collocentur, requirunt arbitrum, quo determinentur, quoque potius sint quam non sint, potiusve citra quam ultra, etc. Igitur omnes tales res necessario dependent ab arbitrio Dei. 8. Nimirum terra ipsa ejusque motus non habent minorem connexionem aut dependentiam ab imperio voluntatis meae, quam lingua corporis mei, ejusque motus quod ergo lingua mea me volente moveatur, terra non item ad me non pertinet, sed alio referendum est ad eum nempe, qui utrumque illud horologium et voluntatis meae et mundi confecit, qui proinde voluit, atque sic ordinavit et constituit, ut horologio voluntatis meae sonante, sonaret etiam horologium linguae meae, non vero etiam horologium terrae. Vide quae supra in hanc horologii similitudinem plenius annotavimus. b. Hactenus tantum prima pars inspectionis recapitulata fuit, quae scit continet Actionem, qua ago in corpus. Et haec quidem pars, dum rite philosophamur, tota nobis detracta est, et Deo reddita, cui debetur; tantum quoad hanc partem nobis reservatum estne e re evero nostrum non pertingit ad corpus Sequitur jam altera pars, quae

Passionem continet.

so Mundus ipse de se est invisibilis nihil enim praeter motum

appellit at corpus meum motus vero corporum inter se esto interea et meum sit nullam de se et ex propria sua vi proportionemaeabet, ut in me, qui mens sum, cogitationem aut aliquem modum

237쪽

ad Ethicam.

cogitandi suscitet Plura hujus argumenti vide in Autologia nostra Metaphysica.s I. Turpes sunt Ethnici illi Philosophi, et Scholae iis passim obsecutae, qui hominem in censum rerum naturalium ubique redigunt, et socium eum ovium et bovum faciunt cum clarissimum jam nobis factum sit ex praecedenti inspectione, hominem minime pertinere ad ordinem naturalem, ad mundum hunc, partesque hujus mundi, sed condicionem ejus prorsus ad ordinem miraculi referendam esse. sa Adde, vel praemitte potius senisse me ad illud pectaculum P. inscium, ignorum, in oluntsrium, ne scit tertia pars inspectionis quae nativitatem meam complectitur omissa videatur. Incipit autem in hoc decimo articulo quarta pars condicionis humanae, nempe mors, sive exitus ex ista condicione. 53. Condicio humana, ut saepe diximus, duas habet partes, actionem et passionem Actio incipit a nobis, estque originaliter in nobis, imo et nostra; sed desinit in corpore, et finaliter est extra nos, et minime nostra, sed Dei Passio vero nostra utpote actio aliarum rerum

in nos incipit a rebus extra nos positis, et originaliter non est nostra sed desinit in nobis, estque finaliter in nobis, et nostra. Argumentum hujus S. 2.

Humana condicio quatuor habet veluti partes : primo actionem, qua movemus nostrum corpus, et mediante nostro, quaedam alia corpora secundo passionem, qua recipimus speciem a partibus hujus mundi, dum eas visu, auditu, aliisque sensibus usurpamus tertia velut pars est nativitas nostra, seu primus adventus in hunc statum et hanc condicionem, quarta pars est mors, seu exitu noster ex hac condicione. Hoc autem inspiciendo nos discemus, quoad totam condicionem

humanam nihil posse nos, nihil valere nos, nihil nobis in illam juris

esse totam illam pertinere ad alterius alicujus potestatem. Nam quantum ad primam partem nec nostrum, nec aliud quodcunque hujus mundi corpus effcere valemus sola hoc conscientia notissimum est, et nemo sanus est qui neget. Haec Num. 2. et S. Nec movemus etiam corpus nostrum nescimus enim quomodo moveatur, nec, si scimus, ea scientia quicquam ad movendum facit. Haec Num. q.

238쪽

An notata Multo minus movemus alia corpora Haec Num S. Ex quo sequitur, quod nihil extra nos faciamus per motum enim sileri deberet, si quid extra nos faceremus. Haec Num. 6. Sequitur nihilominus subinde motus, aut conjungitur cum imperio voluntatis nostrae; sed alio aliquo conjunctionem illam procurante, atque etiam limitante. Haec Num T. Quantum ad secundam partem res extra me positae non possunt speciem suam mihi imprimere; ego etiam per me ipse non possum speciem illam arripere; nam res illae ad summum pulsant vel afficiunt corpus meum, hoc vero, quantum est, de se nihil facit ad percipiendum eas. Haec Num . . et O. Unde etiam aliquis alius debet esse, qui speciem mundi vi sua mihi immittat, sicut actionem meam is idem in particulas hujus mundi emittit utramque ineffabili modo, et quem si capere volo, frustra sum. Haec Num. O. et II. Quantum ad tertiam partem ignarus sum, quomodo huc venerim tantum abest ut voluntarius, tantum abest ut vi mea venerim Haec

Num. II.

Quantum ad quartam partem et similiter in voluntarius, sed insuper invitus sum ubi turpitudinem agnosco meam atque stultitiam, qui quod subire debeo invitus subeo, et valere aliquid volo ubi valere me nihil scio. Haec Num. I S. Brevis horum recapitulatio in duodecim articulos digesta proponitur Num q. AD TR. I. CAP. a. S. 2. S. S.I. Vidimus praecedenti nos, quantum ad humanam condicionem attinet, nihil valere nihil inquam, valere nos vidimus, quia clarissime vidimus, nos modum istius condicionis omniumque partium ejus penitus ignorare. Hinc jam emergit primum Ethices axioma nam quae praecedenti . continentur, omnia spectant ad Physicam vel Meta- physicam, theoretica sunt, et non practica tantum accommodat ad Ethicam deducta sunt): Ubi nihil soles, ibi nili etiam reus ), seu

I Nota, hoc axioma continere utramque partem humilitatis inspectionein inquam, et despectionem. Ubi nihil ales lite sonat inspectio sui ipsius Soeenim inspiciendo nos ipsos, praeclarissime discimus, nos quoad totam humanan,

239쪽

ad Ethicam. quod idem in re est, nihil gratis, nihil frustra faciensi est. Quo principio nihil clarius in rebus practicis fingi potest cui qui reluctari

vellet, non posset non esse stulti imus et solemus passim homines eos vocare stultos, quos Videmus facere vel attentare aliquid, in quo nullo negotio prospicere poterant se frustra fore. Nihil igitur velle quod ad condicionem nostram pertinet, eam totam relinquere ei in cujus potestate est, hoc vero est se ipsum despicere, hoc est virtutem in humilitatis inconcus fundamento aedificare. AD TR. I. CAP. a. S. 2. . . I. Prima Obligatio et prima despectio nostrum quadrat in ultimam inspectionem nostrum ita ut ibi despectio incipiat, ubi inspectio desinit ultima enim inspectionis pars circa mortem nostram versabatur circa eandem versatur prima pars despectionis. Merito etiam hoc primum despiciendum proponitur, quod maxime arduum est; nam quoad reliquas partes humanae condicionis ignari tantum et in voluntarii sumus, quoad hanc partem insuper etiam inviti plerumque

2. Praetextu admodum usitatus, quem vulgo obtendunt sceleri et inobedientiae suae: Mori quidem non recum rem, si cum conscientis me bene geretur; quo praetextu videntur aliquatenus adhuc de obligationibus suis laborare, sed re bene inspecta, merus praetextu Sest, et sub praetextu scelus animi divinae legi reluctantis Certe hoc neminem remorari debebit; si enim servus deliquerit in herum suum, herus autem vocet servum ad se, servus nulla interposita mora adsit promptus atque alaeer eos etiam, qui heri justas iras inter eundum objiciebant, repellat, regeratque illis, herum vocare, hoc esse satis, ejus imperio se parere velle, etiamsi, ut meretur, vapulaturus esset. Enimvero si herus servum ita affectum inter veniendum per fenestram forte viderit, quidni et remittat servo delictum, et recipiat in gratiam PQuod si erus homo, dummodo generosus et cordatus, rebus ita se

nostram condicionem, singulasque ejus partes, nihil prorsus valere, seu nihil quoad ista nos posse, ut vel ita sint vel aliter sint, vel etiam non sint). Ibi nihil elis; hic sonat altera pars humilitatis, scit despectio sui, seu derelictio sui quod ad totam humanam condicionem, et resignatio in ejus manum et potestatem, in qua equidem, velimus nolimus, sumuS.

240쪽

Annotata dantibus, ita etiam affectus esse solet, quid existimabimus de hero Deo, qui solus proprie et vere erus noster est y Deliquimus in legem ejus graviter, et multis modis vocat jam nos ad se, et jubet e corpore reverti jubet mori non remoretur nos conscientia scelerum nostrorum; tanto promptius Veniamus, et legi ejus pareamus, quanto antehac minus paruimus; nam si minus ante hac legi ejus paruerimus, jam certe parendum est; post haec enim non dabitur ulterius parendi occasio, in simili scit condicione, id est, humana. P. 33, 3. Nulla mora est in vero bono, cum a Deo suo revocatur nihil sua interesse putat, vapulaturus sit nec ne novit id ad se non pertinere, sed ad herum suum, et in quo nihil valet, nihil etiam vult. Punire enim et praemiare Dei est, non nostrum nostrum est, utut fecerit, aequi bonique facere; si secus fecerimus, excidimus manifeste a secunda parte Humilitatis, ad curam nostrum, ad philautiam delapsi sumus. . Magnum scelus est in hac tergiversatione, et haud scio an non sui ipsus interemptione majus. Uter enim servorum gravius deliquit, qui Venit non Vocatus, aut qui vocatus non venit Gravius forte hunc peccasse dicas, et ut apparet non immerito Et alterum quidem illud scelus jure exsecrantur Christiani, eorumque Magistratus publica infamia assiciunt eorum cadavera, qui seipsos interemerunt hoc vero scelus tergiversationis in morte, et cupiditatem longioris vitae, non videntur satis ponderare. Commune quidem est, et inviti plerumque morimur; sed non ideo minus scelus est; nam multitudo peccretium non elevat peccata, sed si quid hic valeat, potius aggravat. s. Propositum hic intellige, non jactantiam firmiter propono, et penitus in animum meum induco, propter vitae taedium et sortis humanae calamitates animam non abjicere, sed quid revera facturus

aut non facturus sim, Deus novit.

6. Innuitur hic ad parendum huic Obligationi suffcere animi sententiam firmam atque tenax propositum veniendi cum Deus vocat; non requiri vero lubentiam illam et facilitatem, quam sentire solemus, dum passiones nostrae cum animi sententia conspirant, atque in idem propendent, ad quod animi proposita certum est ire. Reluctantur enim hic plerumque passiones nec illa lucta quicquam ossicit animi sententiae si haec satis firmum habeat, Deo, utut dissicile et calamitosum videatur, Obedire.

SEARCH

MENU NAVIGATION