Opera philosophica;

발행: 1891년

분량: 543페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

ud Ethicam. Argumentum hujus . . Ubi nihil oleo, ibi nihil olo, axioma complectitur utramque partem Humilitatis nihil alio denotat inspectionem sui, nihil solo denotat despectionem sui. Atqui nihil valeo quod ad mortem, seu quoad exitum ex hoc mundo; non possum illum differre aut procrastinare nihil mihi conscientia illa evidentius est, nihil aliorum quotidie morientium experientia certius); igitur nihil hic volo Non possum mortem differres, ne quidem propter conscientiam peccatorum meorum hoc enim non esset aliud quam peccatis istis peccatum hoc quod in neglectu hujus obligationis versatur adjicere. AD TR. I. CAP. a. S. 2. S. S. I. Ita quidem, imo et clarissime sequitur. Nam et hic nihil possum, nihil valeo proinde, si, ubi nihil valeo, nihil etiam sui decet velim,

necessum est ut circa mortem meam nihil attentem, mihi ipsi violentas manus non adferam, adhibeam. Sed homines non perinde vident sequelam hujus obligationis, sicut contra facile vident sequelam praecedentis Obligationis. Etiamsi enim satis intelligant, se non posse mortem differre, non perinde tamen vident, se non posse mortem praevenire; cujus in advertentiae causa est, quod persuasum habeant, se posse corpora quaedam movere. Hinc enim existimant, posse se mortem manu facere, adeoque posse se citius mori, si modo velint, quam alioqui morituri fuissent. Sed clarissimum est ex inspectione humanae condicionis, homines non movere aut sua aut alia aliqua corpora. Et per consequens, quam impossibile nobis est vitam prorogare, mortem differre, tam impossibile etiam nobis est, vitam

abrumpere et mortem anticipare.

u. Ego pumilio et omni pumilione imbecillior Deus Hercules est P. clavam aut potius claves vitae et necis portat. Clavem vitae ego ei de manibus extorquere conor, cum diutius vivere volo moribundus, et contra primam meam obligationem pecco . Clavem necis ei de manibus extorquere conor, cum mortem Praevenire volo desperabundus, et contra hanc meam secundam Obligationem pecco . Utrobique stultus ac deridiculus utrobique aliquid volens et nihil valens vitam prorogare non possum, nihil hic valeo. Hoc satis capio: Mortem

242쪽

226 An notata praevenire non possum, nihil hic valeo hoc non satis capiebam, quamdiu me movere me putabam putabam enim posse me pugionem arripere, posse me mihi pectus transfodere. Sed falsum esse tunc intellexi clarissime, cum me inspexi candide. Cum igitur movere me non possum, restat, ut sola voluntate me interimam, si interimere me ullo pacto possum; at sola voluntate non posse me ab hoc corpore

discedere, tam est mihi conscientia notum, ut clarius nihil dici mihi aut fingi possit. 3. Nequam persuasio et omnis fere nequitiae in hac vita seminarium jam enim non intelligunt homines, vitam pertinere ad Obligationem nostram, sed putant eam velut usuram quandam quo ipso nomine misere decepti, ac alios etiam decipientes, persaepe utuntur in commoda et voluptates datam itaque omnia deinceps faciunt propter dulcedinem vitae, ac morti horrorem. Ea enim quae justi ossicii erant v. g. corpus reficere, animum recreare, artem addiscere, victum quaerere, etc. , vertuntur hoc malo sine in peccatum. Si satis perciperent, non posse se hanc vitam abrumpere, non magis quam sibi ipsis hanc vitam dare, viderent abunde totam hanc vitam ad Obligationem esse referendam in eaque quoad omnes ejus partes(quoad nativitatem, quoad mortem serius aut ocius ineundam aut terminandam valere hoc Ethicum principium deberes: Nihil oleo, nihil solo totum Deo, cui debetur, relinqUO. . Cum nihil possim agere extra me, quod ex inspectione sui patet, totum vero agere meum, quod intra me est, sit cognoscere aut Delle; certum perinde est ac videntissimum, neutrum horum habere vim aliquam ad solvendum me a corpore meo. Nec enim si cognoscam mortem, ideo moriar quod per se notissimum est), nec si velim mortem, mere ibi stando, ideo moriar quod etiam notissimum est propter illam particulam adjunctam ibi stando . Sed non vident homines se semper ibi stare adeo ut, etiamsi illa particula verbolentis auferatur, maneat tamen necessario vis ejus atque potestas. Post voluntatem enim meam necessario ibi statur, atque in illa omnis actio mea consummata est quod aliquando post illam voluntatem sequatur in corpore meo motus, non est a me, non id meae imputandum est actioni, sed Dei, ut clarissime patuit ex inspectione nostrum.

s. Dices fortes non est necessaria illa restantia possum enim me

243쪽

ipsum interimere mere abstinendo, nempe famem mihi et extremam inediam indicendo. Respondeo : Hoc etiam sine motu non fiet ad minimum interveniet exstinctio flammulae seu foci cordis hic vero sine motu exstingui non potest. Ordinaria itaque Dei lex est quam experientia nos docet , ut tamdiu maneamus in hoc corpore, quamdiu illud certo modo confirmatum est in cor se ossicinam spirituum, in cerebrum et nervos, quo spiritus illi diriguntur et per quos luunt; haec vero conformatio sine motu diffringi non potest itaque sine motu nunquam solvimur ab hoc corpore, quantum scit est ex ordinaria ista lege Dei. Alioqui certissimum est, aliud eum hac in re posse, si modo aliud velit posse illum, his etiam integris organis, bene a spiritibus caeterisque necessariis instructis solvere aliquem

nostrum, et hinc eripere. Sed utcunque sit, hoc semper manet inconcussum, nos vi nostra ab hoc corpore non solvi, non magis quam vi nostra colligati fuerimus cum illo.

6. Certe non potest id praestare et sed ad hominem id locutus sum, seu ex vulgi sententia hoc dixi, quod et licebat in ista similitudine.

Existimant enim vulgus et mortalium plerique, sebo Vere corpora sua, atque matrem et nutricem cunas agitare, in quas conditus est

pusim; sed saltem sciunt non vi pusionis eas agitari, etiamsi putent, in quo magnopere falsi sunt, vi matris aut nutricis agitari. Interim hac similitudine egregie ostenditur, quam vili et nullius momenti fundamento nitatur vulgi illud praejudicium, quo persuasum habent se movere nulla enim est ratio istius persuasionis, nisi quod conscii sibi sint, motum quendam subinde, vel etiam saepe et saepius ad

voluntatem vel secundum voluntatem suam sequi jam autem eodem argumento dicat pusio noster se cunas suas movere, qui quia, ut fit, perdite amatur motas illas habet, cum motas esse vult. I. Non quasi Deum ego permoveam voluntate mea ad impartiendum motum illum quem ego desidero sicut infans movet matrem ad agitandum cunas , sed quia Deus ineffabili sua sapientia tales scivit dare leges motus, ut cum Voluntate mea libera quidam congrueret motus omnino a voluntate et potestate mea independens vide quae supra annotavimus de similitudine duorum horologiorum Claudicat igitur similitudo pusionis et matris ejus ab una parte, et mei ac Dei ab altera parte; et claudicat quidem non uno modo, nam alterum

244쪽

Annotata modum jam paulo ante inter annotandum observavimus Deus facit motum, mater non facit pusio movet matrem ad movendum, ego Deum non moveo . Sed vis et energia similitudinis in eo versatur tota, quod, sicut pusione volente fit motus seu cunarum agitatio, sed non a pusione fit motus, ita pariter me volente saepe fiat motus,

nunquam faciente.

8. In hoc consistit tota ratio peccati, in hoc, inquam, modo, in hac ut Scholae vocant sic-Ω-habentia gusntum est ex parte mes, re oboluntati binae Absit enim, ut voluntati ejus absolute resistat aliquis. Sic quantum est ex parte nostra venimus non vocati, cum nos ipsos interimimus, sed absolute loquendo etiam tunc venimus, quia Deus nos vult venire; similiter quantum est ex parte nostra vocati non venimus, cum moribundi adhuc vivere volumus, etiamsi insperata tunc nobis salus detur absolute vero non venimus, quia Deus non vult nos venire. Atque ita cujuslibet peccati ratio in eo consummatur tota: vcntum est ex parte med secus facio quam Deus nult nunquam tamen absolute secus facio. Sicut malitia pumilionis nostri non in eo sita est, quod Herculi clavam de manu extorqueat, aut aliquid, quod eo pertinere possit, conferat; sed quod, quantum est ex parte sua, aut extorquere aut aliquid ad extorquendum facere velit etiamsi igitur Hercules clavam a se demitteret, intelligitur tamen adhuc pumilionis illius nequitia, stultitia, et ineptia. s. Hoc est primum punctum hujus propositi mortem non praeoccupabo ob aliorum in me hominum odia Contra quod sentit Seneca, qui putat hominum odia et contumelias posse esse tam magnas, ut hinc liceat sibi ipsi manus inferre. Epist. o. Itaque, inquit, esseminatissimam nocem illius Rhodii existimo, qui cum in ca eam conjectus esset Cuersnno, et tanquam ferum liquo lanima oleretur, suadenti cuidam, trabstineret cibo: Omnia, inquit, homini dum Liuit Deranda funt. Ut sit hoc Verum, non omni freti, iis emenda ess, etc.

Ego cogitem, in eo qui vivit omnia posse fortunam, potius quam cogitem, in eo qui scit mori nihil posse fortunam.

Io. Hoc est alterum punctum nostri propositi mortem non praeoccupabo, etiamsi immineat mors certa et saeva Contra quod Seneca

eadem epist. Non possis itaque de re in uni ersum pronunciare, cum mortem is externa denunciat, occuponsi sit an ex ectan a Dueris

245쪽

ad Ethicam. enim sunt, quae in utramque psrtem rcthere possunt. Si altero mors cum tormento, altero simplex et facilis est, quidni huic injicienda sit

manus Et infra Ego e pectem Ne morbi crudelitotembe hominis, cum possim per media exire tormentu, et sue a discutere II. Hoc est tertium punctum nostri propositi mortem non praeoccupabo propter morbum vel dolorem corporis Contra iterum Seneca Epis . . sub finem Morbum, inquit, morte non fugiam, sintsxrat sanabilem, nec o eientem animo; non asseram mihi manus proster

dolorem sic mori inci m. uno tamen si sciero perpetuo mihi essessstiensim exibo non propter ipsum, sed quia impedimento mihi

futurus estis omne proster quod i itur.

12. Quartum punctum propositi etiamsi mens mea et animus male habeant, non tamen mortem praeoccupabo Contra iterum Seneca in

eadem Epistola Itaque de istoferemus fententiam, an oporteat lassi ire senectutis extremo et finem non operiri, e manu facere. Prope essa timente, qui fatum faenis e sectate sicut ille ultra modum deditus Mino est, qui amphoram exsiceat, et faecem quoque exsorbit. Et paulo infra: At si inutile ministeriis est corpus, qui ni oporterat educere animum laborantem Et fortasse paulo ante quam ebet, fuciensim est, ne eum fleri debeat, facere non possis. Et cum majus periculum sit mole bendi quom cito moriendi, stultus est, qui non exigui temporis

mercede uno rei leo redimit. Et paulo infra: Non relinquam fenectutem, si me totum mihi resernabit; si si coeperit concutere mentem,

si sortes ejus conVellere, si mihi non ita reliquerit sed animam; prosiliam ex aedificio putri ora ruenti. Hujus perniciosissimi erroris causa est, quod non satis perspexerit, vitam ad officium et Obligationem pertinere existimavit autem quod et vulgo omni persuasum est), vitam pertinere ad fructum et usuram aliquam nostram quo ipso vocabulo M. Tullius in hoc negotio saepius utitur nobis commodo et bono nostro ad tempus aliquod concessam. Itaque non est mirum si putaverit, posse se beneficio, quando id ei grave factum

esset, renunciare Ast vero clarissimum est, tum ex praecedentibus, tum etiam ex iis quae sequentur in posterum, vitam non ut usuram

nobis concessam quod ad commodum ejus qui usuram seu pecuniam mutuam accepit, pertineret), sed ut obligationem nobis impositam esse, quod non commodum obligati, sed onus et ossicium respicit.

246쪽

2JOAnnotata I S. Dicet forte aliquis etiamsi vita nostra pertineat ad Obligationem, non vero ad usuram aut fructum aliquem nostrum, tamen haec Obligatio non est tam stricta, ut vitam teneamur cum tantis nostris incommodis, quanta in textu proxime commemorata sunt,

servare obligamur enim etiam vitam parentis servare sed si is casus est, ut mea pariter atque patris vita periclitetur, et in extremum discrimen adducta sit puta ambo submergendi sumus), si non possum patris vitam sine meo interitu servare v. g. tabulam ei in naufragio offerendo), licitum erit mihi patrem deserere, et vitae meae prospicere retinendo mihi tabulam quam arripui. Cessat itaque hic Obligatio servandi vitae patris, nec ad illam servandam obligatus sum cum tanto incommodo meo, et explorata ac certa vitae actura potest ergo similiter cessare obligatio propriae vitae tuendae inter tot ac tanta incommoda. Respondeo: Haec fere mens Senecae esse videtur; sed tu nota Obligationem in nobis nunquam posse cessare, nisi per aliam Obligationem majorem, ut in casu posito obligatio propriae vitae conservandae inter incommoda, quae major est, exstinguit Obligationem paternae Vitae conservandae, quae minor Obligatio est. At qua obligatione exstinguitur Obligatio propriae vitae conservandae inter incommoda, quae textus perhibet Certe nulla hic cogitari

potest obligatio, quae obligationem propriae vitae conservandae exstinguat, nisi Obligatio proprii commodi et immunitatis a quibusdam miseriis affictionibus , et tormentis atqui ridicula est obligatio proprii commodi, et manifesta in isto adjecto implicantia est: nam obligatio non potest spectare ad commodum ejus qui obligatus est, sed ut nomen ipsum est ad Obligationem et onus. Utique si per impossibile Obligatio, qua talis, spectare ad commodum et favorem Obligati posset, posset obligatus pro arbitratu suo Obligationi suae renunciare(ut juri in favorem nostrum lato renunciamus, cum volumus); quod absurdissimum plane atque ridiculum est. Nam Obligatarium remittere Obligationem, hoc consentaneum subinde sed obligatum remittere suam Obligationem, nihil aliud quam committere et peccare est. Hoc interim argumento, quod objectio perstringit, seducti, putavere multi quibus Senecam merito annumeres , utrumque licere inter haec

incommoda, et vitam servare et adicere. V. g. cum mor a tyranno imminet et saeva et multiplex, licere quidem mortem praeoccupare

247쪽

ad Ethicam. SI

et hoc ad naturae eique indulgentiam pertinere , et licere etiam exspectare mortem multis a tyranno tormentis inferendam quod ad patientiam et animi magnitudinem pertineat), persuasum habent. Considerant enim Obligationem, qua hic manere obligati sumus, inter tristia et incommoda, tanquam cui possit is qui obligatus est, renunciare. Itaque recidunt semper in eandem Scyllam totumque fundamentum istius erroris est, vitam datam nobis esse in usuram et fructum,

non in obligationem, cui posset is qui obligatus est, pro libitu suo,

id est, nulla majore interveniente Obligatione, renunciare. I . Hoc est proprium boni viri; omnes calamitates exercitiorum loco ducit nec hoc de Deo tantum credit, exerceri se nempe ab eo, cum graves ab ipso immittuntur amictiones et adversitates, sed

facile etiam sibi hoc de superioribus suis, de magistratu politico cui subest, persuasum habet. Itaque etiamsi saepe indigne et invidiose ab

eo tractetur, mavult tamen sibi persuadere, exerceri se periculum capi industriae et constantiae suae, quam serio se divexari; quo equidem innocuo et generoso stratagemate facit eos tales, quales eos credidit; e X Eminatores exploratoresque virtutis suae eos reddit, qui hostes erant itaque ut nonnunquam et illi, semper vero populus virtutis et innocentiae testis fiat. IS. Incipit hic altera pars propositi. Prior enim pars propositi erat proster sis non exuam ebit hoc secunda pars propositi: proster bona et fecunda omnia non monebo in hoc iis cui infra tertia pars adjungitur nempe exibo, manebo mere proster legem Dei.

Hic igitur contrarium primo puncto prioris partis perhibetur; ibi

contumelia et hominum odia, hic favor. 16. Contrarium secundo puncto prioris partis nempe securitas hic, ibi carcer et ne imminen S.IT. Contrarium tertio puncto prioris partis nempe hic sanitas, ibi morbus et dolor.18. Contrarium quarto puncto nempe hic animus et mens integra, ibi fracta et convulsa.IO. Proprium hoc rationis est, mentem pascere et satiare; unde

nunquam satis est menti, quamdiu latet illi ratio quae simul atque apparuit et directa est, hoc ipso satis est menti, hoc ipso expleta est, nec quicquam desiderat ultra Solet enim his fere gradibus mens

248쪽

Annotata humana procedere primum ne sensum quidem intelligit sententiae, quam docens exhibet v. g. in hoc Logico dogmate: Ex contradictione consequentis equitur contradictio sntecedentis, tiro nihil videt, nec Veritatem rei significatae, nec sensum aut vim significationis. Primum itaque docens significationem sententiae tironi ingerit, explicatque verborum significationes et atque sic factus est primus gradus ex profundissima ignorantia in scientiam saltem significationis et sensus in quo primo gradu dubitatio consistit. Nam cum sensum dogmatis percepit jam tiro, aeque de hoc ac de illo: Arenae maris sunt numerosrari, dubitat et prorsus incertus haeret. Succurrit itaque ei auctoritas docentis, quem et peritum esse in re Logica et bonum videt, qui nec decipi facile possit, nec decipere ullatenus velit atque hic factus est fecunsis gradus, a dubio ad verisimile seu probabile tum est. Succurrit jam tironi docens, et exemplis dogma propositum illustrat. dicitque v. g. Sequitur Cogito, ergo sum, et similiter Non fum, ergo non cogito item equitur Curro, ergo moi eor, et similiter equitur

Non mor eor, ergo non curro et quam plurima talis farinae adfert exempla;

atque hic tertius gradus constitutus est; et tiro jam e verisimilitudine in certitudinem assertus est. Sed obscuritas adhuc in hoc gradu, nec mens tironis acquiescit; cumque jam certo novit ita esse, quaerit cur ita sit, quaerit rationem; quam simul atque docens impartivit, jam quartus gradus constitutus est jam tiro e certitudine in evidentiam evectus est, jam acquiescit, jam satis habet, nec quaerit aliquid ultra rationem illam. Vide in Logicis nostris. IO. Hic incipit tertia pars propositi; quod totum sic perstringitur:

nec proster fecunda diutius, nec proster, eris bre ius,i ere,olam. eu inter a ei a fe inter fecundo, i sindonec Deus me foli st. P. I. I. Quia nempe in hac secunda Obligatione fundantur sequentes Omnes, praesertim ad sextam inclusive Victus enim quaerendus est(tertia Obligatio ut vivatur secunda Obligatio): vitae genus deligendum est quarta Obligatio ut haberi victus possit; multa facienda, multa ferenda sunt quinta Obligatio ut generi vitae quod assumpsimus

pares esse possimus; inter caetera, ob eandem causam, animus interdum relaxandus est sexta Obligatio . Vides continua atque perpetua catena secunda Obligatione sequentes trahi ita ut, si illa concutiatur, hae eodem motu labefactatae necessario concidant; si enim non sit

249쪽

ad Ethicam. Obligatio vitam conservandi, non erit etiam Obligatio victam quaerendi hic enim ad conservandam vitam quaeritur), nec erit obligatio deligendi vitae genus aliquod hoc enim deligitur ut victus suppetat , nec erit obligatio multa ferendi faciendique haec enim ferenda faciendaque sunt, ut vitae genus frugiferum nobis sit et victum proferat), neque obligatio erit animum relaxandi nam is relaxandus est ut ferendo faciendoque simus . Ecce concidit omnis obligatio, et in locum ejus obtruditur nobis mera libido jam enim non faciemus illa nisi quia lubet, non enim sumus obligati faciemus itaque si

lubet, si secus, omittemus.

22. Mirum est, qua animositate, ferocia atque immanitate hanc suam sententiam multis locis Seneca inculcet quomodo non laudet Catonem, et alios quosdam, qui neglecto Dei mandato, et privatis aliquibus affectibus ducti, sceleratas sibi manus intulerunt; tu videlibrum ejus de Providentia, Epistolamque 58. JO., etc. Et non minus mirum est, quam nullis rationum momentis sententiam suam stabiliat, ut ex sequentibus patebit. 23. Ipsis verbis testatur se non velle obligationem quaerere ut quam etiam inter turbas illas suorum affectuum cum sententia sua non stare, quasi per nebulam videbat); sed totus effusus in libertatem(falsam quidem illam et inanem), tantum dissolutionem quaerit eruptionemque omnis ossicii et Obligationis.

ag Stoicorum hoc est effatum, ad quod animus omnis bene institutus naturaliter exhorrescit, bonum virum Deo exaequare, imo in multis anteferre . . . quod Deus necessario bonus sit, ille non item quod Deus sine malorum perpessione bonus sit, ille mala devincat et superet; et in similibus multis. Is Summa hujus orationis haec est cum Deus exitus tam multos, tam faciles, nullo non loco, nullo non tempore suppetente conces serit ex hac vita demigrandi, non videtur virum bonum inter graviores aerumnas et tormenta hic detineri voluisse; sicut commentariensis, compedes solvendo, carcerem recludendo, videtur hoc ipso liberum captivo facere, ut egrediatur. Itaque si vir bonus nimis urgeatur v. g. hominum atrocioribus contumeliis, morte per saevum

supplicium exigenda, morbis in curabilibus, doloribus intolerabilibus, amentia, et corpore ministeriis inutili), integrum erit ei exire ex hoc

250쪽

An notata corporis ergastulo, nullibi non patente, et ad egressum nos invitante. Non existimabant enim Stoici, licere quavis de causa mortem sibi inferre; sed causas illas, quas jam statim in parenthesi commemorabam, quasque supra num. 3. hoc . in annotatis ex Seneca recensuimus, desiderabant. 26. Animam trahis respirando itaque opus tantum est te relinquere et attrahere, seu cessare a respiratione, v. g. palma manus ad OS et nares arcte constricta, aut strophiolo spongiave in fauces illisa quale exemplum etiam refert Seneca Epist. O. de quodam, qui, cum ad bestias duceretur, finxit se alvum ante debere solvere, et arrepta spongia, quae latrinis ad obscoenas parte mundandas apposita erat, eam sibi in fauces impulit, et spectaculi elusit exspectationem. '' a' T. Ambiguum est nam et gratiam atque favorem et ossicium atque Obligationem importat munus. Videtur Seneca in priorem sensum accipere ut innuat, gratiam, quam nobis fecit natura cum vitam dedit, cum inutilis reddita est, et non jam gratia sed onus est, renuntiare nos posse, sicut summam, quam forte mutuam accepimus, refundimus usurario, cum haec vel propter fastum ipsius, beneficium nobis improperantis, vel quavis alia de causa reddita est gravis aut inutiliS. 28. Mirum est quam libenter hic debacchetur, quam libenter efferas illas voces, ubi ubi potest, ingeminet. Militem, aut verius latronem inter caedes et sanguinem exsultantem audire te dicas, non PhilosophUm,as. Iterum iterumque in solitos suos furores abit, et cruentum

illud ac exsecrabile classicum contra Dei legem clangit. 3o. Ad has Senecae seu rationes seu vociferationes, respondemus imprimis : Non facile esse nobis exire ex hoc corpore, sed quantum ad vim et Scaciam nostram attinet, penitus impossibile ut et supra, et jam satis infra num is satis patet); secundo Etiamsi facile sit exire ex hoc corpore, et manus sibi afferre, juxta vulgarem aliquam persuasionem quia scit motus ille, qui ad hominem e medio tollendum requiritur, non solet voluntati nostrae denegari , tamen nullum inde argumentum duci potest pro nefario hoc Senecae dogmate. Quae enim hoc pacto facilia sunt, saepe gravissima scelera sunt. Itaque nullatenus sequitur Deus facile reliquit, ergo integrum reliquit;

SEARCH

MENU NAVIGATION