장음표시 사용
251쪽
seu Facile est, ergo faciendum est; nullae, inquam, sunt hae consequentiae, ut per se nimis quam manifestum est. Imo videtur Deus, quo gravius est scelus aliquod ea nobis majorem ejus perpetrandi reliquisse facilitatem. Numquid enim facilius est patrem occidere, quicum vivis, qui filio se credit, quam hostem qui te cavet, qui minimos etiam tuos motus suspectat, qui et arma expedit, et vim vi repellere paratus est y Numquid etiam facilius est bonum principem, qui sine praesidio, sine satellitio inter cives suos tanquam fratres versatur, quam tyrannum tot latronum agmine stipatum interimere PEt ita porro, quo plerumque gravius scelus est, eo item facilius, aut in alios committere, aut in se admittere. Quantum autem ad rationes attinet, quibus instructum esse volunt eum qui seipsum jure interempturus sit, ineptae sunt; nam quaevis causa sum ciet, si aliqua suffciet; nec minus juste amator a meretricula repulsam passus, Vim sibi asseret, aut fame se necabit, quam Rhodius ille, de quo Seneca Epist. o. Tam enim sentiens saepe est illius stultae contumeliae amator stultus, quam Rhodius ille in cavea sua contumeliae, quam a Lysimacho patitur. Et certe nulla debet videri exigua causa, quae impellit ad adiciendam vitam, qua nihil homini solet esse carius ut ergo aliis saepe videatur parva, certe ei qui illa adductus eo est, ut vitam sibi auferret, minime parva videbatur. Quid refert ergo, qualis in se sit causa et quanta P Semper magna, semper urgens apud eum est, quem eo instigare potuit, ut vitam deponeret. Et nunquam aliter erunt magnae causae, quam comparatione ad certas personas, earumque existimationes ac persuasiones, quibus indulsere. Quid enim Tu omnibus opibus et divitiis exutus, infamis, et contumeliis quam- plurimis affectus, putes hanc esse gravem causam, et quae tibi jusfaciat animam projiciendis Invenies, qui inter haec rideat, nugetur, et
tante Locuus coriam latrone istor.
Restat igitur, ut, quod res est, ingenue fateatur Seneca nempe
quemlibet, qui se ipsum interimit, jure id fecisse quavis de causa id
fecerit se omnia ad libidinem referre, se cum libet exiturum, cum non libet remansurum. Nam praetextus ille rationum, quem exituro iniungit, merus praetextus est, et res eo sponte delabitur, ut cum placet vivere, cum non placet mori possis quae fere ipsis illis verbis Seneca Epist. Jo. Placet nitie. Non placet potes eo res erit, unis Lenisti.
252쪽
236 An notata 3I. Non compedibus corporis, quas facile ut tibi hoc demus Seneca j expedirent dissicultas ergo tota illis est expediendi se a lege divina, a qua cum se expedire non possunt, nolunt id pariter. Atque ita corruit argumentum illud, quod a facilitate abrumpendi compedes
illas ducebatur.32. Nempe teneri, seu ligatum esse, et liberum atque solutum esse, non pugnant in viro bono ut qui novit, non aliter se liberum esse quam ea servitute, qua Deo et legi ejus servit. Vide quae supra
annotata sunt ad Fructus Obedientiae. 33. Accommodatius certe Seneca Deo dedisset personam commentariensis quam imperatoris. Ille enim meliori fronte dixisset Reseravi Vobis carcerem, fenestras omnes, et spiracula aperui, compedes laxavi; si non placet hic manere, potestis hinc abire; at vero cum Deum ut imperatorem loquentem facit, nugatur, et cum Deum ipsum ridiculum facere non possit, certe se ipsum fecit ut satis patet ex iis quae statim in textu sequuntur. Puduit tamen ipsum Deo personam imponere tam abjectam; sed nisi imposuerit, nihil coloris habebit disssertatio. In imperatore schema non valet in commentariensi, nisi indigna Deo imponeretur persona, aliquam haberet speciem.3s. Si Seneca schema illud imperatoris rite exsecutus fuisset, prorsus in nostram ire sententiam necessum habebat, ut satis patet ex proxime subjunctis in textu. Itaque Seneca hic non tantum in veritatem, sed graviter etiam in artem suam Rhetoricam peccat, quae praecipit assumpto schemati, quantum fieri potest, accommodare caetera; et cum imperator inductus est, pro imperatore loquatur,
P. .f. s. Nempe facilitas aut dissicultas non est regula morum seu Ethices, sed praeceptum atque prohibitio nec peccatum est, quod dissicile, sed quod prohibitum; nec recte factum, quod facile, sed quod praeceptum Vim plerumque quae graviora sunt scelera, faciliora
sunt perpetratu, ut supra annotaVimUS.
36. Osferimus rursum Senecae et imprimimus schema, quod ipse
inceperat Deum ut imperatorem, nos ut milites induxerat Turpe vero est et imperatorem militibus integrum facere, ut fugiant, et milites, ingruente hoste suo, terrore fugam capescere. Contraria omnia esse debebant in hoc schemate, et imperator ad perstatutum
253쪽
monere, et miles intrepidus adversus hostem perstare debebat atque adeo Deus ut nos monens ne vitam abrumperemus ob humanae sortis calamitates, et nos ut obstinati constantesque in proposito non cedendi, introduci debueramus. gr. Nimirum nos longe aliud sumus quam haec corpora nos cogitamus, haec nostra corpora non cogitant, licet nobis occasionem praebeant variarum cogitationum. Sed et quomodo id praestent, ineffabile est; hoc constat, non vi sua id praestant, sed alterius. Vide de Inspectione sui, Vmer. O. 38. Apage igitur commentum illud Scholae, quod tres nobis animas indidit, vegetantem, sentientem, et ratiocinantem Vegetans certe ad nos non pertinet nutrimur, crescimus, generamus, sine ulla harum rerum cognitione atque conscientia Sentiens vero, et rationalis animanos ipsi sumus, quamdiu in corpore hoc sumus nec duae istae sunt in nobis, sed una simplexque res, cum clarissime sentiamus, nos unos et eosdem sentire simul atque ratiocinari idem autem, qua idem, nullas dicit parteS. 3s. Certum enim est qui cum aversus a Deo et lege ejus moritur, P. quantum est ex re ipsa, debere aeternum manere in illa aversione; cum nihil sit, quod eum inde naturaliter possit divertere. Corpus enim, et sensus nostri, qui sunt unicum nostrum diverticulum, ibi aberunt. In ista autem aversione juge supplicium et perpetua confusio, cum mens quidem intelligat eum a quo aversa est, hoc vero ad quod conversa est, non intelligat hoc enim tantum mediante corpore et
sensibus suis attingere poterat, quibus jam destituta est. Argumentum hujus S. S. Secunda Obligatio est, non exire ex hac vita, nisi Deus revocaverit. Nihil enim debeo velle, ubi nihil valeo atqui nihil valeo quoad exitum ex hac vita, ergo et nihil velle debeo. Haec Num. I. Solebam quidem existimare, me hic aliquid valere; sed cum sola
voluntate solvere me non possim ab hoc corpore, sed motus insuper
adhibendus sit, in quo nihil mihi uris est, plane intelligo falsum
Propono itaque hoc firmiter nulla erit tanta filictio, quae me adigat ut vitam deponere velim nulla tanta felicitas, quae mihi
254쪽
Ai mori a trapersuadeat ut vitam retinere velim sed penes solam Dei legem arbitrium hoc stabit. Haec Num. 3. Haec Obligatio fundat fere reliquas; qui hanc concutit, totam Ethicam evertit. Et totum ossicium resolvit in libidinem vivitur enim quia lubet, editur ut vivatur, laboratur ut edatur, etc. ergo a primo ad ultimum omnia libidine trahuntur. Haec Num . . Seneca obstrepit, et, quia facile est exire ex hac vita, integrum vult esse exire, praesertim si calamitas urgeat ad exeundum. Haec
Sed imprimis non est facile, ast impossibile nobis. Et etiamsi vulgari quodam modo loquendi facile esse demus, non ideo faciendum
esse probatum est cum multa facilia sint, nequaquam tamen facienda . Per occasionem demonstratur simplicitas humanae mentis, et nullas in
nobis reperiri partes, utpote qui clarissime nobis conscii sumus, omnia quae nobis conveniunt, ad unum aliquod idemque referri idem autem, qua idem, simplex est. Haec Num. 6. AD TR. II. CAP. I S. 2. S. 6. I. Prima enim obligatio quodammodo sterilis est, nec alias progignit Obligationes saltem non tales quae pertineant ad humanam condicionem humana enim condicio, hoc ipso quo primae obligationi satisfactum est, exspirat. Jubet enim prima Obligatio Deo vocanti
parere, et, cum e Vivis no evocat, redire hoc cum fecerimus,
homines esse eo ipso desierimus quicquid runc nobis obligationis imponetur nam extra Obligationes nunquam ibimus, ut qui essentialiter servi Dei et subditi sumus, ut demonstratur hoc tractatu Sec t. 2. S. II. num . . , subeundum erit aequo animo. Sed id tum videbimus jam parum, quae qualesque obligationes illae futurae sint . per Rationem
a. Continuo enim diffluit, et si non reficis, deficit; et hoc ipso contra secundam Obligationem peccas, quae jubet hic manere. Et haec quidem tertia Obligatio nihil videtur habere dissicultatis , cum sanis atque vegetis adhibetur habet enim conjunctam delectationem, quae in refectione corporis cum fames, sitis, somniculositas, et similia ejusdem generis, edendo, bibendo, dormiendo pelluntur sentiri solet Unde plus justo solent homines iis, quae hac obligatione
255쪽
praecipiuntur, vacares solentque cum nomine Obligationis proponitur, in risum effundi sentiunt nempe satis se, et plus quam satis, saginae sui corporis intentos et deditos esse. Sed nempe sciant illi, cum ita vacant rei quae hac bligatione praescribitur, se ipsi Obligationi non vacare, et exsequi quidem quod Deus mandat, mandatum vero ipsum negligere non enim vi mandati trahuntur, sed cupiditate sua, ad faciendum id quod mandato continetur.3. Moderationem illam praescribunt Medici, ubi de diaeta tractant. Hippocrates cum reliquiis famis a mensa surgendum esse praecipit; sic et cum reliquiis sitis desinendum est bibere, et cum reliquiis somniculositatis desimendum est dormire, seu surgendum e lecto Facile enim postea sentimus, opus nobis non fuisse longiore cibatione, potatione, aut somno , qui deinceps, post parvam temporis moram interjectam, non esuriamus amplius, nec in somnum propensi simus.1 Putant einpe Obligationem esse propter pus in Obligatione praescriptum; ita ut perinde sit, quoquo modo opus illud comparetur. Cum igitur, quod Obligatione edendi, bibendi, animum recreandi, etc. continetur opus, satis praestandum intelligant, etiamsi omnis Obligatio abesset naturali enim cupiditate huc satis impelluntur), abesse non potest, qui videant hanc Obligationem ut sero venientem et frustraneam Lapsique omnes fere sunt in hoc praejudicium, quod obligationem similem esse putent cupiditatibus suis, et referunt Obligationem plerumque ad cupiditatem ejus qui nobis imposuit Obligationem, id est, Dei; cupiditatibus autem satisfactum est, quoquo modo comparatum sit id ad quod comparandum illae instigabant. Ut si sitienti potus suppeditatus sit et avaro opes, et , quomodo id factum sit, jure an injuria, nihil pertinet ad ipsam sitim vel avaritiam. Sunt quidem sitibundi et avari, qui non magno scelere aut sitim aut avaritiam suam expleri velint; sed hoc ad alias eorum cupiditates pertinet, ipsius sitis aut avaritiae non interest, quae tantum potum aut opes spectat. Sic ergo etiam homines de Obligatione cum praesertim eam ad Dei cupiditatem perversissime referunt cogitare coeperunt, satis esse si opus fiat proinde, si aliunde faciendum sit, frustra esse obligationem quae jubet facere Pessime, Deus enim et Ratio non indigent operibus nostris; imo nec ullum opus nobis proprie injungunt; opus enim ipsum sicut extra potestatem nostram est, sic etiam extra Obligationem; opus spectat ad eventum, qui nunquam sub praecepto est. Est igitur Deus solo animo nostro et proposito contentus. Sed et hoc etiam petit, hoc praecipit ita, ut minime satis sit, si opus ipsum stat, ad quod Obligatio digitum intendere videbatur, si non fiat proposito obediendi Divinae legi. Nihil ergo est in opere potest hoc abesse, cum tu equidem bonus es cum scit propositum tuum faciendi, quod obligatione aliqua continebatur, frustratur eventu). et potest adesse, cum tu equidem malus es cum scit opus praestas sine proposito legem Divinam exsequendi). Jubent ergo hae Obligationes non simpliciter opus illud praestare, sed etiam habere propositum illud praestandi quia Deus jussit.
256쪽
Annotata Quamdiu enim non tantum sunt reliquiae famis, sitis, somniculositatis, sed adhuc bona pars istarum rerum restat tamdiu edendum, bibendum, et dormiendum est. . Multi hic errant, qui vulgo honesti et probi audiunt; nam ad incitas redacti mendicare tamen nolunt, dictantes, se nimis honestos esse, nec posse prae pudore et verecundia condicionem suam manifestare iis qui stipem aut opem aliquam conferre possent. Non est illa honestas quicquid praetexant sed turpitudo, quae contra Dei mandatum nititur, et decorem aliquem civilem praefert Divinae legi; jussit enim Deus vivere, adeoque et edere quod ubi per labores et studia non licet, ostiatim etiam petendum est. Dura quidem obligatio iis, qui se fronte tantum et hominum moribus metiuntur subeunda tamen nonnunquam iis, qui legem Dei se ipsis potiorem ducunt. s. Imo Obligatio generandi huc non spectat, sed spectat ad Politicam. Duae enim sunt partes Ethicae, Monarchica et Politica in Monarchica hic versamur, et ea docet, quomodo homo abstractim etiam ab aliis hominibus consideratus gerere se debeat vide Belgicam nostram versionem hoc eodem num. 5.). Politica vero docet. quomodo homo cum aliis se gerere debeat hominibus hujus pars quaedam est Oeconomica, ad quam proprie pertinet Obligatio generandi. Interim quia obligatio generandi summam habet analogiam cum Obligatione hac tertia utraque enim refectionem aliquam spectat ac alimentationem jam vero edere, quo haec tertia Obligatio spectat, est se nutrire ac reficere, generare vero est humanum genus nutrire ac reficere; et sicut nutritione proprie dicta parti quae defluxit, aliam supponimus partem, sic generatione homini, qui morte sublatus est, alium supponimus hominem), hinc itaque aliquid de generatione non
adeo male interpositum est. p. s. 6. Ohaerent haec proxime cum num primo, sed quia ampla parenthesis intercedit toto num secundo, hinc illud Verum enim ero, quod commode post excursum, tanquam admonitio ut in viam revertamur unde digressi eramus, subjicitur. . Id est, ne ita vacem refectioni corporis, ut obliviscar me ideo vacare refectioni corporis, ut vivam, sed vivam quia Deus jussit ut viverem. Breviter, Edam ut vivam, non vivam ut edam.
P. 6. et Virtutis aedificium innititur humilitati seu sui ipsius derelictioni
257쪽
ad Ethicam. in aedificatum edens ergo non mihi edam dereliqui enim me), edam igitur ut vivam nec hic tamen stabo, ne forte me hic iterum, quem tam feliciter perdidi, reperiam. Vivam igitur quia Deus jussit, et eme ipse semper praeteribo, et ad Deum toto animo ac mente con
s. Hoc enim argueret, me causa mei hanc Obligationem exsequi: si enim sollicitus sim, ut habeam unde vescar, jam non obligatio, seu ex Dei, quae vesci jubet, causa est vescendi, sed dulcedo vitae, aut tale quid aliud, quod ad me ipse refero. Nam si obligatio mea mihi causa vescendi foret, angi non deberem, cum qu vescere non suppeteret quandoquidem nemo teneatur ad impossibile, quod commune adagium est. Cogitare itaque deberem, hanc tantum intercidere Obligationem, hujusque loco aliam surgere obligationem, scit moriendi, non interest autem ejus, qui sola obligatione ducitur et hac sola duci oportet, si boni erimus), huic Obligationi vacet an illi. Sicut bonus servus qui forte lectum sternere jussus est, nihil sustreferre putat, si interpellatus aliud quid jubeatur exsequi, V. g. nuncium alicubi deferres movetur bonus servus sola heri sui voluntate et justis. io Passiones non sunt in nostra potestate ut infra speciali tractatu de Passionibus demonstrabitur); itaque sollicitudo, anxietas, timor, et similes passiones quae hominem concutere solent, dum egestas aliaque propinquae mortis pericula imminent, spectant ad
ordinem naturae, et sunt extra genus moris, neque virtuti neque
vitio vertendata; sed facere aut omittere aliquid ob illas passiones (hoc est, eas tanquam causa accersere atque alere omnino pertinet ad vitium. Cum igitur incidunt passiones, agere debemus, quod in textu dicitur, satagere quod nostrarum est partium, exsequi quod Ratio jubet aliorum omnium incuriosi esse, illas ipsas passiones, quantum ad animi propositum attinet, nullo numero ducere, seu cavere diligenter, ne nobis praebeant agendi vel omittendi causam, sed totum id juris atque potestatis Rationi integrum reservemus. II. Multi praepostere pii hunc praetextum capiunt suae inobedientiae. Ego quidem, inquiunt, libenter morerer, ego Deo vocanti libenter parerem, de me ipso non labor, sed quid de uxore me ,
quae vidua eri P quid de illis, qui orphanis Sed hi splendide
258쪽
Annotata mentiuntur, cum dicunt se non laborare de se laborant enim de suis, et suus supponit se itaque de se maxime laborant illi, et, ut dixi, praetextus tantum hic quaeritur. Cur enim non laborant de vidua et pupillis alterius moribundis Nisi quod hic e non inveniant,
quem alibi invenerant et amabant. II. Hic taxatur secundus praetextus illorum praepostere piorum, seu sollicitorum, nempe ego libenter venirem ad Deum e vita me vocantem; sed obstant peccata mea, et magnopere Vellem jam ante
per poenitentiam ista diluere. Ubi manifesta philautia iterum sonat et tergiversatio contra legem divinam si enim dereliquisti te ut debebas , quid sollicitus es quomodo accipiaris pig. Pythagorae opinio inter Philosophicas longe verisimillima, nos scit cum morimur, in aliud corpus transfundi; sed opinio tantum atque suspicio nulla scientia, cum altum hic sit Rationis silentium et sola Dei revelatio in Verbo scripto est, quae nobis hic aliquid dicat. Quia vero opinio est, hinc etiam Philosopho indigna nam putare seu opinari, opiniones concipere et fovere non est Sapientis(non est sophi, seu Philosophi), ut habet tritum sermone proverbium. Opiniones ergo tales, suspiciones, somnia etiamsi forte vera essent. quia tamen nos de veritate illa certi esse non possumus, adicienda sunt Philosopho, et vulgo, quod his maxime delectatur et prurit,
relinquenda.1 . Ut Christiani feres; nam saltem ad tempus aliquid exuti corpore remanebimus apud Deum, donec illud resurgendo rursum assumamus: sic habent sacra nostra. Is Abjectorum et misellorum istorum homuncionum insania taxatur, qui sua tantum scelera intuentes, et nullam Divinae miserationis ducentes rationem, desperabundi nonnunquam se ipsos perimunt, ad scelera ultimum gravissimumque scelus addentes. 16. Stolidorum istorum, qui omnia ad Dei Bonitatem et misericordiam referentes, De Justitiam jurant, notatur temeritas.
I p. Christianorum sententia nam in Christo accipiet nos, ut mali sumus, dum ipsi peccata nostra imponit hic enim agnus est, qui tollit peccata mundi et ignoscit nobis, ut ipse bonus est, dum Utrum iam persolutum non reposcit a nobis amplius. I 8. Inspiciendo me didici totam meam humanam condicionem
259쪽
ad Ethicam. 2 squoad nativitatem vitam, et mortem, ineffabilis sapientiae Dei monumentum esse Scimus esse nescimus, imo scimus nos nescire debere,
quomodo sit. Hoc proprie inessctbile dicimus ut infra Tract. I. ubi de Pietate dicetur, manifestum evadet), quod si e scimus, quomodo sit, nescimus, cimusque hoc trantum, cire nos non posse. Ducitur ergo inde bonum dubitandi argumentuinet Deus ineffabilis est in me corpore jungendo quid scio, an non aeque ineffabiliter justitiam atque misericordiam suam in me puniendo mihique condonando conjunge PE certe Christiani e sacris suis testantur ipsum ita conjungere, et punire me quidem in Christo, condonare autem mihi propter Christum; imo forte aliquid scire possum, si studio se quaeram.
IO. Nam quoquo me Vertam, extra mea Obligatione non eo P. . .
quamdiu autem in Obligationibus versor, nullus sollicitudini relictus est locus. Nihil enim aliud obvenire mihi potest intra Obligationes meas stanti, quam quod loco unius Obligationis, quae intercidit, nascatur mihi alia hic vero quid mali est y Una Obligatio non est
melior pejorve altera, ei qui tantum Obligationem quaerit tales autem omnes esse debemus, si boni esse volumus. ao. Objectio quae hic movetur, in eo sita est, quod fundamentum Ethices hoc posuerimus : Ubi nihil oles, nihil agetis . in quo duas praecedentes Obligationes satis valide firmavimus. Sed haec tertia Obligatio non videtur satis tuto in illo fundamento recumbete fundamentum enim illud tantum facit ad negative se habendum quod ad duas praecedentes Obligationes satis esse videbatur illae enim praeceptis negativis continentur, scit Leni cum Deus Locat id est, dissolutionem naturae non aegre feras, non reluctare ratio bona, quia hic nihil vales item secunda Obligatiori mune donec noceris, id est, noli aliquid attentare circa dissolutionem naturae, seu condicionis tuae humanae cratio bona quia nihil hic vales) jam vero haec tertia Obligatio penitus positiva est, scit eis bibe, etc., cui satisfacere mere negati venos habendo non possumus non enim si sinas omnia ut sunt, edes atque bibes, sicut tamen omnia sinendo abibis hinc aut manebis. Nisi enim velimus edere atque bibere, non succedit corporis nostri refectio: hic igitur injungitur nobis aliquid plus, quod mera nostra permissione expediri non potest. Responde, Verum est requiritur hic a nobis servitus Dei assensus, approbatio, imo cooperatio. Cum enim Ratione
260쪽
duce pervenerimus ad secundam Obligationem, videamusque ei parere nos non posse, nisi aliquid contribuamus de nostro non enim hic manebimus nisi damus, et non edemus nisi velimus edere , intelligimus illud contribuendum a nobis esse quod quidem de se nullam vim proportionemque habet ad nos hic detinendum, sed tantum ex instituto arbitratuque ejus qui serviri hoc pacto sibi a nobis vult. Nec enim si voluerimus edere, ex natura rei sequetur ipse ille motus, in quo edendi consistit actio nec si is etiam secutus fuerit, necessum est ut ex natura rei sequatur corporis nostri refectio nec si haec etiam secuta fuerit, necesse est ut sequatur nostra hic permansio Vult igitur Deus nos hoc velle edere et bibere , vultque, cum hoc voluerimus, motum illum suppeditare, qui manducatio vocatur, et ex hac refectionem, et denique etiam ex hac permansionem hic nostram deducit atque procurat. Hic igitur summum est Ethice fundamentum Deum equere, Deo fer i eo enim tandem veniendum est, ut vidimus; nec mere negative nos habendo expediri morale illud negotium totum potest. Dei autem servos essentialiter nos esse, demonstrabimus infra ubi de Adminiculo humilitatis. a I. Videtur enim hic militare axioma nostrum: ibi nihil uoles ibi nihil elis. Sed respondemus, Deum aliquando velle, ut ibi voluntas nostra aliquid valeat, ubi de se nihil valere poterat tunc vero etiam velle debemus . . . in hoc casu voluntas nostra de se nihil valet ad edendum, ex instituto Divino valet non constituit enim pascere nos Deus, ni edere voluerimus ita igitur volendum est . Sicut aurum de se nihil valet ad emendum necessaria, igitur quantum est de se, abjiciendum est, velut res inutilis et molesta accessit hominum auctoritas et institutum, quo pretium auro datum est, jam itaque non est adiciendum, et jam valet ad emendum panem et idem habet locum in voluntate nostra quantum de se, abjicienda est, nihil valet ad edendum . quantum est ex auctoritate Dei, pondus ei et valorem dantis, valet, et ad edendum adhibenda est. P. . 8. 22. Populariter hoc dicitur, sunt enim ad sensum, ad captum populi hi homines admodum stolidi populus enim censet comedendum esse quomodocunque acti tantum dulcedine vitae, famis atque litis molestia, et similibus suis passionibus, et admodum ridiculum existimant hisce suis cogitationibus velle contra venire. Idem vero qui hic