장음표시 사용
261쪽
ad Ethicam et Sstolidi dicuntur, paulo post subtiles occulte dicuntur sequitur enim mox subtiliter ejiciendum esse scrupulum. Sunt igitur hi populariter stupidi Philosophice veros errant hi quidem, sed acute errant estque error non ad defectum pertinens ut populus aestimabat), sed ad excessum, proveniens nempe ex nimis acri adhaesione ad illud Ethicum Ubi nihil noles, ibi ibi ne s. 23. Hic aliquid importatur plus, quam ex Ethico illo ubi nihil
Noles etc. deduci possit; non enim mere negative in omnibus nos habere debemus, sed positive assentiri, ut ante annotavimus nobis incumbit, et ex parte nostra cooperari eo modo quo ibi dictum est. a . Imo et conscientia conscii enim nobis sumus, non suppetituros motus ad edendum necessarios, nisi eos essicaciter voluerimus; iis vero non suppetentibus etc. ut in Textu.
Argumentum hujus . . Tertia Obligatio de reficiendo corpore est. Oritur ex secunda nam si non reficis, deficit vetat autem hoc secunda Haec Num. I. Excursus ad Obligationem generandi institutus propter analogiam cum tertia Obligatione. Haec Num. 2. Sollicitudo proscripta ab exsecutione hujus obligationis sollicitudo enim nullum habet locum in eo qui tantum ossicium et Obligationes suas quaerit. Si enim vacar Obligationi non potest, intercedit hoc ipso illa Obligatio, et ea intercedente exsurgit alia una autem atque alia obligatio perinde gratae sunt ei, qui tantum Obligationem ut obligationem quaerit. Haec NUm. S. Disscultas mota contra tertiam Obligationem ex illo Ethico, ubi nihil oles etc. Videmur enim etiam in corporis refectione nihil valere. Responsum, non satis esse in isto Ethico, ubi nihil noles etc. Deo insuper assentiendum, et cooperandum ubi id ipse jussit. Haec
AD TR. I. CAP. 2. S. 2. . . I. Duo haec contraria maxime cavenda sunt, scit ut nec adiciamus temere institutum vitae semel susceptum, nec etiam nimi pertinaciter ei adhaereamus. Solent enim esse inopes et omnium rerum
262쪽
An notata egeni, qui regulam hanc non bene servant, praesertim illi qui contra superiorem ejus partem peccant, seu qui institutum vitae facile mutant, quos tristitia ingens, quae ex insolentia rerum nasci solet consequitur. Hinc saepe fit, ut homines multis doctrinis exculti et ingeniosi, inopes sint et miseri, tristes, afficti Cum enim habeant intelligentiam agilem et versatilem, qua multis, variisque rebus suffcere possunt, facile eos taedium capit praesentis condicionis, et spes futurae. Sed obfirmandus contra animus est, et in certa condicione, quam Deus dedit, acquiescendum, ponendumque ob oculos illud Belgicum nostrum adagium Duodecim urtes tredecim damna truselfumbucisten, deruen vesicien . Expedit enim fere pertinacem hic esse, et mordicus tenere suam condicionem , quam de una in aliam
p. s. a. In his omnibus Obligationibus justitia aliqua perspicitur, quae et ab eo quod nimis, et ab eo quod minus est, summopere sibi cavet. Quia igitur vivendum est propter legem Dei, hinc debemus velle vivere, quantum Deus jussit; non plus ut illi qui peccant contra
primam Obligationem, et Deo vocante nolunt redire , non minus,(ut illi qui peccant contra secundam Obligationem, et se ipsos interimendo, quantum est ex parte sua, ante veniunt quam vocentur . Sic etiam quia edendum est ut vivatur, Justitia iterum occurrit, et jubet non plus, non minus edere, quam ad vivendum sussiciat item quia condicio quaerenda est ut edatur, Justitia jubet nec majorem nec minorem condicionem, quam ad id requiratur, assectare. Qui
plus hic minusve facit, pro libidine sua facit; nam plus illud atque minus extra Obligationem recidit, adeoque spectat ad libidinem agentis seu Obligati, qui plus minusve facit quia placet, non vero quia lex jubet. 3. Altera pars ustitiae in his obligationibus servandae hic si
ritur: nam num a. ne quid nimis; hoc num. 3. ne quid minus.
. In seligenda vitae condicione observanda sunt potissimum robur corporis, ingenium, et animus ex his enim judicandum est, cui condicioni maxime conveniamus, ut patet exemplis quae hi subib
s. Sollicitudo maxime solet intervenire in hanc Obligationem: maxime enim solliciti sunt homines in comparandis illis mediis, quae
263쪽
victum suppeditant quae media huic Obligationi omnia subjiciuntur, quae et vitae genus deligendum, et in eo laborandum diligenter, praecipit). Alioqui etiam sollicitudo circa alias Obligationes versatur, sed per accidens fere veluti dum solliciti sunt migraturi hinc, tum
pro suis, quos hic relinquunt, tum pro se, quos exuto corpore superfuturos sciunt, et, quantum est ex rei natura, meritas poenas daturos re hic non bene gesta intelligunt. Sollicitudo autem circa
secundam Obligationem proprie nulla est; nam illa sinis est, quem sibi homines praestituere solent jam autem circa finem proprie nulla est sollicitudo, sed circa media duntaxat, quae ad finem adhibentur. Circa tertiam Obligationem item non solet esse sollicitudo non enim solliciti esse solemus ut edamus (quod ad tertiam Obligationem pertinct), sed ut habeamus, et suppetat unde edamus quod proprie ad hanc quartam obligationem spectat . Nota etiam, duplicem esse sollicitudinem, nempe sollicitudinem- ut, et sollicitudinem-ne Sollicitudo-ut ea est, qua solliciti sumus ut aliquid per media consequamur talis est sollicitudo quae versatur circa hanc Obligationem, ut nempe suppetat unde vivamus); sollicitudo-ne ea est, quae versatur circa primam Obligationem, dum solliciti sumus ne et nostri, nobis hinc discedentibus, male habeant, et nos ipsi alio appellentes Vapulemus,
6. Hoc elidit omnem sollicitudinem impossibile enim est, ut et Deo parere velim, et tamen sollicitus sim intellige hoc, quantum ad animi sententiam attinet, nam quantum ad Passiones, solliciti etiam tum esse possumus), quia, cum Obligationi alicui Divinae vacare non possum, nihil mali est, non nocet, non refert hoc quicquam; tantum inde sequitur, quod illa Obligatione exspirante, Vacandum sit alii Obligationi, cui aeque honeste et probe vacatur, quam Praecedenti vacatum fuerat.
Argumentum hujus S. T. Haec Obligatio haec quatuor complectitur: I. Electionem condicionis vitae; I. Vacationem in ista condicione . . Constantiam in ista condicione g. Mutationem istius condicionis. Quantum ad Electionem, Justitia servanda est, ut non major minorve condicio captetur
quam ad victum satis est tota enim ratio hujus obligationis pendet
264쪽
ab obligatione tertia); atque haec est prior pars ustitiae, quae consistit in quadratione condicionis cum tertia qligatione altera pars
consistit in quadratione condicionis cum persona condicionem captante, ut et ingenio, et animo, et corpori conveniens condicio eligatur. Quantum ad Vacationem qua vacare vocationi nostra debemus ea fere rejecta est in Obligationem quintam. Quantum ad Constantiam, et Mutationem, breve monitum, Ut mutetur, quantum fieri potest, minime.
Appendix de vitanda Sollicitudine, quae praesertim in eligenda condicione intervenit lex enim proposito contenta est; qui legem solam quaerit, non est cur anxius sit, cum propositum semper sit ad
manum, nunquam longe quaerendum. AD TR. I. CAP. I S. 2. . .
p. so. I. Quinta Obligatio nihil habet obscuri. Argumentum hujus . .
Multa ferre, multa faceres; alioqui enim non possiti vacare condicioni vitae, ita ut frugifera sit, et victum mihi proferat. Quatuor puncta expenduntur, in quibus dissicultates subeundae sunt. Primo in condicione viri docti ubi studendum, ubi mille taedia de Voranda, invidia, et censurae subeundae et secundo in condicione magistratus ubi vigiliae, curae, et pro omnibus his ingratia populi et saevitiax tertio in condicione humili et abjecta ubi contemptus, paupertas, et rigidum atque quotidianum pensum . quarto in mutatione condicionis ubi insolentia et in assuetudo turbant et terrent, et mentem mille anxietatibus affigunt . In haec igitur omnia obfirmandus animuS.
AD TR. I. CAP. 2. S. I. . . P. si . . . Quod ante circa Obligationem tertiam diximus, nempe illam
ridiculam videri iis qui verae Ethicae naturam ignorant, id multo magis obtinet in hac bligatione sexta vix enim risui temperant. cum hanc a nobis obligationem caeteris Obligationibus annumerari vident; sciunt nempe se suapte sponte vacare huic Obligationi, vel potius iis quae hac obligatione continentur, non tantum satis, sed
265쪽
longe etiam plus quam satis. Sed homines hi penitus ignorant Ethicae naturam . nesciunt enim ad id nos obligari saepe, ad quod etiam instinctu et coeco ductu passionum nostrarum abripimur, aliudque longe esse obligationi operam dare, ac rebus nae obligatione continentur. Sic aliud longe est, animum recreare lusu, jocis, etc. quia Deus jussit, et non plus minusve quam jussit, aliud vero ludere et jocari, quia hoc gratum, quia hoc collibitum est alterum probi viri, alterum puerilis et insani hominis est.
a. Nisi enim hoc suo loco et tempore fecerimus, eveniet facile, ut, quantum nos oblectando impedimenti, quod ossicium nostrum remorari poterat, excutimus, tantum, aut etiam plus infamiae nobis
injiciatur, quae nos impediat in ossicio nostro rite exsequendo utpote ad quod saepe existimatio aliqua, et vulgi favor requiritur , ictuque
nobis comparando. Certe tam multum ex illa infamia moeroris accedere ad nos potest, quantum ex animi remissione delectationis et vigori S. 3. Ad Senecam haec verba diriguntur. . Isthaec verba ponuntur in persona boni viri, et nostram sententiam sequentiS. s. Justitia hic iterum inculcatur, ut scit non plus, non minus P. 52. faciamus, quam finis ille requirat, in quem haec Obligatio tendit. Animus ergo recreandus est, ut ossicio nostro pares esse possimus, proinde nec plus nec minus recreandus est, quam ad ossicii convenientem exsecutionem necesse sit si plus minusve a nobis fiat, non
ossicii ac obligationis ratio illa fuerit, quam habebimus, sed libidinis
6. Haec Obligatio recte coronidi assimilatur in aedificio, cum praecedentes Obligationes velut contignationes quaedam fuerint in hoc virtutis domicilio. Est enim haec sexta Obligatio ultima earum, quae in secunda Obligatione fundantur. Adhaec valde accidentaria est haec Obligatio, nec per se, aut nomine suo a praecedentibus Obligationibus trahitur sicut coronis in domo magis est ad ornatum quam pro necessitate); tantum enim locum habet, quando alias expediri negotium non potest. Si quis enim in ossicio suo exsequendo remoram non patitur a moestitia, torpore, et similibus animi affectibus, aut patiatur quidem, sed per se ipse facile perrumpat, negligat,
266쪽
aso Annotata et quasi sub pedibus conculcet si quis, inquam, tanto animo est, nil opus est ei ac sexta Obligatione, non incumbit ei animum recreare, ut qui per se satis firmus sit et constans. Priores autem Obligationes magis necessario et veluti suo nomine a se invicem trahuntur, velut edendum esse si vivendum sit, et condicionem quaerendam si edendum sit, et ferenda multa si condicio tenenda sit, prorsus necessarium est sed si ferenda sint multa, recreandum subinde esse animum, non ita necessarium, cum fieri possit ut is aliunde satis firmus et robustus sit ad ferendum, nec indigens refocillationis, quae debilibus tantum et infirmis debetur. Et quod hic ita tangimus, rationem praebet subinde bonis hominibus, cur hanc Obligationem prima
fronte, et antequam rite examinarint, minus probandam esse censeant.
p. Alluditur iterum ad institutam jam saepius comparationem; nempe haec sexta ligatio coronis est in virtutis domicilio oportet enim alte ascendisse, et longe in virtute profecisse, qui ad hanc Obligationem pertingit tantum enim haec occurrit obligatio, cum caeteras jam absolvimus, et quasi praetervecti sumus. Si ergo in hac sexta Obligatione lapsus sit, periculosus ille sane, nam ex alto lapsus ille est. 8. Objectio est ex eo , quod haec sexta Obligatio tollere videatur discrimen inter bonos et malos, sic scit ut illos internoscere non
s. Responsio facilis est ad objectionem illam nimis quam levem et
Popularem, quae tamen quam plurimis in ore est. Respondetur itaque, bonos differre ab improbis intentione, non vero tantopere actionibus externis, ut inficetus quidem ille versiculus, sed verus: Ouicquid agunt homines, intentio jussiciat omnes. Io In actionibus attendendum esse ad finem ultimum admonetur; is enim speciem dat actioni se effectui in genere moris, et recte Aristoteles sui furatur ut habest copiam uxoris Gliense, non fiar, fedo ulter est. Sic etiam qui animum recreat ut Deo pareat quomodo autem hoc agendo Deo parere possuntis, satis patet ex continua harum Obligationum catena , non recreationis suae, sed Divinae legis amator dicendus est uno verbo, non recreare se, sed Deo parere dicendus est, cum proprie loquimur ut, cum merces projicit in mare mercator, non tam hoc agere, quam se salvare dicendus est.
267쪽
ad Ethicam. SIII. Cum objectio prima in eo potissimum versaretur, quod, posita P. 53. sexta Obligatione, boni et mali inter se non differrentacui objectioni
responsum est, eos formaliter differre, seu quoad intentionem, quae est velut forma actus moralis, etiamsi materialiter saepe non multum differant materialiter quoad actiones et operationes praesertim externas, quae sunt veluti materia ipsius actus moralis), haec vero altera
objectio in eo potissimum versatur, ut ostendatur, sexta hac obligatione posita, discrimen esse sublatum, penes quod nos ipsi inter bonos et malos distinguere possimus. Et huic secundae objectioni respondetur tripliciter. Primo , non multum id referre, si nos bonos ac malos internoscere non possimus secundo, quod, etiam hac sexta Obligatione sublata, aeque dissicilis futura nobis sit inter bonos et malos discretio tertio denique , quod etiam posita hac sexta Obligatione, aliquatenus tamen adhuc possimus inter bonos et malos internoscere, quia licet idem agant saepe, aliter tamen hi quam illi
Ia. Ecce prima pars responsionis hic incipit nempe non referre, si internoscere non possimus bonos et malos hoc satagendum esse, nos ipsi ut boni simus. Unde qui tantopere solliciti sunt, bonine sint an mali, quibuscum iis agendum est, ipsi plerumque non admodum boni sunt ossicium tuum facile exsequi poteris sine tali notitia. IS. Ecce secunda pars responsionis nempe sublata sexta Obligatione non minus dissicilem fore inter bonos et malos delectum eo quod austeritatem et odium recreationis soleant quam scientissime fingere. Ig. Ecce tertia pars responsionis nempe internoscere posse nos inter bonos et malos etiamsi enim idem agant, aliter tamen agunt. Argumentum hujus . . Sextae obligationis Argumentum est in Textu Numerus quintus. AD TR. I. CAP. 2. S. I. S. O. I. Tum hic, tum in quinta, praecedenti S., insinuatur divisi P. s. . Obligationum, ut quaedam circa mortem quales sunt duae primae obligationes , quaedam circa vitam quales sunt tertia, quarta quinta,
268쪽
Annotata et sexta), quaedam circa nativitatem qualis est haec septima versentur omnis enim obligatio hominis versatur circa huc venire, hic esse, hinc abire breviter, circa huc, si hinc.2. Ne forte putes embryonem , ut vocant, dum jam formatus est in utero matris, et partes principes, veluti cerebrum et cor sortitus est quod fit circiter die quarto decimo a conceptione, seu carnali
conjunctione parentum , esse automa sic quoddam, quod instar bruti,
vel plantae, tantum vivat, sine conscientia et cognitione moveatur. Ostendunt quamplurima nostra praejudicia, quae ex eo hausimus, quam primum matris utero inclusi fuimus, embryonem et tunc praeditum esse cognitione, esseque verum hominem, anima rationali et corpore constantem Praejudicia nostra, ex utero matris hausta, longum esset hic recenseres et ad Metaphysicam, vel etiam inspectionem sui, referri potest ista doctrinari itaque haec aliquando dicemus suo loco i).
3. Lex quae circa nativitatem versatur, nativitate posterior est; nam quae ante nativitatem fuit si quae fuit, nam hoc jam in medio relinquendum est , ea non pertinet ad humanam condicionem atque de iis etiam, quae ante nativitatem seu incorporationem nostram adno pertinuerunt, parum, aut potius omnino nihil per Rationem liquet. In quo haec Obligatio distinguitur ab obligatione versante circa mortem, nam haec omnis Obligatio morte prior est, quandoquidem cum morte exspiret humana nostra condicio. . Haec lex, seu septima Obligatio, clare fundatur in fundamento Ethice : ubi nihil soles, nihil elis; cum ergo circa nativitatem, seu conjunctionem nostram cum corpore, nihil omnino possimus, ut ex Inspectione nostrum patebat num. a. stultum et ineptum est, aliquid aliud circa illam velle vel optare, quam factum sit. S. Objectio contra hanc Obligationem nempe videmur merito conqueri de nativitate nostra, seu adventu in hunc mundum, cum inde factum sit, ut infinitis calamitatibus obnoxii simus. 6. Calamitates illae vel sunt corporis vel animi corporis calamitates in eo versantur, quod corpus nostrum tam facile laedi possit.
1 Jam diximus illa in nostris de Peripateticorum Metapitysica ab initium uti etiam in notis ad Principia Nobilist . Cartesii.
269쪽
Mundus enim hic non est aliud quam corpus in motu, ut in Physica demonstravimus corpus autem nostrum pars quaedam hujus mundi est, et a motu isto nunquam non concutitur ex concussione illa laesiones ex laesionibus dolor, et saepe instrumenti alicujus oculi puta, auris, etc. defectus item ex collisione illa corporum facile fit, ut pabulum aut spiraculum desit foco cordis, quo defectu posito, necessum est focum illum exstingui exstincto foco illo, solvimur a corpore, seu morimur vide Physicam nostram de Micro cosmo pari.ult.). Mors vero cum imminet, atque id sentimus, tum vero ineffabiles paene nos premunt angustiae, ut moribundi omnes id est, morbo laborantes sciunt. T. Sequuntur jam calamitates animi, quae duum generum sunt consistunt enim in inscitia intellectus, et malitia voluntatis. Inscitia intellectus inde provenit, quod non incipiamus philosophari a cognitione nostrum inde enim omnis veri cognitio tanquam a capite ducenda erat Malitia autem voluntatis, quae menti etiam nonnihil sanae obedire renuit, habet causam nonnihil obscuriorem sed maxime videtur ex eo provenire, quod sensibus nostris ita distrahamur in varia hinc enim fit ut dictamen mentis quasi obliteretur et inducatur, animusque non satis ad illud attendat. Sed de his clarius aliquid, ubi de Passionibus dicemus. Vide de his Annotata ad Cartesium, praesertim ad pari. I. S. I. 8. Nihil vulgo usitatius, quam Deum propter sua commoda precari hoc vero quid est aliud, quam velle ut Deus serviat Sane rogandus est Deus, quod Tract. . ubi de Pietate agetur videbimus, ut facultates nobis suppetant, quibus vesci aut vivere possimus; sed non ibi sistendum est non ut vescamur et vivamus, proprie rogandus
est, sed ut vescendo et vivendo faciamus quod ille jussit, qui jussit
ut viVeremus, ut hic maneremus, donec nos solveret. Atque ita
nunquam licet Deum rogare, nisi ut obligationibus nostris, quas ille nobis imposuit, satisfaciamus. Haec clarius Tract. 2. o. Nempe conscientia constat mihi, animum meum non stare pro P. posito suo, quo tam saepe proponit Deo servire, et obligationibus suis satisfacere. Omnia enim quae conscientia nota sunt, aeque nota sunt, nam omnia illa in summo gradu nota sunt, id est notissima.
ordo quidem aliquis est in iis quae conscientia manifesta sunt; sed
270쪽
An notata nulla claritas major in uno eorum quam in alio Uide Metaphysicam nostram prima parte. Io. Dictum est de calamitatibus nostris jam inquiritur in causas
earum. Proponuntur autem tres quarum prima Platonis, secunda
Christianorum, et tertia Anonymi alicujus, quae adscribatur licet ipsi auctori hujus libelli Proponuntur autem dubitanter hae causae, O quod ad Ethicam non pertineat causas istas inquirere, cujus ossicium est, ubi nihil valet, nihil velle, et quod evitare non potest, aequi
bonique consulere. II. Ecce causa quam adfert Plat, alibi peccavimus, inquit, hic poenas luimus, et maxime eam quod nesciamus peecatum quod
II. Ecce Christianorum sententia, de qua quidem nihil ambigimus an vera sit, sed tamen hic in Ethica dubitanter proponenda est, cum nulla ratione naturali essicaciter probetur. I 3. Haec praerogativa sententiae Christianorum nempe experientia Christianis suffragatur, experimur enim vitia parentum in filios etiam derivari ut, si pater temulentus sit, filium ei nasci, qui similiter ebrietati addictus sit: si omnos fenem jus strales, ludit et heres Bullatus, par oque eodem modiet ornis fritillo e Sic naturo jubet. Nihil simile Platoni favet, qui quemque pro se peccasse dicit, antequam in corporum ergastula, poenas daturi, conjiceremur. I . Ecce tertium responsum, causam quidem non adferens, quam quaestio exposcit, sed quaestionem ipsam evertens. Quaesitum enim fuerat: Unde calamitates illae 8 Respondeo, non esse calamitates, adeoque evertitur et deletur quaestio Ratio hujus responsionis est, quod calamitas non sit aliud quam quod contra animi sententiam
accidit jam vero si quis se ipsum deseruerit ut Humilitas jubet ,
nihil in his omnibus, quae supra commemorata sunt, inveniet, quod contra animi sui sententiam accidere videbitur. Cum dico contra fententiam, non nego quin fieri possit contra sensus et passiones; ne vero cogites esse calamitatem, quod contra sensus et passiones lit:
eertum est, nihil calamitatis loco a nobis haberi, nisi quod contra animi sententiam esse coeperit unde et lassitudine et doloribus qui-