장음표시 사용
271쪽
busdam corporis saepe delectamur potius quam offendimur, quamdiu
contra animi sententiam non sunt, utut contra sensus et passiones. I S. Non ita mirum videtur, si caeteras calamitate expungamuS,
dicamusque eas in bonum seu humilem virum non cadere. Sed vero hic, quantum apparet, magna dissicultas est, si nec malitiam quidem voluntatis, quam inter calamitates recensuimus, ad miseriam aliquam ejus pertinere dicamus. Re tamen bene examinata non videtur ea pravitas calamitati vertenda viro bono nunquam enim illam malam animi sui propensionem approbat semper illam reprobat, et si quando ex illa in peccatum prolapsus sit, retractat statim, et a se repellit, quantum potest, animi poenitentia et seria detestatione. Sicuti ergo cum baculum fractum videmus, qui partim sub aqua conditur, partim exstat in aere, is error quidem pueris imputatur, qui illi errori mente sua acquiescunt, non vero viris, qui illum Ratione retractant; sic etiam animi pravitas acquiescenti approbantique, non vero retractanti durantique imputanda est. 16. Sequitur vera responsio ad quaestionem primo propositam,
quae constanter et assirmanter ponitur, cum tres priores responsiones tantum dubitanter ponerentur. Interim haec responsio etiam quaestinem ipsam expungit, sicut tertia praecedentium; sed tertia evertebat quaestionem, ostendendo falsum esse, quod supponere videbatur quaestio quaestio enim supponebat esse calamitates aliquas viri boni, petebat enim, undenam essent calamitates P responsio autem tertia negabat esse calamitates ullas in viro bono); haec vero responsio evertit quaestionem, tanquam in Ethica peccantem. Nihil enim nobis quaerendum est, nisi quod ex principiis humilitatis, praesertim ex sui despectione, deducitur atqui ex despectione illa non sequitur, inquirendum esse, unde sint calamitates quaedam in nobis P Qui enim hoc quaerit, videtur eas velle amoliri hoc vero est se ipsum quaerere, quem despectio amiserat et perdiderat. I p. Scit tres priores responsiones dubitanter propositae.18. Uber Humilitatis potissimum est sui despectus, sui neglectus et derelictio, qua nos totos Deo relinquimus, nullam nostrum agentes curam. Ex hoc ubere hactenus non sequitur, inquirendum esse in causam calamitatum nostrarum sint igitur calamitates ut vulgo videntur aut non sint ut sapientioribus, et Philosophis quibusdam
272쪽
An notata visum est), et si sint calamitates, ab hac causa vel ab illa sint, parum refert nihil sua interesse putat vir humilis. Quoniam novit eas pertinere ad condicionem suam, perfert et concoquit quicquid populo duriusculum videtur, aequi bonique consulit quicquid inciderit. P. 5 . s. Id est, an non est inquirendum aliquando, undenam illae calamitates in nos decumbant Puo. Nempe in Ethica, ubi tantum illa deducimus, quae lumen Rationis naturalis suppeditat. II. Id est, nonne inquirendum alibi puta in Theologia et religione Christiana , undenam illae calamitates par. Recapitulatio brevis omnium Obligationum et propositorum, quae inter Obligationes illas recognoscenda fecimus. ag. Digitus intenditur ad septimam Obligationem Do itaque me nascentem Deo, hoc ipso quo probo et acquiesco nativitate mea, neque aliquid aliud circa illam volo.a . Digitus intenditur ad primam Obligationem nempe do memorientem Deo, hoc ipso quo acquiesco, non recuso muri. 25. Secunda Obligatio tangitur nempe do me viventem Deo , quia
acquiesco, et manere non recuso donec me solvat. 26. Tanguntur tertia, quarta, quinta, et sexta Obligatio. Illae enim omnes pertinent ad laborem, qui ad victum acquirendum et hic manendum necessarius est.
ap. Adfertur hic ratio secundae Appendicis Nempe si obligationem aliquam mihi assumpsero, quam Ratio evidentem non facit, ergo non obligationi alicui parebo, sed credulitati ac levitati me aes quod
enim Ratione non tenemur, absolute non tenemur. Vide Saturnalia
nostra vol. L p. 8. et alibi. Si ergo Obligatio quidem vera sit.
quam mihi assumo, sed ego hanc per Rationem non videam, eam esse veram Obligationem, eamque mihi incumbere, 'oc ipso non erit illa mea Obligatio. Proinde illi obediens non obedio proprie. sed levitati meae et opinioni, qua assumpsi illam. Sicut somnians, qui forte captat malum aureum sibi somno oblatum, non vere ipsum illud captat, sed inanem suam speciem et somnium si quamdiu Obligationem aliquam arripimus non Ratione ducti, sed opinione nostra, credulitate, et fide quam aliis hominibus adhibemus, non ipsi obligationi vacamus, sed opinionibus et credulitati nostrae.
273쪽
28. Ecce alteram rationem secundae Appendicis. Nam prima ratio erat si Obligatioinem aliquam assumam , quam Ratio non imponit non Rationi, non Deo, non obligationi vaco, sed meae stultitiae et opinioni Secunda ratio erat quod hic perhibetur), non esse opus per opiniones, suspiciones, credulitatem, et fidem quam aliis hominibus adhibemus, venari et expiscar Obligationes nostras, quandoquidem omnes eae obligationes satis clare et manifeste nobis a Deo per Rationem naturalem exhibeantur.
as. Ne quis hinc et ex praedictis sequi existimet Deum nos per alios homines ossicii nostri non admonere, merito subjungitur hic, eum sane per alios nos admonere quam saepissime Vid tamen quoties cunque facit, monitoribus illis atque doctoribus rationem in ora dat, qua intelligamus, legem, ad quam illi nos exsequendam adhortantur, a se profectam esse. AD TR. I. P. a. S. 2. S. II. i. In omni hominum sermone, sententiis, pro Verbiis circumferunt P. 58. ubique cupiditatem illam Beatitudinis et felicitatis suae propriae semper in auspiciis rerum magni momenti haec audias uo felix faustumque sit, item uod bene Lertat. Istuc etiam faciunt salutationes quibus invicem salvere jubent, ut hodie Bonra dies, nox etin, quibus optant iis quos amant, quod noverunt se ipsos maxime appetere, nempe felicitatem Potius autem dicendum erat: Nosce te ipsum, et consequenter relinque te ipsum, et usse in e equuntur, oblustiones amplectere. Quam salutationem quasi per nebulam olim agnovit Plato solam esse bonam et rectam. Vide hoc . de Inspectione sui. a. Nimirum solida voluptas seu Beatitudo haberi non potest, nisi Obligationibus nostris satis faciamus, id est, cum nihil valemus, nihil velimus; nam stultitia, et per consequens summa miseria est contra haec incurrere ut per se notum est). Si ergo aliquis se ipsum curet, id est, ad suam felicitatem aliquid referat, necessum est ut ab obligationibus suis excidat, utpote quae omnes derivantur ex derelictione et incuria sui. Quod fundamentum plane evertit, qui selicitatem suam
curat, nam is maxime se curat.
g. Mirum est, quam multi hic erraverint nimio quodam et ab p. surepti. Cum enim perspicerent quod Ratio facile demonstrat nonnihil
274쪽
Annotata attento), propter commoda et voluptates nostras nihil agendum nobis esse, hoc in eum sensum accepere, quasi voluptates et commoda nostra fugere ac positive abarcere deberemus. Itaque sine causa et jejunia sibi indixere, et flagra et quae similia praepostera pietas et superstitio excogitavit. Sed hoc minime recta et sana Ratio suadet, quae contemptu negativo nostro contenta est; confer quae diximus Sect 2. S. I. a. S. de Humilitate. Itaque, quod postea concludetur, non est accersenda felicitas, sed nec arcenda negative nos hic habere debemus, et tantum vacare obligationibus nostris commoda, voluptates, solatia nostra in medio relinquere cum adsint, Deo gratias agere ut Traci secundo videbimus); cum absint, non requirere. . Taxantur iterum callidi illi voluptatum venatores, de quibus de Ins p. suis. a. n. I a. qui ideo fugiunt voluptatem, ut tanto majorem consequantur Voluptatem. Dilata enim voluptas, et ex improviso occupans, major esse solet imo qui hic palato admodum valent, nullam probant, nisi studio vel arte parata sit, voluptatem;
p. 6o. S. EX Ilo patet, quam impossibile sit suppositum, quo supponitur
mandasse Deum, ut propter aeternam Beatitudinem peremur, utpote
quod evertat se ipsum. Nam si Deus hoc impossibile mandasset, non mandasset hoc ipso enim actio a nobis instituta ex mandato Dei ad Beatitudinem consequendam, non esset proprie ad beatitudinem consequendam, sed ad Dei mandatum exsequendum finis enim ultimus dat speciem moralem actioni, non autem intermedius unde praedicta actio non est felicitatis studiosa, sed legis Divinae Accedit, renunciare nos posse juri in favorem nostrum introducto quod et leges omnes supponunt, et ipsa Ratione cuique homini manifestissimum est); si ergo lex de felicitate nostra nobis lata esset, renunciando illi legi non peccaremus portentum autem legis est, quod sine peccato violatur, non lex.6. Demonstratur ex essentia Dei, non licere nobis ob felicitatem nostram aliquid agere; nam felicitatem suam spectare et intendere ei tantum licet, qui natura Summus estu ille enim non habet quo ulterius tendat, sed necessario in se ipsum recumbit, et ad se refert omnia; caeteri vero, qui, sicut ipse essentialiter summus, ita ipsi minores sunt essentialiter et subditi, habent quo ulterius extra se tendant,
275쪽
nempe ad supremum illum, ad quem obedientiae passibus contenditur. Certum enim est, eum qui servus est, quatenus servus est, non posse sibi vacare nobis igitur, qui essentialiter Dei servi sumus, semper incumbit ossicium serviendi servire autem penitus excludit omnem respectum et contemplationem commodortum ejus qui servit, inducitque respectum et contemplationem solius ejus cui servitur. Quae enim est ista servitus, sua curare, suum negotium agere, sibi bene consuleres Vide quae ad marginem hic notata sunt in versione Belgica, ubi indicavi, tres modos esse quibus demonstremus, non licere nobis de felicitate nostra consuleres primo ex definitione virtutis, secundo ex definitione et essentia nostrum, tertio ex definitione et essentia Dei. r. Nimirum felicitas non est Finis operantis apud Virum bonum, P. 61. sed Finis operis, quod facit ex natura sua et tendit ad maximam ejus felicitatem ipse tamen non ideo facit, ut felix sit, sed ut Deo(cujus essentialis servus est serviat Magnopere autem eos fine inter se distingui, patebit Tract. 3. Praeclarum est illud Senecae libro de
Vita Beata cap. g. Sicut in Orago, quo segeti proscissum est, liqui
res internoscuntur, non tumen huic herbulae, quom is delectet oculos,
tantum operis insumptum est . aliud fuit ferenti propositum, hoc fu-
pertienit; sic oluptas non est merces, nec octus birtutis, sed secessio; nec quis electot placet, e qui placet, delectat. 8. Meretur considerationem haec quaestio. Cum enim evidentissimum sit, facillimeque ab omnibus nonnihil attendentibus intelligatur, non licere nobis de felicitate nostra laborare, unde ergo fit, ut omnes passim de felicitate sua laborent, neque id obscure ferant aut dissimulent, sed et fateantur se ita agere, et alii ita semper agendum esse praescribant prae sponsio ad propositam quaestionem haec est, quod homines putent, occulta et subdoli persuasione adducti, genus humanum esse Deum suum quod etsi verbis diserte negent, intus tamen et in mente penitus sic affecti sunt, nihil aliud ut sibi persuadere videantur.
s. Ratio est, quia genus humanum summum est sensui, homines autem dediti sunt sensibus suis, et alia praetereunt; tum posita illa persuasione, quod genus humanum sit summum id est Deus , facile persuadent sibi se summos esse posse facile enim fieri posse putant.
276쪽
Annotata ut reliquos homines superent, praesertim imperio et potestate. Posita jam hac secunda persuasione, qua persuasum habent se summos esse posse, facile hic error consequitur, ut putent, sibi de felicitate sua primum et ante omnia despiciendum esse: nam hoc revera Summi est, et illius solius, de felicitate sua despicere, cum reliquis de Obligationibus sollicitos esse incumbat. Io Poculum amatorium sunt rectae illae et abstrusae persuasiones, quibus et genus suum homo summum esse putat, et se in illo genere principatum tenere posse ex quo poculo amatorio sic hausto, multae deinceps nascuntur intemperiae, quae in textu sequuntur. II. Cum inspectione nostrum discimus, quae nostra sunt, quae
Dei; atque inter caetera nos motum membrorum nostrorum non
facere, oculum de se ad videndum nihil conferre, mundum se spectandum nobis exhibere non posse, omnia haec fieri ineffabili vi alterius alicujus cum inquam, haec et similia inspiciendo nos ipsos clarissime videmus, populus insaniam vocat, putatque hoc negotium inspiciendi se non ad sapientiam, sed ad furorem et manifestam insaniam collineare. I a. In atra bile insaniam reposuerunt olim et hodie fere medici omnes. Hinc atra bilis saepe pro insania sumitur. Is Sane sic est et qui saepius seipsum inspicere consuevit, juxta formulam in hoc libello praescriptam, exsatiari non potest, quin repetat, iterum iterumque se inspiciat summo cum gaudio, proveniente ex fructu certissimo sapientiae et roboris animi, quod fructum continuo ampliorem amplioremque percipere se animadvertat.1 . Philaretus hic consideratur tanquam socius et discipulus auctoris, qui per libellum hunc, tanquam per exteram aliquam regionem, peregrinatur; in qua regione dioecesis una aliqua sit praecipua, quae continetur . de se ipso inspiciendo. Suadet autem auctor Philareto, ut agrum illum, quem jam semel peragravit, denuo repetat, id est, saepe et saepius se ipsum inspiciat.1 s. Declinavit enim nonnihil a proposito suo auctor, et quaedam huc congessit, quae ad inspectionem sui pertinebant: ideoque fingit congeriem illam esse collem aliquem, in quem ascendens agrum illum, id est, inspectionem sui ipsius, quasi de longo videat.16. Hic iterum ad propositum venitur. Propositum enim erat Ad-
277쪽
ad Ethicam. miniculum aliquod humilitatis suppeditare, id autem erat, non gendum esse aliquid ob felicitatem cui cautio bene adhibita fuerat, ne quid etiam ad declinandam felicitatem nostram ageremus. Haec duo puncta breviter in initio num. g. repetuntur, dein ad alia pergitur. II. Unicam ob rem Deus est rogandus , nempe ut obligationibus nostris satisfaciamus duas ob res gratiae sunt agendae, nempe quia et Obligationibus ex parte satisfecerimus, et quia felicitatem aliquam nobis impertiat Propter hanc ultimam causam non licet Deum rogare, sed tantum cum impertiit, gratias agere. Quae omnia patebunt Tract. proxime sequenti, ubi de Pietate in Deum agetur. Insinuatur itaque
hic Obligatio aliqua nempe gratias agendi Deo), cujus ante adhuc nulla mentio incidit, tumque ratio istius Obligationis patebit, cum
I 8. Definitio quaedam Felicitatis hic recte subjicitur. Cum enim enim multa ante dicta sint de felicitate, operae pretium est scire, in quo illa fundamentaliter consistat. Consistit autem illa in castis deliciis, provenientibus ex conscientia, qua conscii nobis sumus Obligationibus nostris satisfecisse nos, et praesertim nos deseruisse nos, nos Deo totos nos transscripsisse. Aliae deliciae, veluti venereae, quaeque ex cibo potioneque capiuntur, semper in se habent aliquid triste, imo plus hujus habent quam dulcedinis, relinquuntque post se intolerabilem poenitentiam, similem malae scabiei, quam si scabas, delectationis aliquid atque pruritionis, sed certe longe plus miseriae ac doloris habes. Quis autem velit sibi malam scabiem, quia scalpendi sit siliqua voluptas P Et recte ille : Ego snti poenitere non emo.IO Innuitur diversitas inter haec vera gaudia, quae solent esse cum altissimo silentio, et inter falsa, seu gaudia carnalia, quae debacchantur, Vociferantur, grassantur, plena sunt turbis et tumultu.2O. Opportuna cautio cum enim delicias illas sic extollimus, videndum est etiam atque etiam, ne ad illas obtinendas incipiamus actiones nostras dirigere. Quod quibusdam incautis offendiculum fuit non leve, qui perpensa magnitudine praemiorum quae Virtutem manent magis his adhaerent quam virtuti ipsi et Legi Divinae unde factum, ut simul praemiis illis exciderint. a I. Nempe finis ultimus dat speciem moralem actioni qui igitur
Divinae Legi servit ut sibi bene sit, is non Divinae Legis, sed sui
278쪽
262 An notata studiosus est; sicut qui furatur ut habeat copiam uxoris alienae, non fur sed adulter est, ut ante ex Aristotele citatum est. aa. Dicuntur haec in persona fere omnium hominum virtutem enim sectantur omnes fere propter voluptatem et commoda, id Epicurus olim bene notat; sed quia promiscue sic agunt homines ideo sic agendum esse cum dicit, vehementer errat.as. Dilemmari Vel feci propter legem Dei, vel propter mea gaudia; si propter legem Dei, nulla querela, si non habeo gaudia quae habere nunquam volui si propter ipsa gaudia, nulla etiam querela, quia nihil feci quod ad illa gaudia impetranda valeret. Sunt enim propria virtuti ista gaudia ego virtutem non exercui, cum propter gaudia illa feci. Est igitur haec objurgatio plane essicax, et plena masculae cujusdam consolationis : Quereris te delectatione spirituali destitutum P nulla causa querelae aut enim bene fecisti ut legem Dei impleres,
aut ut tibi delectationem consequereris; si hoc, non es meritus delectationem; si illud, cur quereris te non habere id, et carere eo,
quod non quaerebas P Consolationes multae aliae periculosae saepius sunt et effeminatae periculum enim est, ne lapsantem jam et ad suas delectationes et facilitatem propensum talis enim certe is est, qui delectationibus spiritualibus destitutum se queritur , impellamus consolatione nostra, et ad casum pertrahamus. a . Nam virtus eo fine culta non est virtus, sed philautia non est mirum ergo si non conferat delectationes illas quae virtuti propriae
as Ratio redditur etiam ex natura voluptatis Optimum enim
succum voluptati abstulit, qui ad eam consequendam aliquid fecit; cum optima gratia voluptatis sit, si in ignarum et aliud agentem inciderit. Nil igitur mirum, si, qui virtutem ob voluptatem et spiritualia gaudia colunt, nunquam illa gaudia tam sincera et tam succida consequantur, quam illi qui, posthabitis illis gaudiis, nullaque ad ea mentis reflectione adhibita, faciunt mere quod faciendum est, et legi Divinae propter se ipsam vacant his enim velut incautis et alio
spectantibus ac occupatis injiciuntur voluptates illae spirituales, tanto amoeniores, quanto magis improvisae fuerant et minus affectatae. Sunt ergo duae jam rationes, ob quas qui virtutem colunt ob suam felicitatem, felicitatem suam non consequantur Ratio prima deducitur
279쪽
ex natura Virtutis; nam virtus culta ob felicitatem non est virtus, ideoque praemiis illis, que virtuti essentialia sunt, non stipatur Altera ratio petitur ex natura Felicitatis; nam optimus succus deest felicitati, cui deest illud improvisum, illud inaffectatum, adeoque non est vera
26. De his venatoribus voluptatum, qui eas fugiendo astutissime Venantur, diximus adhuc hoc . num a. Quo autem astutius aliquid prosequimur, tanto et apud nos tristius atque acerbius, et apud alios magis ridicule frustramur. Qui igitur recta prosequuntur felicitatem suam, frustrantur illa quide, sed qui per ambages illam prosequuntur, eadem sunt in navi, et frustrantur sua felicitate, sed insuper ex frustratione ista et in acerbitatem apud se majorem, et in risum apud
alios incurrent. AD TR. I. CAP. I S. 2. S. 2.
I. Fructus humilitatis est sublimitas amictus contemptus sui est P. 6 . maximus honos, dignitas, et existimati, fructus incuriae felicitatis suae est maxima cura maximumque studium ipsius Dei erga felicitatem istam, seu ut felicitatem istam largiatur. a. Allusio est ad pyxidem Pandorae, nam Pandorae hic humilitas
assimulatur.3. Nempe dum curiosi nimis praemia virtutis, et praesertim Humilitatis scrutantur, incidunt in desideria et affectiones istorum praemiorum, incipiuntque virtutem jam non propter eam ipsam sectari, sed propter se Choc vero est a tota virtute excidere, et ad perniciosissimam philautiam deficere, uno verbo, in ipsum peccatum incurrere, adeoque in calamitates omnes et miserias, quas peccatum secum necessario trahit, irruere. . Respondetur hic ad quaestionem praecedente, nempe fructum Humilitatis esse praesentissimum venenum hominibus, quando illum intuendo eo adducuntur, ut illum cupiant affectare, et virtutem colere ut illum adipiscantur. S. Fructus humilitatis per se non est venenum, sed per accidens tantum; nam secundum se ille fructus est una et tota nostra felicitas, sed per accidens ille fructus in venenum nobis vertitur, dum illum
280쪽
An notata affectamus et nobis concupiscimus, ut saepissime jam ante in hoc libello demonstratum est. 6. Diximus quis sit fructus Humilitatis hic paucis versiculis admodum energice et admodum essicaciter demonstratur, hunc vere esse fructum humilitatis.
T. Qui enim se deseruit, et a se non habetur, amplius haberi jam a nullo potest, nisi a Deo. Non est enim quo abeat, qui a se abiit, nisi ad Rationem seu legem Dei; quamdiu enim ad illam nondum pervenit, adhuc in se ipso haeret, adhuc sua curat, adhuc de se laborat. Qui enim non facit quia jubet Ratio, non est aliud cur ille faciat, quam quia lubet ei inter haec duo enim nullum est medium, et quotiescunque aliquid ex proposito facimus quod solum ad mores pertinet), vel quia jubet Ratio, vel quia lubet nobis, id facimus. Saepe quidem et jubet Ratio, et lubet nobis; sed non quid flat, ast cur solas, ad virtutem vel vitium pertinet. Si ergo, cum et lubet tibi et jubet Ratio, facias quidem, sed non mere ideo quia jubet Ratio, peccas hoc ipso imo si lubet obedire Rationi, ideoque obedias quia hoc lubet, rursum peccas, et actio tua non virtutis sed libidinis actio est Minimum ergo quod abitur a se est ad Deum ire, et in Deo esse . necessum ergo est ut humilis qui est, id est, qui seipsum deseruit, seu a seipso abiit, jam nunc ad Deum verit, adeoque cum altissimo ipse pariter quasi altissimus sit. 8. Non est enim nisi abjectissimi turpissimique hominis, non redamare illum a quo videat se serio amari quae proinde nota non est
inurenda Divinitati, ut quae rerum omnium longe generosissima sit. Ex quo necessarium deducitur argumentum, si Deum ames, te etiam ab illo redamari.
s. Nempe alii amores in Deo et lege ejus locum non habent, ut vides S. I. hujus libelli, num . . et p. et adhuc aliqua dicentur in posterum, ubi de Fine et mediis dicemus. Io. Nempe Amor Passio in ipsum non cadit, sicut nec sensus, cum sit incorporeus Amor vero Obedientiae in illo erga me multo minus esse potest, cum ille mihi obedire nunquam possit, ut qui essentialiter
Dominus meus est. II. Demonstratum ergo est virum bonum, id est, humilem, amaria Deo Amore Benevolentiae tanto, ut majorem erga eum ne Deus