Opera philosophica;

발행: 1891년

분량: 543페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

ad Ethicam.

quidem ipse concipere possit. Ex quo evidentissime sequitur, nihil eo

viro secundum Deum beatius cogitari posse II. Laus humilitatis poetice seu fabulose proposita cujus quidem fabulae mythologiam et explicationem facillimum est intelligere ei, qui tractatulum hunc aliquando pervolvit. I 3. Cuius enim humilitas id est, incuria sui ipsius accesserit ad diligentiam, id est, ad auscultationem Rationis, statim obmutescit quodammodo diligentia, et tota est in auscultando. Qui enim se non curat, hic nullam rebus legem dicit, sed illam modo legem audit auscultatque, quam Deus rebus inscripsit. In hoc enim occulta quaedam et abstrusa nequitia est, quod homines ita proni sint ad dicendum quid de rebus, quod a rebus ipsis non accepere in eo enim Dei thronum quodammodo affectant, et quod Deo proprium est, sibi usurpare tecta quadam, et quam ipsi non satis intelligunt, nequitia conantur Dei enim solius est dicere rebus leges, quas ipse a rebus non accipit nostrum non est leges dicere rebus, sed leges tantum eis inscriptas legere. V. g. corpus, seu id quod extensum est, divisibile etiam sit, seu penetrationem aut replicationem non admittat, multasque similes leges, quas Physici et Metaphysici demonstrant, sequatur necesse est has ei lege Dei dixit, quas quodammodo digito suo inscripsit ei proinde nostrum est, eas quidem exquirere, legere, auscultare. Sed aliquam corpori legem dicere v. g. ut finem habeat, et extensio ejus alicubi terminetur), quam in eo scriptam non invenimus, quam corpus ipsum nobis non innuit, hoc nostrum non est, et quotiescunque simile quid affectamus, Divinitatem quasi aliquam affectamus. Idem habet locum in Ethicis cum nempe Obligationem aliquam nobis consciscimus, quam Ratio non tulit. Vide pag. T. Hoc ergo praestat umilitas, ut Diligentia nunquam loquatur, obmutescat tota, et velut elinguis fiat, nec unquam dicat quae sua sunt auscultet Vero, et attendat acerrime ad ea quae Deus dixit, legesque illas annotet quam studiosissime, quas rebus a Deo insculptas videt, sua vero nunquam interponat. I . Cum enim Humilitas, seu incuria sui, accesserit ad Obedientiam, seu exsecutionem Rationis, nihil jam amplius videt Obedientia, sed sinit mere duci se tanquam coecam a Ratione nulla sui contemplatione ducitur, nec commoda respicit, sed mere exsequitur quod

282쪽

An notata Ratio praeceperat, omni alia consideratione valere jussa Maxime autem apparet coecitas Obedientiae circa Praemia Uirtutis, quae ipsa non sequitur , non spectat, et circa Poenas peccati, quas ipsa non fugit, non respicit, sed mere virtutem ipsam, legem Dei seu Rationem sequitur Merito igitur coeca dicitur, quae ibi nihil videt, ubi homines omnes putant se esse debere tam oculatos Vir bonus seu obediens novit quidem praemia, quae se manent agentem bene, et poenas quae manerent si ageret secus; sed hic prospectus obedientiam ejus non ingreditur quoad haec habet se mere speculative et non practice non ducit haec in intentionem suam, sed foris consistere jubet in contemplatione sua. Vide S. II. . . coecam obedientiam quam plurimi homines veluti instinctu naturali agnoverunt, sed eorum quidam valde perverse applicaverunt, dum eam hominibus quibusdam servire voluerunt, et eorum ductui coeco modo obsequi in quos verissimum est hoc coecus dum coecum duxerit, uterque in o eam cadet Vera autem obedientia, licet ipsa quidem in se coeca sit, oculatissimam tamen sequitur imo non oculatam tantum, sed ipsum oculum Sapientiam atque rudentiam, quae ex Diligentia nascuntur; unde nullum ei periculum lapsionis. I S. Cum Humilitas, seu incuria sui, accedit ad Justitiam, hocessicit, ut tota haec rigescat, et nec in plus, nec in minus declinet unquam. Qui enim nulla sui cura ducitur, non plus, non minus faciet, quam Ratio dicit plus enim illud atque minus semper est a Philautia cum enim Ratio hoc jubeat, non plus, non minus, si tu plus minusve feceris, necesse est ut id pro libidine tua feceris. Ecce manifestam philautiam, curam sui, inimicam Humilitatis. P. 63. 6. Id est, etiamnum in inspectione sui versetur, et occupatus sit. Haec enim inspectio per Agrum illum intelligitur, et ad agrum illum Philaretus jam abierat . a. num . . singiturque nondum inde rediisse. I p. Philaretus enim noster elosus est virtutis amator, sed Zelo saepe non satis prudenti quod in gelosis illis saepe admodum obtinet ;patet hoc ex iis quae objicit contra Obligationem sextam, num . . et g. . o. ubi nimis acriter et parum prudenter Virtutis negotium agit.18. Nempe Diligentia, Obedientia, et Justitia quae hic Divarum

283쪽

ad Ethicam.

nomine veniunt non habent completam suam essentiam, nec hoc sunt quod esse dicuntur, nisi Humilitas accesserit. Diligentia enim sine Humilitate sua dicet hoc vero non est diligentiae, sed vanitatis. Obedientia sine umilitate se suaque respiciet hoc vero non est obedientiae, sed servitutis sui. Justitia sine Humilitate modo in plus, modo in minus inclinabit, prout libido vel propriorum commodorum ratio postulabit hoc vero non est Justitiae, sed mutationis et incertissimae vacillationis. Is Nempe obedientia ducitur a Ratione, seu λόrre, hic vero pater obedientiae, Virtus diis mater Virtus enim est amor Rationis hic

amor complectendo Rationem impraegnatur, procreatque Virtutes

Cardinales. Itaque hic Ratio habet analogiam Patris comparatione facta ad virtutes Cardinales.sto. Aberat Philaretus ipse, sed inter spectatores hic est similis aliquis ipsi, qui proinde frater ejus vocatur. Hic similiter Zelosus, sed parum prudens virtutis amator, existimat esse praeter decorem, fabulam, qualis hic exhibetur, de virtutibus componere. II. Spectabat enim olim Aediles ludos dare, et spectacula populo

exhibere.

22. Hic respondet auctor ad objectionem, quam frater Philaretifecerat nempe, non tam attendendum esse ad fabulam quae hic proponitur, quam quidem ad mythologiam et explicationem istius fabulae Quam tamen mythologiam non subdit auctor, utpote quam novit satis in promptu esse iis, qui in libello hoc vel mediocriter versati fuerint. Argumentum hujus . a. unu cum compendio totius Libelli b. e. Traci IJ. Libellus hic conscriptus est de Humilitate, non tamen ita inscriptus est, idque ob rationes bonas. Et est necessum, ut qui de Virtutibus Cardinalibus dicturus sit, re ipsa de Humilitate praecipue dicat. Probatur autem quatuor modis nec plures videntur esse , nos humiles

esse debere, seu sine cura et contemplatione nostrum nostraeve felicitatis. Primum ex definitione Virtutis duae probationes sumuntur. Cum enim Virtus sit Amor Rationis, demonstratum est Amorem non posse esse in duos, et per consequens amorem Rationis non admittere amorem nostrum. Secunda, Rationem, ut quae lex sit, non posse

284쪽

An notata amari, si nos ipsos amemus lex enim, qua lex, non respicit bonum ejus cui lata est, sed obligationem. Hae ergo sunt duae probatione S. Tertia desumitur ex definitione et essentis nostrum; quae definitio in inspectione nostrum continetur, ex qua conclusum est, nos nihil valere, ergo et nihil debere velle, hoc est, omnem sui cura abjicere. Quarta probatio est ex essentia Dei hic enim essentialiter Dominus est, hic solus potest de felicitate sua despicere nobis serviendum est vide ann ad . a. n. 2. Iterum Libelli Compendium.

Volo facere quod jubet Ratio probus sum); ideo ausculto quid dicat Ratio fugens sum); ideo lacio etiam quod dicit Ratio obediens sum Video etiam id unum facio bustus sum); ideo denique

nulla mei cura ducor humilis sum). Cum ausculto Rationem, averto me a rebus externis, converto me intra me partes Diligentiae notantur). Cum facio quod dicit Ratio, et ago quod jubet, et omitto quod vetat partes Obedientiae notantur . Cum id unum ago, non plus, non minus ago partes Justitiae denotantur, quarum altera furit GS, altera ferfectio vocatur.). Ut me incuriosus sim, me ipsum

inspicio, et quia hoc agens video me nihil pol Te, nihil etiam volo(partes Humilitatis designantur, quarum altera i sectio fui, alterad pectio vocatur). Ut Rationem recte percipiam, familiaritatem cum ea ineo vaco ei, ubi facilis est, repeto quae bene scio hoc mihi adminiculum diligentis meae est . Ut faciam quia jubet Ratio, desuesco facere quia jubent homines (hoc mihi adminiculum obe ientiae

meae est). Ut id unum agam, naturam rerum considero, et non esse

quid, quod esse dicitur, cui vel tantillum desit, aut superet, firmissime mihi imprimo et nactus sum adminiculum aliquod justitiae).

Ut me incuriosus sim, constituo de praemio virtutis et poena peccati non laborare, totam actionem omissionemque meam ex lege Dei

suspendere et nactus sum adminiculum aliquod humilitatis . Cum ausculto Rationem, tandem etiam percipio, quid dicat, et rapio hoc diligentiae meae praemium est . Cum id ago quod jubet Ratio, liberor, et nemini jam amplius servio hoc praemium obedientis meae est). Cum id unum ago quod jubet Ratio sitis ago, et stior hoc praemium justitiae meae est.). Cum me ipse incuriosus desero, Deus ipse me recipit hoc praemium humilitatis meae est .

285쪽

ad Ethicam.

AD TRACTATUM II. P. 6. ac Intemperantia divites, et qui vulgo felices videntur id est, rebus secundis assitiunt), plerumque laborant illa Intemperantia pauperes, et qui cum rebus adversis conflictantur, plerumque laborant. Unde apparet, etiam inter res adversas Intemperantiam esse posse, et quidem maximam tum esse solere, nempe immensum desiderium et cupiditatem rerum secundarum adeoque et Temperantiam quodammodo tunc vigere posse. Boni enim inter res adversas hoc ipso vel maxime temperantes sunt, quod res secundas non desiderent(non etiam fugiant apage perversissimam illam aliquorum Temperantiam , sed tantum Obligationem suam amplectantur, eaque contenti sint. Sed jam dissicultas tibi suboritur: quomodo ergo Temperantia definita sit Nirtus inter fecundu cum jam concedamus, Temperantiam etiam inter adversa esse posse, itemque quod modo in Prooemio

Tract. I. expresse dicebamus: ns inter a eris nullus est locus Temperontiae, inter fecundu Fortitudini nullus. Non est tam dissicilis responsio, quam prima fronte alicui videretur; nam Virtus etiam tunc inter secunda versatur, cum mente cogitationeque circa illa forte versatur etiamsi forte res secundae illam de facto non deliniant, seu eas ipsa non possideat); tunc vero Virtus induit rationem Temperantiae, nihil rerum secundarum, quae forte animo accurrunt, cupiendo. Ad haec magis etiam Intemperantiae nomine venit ea quae inter res secundas fruendo versatur turpitudo, quam quae inter adversa secunda desiderat et affectat atque adeo etiam Temperantia magis sonat Virtutem inter secunda versantem et his minime fruentem, quam Virtutem inter adversa constitutam et secunda res contemnentem. P. T. Peripatetici igitur manci et defectivi Stoici. Stoici voluptatem et generatim Passiones omnes eliminandas esse contendebant, seu mactandas Peripp. cum illam tum has circumcidendas et mutilandas esse volebant, quod vocabant moderari Passiones, id est, partem aliquam illis detrahere. AD TRACTATUM III. P. 6. Unde nec servi heris suis inter homines, nec cives magistratibus suis servire solent quantum ad intentionem, quae hic utramque paginam facit, attinet ; sed homines tali exteriori servitute

286쪽

Annotata contenti esse possunt, utpote qui magis actum quaerunt quam animum, magisque cupiunt quam Obligationem. Sed dum simile quid ad Deum et ejus legem refertur, non nisi ineptissimum hoc esse intelligi potest. Velle itaque Deo parere ut tibi bene sit, non est Deo servire sed

tibi. Externa autem ista servitute, qua homines contenti esse poterant, Deus contentus esse non potest, sed requirit, ut verus Dominus, ita etiam veram in nobis servitutem. P. y8. Hinc veteres bene dixerunt, Deum esse amorem naturae, id est Deum esse id quod omnes res naturali et fatali necessitate amant sive interim etiam quaedam res hoc velint, sive nolint . Nam omnis actio talis est naturae, ut de se tendat invicto impetu in ejus satisfactionem. AD TRACTATUM IU. P. Op . . . cum obscure cognoscant, et quasi per nebulam videant, hominem debere seipsum deserere, hinc connectunt cum hoc

obscuro dictamine persuasionem aliquam obscuram, sed insuper perversissimam nam prius illud dictamen etiamsi obscurum esset, verum tamen erat , qua persuasum habent, debere hominem seipsum excruciare, austere habere atque hinc error communis in omnibus fere religionibus hominum in seipsos et sua corpora saevientium, quem advertit etiam Charronius in sua Sapientis Lege de Turcis apud sepulcrum Mahumetis, oculos sibi eruentibus quibusdam, aliter et misere se mutilantibus vulnerantibusque sege infinita apud alios talia, quae a Ratione non dictantur. P. Oct Nota, Peripateticos in hunc censum non venire vix enim illi in Ethicis nomen Philosophorum merentur, sed sunt tantum sapientior populus itaque posuimus illos in quae et supremo gradu praecedenti S., ubi de vita vulgi agebatur. Hi enim proprie sunt, qui

passionem passione temperant et moderantur, adeoque quaedam Virtutis ossicia obire videntur; sed Ossicia informia, utpote quae non ex Rationis instinctu, sed impulsu Passionum atque libidinis obeunt. P. III. Et cum probi non attendunt ad dictamen, et ea quae suggerunt Passiones, tandem silent et evanescunt pari modo ac cum quis aliquem alloquitur, alter tamen non respondet neque respondere vult, etiamsi alter interrogare pergat; tum tandem desinit siletque,

287쪽

ad Ethicam. stri

lassus surdo narrare fabulam. Sic similiter Passiones, cum a causa aliqua, non vero ab animo proborum excitantur, tandem desinunt defectu alimenti si aut causa quod fere semper deficiat, nec a mente, quae non nisi Rationi auscultat, vel ullum accipiunt pabulum Deinde mens humana, cum incidit in volubilitatem illam cogitationum, quae ad sensus et passiones referuntur, et ea ineffabili Dei consilio data sit, aequo animo hanc ferre suam condicionem debet, et longanimitate quadam uti ac patientia, saepiusque et repetitis vicibus Rationem auscultare, cum studio et labore, et ut Sacra loquuntur in sudore nullus fui, ut ita multis attentionibus id assequatur, cui percipiendo unica attentione par esse non potest. Et meminisse debet, attentionem suam non re et successu metiendam esse, sed animi sui proposito et intentione, ut, si quid in objecto latet malitiae, quod eam post adhibitum diligens examen, et quale humana condicio ac volubilitas cogitationum patitur, latuerit, id ei imputari non posse. Vide plura hanc in rem in Annotatis ad Cartesium S. S. Part. I. P. III. Nempe id cujus solus Deus . . auctor est nempe ipsarum Pastionum et specierum nostrarum, confundunt cum eo (pravis c. nostris inclinationibus, quas passionibus et speciebus illis adjungimus , cujus nos turpes et scelesti auctores sumus atque adeo Deus implicite semper auctor peccati agnoscitur. Cujus nequi simae persuasionis quamdiu vel minimum semen humanis animis insidet, fieri nequit ut veram unquam Pietatem concipiant; sed Deum tantum horreant necesse est et detestentur, quem ut auctorem peccati, et vindicem acerbum ejus quod impegerat, tantum considerare possunt.

289쪽

LUGDUNI BATAVORUM HABITAR

SEARCH

MENU NAVIGATION