Opera philosophica;

발행: 1891년

분량: 543페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

DISPUTATIO ET HIC ADE UIRTUTE ET PRIMIS EJUS PROPRIETATIBUS.

(D. 26. m. Apr. a. 66 . THESIS I Ethica versatur circa Virtutem Virtus est rectae Rationis Amor unicus. Ubi per Amorem non intelligo P ionem aliquam , seu Affectum illum tenerum et blandum, qui delinit animum et demulcet(quem Amoris nomine vulgus intelligere solet, qui et saepe Virtutem comitatur et subinde tamen etiam destituit), sed firmum propositum, e cccem oluntatem. Adeo ut huc tota recidat Virtutis definitio: Virtus est ros tum id omne faciendi ac mittendi, quod recis Ratio

faciendum se omittendum esse decreuerit. II. Vulgus, et praesertim qui inter eos scrupulosi sunt, quando nomine Amoris certam Passionem intelligunt, totam etiam rationem Virtutis isti Passioni assignant putantque se ac alios tum demum probos esse, cum tenero quodam affectu in Rationem et Deum feruntur; sed cum his forte blanditiis exui se subito vident, inquieti sunt et anguntur, ac si hoc ipso certam et exploratam Virtutis jacturam fecissent. A quibus anxietatibus non aliter liberari possunt, quam si humiles esse discant, et non sui oblectamenti, aut consolationis(ut loqui solent gratia facere quidquam vel omittere constituant, sed solum ex contemplatione Rationis, hac sola stare et cadere certum habeant. Perversissima vero scrupulos illos et anxietates depellendi ratio est, eas depellere directe velle. III. A vulgo dissentiunt hic vulgares Philosophi, qui Virtutem, bene agendi habilitatem esse volunt , frequenti honsrum iactionum

exercitio compsrstiam. Sed sero veniunt; nam ante hanc eorum vir

tutem, Virtus est. Probae enim actiones undes Non aliunde certe quam a Virtute. Igitur Virtus est ante probas actiones. Igitur multo

292쪽

magis erit ante illam a frequentia bonorum actionum emanantem habilitatem. Adde quod haec bene agendi, per multas actiones bonas acquisita facilitas potius et magis praemium Uirtutis, quam Virtus est. Adde quod est res mere naturalis quae ex semine suo necessario pullulans nullum habet cum rebus moralibus commercium. Unde omnes omnium Christi ecclesiarum oratores id saepius pro concione inculcant, bona opera non esse facienda ex habilitate vel consuetudine,

sed ex Amore in Deum seu caritate. Quibus quomodo consonet illud vulgus, illi viderint, quos negotium hoc propius tangit. IU. Potest etiam repente bonus esse, qui hactenus nequam fuit;

si nempe mentem aversam a Ratione convertat ad Rationem, et non

jam Passionibus suis indulgere, sed soli Rationi morem gerere, animum suum inducat. Cum vero nemo sit bonus nisi per Uirtutem, essicitur etiam hinc illam bene agendi habilitatem non esse Virtutem utpote quam nemo, quando ea tantum usu et exercitio paratur, habeat

repente.

V. Est interim in illo, qui Virtutem subito consecutus est, aliquid

usui consuetudini, et facilitati simile. Cum enim amet nam Uirtus amor quidam est, Th. I , eas quae adversus Rationem insurgunt dissicultates contemnit et vincit. Neglectus autem dissicultatum, facilitati similis, et populo videtur is facile superare dissicilia quidissicilia magno animo superat. Sapienti vero etiam hic Consuetudinem inter et Amorem, latum discrimen est callum habet Consuetudo, non sentit incommoda, mortener est, et incommoda sentit ad vivum, sed obterit ea, perrumpit, et vincit. Itaque forte felicior Habilitas, sed Amor longe generosior est. VI. Porro Virtus est Amor rectae Rationis . et per recismistionem non aliud intelligo quam Rationem, siquidem depra sta Ratio non est Ratio, sed Ratio cum praejudiciis et captionibus cum in rebus Physicis versamur), aut Ratio cum cupidinibus et passionibus cum in Ethicis . Sicut igitur impurum aurum non est aurum, sed aurum et scoria, sic deprodisia Ratio non est Ratio. Recta Ratio est vera Dei imago ut et Christianorum sacra testantur, et satis per se notum est . Hanc proinde familiari obtutu conspicientes, potius Deum intuemur quam Rationem; sicut familiari oculo picturam aspicientes,

magis quod pictum est quam picturam ipsam aspicimus. Igitur ut

293쪽

recta Ratio nos decipiat tam fieri nequit, quam fieri nequit ut Deus ipse nos decipiat. VII. Virtutem etiam Rationis Amorem Unicum dixi Nam Virtus solam Rationem admittit, omnem aliam contemplationem excludit. Unde qui partim Rationis, partim sui commodi voluptatis, aut honoris ergo negotium gerit, male gerit, et, quidquid simulet, non ex Ratione gerit. Quia bonum ex integra causa ut Scholae loquuntur , et nihil est ex Ratione, nisi quod totum, quantum quantum est, ex Ratione est. Oportet igitur eum qui oculum adjecit Rationi, aratione sui recedere quam longissime In semita Virtutis opponuntur istae rationes huic tergum obvertit, in illam obviis ulnis fertur, quisquis laudatam illam semitam insistit. Neque ullum certius criterium, penes quod speciosos illos Improbos, Virtutis speciem tam callide prae se ferentes, internoscamus, quam frivolum illud verbum, quod illis in ore frequenter, in mente semper, Meum. Qui enim se curat, et ubique rem suam agit, scelestissimus est hoc ipso, utut caeterum magnifice de Virtute crepet, aut etiam subtiliter de illa disputet. VIII. Ex dictis facile liquet, unam tantum esse Virtutem sicut

unus tantum Deus, una tantum Ratio , Virtutis autem proprietates variae; et in diversis circumstantiis diversa munia, diversa nomina, vulgo multas Virtutes fecerunt. Nihil equidem tam Vulgum sapit, quam res ex nominibus aestimare; multas res esse putare, quoties cunque sonant multa nomina multa dici putare, cum multis dicitur. Proprietate autem, quae primum ex Virtute nascuntur, sunt haequatuor: Diligentia, Justitia, Humilitas, et Obedientia. His titulus Virtutum ordinalium meliori jure dabitur, quam quatuor illis, Prudentiae, Justitiae, Fortitudini, Temperantiae, quae vulgo Virtutes

Cordinales inscribuntur.

IX. Et Diligentia quidem primo nascitur ex Virtute seu Amore

Rationis; quia cum natura Rationis in eo tota sit, ut dictet, ut praescribat, ut suggerat, liquet eam a nemine adamari rite posse, qui non mentis aurem arrigat, et totum animum attendat ad hoc dictamen Et in ista mentis ad Rationem auscultatione defixa et

alta, Diligentiam repono. Quae proinde est mentis a rebus extra se positis, in se in adyta sua, jugis quaedam et profunda recestio ad consulendum, quolibet occurrente negotio, sacrum hoc Rationis

294쪽

oraculum. Quae in ipso probi hominis vultu ac frontes, mirum visu et jucundum, quam placide plerumque se prodat Pulcherrimam hanc et pene divinam frontem simulant deformes quaedam simiae. Nequidquam; nam simia manet simia, licet aurea gestet insignia. Porro Diligentiae fructus est rudentia quae inter Virtutes Cardinale passim recensetur, nullo ure, quia ne quidem virtus est. De illa nos dicemus, cum de praemio Virtutis agemus eo enim referri potest ista tractatio.

X. Altera filia Virtutis obedientia. Cum enim Amor Rationis ad Diligentiam te adduxerit, Diligenti Rationis auditorem te fecerit, eamque audiendo didiceris quid ipsa praecipiat quod Prudentiae), reliquum est, ut eodem Amore Rationis instigante, quidquid Ratio praeceperit exsequare quod Obedientiae munus est). Siquidem repugnat amare te Rationem, intelligere etiam quid ipsa velit, id tamen, cum res postulat, effectum non dare. Fructus Obedientiae Libertas est. Nam qui Rationi servit, nemini servit, sed plane liber est quae enim interdum etiam infimae servitutis obsequia praestare cogitur, non ea praestat hominibus, sed Deo suo. Homines, inquam, non cogunt eum, sed sua Ratio suus Amor, suum Propositum quidquid extra Propositum hoc fuerit, vim ei adhibeant homine quantamcunque, non extorquebunt. Itaque liberrimus est, ut qui nihil faciat praeter propositum suum; itaque Vir bonus et sapiens audebit dicere Pentheu Rector Thebarum, qui me ei ferre stique Indignum coges radimam bons Nempe pecus, rem, Lectos, Orgentum . tapis licet. In manicis et

Compedibus , faeno te sub cusso e tenebo.Ipse Deus, simul Gique Volam, me obet, siNOV. Sed de his alias latius, cum nempe de Praemio Virtuti agemus. XI. Tertia filia Virtutis, Obedientiae soror et ministra Justitia. Hujus ossicium est, ab actionibus quas Obedientia praestat, tum id quod minus, tum id quod nimis est resecares in hac praecisione consisti Justitia, hoc agit ejus gladius. Hinc etiam Justitia satisfacit: ponendo enim Virtutis actionem inter Minus et imis, eo illam redegit, ubi praecise satis est. Id quod nimis est, vocatur Vitium

295쪽

se excessum id quod minus est, vocatur Vitium per defectum. Unde libido non opponitur castimoniae per excessum ut male censet vulgus Ethicorum), sed per defectum qui enim libidini deditus est, is non nimis sed minus castus est contra vero stupor ille, quem castimoniae per defectum opponi putant, is ei excessu opponitur: qui enim generationi non vacat, cum Ratio id jusserit, is non minus sed nimis castus est. Sed bene notandum, particulas illas, Minus, Nimis, alienantes esse ut Logici loquuntur . nam et qui minus, et qui nimis quam par est castus est, nequaquam castus est. Potest autem idem vitium, in diversis circumstantiis, et per desectum et per X- cessum esse. Sic ubi dandum est, et Liberalitas exercenda, Prodigalitas in excessu est nam Prodigus nimis Liberalis est); ubi vero parcendum est sumptui, et Frugalitas exercenda, Prodigalitas in defectu est nam Profligus minus Parcus, minus Frugalis est). Contra Vero Avaritia, quae Liberalitatis defectus est, Frugalitatis excessus est. Sic etiam Superbia, quae Generositatis excessus est, Modestiae defectus, et Ignavia, quae hujus excessus, illius defectus est; et id obtinet in aliis quam plurimis, si non in omnibus. Et quamvis haec fere ad Logicam aliquam considerationem pertinere videantur, est tamen ipsi rudentiae insignis quidam eorum usus, ut suo loco videbimuS. Porro fructus Justitiae Nitor est Nitidum enim dicimus, quod habet omnia necessaria nihilque superflui quod manifeste a Justitia est, defectum pariter ac excessum resecante. Itaque Vir bonus juste, praecise et nitide agit. XII. Tandem Humilitas, natu minima, sed matris suae Virtutis unicae deliciae, non est aliud quam Contemptus sui. Si enim Rationem et Deum ames quod Virtutis est), necessum est, prae illo reliqua

contemnas, et primum quidem te ipse. Immilitias etiam Munianimitas sicut in rebus Physicis Altum et Profundum re ipsa idem sunt, et consideratione tantum disserunt; sed nempe Christiani suspectis Am nonimitatis et Celsitudinis nominibus, quae meminerunt majoribus suis quos Gentiles bene et Latine vocant tantum imposuisse vanitatis et pompae prudenter abstinent. Humilitas autem non est contemptus positivus sui, quo quis se ipsum positive contemnat, exsecretur, infamet, aut aliter male accipiat; sed negativus, cum nempe prae Ratione nullam sui rationem ducit omnibus id agens, ut a

296쪽

Ratione totus pendeat, nihil commodi sui, voluptatis, aut honoris causa faciens vel omittens, sed omnia ex contemplatione Rationis. Enimvero Vir bonus non repudiat, non repellit divitias, commoda, voluptates, honores imo exspectat illa, sed sine cura imo acceptat illa, cum offeruntur, tanquam praemia virtus is suae. Sed nunquam affectat illa, et cum id agere videtur, ut dives sit, ut honoretur, ut animum recreet, ut corpus reficiat, aliud longe agit, nempe in omnibus id unum, ut pareat Rationi sicuti qui Medicum adit pharmaci bibendi causa, non id agit, quo pharmacum bibat, sed quo sanus sit. XIII. Pro quo nota, Deum nos hic in corpore, et per consequens in hoc Mundo posuisse, independenter ab omni voluntate, arbitratu, et beneplacito nostro. Non enim interrogavit nos aliquando, num hic nobis esse iuberet; non conscii huc appulimus, nedum volentes;

posuit autem nos hic quod in Disput Physicis demonstrabo modo

tam arcano, et humanae menti tam ineffabili, ut post diutinas eam in rem acerrimasque meditationes, non nisi admirationem et stuporem reportemus a tanto miraculo. Inde oritur in nobis obligatio hic manendi, donec evocet nos hinc, qui nos hic tam mirabiliter posuit;

et, ut ait ille, summi Imperatoris Dei non est nobis desroesidio et statione ita discedendum. Hoc Ethicae fundamentum est quod qui convellit ut quidam Stoici, et nominatim Seneca), hoc ipso totam Ethicam evertit, et loco Virtutis meram Philautiam, ipsissimum Peccatum nobis inducit. Qui enim putat integrum sibi esse, hinc exire cum lubet, cur ille vescitur P cur artem aliquam addiscit et exercet, quo habeat unde vescatur P cur alia vitae munia diligenter obit, nisi quia lubet P Lubet enim ei jam manere in vivis, ideoque corpus suum pascit, et ea parat quae pastui necessaria sunt; cum id non amplius ei libuerit, excedet e vivis. Igitur omnia faciet, omnia mittet, quia libet; quid hoc aliud quam 'aenata libido, coecus amor sui, summa Rationis despectios XIV. Contra vero Vir bonus nunquam quia lubet, semper quia decet operatur. Decet autem nam hoc ipsum verbum apud plerosque homines non exigua vanitate laborat , id est, Ratio postulat, Deus iubet. Itaque si aegrotat, Medicum accersit, non quia lubet adhuc vivere, sed quia nescit a jam sit moriendum. Novit nempe, ma-

297쪽

Et hic a. 81nendum donec Deus evocet atqui non percipit satis clare, num jam evocet, ideoque legitima praesumptione subnixus, supponit eum non evocare, et media illa adhiberi velle, quae recta Ratione ductu3, convenientia judicaverit ad manendum. Eadem de causa, si diris cruciatibus instant tyranni, et mille morte minantur, manu tamen mortem non facit, sed placidus operitur. Multo minus, si res adversae, si angustia rei familiaris, si contemptus, infamia, calumniae premunt(quod non nisi mollissimorum abjectissimorumque hominum scelus est , animam projiciet: Rebus in o eos facile est contemnere mortems

Fortiter ille facit, qui miser esse potest.

Ad summam, Vir bonus undecunque divellatur, quocunque propellatur, quidquid agat, curet, vacet, nunquam se intuetur, sed mentis oculum defixum habet in Deo et Ratione. In quo solo et profundissimarius Humilitas, et celsissima sublimitas, et immanis ab omnibus improbis diversitas elucet. XU. Fructus Humilitatis nullus ipsa pulchrior Illa ipsa inter res secundas Temperantia, inter adversas Fortitudo est. Ita ut Temperantia aliter definiri nec debeat nec possit, quam mmilitas inter fecundo. Res secundas voco, quae delectationem conferunt ut Sanitas, Robur, et Forma corporis, astus, Venus, Musica, Spectacula, Sumtus, Lusus, Divitiae, Honores, Scientiae, ipsa etiam Probitas et Virtutis excercitium. His aut horum aliquibus iuuentibus, si Humilis es, hoc ipso Temperans erisu nullam enim tui rationem duces, omnia ex Ratione facies ac mittes atque rebus ita se dantibus, ita se habere, id est demum Temperantem esse. Sed mirari subit, Scholae Temperantiam totam occupari in coercendis crassis illis et brutis astus ac Veneris voluptatibus quasi nulla sit aliarum rerum Intemperantia. Est vero rerum a nobis post Pastum ac Venerum mox enumeratarum, ut subtilior gradatim, et veluti spiritualior, ita subinde longe prior et periculosior Intemperantia. In Scientiis et Liberalibus Disciplinis, quanta plurimorum hominum Intemperantia ramo in ipso Dei custu, in ipsis Virtutum exercitiis, magnam et, ut sibi videtur, sanctiorem Populi Christiani partem, admodum Intemperantem esse tam est clarum, ut nulla tergiversatione possit occultari. Omnes nempe

298쪽

α8a Disputatio Et hic a.

illi sunt Intemperantes, qui delectabilibus non utuntur sed fruuntur. id est, delectari directe volunt, adeoque suum bonum et se quaerunt. At se quaerendo, se perdunt, ut Veritas ait id est, omni vera et solida delectatione excidunt. Confer quae dixi Th. LXVI. Fortitudo est Humilitas inter o ne a. Adversa sunt quae molestiam adferunt ut Morbus, Infirmitas, et Deformitas corporis, Fames, Egestas, Carcer, Supplicium, etc. Haec cum imminent, Timorem incutiunt; cum incumbunt, Tristitiam. Er Humilitas inter imminente calamitates deprehensa, simpliciter Fortitudo vocatur. Qui enim imminente Peste, Clade, Naufragio, Infamia, nullam sui contemplationem habet, sed omnia moderatur ex praescripto Rationis(quod Humilitatis proprium ossicium est), is profecto Vir fortis est;

etiam cum forte metuit, et ex periculi consideratione, totus e X Pallescit et tremit Ignorat id, qui Virtutis ingenium ignorat, ideoque fortem esse, illi non est aliud quam inter pericula non timere; quod et malis saepe accidit, et bonis saepe non accidit. Itaque qui inter pericula non timet, subinde quidem felicior cruciatum enim habet omnis timor et anxietas , nunquam ideo melior aut fortior ex sed qui ex timore suo agit, aut omittit agere, is imbellis, qui vero extimore nihil ex Ratione cuncta facit, is fortis est, sive interim timeat sive non timeat. Tandem Humilitas inter praesentes miserias deprehensa Putientis vocatur. Qui enim in egestate, in carcere, in supplicio, prae Ratione nullam sui rationem ducit, is Fortis-Patiens est: etsi forte lacrimae ei ex oculis et gemitus erumpant e Pectore.

299쪽

DISPUTATIONES

DE FINIBUS BONORUM ET MALORUM SEU DE SUMMO ONO. L

THEsi I. Constitui, in hisce de Summo Bono Disputationibus, a veterum Philosophorum sententiis exordium capere; tum, quae in his consentanea vel dissentanea fuerint, indicares ad extremum rationes etiam, quibus nituntur, ut meritae fuerint, refellere vel stabilire . Atque id quidem praeter morem meum; ut qui ad hunc diem intra limites arctae rigidaeque cientiae usque me continui, satis esse ratus, si quid de re proposita censendum esset demonstrassem hoc et adversariorum fundamenta concuti et corruere sententias. Sed quid de Summo Bono juxta cientiae rigorem statui debeat, et intelligi non parum potest ex Tractatu Ethico, quem nuper edidi, Latino primum diomate, deinde etiam Belgico et luculentius adhuc dicam, cum ordo rerum tractandarum atque series eo nos deducet, ut nostra post aliorum confutatas opiniones expromenda sit sententia; et denique inter commemorandum de Summo Bono veterum judicia, erumpet aliquando quasi premi nolens, et pertransennam se prodet Veritas. II. Fateor autem ingenue, quod alias persaepe confirmavi, tales, quid hic aut ille senserit Philosophorum, enarrationes, tum quae

solent his adjici qui mores, quod ingenium cujusque fuerit, qui

sectatores, qua discipulorum frequentia culti auditique, ad Philosophiam nihil ad Historiam cuncta pertinere Philosophia enim solum

aeternas necessariasque veritates attingit contingentes autem, tem-

300쪽

et 8

Disputatione Sporarias, et ab arbitrio cujuscunque tandem dependentes non curat, sed hasce sensibus, memoriae imaginationi, conscientiae, ad extremum etiam historiae, et fidei quam aliorum dictis adhibemus, transcribit. Veluti videre te hanc chartam, legere impressos ei a librario characteres, Epicurum olim summum hominis bonum in voluptate constituisse, et sexcenta, imo potius innumera talia, neque Communes Notiones sunt, quae inchoare Demonstrationes, neque Conclusiones, quae eas terminare possint verbo, non sunt veritate aeternae,

adeoque desciscunt a Philosophia, id est, a tenore verae rigidaeque scientiae deflectunt. Vera enim scientia non est aliud quam assensus, quem praestamus conclusioni demonstrationis, innixi praemissis ac consequentiae illius demonstrationis; ad quam nihil nisi aeternum pertinet, nihil nisi quod demonstrationem ingredi possit Demonstratio Nero est aedillogismus ex primis et Leris, ut exussibus, gus per sugus prima et ero cognitionis fuse initium sumpserunt, ut Aristoteles in Topicis definivit jam autem et Prima Vera, seu Principia, seu Communes Notiones his enim omnibus res eadem subjicitur et ipsae necessariae sunt, et ex illis nullum contingens deduci potest; quia ex necessario nil nisi necessarium sequitur, ut in Logica mea demonstravi pag. apy n. S. Quid multas Contingentium non es e cientiam, Scholis jam pridem omnibus decantatum acroama est et in Logica succinimus

III. Quamvis igitur verissima haec sint, nullaeque prorsus historiae, nullae contingentes, temporariae, aut arbitrariae veritates ad Philosophiam pertineant tamen dandum est aliquid consuetudini moribusque jam ab omni memoria receptis, et illae quidem in tractatus Philosophicos adsciscendae nonnunquam qui tamen ea parte Philosophici non erunt sed historici . uantam ero im consuetudo habeat, decoriant leges, superstitiones et caerimoniae, in quibus fabulosa ac puerilia plus possunt proster consuetudinem, quam si cognosceremus ea et per Mathematicam apodixi demonstrata teneremus; sic loquitur Aristo t. lib. I. Metaph. cap. 3. Ad haec quosdam etiam se et certitudinis seu demonstrationis, aut propterea quo non possunt eam os equi defigendus enim est animus et quasi intendendus, cum demonstrationem aliquam, ut Mathematicam, penetrare constituit hic vero de se lubricus, et perpetuo de una cogitatione in aliam errabundus, tum

SEARCH

MENU NAVIGATION