Opera philosophica;

발행: 1891년

분량: 543페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

ubi homines in rebus evidentissimis errant, praesertim in similitudinibus et proportionibus. Quod vero sic aliquando contingit, et sic aliquando deprehenditur, quidni forte contingat semper P ut semper quidem erremus, licet alias aliter. Tum moxime qui ou bimus esse Deum Enormiter dubitandum est hic, ut tanto clarius elucescat id quod, cum de omnibus quam maxime et enormissime dubitatur, in dubium revocari non potest. Scrupulosi quidam infestant haec tum etiam quae art. . quantum is Ile sitfrallax, et art. p. facile supponemus nullum esse Deum homines styli philosophici prorsus ignari. Considerat enim Philosophus se aut si velis quemvis alium quam potest maxime enormiter dubitantem, ut videat, quid ei vel sic dubitanti dubitabile non sit, illudque habeat

pro primo cognito Considerans hic est pius, dubitans qui consideratur est ficta persona. Atque hi non a Deo solentissimo Praeclara est haec sententia. Si enim impotentior sit auctor nostrae originis, nec tam bene

poterit, nec tam bene etiam volet errores a nobis ab arcere non

est enim nisi magnorum et generosorum, et optime velle alicui et optime facere. Et Belgae in adagio habent sortii omini sunt magni

Art. . an nihilominus Et hic reprehenditur a quibusdam Cartesius , quod ante primum suum cognitum quod demum art. p. emergit hic aliud cognitum praeferat, nempe liberistem guram eruperimur. Sed hi rursum theatrum philosophicum non norunt persona considerans haec loquitur, non persona quae dubitare consideratur. Et alioqui jam ante Carsesius plures aliquas notiones et assertiones posuerat, veluti non fidendum iis qui nos vel semel deceperunt, et similia, quibus personam illam dubitantem accommodat, et quasi dirigit ad inventionem primi cogniti. Art. . Non sutem ideo nos, qui talia cogitamus nihil esse Hic jam ad scopum appellit istius dubitationis quae praecessit inveniturque, de quo dubitare non potest, is qui dubitare de omnibus, quantum possibile erat, voluerat. Dum enim dubitat et quantum potest dubitat, et de omnibus de quibus potest dubitat, videt certe se dubitare

non posse quin dubitet, per consequens quin cogitet, adeoque quin exsistat. Ideoque hoc primum cognitum est dubito, cogito, fum;

382쪽

An notata quae omnia simul et semel evidentissime offerunt se intellectui, qui jam ante, quantum poterat, dubitaverat. Ideoque ista conjunctim habenda sunt instar simplicis et primi cogniti. Art. 8. Dissinctionem Nimirum corpus adhuc jacet in chao dubitationum , in quod omnia conjecta fuerant praecedentibus articulis, mens autem extracta est. Cum vero duo quaepiam sic se habent, ut de eorum altero ejusque exsistentia dubitare omnino non possim, ipsum clare distincteque percipiendo, de altero vero dubitare adhuc cogar tunc duo illo necessario distinguuntur realiter. Jam enim unum

sine altero clare distincteque percipio, quae est infallibilis nota distinctionis, ut auctor infra demonstrabit, et alioqui per seipsum jam nunc facile intelligitur. Art. s. Conclusio non est absolute certo Quia nempe antecedens

non est absolute certum, scilicet me corpore ambulare, aut oculis videre hoc enim adhuc jacet in chao dubiorum , jam autem conclusio, quatenus pendet ab incerto antecedente, eatenus etiam incerta est etiamsi aliunde forte certitudinem absolute habeat, ut hic contingit. Nam qui dicit se videre oculis, ambulare pedibus, hoc ipso sensum sive conscientiam videndi aut ambulandi habet ex quo sensu atque conscientia ut certa, ita etiam certo sequitur conclusio Ego sum. Art. O. Philosophos in hoc errore Errant gravissime; nam definire, seu dicere quid res sit, est declarare rem jam vero quod satis clarum est, declaratione non eget, et quod clarissimum est, declarari ne quidem potest. Unde cum clarissimum nobis sit v. g. duo et tria esse quinque, interrogati quid hoc sit, duo et tria esse quinquessentimus nos haerere debere, et nihil apte ad talem quaestionem posse respondere. Ridiculum autem esset putare, se ideo non posse respondere, quia obscurum sit quod quaeritur; ideo, inquam, non possumus respondere, quia petitur declarari aliquid, quod declarari amplius non potest, sed clarissimum jam nunc est. Itaque qui talia definiunt, talia non declarant, sed quantum in se est, obscurant, ut Philosophus hic bene monet. Art. I. Nihili nullos esse assectiones Axioma praeclarum, et Scholis etiam decantatum; sed saepe non satis bene, et male utuntur.

Nec enim existimarent spatium esse nihil, si satis hujus axiomatis

383쪽

ii Cartesium P. I.

meminissent in spatio enim affectio agnoscitur: longum est, latum est, etc. hoc vero non potest in nihil quadrare. Et naturaliter omnes homines hoc vocant nihil, ubi nullam notant affectionem. Sic enim, relate seu cum respectu ad sensus loquendos lumen auditui nihil est: nam si sol luceat, et nullus interea datur sonus, nihil nos audire dicimus; quia scilicet in lumine nulla est affectio quam auditus attingere possit. Absolute autem nihil est tunc demum , cum nulla omnino attingi potest affectio per mentem nostram.

Atque ubicunque aliquos deprehen imus, ibi rem si e substantiam, cujus illae sint, etc. Supplementum est praedicti axiomatis, quo

monemur, quandocunque vel minimam assectionem alicubi mente deprehendimus, ut statim rem subesse agnoscamus Saepe vero in hoc fallimur, quod affectionem invenientes aliquam, ad nos ipsos seu ad intellectum sensumve nostrum pertinentem, credamus illam pertinere ad res alias et extra nos positas. U. g. Ens, subjectum, praedicatum, etc., item lucidum, coloratum, etc. dum mente attingimus, recte

quidem judicamus ea aliquid esse, quia assectionem aliquam attingimus, sed in eo graviter erramus, quod putemus illa seu illorum assectiones pertinere ad res extra nos positas in eo enim similes pueris, qui seipsos in speculo videntes, aliam personam adesse putant, cum qua

fabulentur.

Fieri enim forsan potest Cogitatio importat ordinem essentialem

ad cogitans et cogitatum et sed ea differentia est inter haec, quod cogitatio necessario importet actualem exsistentiam cogitantis nec enim exsistere cogitatio potest, nisi cogitans exsistat , cogitatio autem tantum importat possibilitatem cogitati. Nam si cogitatio est, non ideo quod cogitatur esse debet, sed necessum est ut esse possit si enim cogitatum sit, aliqua ejus affectio a mente attacta est igitur non est nihil inhil enim nullae assectiones , et si non sit nihil esse potest, scilicet in quantum assectionem habet, et in quantum a mente

attactum est.

Art. II. Non ordine philosophati sunt. Bonus ordo philosophandi

est, ut primum considere te de omnibus, quantum fieri potest, dubitantem, ab art. I. usque ad art. 6. secundo intelligas te non posse dubitare de tua cogitatione, art. p. terti hinc concludas, mentem tuam ejusque exsistentiam tibi et ante omnia (art. d. et certius

384쪽

An notata atque evidentius quam omnia art. D. notam esse Malus autem

ordo philosophandi est ille, qui sequitur infantiae nostrae praejudicia,

quem Auctor noster egregie describit hac parte art. I. Unde et juxta hunc ordinem philosophari, hoc est, a sensibus totam desumere Philosophiae suae firmitudinem, non aliud est quam infantiam suam prorogare, sicuti et alio isto bono ordine philosophari, est simul et semel infantiam nostram abrumpere, seseque in virum asserere. Potius intellexerunt fola sua corpora Nimirum quia in sensus suos effusi, videbant quidem nihil plane essicere inter objecta externa, ut aliquid sentirent, quin idem etiam multo certius in corporis sui cogitationem eos adduceret sensus enim omnis instrumento corporis peragitur); sed animadvertere debuerant, etiamsi sensibilia deducant nos in cognitionem nostri corporis, ut infra patebit, longe tamen certius atque citius et anterius deducere nos in cognitionem nostrae cogitationis atque perceptionis. Atque ita intellexissent, quod in vera Philosophia hic tam clarum est, mentem suam esse primum facillimumque cognitum, eamque proinde etiam realiter a corpore distingui, non vero id honoris suo corpori habuissent./rt. 3. Cum cutem mens etc. Hic alia series incipit demonstrationum. Prima series illa inceperat cum art. p. illam vide descriptam paulo ante a nobis art. a. Alia series, seu ordo qui hic incipit, initium sumit ab deis quas mens apud se invenit Mens enim, quae in praecedenti serie se ipsam suam essentiam exsistentiamque invenerat, jam seipsam ulterius inspiciens deprehendit, se non esse tabulam rasam, sed infinitis notis insignitam, quae referri possunt ad quatuor

capita, nempe I. ideas, a species, . commune notione S, . conclusiones Ideae et species in eo differunt, quod deae quidem rem aliquam repraesentent, species tantum modum aliquem cogitandi: unde Deus in intellectu, et corpus, etc. sunt ideae, albedo sonu S, etc. in sensibus sunt species. Hanc tamen distinctionem hic Auctor necdum considerat; nec enim adhuc locus est, imo de speciebus tacet, quia illae dependent a corpore, quod hic necdum eductum est e chao dubitationum adhuc enim mens abstracta a corpore consideratur. Ouct quσmdiu tantum contemplatur Quamdiu species et ideas tantum speculatur mens nostra, tamdiu falli non potest. Hic ergo

modus est cavendi sibi hic sub initium ab erroribus, qui circa species

385쪽

et ideas committi possent, ut eas tantum contemplemur, nihil affr- mantes aut negantes, nihil ipsis simile extra nos esse statuentes, nec rursum hoc etiam negante S.

Nec ullam habere posse certam cientiam Circa duo posteriora,

nempe communes notiones earumque conclusiones, etiam modus

Ostenditur, quo non erremus, nec etiam dubitare possimus. Nempe aut intellectum intendamus in evidentiam eorum, aut indagemus et inveniamus auctorem nostrae naturaea et inter caeter hoc auctoris attributum decipere non potest quod attributum art. O. et O.

exponitur). Sic enim instructi, nec errabimus unquam circa haec, nec dubitare de his unquam poterimuS. Art. I . deos Ideam desinit Cartesius rem quatenus objective est in intellectu Per similitudinem picturae et nobis familiarior ista cogitatio se enim depicta puta Caesar, quatenus est in ista pictura sua quodammodo enim res picta in pictura sua esse intelligitur , eatenus Caesar est idea quasi istius picturae. Et sicut distinguimus inter maculas illas, quae tabulae per penicillum adspersae sunt, quibus Caesar repraesentatur, et inter ipsum Caesarem, ut ibi repraesentatum; sic etiam distinguimus inter cognitiones nostras et ideas. Unde elegantissime Philosophus art. I p. cognitiones non multum, ideas nostras plurimum inter se differre notat. Possibilem et contingentem In omnibus deis continetur exsistentia possibilis quicquid enim mente percipimus, hoc non est nihil hoc ipso autem quo est, aliquid esse etiam seu exsistere potest. Sed omnino neces oris et seternam Dantur quidem ideae quae continent exsistentiam necessariam ipsisu et talis, inter deas ad lubitum nostrum confictas, est dea compositi ex lapide et exsistentia. Cum enim quaelibet componere possimus in mente, possumus etiam lapidem et ejus exsistentiam in unum compositum compingere, culcomposito necessaria est hoc ipso exsistentia, sed tamen exsistentia illa absolute non est necessaria sescut globo quidem necessaria rotunditas est nam sine hac globus non esset , non tamen ideo necessaria rotunditas haec enim esse non debet). Ast vero exsistentia non tantum Deo necessaria est sic enim etiam fictae illi deae, de qua mox dicebamus, necessaria est , sed etiam ipsa est necessaria. Nam in dea Entis summe perfecti non tantum exsistentia includitur, sed et exsi-

386쪽

An notata stentia necessaria non est enim perfectissimum, cujus exsistentia non est necessaria. In ideo trianguli necessctrio, etc. Quoniam Auctor hoc exemplo saepius utitur, et Geometrae plerumque demonstrent per plures ambages, licebit in gratiam eorum qui mathematicas disciplinas nondum salutaverunt, ruditer sic, sed tamen suffcienter demonstrare. Sic linea recta A B, super quam erigantur versus C duae aliae rectae, nempe ad A et B; qui inferiores anguli cum ante duo recti fuerint, essiciuntur tres anguli in triangulo Am B duobus rectis aequales. Ita ex eo folo Sicuti et illa consideratione trianguli, qua considerabamus illum generari, clarissime videmus, tres ejus angulos simul sumptos, tantundem praecis valere quam duos rectos; ideoque quotiescunque mentem animadvertimus, dubitare non possumus, quin ejus anguli sint aequales duobus rectis. Ita cum clarissime videmus, ad Ens summe perfectum pertinere necessariam exsistentiam nam alioqui non erit perfectissimum, seu aliquid ipso perfectius cogitari poterit , hinc quotiescunque mentem huc satis advertimus, dubitare non possumus, quin Ens summe perfectum habeat exsistentiam necessariam, et per consequens, quin Deus exsistat. Ens summe serfectum exsistere Hic art. g. sic cohaeret cum I S. dictum fuerat in art. 3. nos habere varias ideas, quas quamdiu tantum contemplamur, nihilque ipsis simile extra nos esse assatanainus nec negamus, falli non possumus. Hi prima exceptio fit in idea Dei: hanc enim aliquid simile extra se habere, seu Deum revera exsistere. cujus ideam in nobis habeamus, sine errore asti sinamus. Art. S. Nullius alterius reii Nulla alia dea continet exsistentiam necessariam fingamus ad arbitrium quascunque nullam invenimus

A D et Bae, ita ut aequid istent a se invicem hae duae lineae, nec inclinent ad basimo nec declinent ab illa, sed recta pergant in altum tunc anguli ad meta vocantur recti. Cogitemus jam cctaso ad se invicem inclinari superiori sua parte in G, ut ibi etiam angulum faciant hoc posito clare Videmus, quantum superiori angulo ad tribuitur, tantum auferri inferioribus angulis

387쪽

quae exsistentiam necessariam contineat, praeter illam solius Dei. Componamus, et v. g. sit compositum ex lapide et exsistentia neces

saria ipsius lapidis radea nulla corruit enim, et clarissime intelligimus hoc nihil esse, seu lapidi talem exsistentiam competere non posse. Disjungamus etiam, et forte exsistentiam necessariam disjungendo inveniemus, qualis est in albo ne non sibo hoc enim disjunctum necessario exsistit necessum enim est aut album aut non album esse . Videmus clare, hic non deam nos, sed speciem arripuisseu disjunctio enim illa, quae necessitatem illam inducit, pertinet ad modum cogitationi nostrae. Sic ergo quocunque mentem vertamus, nullam ullibi ideam invenimus, in qua exsistentia necessaria contineatur, praeterideam Entis perfectissimi. Ex hoc enim intelliget te. Cum enim de aliqua a nobis conficta est, id quod continet, facile etiam invenitur in aliis et ut alae quae in egas seu in equo volante, illae etiam in asino volante, imo si velis in pariete volante quae omnes sunt ideae a nobis confictae . Necessaria autem exsistentia tantum in una de reperitur; signum est hanc deam non esse fictam. Nec exhibere chimaericum Chimaerica vocantur in Scholis impossibilia illa, mons sine valle circulus sine area, etc. Haec omnia nihil sunt, et impossibile ac nihil idem sunt; nihil autem nulla est dea, nulla enim affectio quae per deam attingi possit. Ex quo clare patet, ideam Entis summe perfecti non exhibere chimaericam Jiquam naturam alioqui enim ipsa dea nulla esset est vero aliqua de Entis summe perfecti, et aliquid mente apprehendimus, cum Ens summe perfectum dicimus. Igitur Ens summe perfectum est res adeoque et exsistit, cum necessaria exsistentia pertineat ad ejus naturam. Art. 6. Si e prius omnino si se iudiciis, etc. Subnectit autem duo praejudicia, quae notari super omnia notabilia debent; sunt enim haec duo praejudicia sola fere, quae Dei deam nobis obscuram

Primum praejudicium pertinet ad irreverentiam in Deum, quod eodem pede metiri eum velimus, quo creaturas ejus incipit hoc praejudicium cum illis verbis: Sed quis fumus offuere, etc. Nimirum in rebus creatis aliud est eos qui esse, aliud est eos esse,

seu aliud est, eos es e quo funt, aliud est, eos est Isu exsistere sic

388쪽

Annotata

aliud est lapidem quid esse , seu lapidem esse lapidem, aliud longe, lapidem exsistere . Hoc jam pede Deum irreverentes etiam metimur: cogitamus aliud esse, Deum quid esse, et Deum esse in quo magnopere fallimur, cum Dei quid esse sit etiam ejus esse se exsistere.

Secundum praejudicium incipit cum illis verbis atque etiam Liaris et , et continet dissidentiam et suspectationem donorum Dei. Ex eo enim, quod tam multas pro libidine nostra deas fingamus, suspectamus etiam illam quam a Deo habemus , dubitamusque, num forte etiam illa icta sit a nobis. Sed etiamsi per impossibile ficta esset a nobis, esset tamen veri Entis idea, et quidem talis entis, quod necessario exsistere debet. Nota enim, etiam cum ideas fingimus rerum, quae nusquam sunt aut fuerunt, saepe tamen veram et veri Entis ideam nos formare, ad cujus essentiam possibilis exsistentia pertineat ut cum Poetae egasum fingunt, seu equum volantem, forte rem quae nusquam est, ex variis deis componunt, sed tamen rem eram, et quae esse possit. Non est enim cur minus egasum, quam piscem volantem quem majores nostri etiam pro phantasmate poetico habebant posse esse existimemus. Deinde pereruditi mechanici saepe fingunt ideas machinarum puta molarum quibus ligna secantur, et:), quae nusquam sunt aut fuerunt antehac quae tamen deae sunt Verae et verarum rerum, ut satis patet quando res illae ex idea artificis in lucem producuntur. Itaque si etiam quod quidem impossibile est nos Dei deam aut finxissemus ipsi, aut ab aliis hominibus accepissemus tantum tamen ex hac dea sic ficta acceptave, necessario equidem sequeretur, Deum exsistere . non minus sane, quam ex dea machinae, in mente mechanices periti exsistente, necessariosequitur, machinam illam posse exsistere. His praejudiciis duobus, tam opportune a Cartesio detectis, adjungamus remoram aliquam, quae Philosophum etiam remorari nonnihil posset nempe non tantum ideas quae referuntur ad res), sed etiam species qua referuntur ad modo cogitationum nostrarum habemus in nobis; et quidem species necessarias sine dea seu re repraesentata

objecta necessaria. . . Petrui currere Le non currere, necessaria

species est, idea vero seu res hie apprehensa nihil habet necessitatis;

nam nec currere necessarium est, nec non currere Tota igitur res

apprehensa hic quae sola ad id eam pertinet contingens est dil-

389쪽

iunctione vero seu ipso et quod ad speciem modumque cogitationis nostrae pertinet necessitatur. Posset ergo quis suspicari, num forte quam Dei deam dicimus, non sit similis aliqua species et multi jam talem speciem pro Deo obtrudunt etiam hodie, vel incauti vel impii. Dicunt enim quidam, Ens in genere esse Deum quod non est aliud quam species, ut Philosophus noster bene agnoscit art. 8 et s.; sed de his alias. Quantum ad praesens, cum in Entis summe perfecti contemplatione penitus defigimur, clarissime videmus, non speciem, sed veram deam habere nos prae manibus, in qua modi nostrarum cogitationum nihil loci sibi vindicent. Nam dea Dei non formatura nobis componendo aut dividendo, sed relinquendo rem ut est, id est, auferendo tantum limitationes limitibus autem ablatis res non componitur aut dividitur, sed sinitur ut est, seu relinquitur sibi. Sic cogitatione auferendo eas limitationcs, quas in nobis habet v. g. quod non extendatur ad futura, et ), deprehenditur ipsa Dei cogitatio, ipse DeUS. Art. p. Non multum a se disserre Sicut nimirum imagines et

picturae secundum lineamenta et colores consideratae non multum differunt; nam sic consideratae, una quidem non est aliud quam lineamenta sic ducta, aut maculae tali ordine aspersae ad tabulam, alia vero lineamenta aliter ducta, aliove ordine dispositae maculae. Esse noue diuersos Sicut imagines et picturae; nam quatenuS Una v. g. arborem repraesentat, alia vero corpus humanum, sic admodum inter se differunt.

Eo perfectiorem ipsarum causam Sicut in picturis et imaginibus

usu venit; nam quo excellentius est exemplar in quantum exemplar, et in quantum sub picturam cadit , eo pictor, qui illud expressit et bene imitatus est, est praestantior Patet etiam hoc satis in deis machinarum quo exemplo auctor utitur); si enim habeas deam vertumni seu illius machinae qua in domorum et turrium apicibus ostenditur, qua ex parte mundi spiret ventus , vides ad formandam talem deam, penitusque penetrandam, non magnam requiri ingenii aut artis excellentia, sed vero ut formes ideam horologii, et penitus penetres rotularum quibus constat rationem, majori vides opus esse

ingenio aut arte.

Formaliter Ut cum quis deam machinae artificiosae habens, illa in

390쪽

An notata alibi vidit, et ex illa visione deam suam concepit nam machina illa quam vidit, quaeque est causa deae in ipso, continet formaliter omnem illam perfectionem, quam de ejus repraesentative continet. Eminenter Ut cum tanta in eo ingenii vis est, aut mechanicas scientias tam accurate didicit, ut illam machinam nullibi unquam visam per se excogitare potuerit. Jam enim intellectus ejus sic instructus, eminenter continet omnem perfectionem istius machinae suntque hic jam recensita duo clara exempla formalis et eminentis continentiae. Art. 8. Entis fummi deam Quae quidem, quatenus est quidam modus cogitandi noster, non multum differt ab aliis deis, repraesentative vero infinite differt ideoque requirit causam infinities perfectiorem, a qua ponatur, juxta art. II. Ex quo facile sequitur, illam a Deo esse, et per consequens Deum esse se exsistere. Dices forte est modus quidam cogitandi meus, ergo a me est. Respondeo: Verum est, quatenus idea ista est modus cogitandi tuus, a te est; sed quatenus idea est, seu repraesentat, eatenus a te esse non potest, cum infinita contineat ista dea, ad quae vides clare te nunquam posse pertingere v. g. infinitam scientiam, infinitam bonitatem, etc. nihilo nihi fleri Praeclarum axioma et Scholis etiam decantatum; ex quo sequitur, id quod statim subjungit auctor, perfectius a minus perfecto esse non posse. Deberet enim perfectionem illam qua superat habere a nihilo, cum illam ab imperfectiori, quod su-Peratur, habere non possit.

Archeopus aliquis Probavit hoc articulo, Deum esse, eo quod ipse sit causa efficiens deae suae in nobis jam probat etiam ex eo quod sit causa exemplaris ejusdem ideas non potest enim esse dea

sine Archetypo, seu sine exemplari. Etiamsi enim compositae deae nostrae saepe repraesentent rem quae nusquam forte est aut fuit simplices tamen, ex quibus hae coaluerunt, non possunt non a rebus exsistentibus jam, aut quae olim exstiterunt ac memoriae mandatae

sunt, desumptae esse. V. g. pegasus nusquam est aut fuit esto, saltem partes ejus nempe equus et alae sunt alicubi Aut si ne hae quidem alicubi esse fingantur aut fuisse certe partes partium, ex quibus de illa ultimo constat, et quas nos certo ordine aggregavimus, alicubi esse vel fuisse debent; quomodo enim exemplar alias nobis esse possent ad formandam deam P Si igitur oportet Archetypum deae divinae

SEARCH

MENU NAVIGATION