장음표시 사용
391쪽
esse vel fuisse nam simplex est ille Archetypus , oportet ut necesse
Eos in aliquo a nobis inerso Dices: multas ego perfectiones cogitare possum, quae nec in me nec in aliquo a me diverso sunt aut fuerunt unquam. Numquid enim possum cogitare hominem praeditum facultate ad prospiciendum in futurum, simili fere pacto et limitatione, sicut nos respicimus in praeteritum P ubinam autem talis homo aut est aut fuit unquam P Respondeo, talem seu imaginem seu ideam formatam omnino esse ex deis rerum exsistentium; quoniam enim habemus ideam Dei, in qua sunt omnes perfectiones, possumus ad arbitrium nostrum varias perfectiones ex illa desumere, varieque illas restringere et limitare, ut patet in dea quae statim objiciebatur; sed si perfectiones illae nusquam essent integrae et illimitatae, esset etiam nobis impossibile tales ideas ad arbitrium nostrum confingere.
Art. Is Manifestum est iis Hi enim nec praejudicio irreverentiae,
nec praejudicio dissidentiae amplius laborant; hi etiam in cogitationibus suis, quae necessitas ad speciem, quae ad deam referenda sit, interstinguere et internoscere satis didicerunt. Vide Annot adiri IC. Non comprehensimus Operae pretium est hic indicare discrimen, quod est inter apprehensionem intellectus et comprehensionem. Tunc intellectus dicitur rem aliquam comprehendere, quando sic se habentres extra intellectum, et idea in intellectu, ut singula singulis quadrent; seu singulis, quae in re formaliter se a parte rei sunt, respondent singula, quae repraesentative sunt in dea Exemplo picturae utamur: facies humana, quatenus ordinario modo sub aspectum nostrum cadit, potest comprehensive per picturam aliquam repraesentari, eo quod singula quae sunt in facie habeant sibi singula respondentia in pictura, quae repraesentent illa priora. Dixi autem scies quatenus ub pectum etc., quia facies ipsa non potest humana pictura comprehendi; desunt enim in pictura repraesentative multa, quae in facie ipsa formaliter sunt, ut poruli et pituli in porulis, et similia, quae opemicros copii deteguntur, aliaque infinita, quae ne quidem ope istius detegi possunt. Apprehendere autem intellectus rem aliquam dicitur, quando idea intellectus rem quidem repraesentat, sed singula singulis non quadrant, et plura sunt in re formaliter quam in id ea repraesentative. Exemplo picturae si uti voluerimus: potest in exigua
392쪽
An notata tabula ingens exercitus depingi, aut pratum aliquod cum arboribus; quo casu pictura quidem apprehendit exemplar suum , sed non comprehendit; vere enim ibi exercitus aut pratum depictum est, ut omnes qui picturam vident, fatentur. Dicimus quidem aliquando etiam in parva illa pictura comprehendi exemplar magnum; sed id de proportione potius exemplaris et partium ejus, quam de ipso exemplari accipiendum est. De natura infiniti, etc. Intellectus igitur finitus apprehendere quidem rem infinitam, comprehendere nequaquam potest quo enim majus est exemplar, eo major debet esse pictura quae exemplar illud comprehendit. Etiamsi enim elephantem exigua tabula aliquando comprehendere elegantissime videatur, tamen hoc non est ita, quando accurate loqui volumus. Ideo enim vulgo comprehendere dicitur, quia comprehendit proportionem partium elephantis, non vero quia comprehendit ipsas omnes partes certum enim est, multas deesse partes in hac parva pictura repraesentative, quae in elephante id est, in exterior ejus latere; hoc enim solum depingitur reperiuntur formaliter et realiter Magna ergo res magna dea, infinita non nisi infinita comprehendi potest. sui fumus niti Nos finitos esse maxime patet in intellecturinam voluntas nostra quodammodo infinita est, art. S.): de multis dubitamus, ignoramus multa, si non quam plurima. Ad haec limes et obex est intellectui nostro, hic finitur et circumscribitur. Nihilominus tamen ipsas Certum est. quod idea comprehensiva caeteris paribus perfectior sit, clarior ac distinctior, quam idea apprehensiva Apprehensio tamen rerum admodum magnarum, et praecipue
infinitarum, quando nonnihil ad comprehensionem accedit distinctior clariorque est, quam dea etiam comprehensiva parvarum rerum. Et ratio statim subjungitur. Ouia cogitationem magis implent Confusio cogitationum nostrarum provenit ex eo, quod plures simul ideas mente nostra attingamus inoe ipsum enim vel est confusio, vel condicio quaedam confusionis ut infra art. S. et C. notabimus). Si igitur res admodum magna siti. magnopere etiam implet de ejus intellectum nostrum, nec sinit illum ad alias ideas attendere, et sic aufert bonam partem periculum con fusionis. Sic experientia seu conscientia etiam sentimus, clarior
393쪽
nobis esse deam extensionis simpliciter, seu spatii universit, si liceat sic loqui, quam extensionis hujus chartae Prior enim idea utpote rei majoris magis implet intellectum nostrum, nec sinit illum ad alia divagari, ut illa posterior Applicentur haec ad ideam Dei, et videbimus, ubi illam pro modulo nostro ad comprehensivam frequenti meditatione, quantum nobis datum est, subvexerimus, omnium aliarum nostrarum idearum longe clarissimam et distinctissimam fore. Art uo. Ita etiam recordamur occurrit alicui objectioni, quam hic obiter ingesserat. Nimirum cum art. II. et I 8 demonstratum esset, Deum dedisse nobis deam sui objicere aliquis poterat unde ergo fit, ut non recorde me illam aliquando accepisse a Deo P Et respondet Cartesius facile posse fieri ut ideam aliquam habeamus, et tamen obliti simus, a quo primum acceperimus illam. Quod ostendit exemplo mechanicorum, qui saepe ideam habent artificiosae machinae, obliti tamen unde nam illam primum hauserint. Secundo respondet, ideo non meminisse nos, quando dea Dei nobis primum advenerit, quia semper illam habuimus. Cui et tertia responsi adjungi posset, nempe: recordationem proprie dictam, atque omnem memoriam cum nihil aliud sit quam sensus quidam , pertinere ad conjunctionem mentis cum corpore ad quam nullatenus de Dei pertinet, sed illa nobis independenter omnino a corpore indita est. Unde si loquamur de recordatione intellectus, quae nihil aliud hic esse potest quam agnitio, qua clare agnoscimus ideam Dei a Deo nobis inditam esse fatendum erit, clarissime nos recordari et scire, deam illam a Deo nobis inditam esse aut potius indi. ouae nodiit aliquid se perfectius Certum est, novisse nos aliquid perfectius nobis. Nos enim dubitamus de multis v. g. an arenae maris sint numero pari), novimus autem seu concipimus facile aliquem hoc scientem et intelligentem. Idem est de imbecillitate et impotentia nostra circa multa novimus enim seu cogitamus potentem aliquem cogitari a nobis, qui proinde et res sit et esse possit. A fe non esse Est etiam evidentissimum conscientia, nos a nobis non essen nullam enim talem vim experimur in nobis, qua possimus nos ipsos facere aut etiam destruere , imo clarissime sentimus nos talem vim non habere. Sed de illa consequentia, seu potius rationestius consequentiae, quae subsequitur, dispiciendum est.
394쪽
An notata De Usset enim ipsa sibi etc. Quidam referunt hoc ad Philautiam. Nempe quia unum quodque sibi amicissimum esse videtur hinc, si quae res se ipsam faceret, utique se ipsam perfectissimam faceret. Quod et Belgis in adagium abiit; nam videntes forte quem vitio corporis aut hebetudine mentis laborantem, Non fecit, inquiunt, feipsum. Sed altius quiddam spirat haec ratio Cartesii nam si fingamus hominem aliquem tali praeditum potestate, ut se ipsum faciat, is si
plures sibi persectiones sumpserit quam humanae naturae conveniant, et injustus fuerit, et frustra etiam fuerit. Cum enim humana natura limitata sit in perfectionibus suis essentialibus, ponamus eam habere gradus quatuor. Si ergo is homo quem fingebamus , quinque gradus sibi sumpserit, non se sed aliquid aliud fecerit. Ex quo apparet, impossibile esse ut res in perfectionibus suis limitata seu res quae novit aliquid se perfectius sibi essentiam et naturam largiatur ad summum enim sumet illam jam ante ab alio limitatam. Si vero cogitemus rem aliquam dare sibi esse ante omnem naturae limitationem, necessum est ut res illa sibi omnem perfectionem largiatur; conveniet enim ei natura illimitata, cum nulla adhuc supponatur esse limitatio(quam proinde merito sibi vindicavit . Jam autem natura illimitata, et natura omnes perfectione habens, idem sunt omnisque imperfectio ad limitationem aliquam pertinet. In eo igitur consistit vis istius consequentia, si dedissemus nobis esse essemus illimitati nam quamdiu limitati sumus, tamdiu esse ab alio paratum nobis et limitatum habere intelligimur, cum esse se ipsum non limitet); si illimitati, ergo dedissemus nobis omnes perfectiones.
Art aa. uod simul quisnam sit Idea re ostendit nobis quid sit
res conclusiones quas inde deducimus, ostendunt nobis, quaenam et qualisnam sit res Ouaenam refertur ad attributa rei qualisnam ad qualitates. Quia vero qualitates in Deo non recte dicuntur artrici.), hinc dixit Auctor quisnam, non autem quoi nom. Exemplo illustremus: U. g. idea trianguli quae non est aliud quam trium rectarum linearum extremis punctis cohaerentium, et aream seu spatium continentium complexio seu tres lineae rectae in plano spatium complexae ostendit nobis quid sit triangulus cum vero inde deducimus, tres ejus angulos simul sumptos aequales esse duobus rectis, haec conclusio, quia attributum continet, indicat nobis, qualisnam seu
395쪽
in artesium P. I. Tyquisnam sit trangulus. Similiter dea Dei quae non est aliud quam Ens summe perfectum ostendet nobis quid sit Deus; dum vero inde concludimus, ipsum omniscium esse, omnipotentem, exsistentem, etα, haec conclusio, qualisnam seu potius quisnam Deus sit, ostendit. Illum esse aeternum Aeternus non est aliud quam primus in natura; non autem primus in tempore, quia Deus non est in tempore. Unde in hac propositione Deus est, seu Deus est exsistens, verbum seu copula absolvitur a tempore ut Logici loquuntur, seu nullum omnino tempus significat, sed est similis prorsus significationis sicut in
hac ravo et tria funt quinque, ubi sunt nec praesens nec praeteritum, etc. significat, sed tantum vim talem habet, ut quocunque tempore pronuncietur illa propositio, et etiamsi nullo tempore pronuncietur, vera tamen semper sit. Sequitur autem ex eo quod Deus aeternus sit,
ipsum esse perfectussimum, seu habere omnes perfectiones; quia enim aeternus est seu primus in natura, venit ita balbutiamus in naturam illimitatam Prius enim est naturam esse, quam limitatam esse; qui igitur primus in illam venit, in illimitatam venit. Illimitata autem natura idem est quod natura perfectissima nam imperfectio non est aliud quam limitatio ut corpus omnisque res bruta imperfecta est, quia limitatur ad cognitionem; ibi limes ejus est, ultra quem se non extendit. Nec enim in cognitionem ingreditur, seu non cognoscit. Nos ipsi imperfecti sumus cetiamsi enim non bruti simus, nec ad cognitionem terminemur, sed et in illam intromittamur, limitamur tamen ad cognitionem futuri, multasque alias cognitiones Proinde clarissimum est, perfectum et illimitatum idem esse etiamsi ex aeternitate Dei sequantur omnes ejus perfectiones, illa tamen non tam ad deam, seu ad quidnam, quam ad attributum seu ad quisnam referenda est; eo
quod primum esse in quo ratio aeternitatis versatur supponat quid esse.
Omnificium Omnis scientia est res vera, adeoque et esse potest(nam omnis res vera includit essentialiter exsistentiam possibilem); sed et conjunctim omnis cientia est res possibilis. Nec enim una scientia aliam excludit aut impedit potius contra quod in nobis evidentissime experimur una scientia aliam scientiam juvat igitur si non
posset esse omni scientia, deberet hoc provenire ex parte subjecti incapacis ad continendum omnes scientias. Sed contrarium liquet; nam quo nos ipsi plures scientias hauserimus, eo capaciores sumus
396쪽
Annotata ad plures alias hauriendum. Est igitur omniscientia res prorsus possibiliS. Omnipotentem Omnis potentia etiam est possibilis, hoc ipso enim quores omnis esse potest alioqui enim res non erit, si esse non potest, sed merum nihil); oportet ergo etiam posse esse potentiam, qua ponatur nam sine hac esse non posset). Et quod hic speciale est, ex eo quod possit esse omnis potentia, statim sequitur et illam esse. In potentiis enim valet consequentia, quae alibi non ita valet, a post ea esses sequitur enim potest posse, ergo simpliciter potest et si possit
esse potentia ad ambulandum, ergo est potentia ad ambulandum; intelligendo scilicet de potentia vera et absoluta Non sic proxime sequitur omnis cientia potest esse, ergo omnis cientia est. Porro non tantum omnis potentia, sed conjunctim etiam omnipotentia esse potest: una enim potentia non repugnat aut ossicit unquam alteri potentiae, sed contra se mutuo juvant atque perficiunt potius unde et in eadem re limitata simul consistant potentiae ad diversissima v. g. adcurrendum et non currendum). Deberet ergo ex parte subjecti provenire, si omnipotentia esse non posset et quidem in subjectis limitatis facile videmus illam quadrare non posse ut in corpore potentia quidem est ut moveatur, sed non ut intelligat), sed in subjecto illimitato nihil est cur residere non possit. Magnopere autem considerandum est, quod ante adhuc diximus, limites auferendo ex deis nostris, nos non novam ideam fingere, sed prorsus veterem, et quae nobiscum semper fuit,
Veritatisque Plurimae sunt veritates aeternae, ut patet ex communibus nostris notionibus, et conclusionibus inde per bonam consequentiam deductis. Hae veritates sicut aeternae sunt, non nisi in aeterna mente residere possunt nostra autem mens non est aeterna, igitur in alia mente sunt, nam extra mentem veritates sententiaeque
esse non possunt. Quod nos illas attingamus, inde est, quia cum illa
mente communionem aliquam habemus, et tantum quatenus limitati
imperfectique ab illa differimus.
Bonitatis Sunt praeterea multae veritates contingentes, ut solem esse, vicissitudinem dierum ac noctium nobis esse, etc. Hae veritates cum esse non debeant, sint tamen necessum est , se causam aliquam
sui juris atque arbitrii, et proinde immensa bonitate praeditam, illas
397쪽
determinare ut sint. Est enim in omnibus illis veritatibus determinandis et elucet immensa bonitas. Etiamsi enim multae sint tales veritates, quae relate ad quaedam potius aliquid mali quam boni
dicant, ut errare, peccare, imperfectum esse, et et, semper tamen, quando absolute considerantur, et tantum relate ad eum qui eas determinat, et quatenus eas determinat, non possumus non immensam
in illis intelligere bonitatem. Rerum omnium restorem Quod Deus creare possit, ab aeternitate sua habet cum enim inde primus sit, atque ideo etiam illimitatus, potest etiam ille aliis quibusdam, quod in se eminentissime et illimitate habet, limitate communicare, dando illis portionem istius naturae, quam ille sibi totam et illimitatam vindicaverat Limites enim ponendo certis suis perfectionibus, eas quodammodo alienat et extra se ponit, easdem tamen sibi retinens quatenus illimitatae sunt. Et nulla potest esse hac in re dissicultas, si modo diligenter caveamus, ne ideam actionis confundamus cum schemate, quod sensus nobis suggerit. Nimirum sensibus nostris inducti, solemus agentem ut motorem aliquem considerare, instrumentis instructum, quae varie inter agendum moveat(ut fabrum, sartorem, pictorem, tet). Hoc schemate cum circa Deum versari volumus ex tertia causa errorum nostrorum art. 3.), non mirum, nos infinitis dissicultatibus circa creationem et creaturas ejus intricari. Imprimis nullam rectam considerationem hoc schemate inescati possumus habere istius creatonis, qua Deus ipsum corpus, ipsumque spatium creat. Cum enim ipsum, jam ante creationem spatii seu corporis, imaginemur nobis ut motu et instrumentis accinctum ad cudendum hoc opus, jam ante spatium ponendum, spatium imaginatione nostra posuimus, cum motus sine spatio cogitari non possit.
Rejecto igitur hoc puerili actionis schemate, facile intelligemus spatium a Deo creatum esse, hoc ipso quo limes positus est ejus essentiae, hoc ipso quo regulas aliquas sequitur, quae non nisi in mente dictante, easdemque exsequente, et ratas esse jubente adeoque totam spatii essentiam Sciente , inveniri possunt. Et bene cave illud schema; fuit enim quibusdam etiam magnis ingeniis non levis impietatis causa,
dum spatium et corpus seu materiam Deo coaevam seu coaeternam
Ac denique etc. Omnia haec Dei attributa, ut vidimus, possibilia
398쪽
Annotata sunt, seu esse possunt. Jam etiam ostendamus, compossibilia esse, seu
unum non repugnare cum altero. Imprimis aeternitas non repugnat
cum omnis cientia imo hae duae necessario se mutuo inferunt in eodem subjecto. Nam si quid aeternum est, id omniscium sit necesse est, et contra Aeternum enim est primum in natura primum in natura, illimitatum est ut supra demonstravi) corpus ergo vel spatium non potest esse ab aeterno clare enim in essentia sua limitatum est, nec in cognitionem se ingerit, seu non cognoscit); ergo mens erit, quod ab aeterno erit. Et haec quidem illimitata in cognitione, ergo omniscia nam mens illimitata, seu intellectus illimitatus, idem esta intellectus omniscius, seu ad omnem scientiam se extendens . Etiamsi autem mens etiam limitari videatur ad extensionem nec enim in extensisne incurrit, seu non est extensa , tamen hoc tantum verum est formaliter eminenter enim mens etiam in extensionem admittitur. Et nota proprium esse menti, eminenter aliquid continere(nam corpi nihil eminenter continet, cum nihil emere possit, sed tantum pati). Exemplum eminentis continentiae etiam in mente nostra habes art. 6. vide annotata ibi. Igitur necessario sequitur est aeternum, ergo est omnificium Sequitur etiam vice versa est omni icium, ergo est aeternum. Omniscium enim non potest esse nisi mens illimitata(ut illa clare intelliguntur prorsus eadem esse , et praeter mentem nulla alia res illimitata esse potest, et debet tamen quod ab aeterno estillimitatum esse quae omnia ex supra dictis planissime constant ;igitur si omniscium est, ab aeterno est quod erat demonstrandum. Non repugnant etiam omniscientia et omnipotentia, quia omnipotentia necessario praesupponit omnis cientiam. Nulla enim est potentia quae non possit exire in actum nam si exire in actum non possit, non potentia illa, sed impotentia fuerit); exire autem in actum sine cognitione scientiaque non potest, nam lumine naturae clarissimum est sui nescit quomodo flat, is non facit. Similiter Bonitatem Ueritatemque et Creationem bene inter se et cum aliis attributis compati, clarissimum est bene consideranti, et longiusculum foret omnia singulatim deducere. Igitur totus Deus cum omnibus istis attributis suis, ut iam vidimus, res vera, res possibilis est, res quae esse potest ex quo clarissime sequitur, eam et esse. Nam imprimis cum ab aeterno sit seu illimit mis.
399쪽
necessum est ut adhuc exsistat etiamsi enim jam varii limites in natura sint, hi tamen ad illum non pertinent, nec his ille sublatus
esse potest; non magis certe quam campus terrae, cum una Pars ejus
satis, altera arbusculis, tertia flosculis quibusdam aut pratis deputata circumscriptaque est, ablatus esse intelligi potest. Quantum ad omnipotentiam, ex hac etiam sequitur clare Deum esse cum enim sit Omnipotens, potest omnia ponere quae poni possunt, seu omnes res veras ipse autem est res vera ut jam satis demonstravimus , poterit ergo se ponere seu suae exsistentiae auctor esse; et omnino faciet, quia optimus simul est, nec sinere potest ut res tam bona qualis ipsemet est non sit. Art. 23. Imperfectionis sitie limitationis Haec enim prorsus sunt eadem, nec aliud est niperfectum esse, quam limitatum esse. Hoc ipso enim quo res aliqua non excurrit in omnem essentiam totamque naturam, hoc ipso deest ei aliquid de natura nam integra natura sola absolute natura est sicut integra domus sola absolute domus
est Choc ipso autem quo deest aliquid in natura, hoc ipso imperfecta
natura intelligitur. Et quamvis res omnes creatae sint imperfectae atque limitatae, hoc ipso quo non sunt aeternae Deus tamen non auctor imperfectionum, sed tantum auctor naturae sicut pius amicus
qui in necessitate bonam summam puta mille florenos mutuo vel potius dono dedit, auctor istius doni esse intelligitur, non vero auctor limitationis, qua summa limitata est ad mille, nec excurrit ad plura millia chaec enim limitatio per accidens advenit, hoc ipso quo non plus dedit. Unde gratiae debentur pro eo quod dedit quod non plus dederit, ei vitio verti non potest, qui nihil dare poterat. Imperfectione rerum creatarum comparatione facta ad Deum tantum sunt negationes, perfectiones vero rerum creatarum sunt ejus dona has
dedit, illae supervenerunt hoc ipso quo non plus dedit. Estque imperfectio esse, sibilem Corpus universe sumptum, id est corpus simpliciter, non est divisibile, sed divisibilitas tantum
competit particularibus corporibus, ut infra part a demonstrabimus. Restat igitur videndum, cur natura corporea seu spatii non possit ad divinam naturam pertinere sunt enim qui hic errant, et cum Auctor tantum demonstret hic expresse, particularia corpora ad divinitatem non pertinere, putant hoc ipso liberum relinqui, corpus universe
400쪽
An notata sumptum ad illam reducere). Corpus etiam universum est res bruta, omni destituta cognitionc hic limitatio, hic imperfectio ejus est: et quidem summa imperfectio brutalitas est. Quod etiam quasi per nebulam vidisse videntur Scholae, quae materiam id est, naturam corpoream in infimo gradu perfectionis collocaverunt, et proximam nihilo esse voluerunt. Nullo modo Deum sentire sutandum est Sensus est modus quidam cognoscendi modus autem ut et ipsum illud nomen innuit semper importat aliquam limitationem. Nam modus semper terminatur ad alium modum ejusdem subjecti, seu ad commodum nunquam enim modus est sine correspondente alio modo. Si ergo Deus sentiret, esset aliquid in ipso limitatum cum tamen ex aeternitate ejus clarissime demonstratum sit, nullos limites ad ipsum posse pertinere, hinc non tantum sequitur, non esse sensum in Deo, sed nec ullum
Intelligere Non ut nos, nam et hoc ad modum pertinet, et clare intellectus noster ad sensum terminatur. Intelligit igitur Deus, sed sine modo atque hinc etiam intellectus analogice tantum de ipso ac nobis dicitur. Vel J Vult etiam Deus sine modo, neque voluntas ejus ad intellectum ejus terminatur, aut contra; cumque nos intellectum et voluntatem in Deo distinguimus, pertinet haec distinctio ad modos considerandi nostros vide art. a. Operationes istinctos In Deo enim nulla possunt esse inter sedistincta, quae ad essentiam seu naturam ejus pertineant. Nam distincta ad se invicem limitantur, ac sic imperfectionem aliquam involvunt; licet autem Deus a creaturis distinguatur, non tamen ad illas limitari intelligitur, cum quidquid hae in se habent verae et perfectae naturae, totum id ille sibi formaliter aut eminenter vindicet. Neque enim Luit malitiam peccati, quis non est res Demonstravimus paulo ante Deum non esse causam moralem imperfectionum et hic uno verbo ostenditur, ipsum non esse causam phyficam earundem . quia non sunt res, sed tantum limites atque negationes Imperfectio enim in genere non aliud dicit quam non ultro in creaturis omnibus habetur huc usque , ' hoc ad essentiam pertinet, et hoc Deus dedit: in super habetur non ultra v. g. corpus extensum est, nec ultra