장음표시 사용
411쪽
non autem simpliciter, cur erremus. Et forte Philosophiae limites hoc egreditur, quod infra videbimus, ubi de causa errorum ad art. I. Art. s. Nihil in ita percipiunt fatis recte Non quod vitium sit in perceptione intellectus, sed in relatione voluntatis, alio referentis cognitionem, quam quo illa naturaliter refertur.
Ut nihil plane aliud quom quod clarum Patet hinc, quod rigorose et philosophice loquendo clara et distincta cognitio idem sint. Nam
quae clara et non distincta est, ne quidem clara est absolute loquendo, licet pro parte saepe admodum etiam clara sit; sed quod pro parte tantum clarum est, non est absolute clarum, sicut quod pro parte tantum rectum est etiamsi enim pars illa maxima sit), rectum esse non intelligitur. Sit igitur totum clarum necesse est, si quid absolute clarum dicendum sit adeoque et distinctum. Similiter obscura et confusa cognitio juxta eandem ἀκρίβειαν eadem sunt quamvis enim ad confusam notitiam etiam claritas aliqua requiratur, illa semper adest, neque ulla tam obscura cognitio est, quae non habeat aliquid claritatis imo quae non sit clarissima, relata ad id, ad quod suapte natura refertur. Obscuritatem enim suam semper extrinsecus sortitur a relatione voluntatis, ut supra annotavimuS.
Art. 6. Cum obscuro suo uilicio Judicium id est, assirmatio vel
negatio pertinet ad voluntatem, ut patet ex art. 32. Quo confirmatur illud quod ante diximus, nempe obscuritatem omnem referendam esse ad voluntatem, et tantum esse extrinsecam denominationem ut Scholae loquuntur), dum ad cognitionem et intellectum refertur. Est igitur illa perceptio doloris, quamdiu ad nihil aliud refertur, clarissiman obscuratur vero, dum refertur a voluntate ad partem affectam tanquam sedem vel causim adeoque jam et confusa est, seu exclara obscuraque commixta.
Potest esse claro, quae non sit istincta Vulgariter scilicet loquendo. Et merito hic Philosophus sic loquitur admonendi enim eramus
magnopere, ne quam vulgo claram Vocare solemus cognitionem, sufficere putaremus quam sussicere tam persuasi eramus ut ei certum et
indubitatum judicium posset inniti. Art. p. uanitiis multa clare, nihil smen distincte Nempe vacabamus toti sensibus nostris, nihil aut parum puro intellectui intenti; sensus autem admodum vivaces sunt et clari, praesertim cum illis toti
412쪽
An notata vacamus nam alioqui omnis cognitio de se clarissima est, ut proinde qua talis non possit in excellentiorem gradum elevari, nisi addictione mentis, qua se plus uni quam alteri cognitioni impendit hos vero
sensus confundebamus, referendo eo ad eorum causas externas, ut infra art. I. patebit.
Art. 8. Veramnquam res etc. Pertinent igitur haec omnia ad modos nostrae cogitationis, omniaque aliquo horum modorum ut res, ut affectiones, ut sententias cognoscimus; et sine modo nihil cognoscimus. Hoc proprium est supremae mentis, sine modo cognoscere illa proinde sola cognoscit res ut sunt creatura nunquam Ut
sunt, sed semper pro modo suo. Art. s. uae in mente nostra ferim habet Quatenus scilicet mens
nostra cum suprema mente communicat non pertinent enim hae veritates aeternae ad mentem nostram, quatenus nostra est, seu limitata creataque, cum clarissime intelligamus, illas nullam habere amente nostra dependentiam, sed sive haec sit, sive non sit, illas perinde necessario esse, imo fuisse in natura, cum mens nostra necdum esset Ante enim omnem limitationem intelliguntur istae veritates; tunc tamen mens nostra nondum esse intelligitur. Art. So. Non aeque pud omnes isto nomine digniae Haec . .
quod longum est non est nihil communis notio est apud omnem hominem non nimis praejudiciis suis occoecatum. Apud multos nihilo minus non est communis notio, nec propositionem illam satis clare et distincte percipiunt; unde et quidam de illa dubitant, quidam etiam absolute falsam esse pronunciant. sui forte uersantur etc. Sicut illa communis notio, quam adferebamus modo adversatur praejudicatis opinionibus de vacuo. Art. I. Alias ero omnes non nisi se concursus Dei etc. Aliae enim omnes sunt limitatae limites autem etiamsi rem finitam faciant, necessario tamen praesupponunt rem infinitam Limes enim quod Scholae parum videntur observasse tam necessario excludit aliquid,
quam includat et finiat aliquid ; quod fieri non potest sine infinitudine. Necessum est enim, aut in limitibus ipsis hoc posito in infinitum progredi si nempe quod exclusum est, rursum semper atque semper limitatum sit), aut simpliciter rem illimitatam seu infinitam esse et siquidem prius illud supponatur, equidem posterius hoc consequetur:
413쪽
nam ablatis limitibus, res manere intelligitur utique illimitata. Ita ut majus argumentum Infinitudinis vix esse possit, quam ipse limes seu finis. Art. sa. Non potest substantis primum animo erit ex hoc ololRatio substantiae in re aliqua pertinet ad rei istius proprietatem nam susticere se solo, vel non indigere alio ad exsistendum, non est primum attributum rei, sed sequitur ex attributo anteriori puta quod cogitet, vel quod extensa sit; inde enim sequitur ergo non indiget
alio ad exsistendum. Ex quo patet, substantiam non esse genus ad mentem et corpus, seu ad spiritum et corpus ut Scholis visum est , adeoque illam vocem non esse abstractiam, ut loquuntur, sed denomi-nstrasm. Nec refert quod utrique commune sit, quia hoc etiam obtinet in illa voce inersum, quam tamen nemo Logicorum ad genus retulerit. Ex quo sequitur praeclarum hoc monitum, non esse Philosopho agendum primo de Ente, de substantia, et similibus universalium gradibus ad summum enim sunt proprietates, de quibus post agendum est, cum scilicet de Essentia dictum est aliquando etiam
merae denominatio ues externae ab intellectu nostro et ejus modis desumptae). Primum igitur de corpore et de mente agendum erat, etiam ubi methodo scholastica rem conficere decreverant. Art. 53. Praecisus proprietas, quσe etc. constituit Proprietas late dicta nam Scholae alioqui distinguunt inter essentiam et proprietatem. Essentio est attributum necessarium et primum proprietss, necessarium et secundum. Accidens est attributum non necessarium sed contingens subjecto suo. Primum vocatur illud attributum, cujus non datur ratio per aliud attributum ejusdem subjecti. Unde rotunditas est essentia globi, nam et necessaria globo est, et non datur ratio ejus per aliud attributum globi facile autem mobile est proprietas globi etiamsi enim necessarium sit attributum, datur tamen ejus ratio per rotunditatem, quae est aliud attributum globi jacere autem in angulo est accidens globi etiamsi enim hoc attributum etiam primum sit in globo(non datur enim ejus ratio per aliud attributum globi , tamen non est necessarium globo, ideoque nec ad essentiam, nec ad proprietatem ejus pertinet. Sic etiam extensio est essentia corporis, in sibilitas est ejus proprietas di id hic et nunc est ejus accidens. Oportet enim in scientiis semper ad essentiam ascendere, seu ad illud attributum,
414쪽
quod ita necessarium est subjecto, ut non sit ratio ejus assignabilisper aliud attributum subjecti non vero aut in accidentibus aut in proprietatibus subsistere. Art. St. Nec quicquam etiam in eo esse fingamus Fit hoc nimis quam saepe, ut divinae deae quaedam affingantur aut detrahantur. Quia enim Deus est summe perfectus, multi ea Deo dederunt, quibus ipsi gaudebant, aut detraxerunt quibus ipsi dolebant. Ut Poetarum fabulae per summam impudentiam atque blasphemiam Deo libidinem et nefarias voluptates adscripserunt Epicurus, quod libenter curis vacaret et sibi viveret, Deo providentiam et praeordinationem abotulit; et sic hodieque in superstitionibus multa saepe ad aliorum terriculum et suum quaestum Deo affingunt multi. Art set. Alia funt in rebus ipsis U. g. extensio, motus, figura, quies, in corpore cogitatio, affirmatio, etc. in mente. Alia Nero in nostra tantum cogitatione Ut color, calor, et reliquae patibiles qualitates hae enim sunt in sensu et non in rebus, quas
extrinsecus denominant), item genus, subjectum, praedicatum, proprietas haec enim sunt in intellectu, et non in rebus, quas extrinsecus denominant .
Art. s. uo inter se similio funt Utimur ergo eadem idea,
quia inter se similia sunt. Proinde universalitas prius videatur oriri ex re ipsa, quam ex nostra dea res enim ante similes sunt, quam
eadem a nobis de repraesententur.
Eodemque modo cum sectamus etc. Nota haec exemplast sunt enim pulchriora longe ac illustriora quam quibus Scholae utuntur, quibus hic semper animal genus), homo species), rationale differentia , risibile proprietas , albus accidens). Sed aliquid dandum est Scholis: quaerunt enim pro Categoriis et Syllogismis suis apud rudem discipulum potius brevia et e trivio ac sensibus petita, longoque usu jam recepta, quam vera exempla. Et alioquin ipsi saepe fatentur saepe exempla sua fere similitudinaria esse, et in his veritatem non requiri,
Eo erit in iis accidens Accidens duplex est internum quod est modus sui subjecti ut motus aut quies corporis et externum quod etiam extrinseca denominatio in Scholis appellatur ut foOsri, respectu corporis duri, permeari, respectu corporis fluidi . Fiuntque
415쪽
accidentia proprietates dum potentialiter exprimuntur ut mobile est proprietas corporis,os abile est proprietas corporis duri, permesbile, fluidi. Ex quo patet, etiam inter proprietates alia internas esse, alias quodammodo externas Sed hoc bene notandum est, extrinsecam denominationem semper aliquid etiam interni importare, licet non tam principaliter ut o pabile aut palpari licet principaliter importet sensum aliquem, tamen secundario importat certam constitutionem ipsius corporis, unde contingat ipsum palpabile esse. Sensus ille externus est subjecto ad quod ibi comparatur, dispositio seu constitutio illa interna. Sic etiam cognoscibile et conceptibile denominatio externa est, quatenus cognitionem dicit quatenus vero condicionem aliquam(id est assectionem ob quam subjectum cognoscibile sit, importat,
eatenus etiam aliquid internum dicit. Quod bene notandum est usui enim nobis erit infra ubi de sensibus agetur. Art. O. Et hos fercipimus a se mutuo resuter distinctos ex hoc
solo Aegre ferunt Scholae hunc modum procedendi nostri Philosophi, qui ex intellectu nostro et modis nostris intelligendi ideis multa
concludit de rebus ipsis ut supra exsistentiam Dei ad art. Is et seqq., et parte a divisibilitatem corporis in infinitum ad art. O. et alia alibi, tum vero etiam hic distinctionem rerum ab intellectu nostro deducit). Perversum hoc esse dicunt, res ab intellectu nostro suspendere, cum potius contra intellectus noster et cognitio a rebus ipsis pendere debeat. Sed facilis est responsio. Etiamsi enim res extra nos non pendeant ab intellectu nostro, nec ideo sic sunt, quia sic esse a nobis intelliguntur tamen saepe ex intellectu et modo intelligendi nostro ducitur estica et invictum argumentum, quo res ipsas sic aut aliter se habere concludamus. Imprimis enim impossibile est, ut quod
cognitione nostra attingimus id est, clare distincteque percipimus , id nihil sit itaque semper hoc est aliquid, et hoc ipso etiam esse
posse clarissime intelligitur. Proinde quod hic proxime ad rem nostram facit , si possumus unam rem sine alia cognoscere, necessum est, ut sine alia illa sit aliquid, adeoque et sine alia illa exsistere possit, id est realiter distincta sit ab illa. Nota enim , distinctionem pertinere
ad potentias quod ipsi non videntur satis observasse) distingui enim nihil aliud est, quam posse esse sine alio, a quo distingui dicitur: jam autem poste seu potentia hoc ipso est quo esse potest ut adhuc
416쪽
OOAnnotata ante annotatum nobis fuit), et hoc ipso esse potest, quo cognosci potest. Quamvis autem in Theoria dissicultatem moveant contra hoc
Auctoris nostri principium quo cognoscere possum in otio, esse potest
sine alio Praxi tamen semper obsequuntur, quin imo latius saepe extendunt quam par est, existimantes enim subinde realiter distingui, quod sine altero considerari existimarique potest, etiamsi sine illo cognosci non possit. Nec enim alia de causa atomos et lineas et superficies tanquam partes in corpore constituerunt, quam quod observaverint, posse se ista considerare abstractim a corpore, quod non esse satis animadvertere etiam debuerant ad distinctionem, sed ulterius requiri, ut sine alio cognosci possit. Ac etiamsi supponamus Deum Uni se conjunctio non tollit diversitatem blarum est; sed cavendum ab isto nomine unionis, quod unitatem aliquam sonare videtur. Erramus autem saepe propter nomina nostra, vide infra art. q. Art. I. Non possumus Lice die a modum intelligere sine ipsa Sequitur quidemst possum A sine si intelligere, ergo potest A sine B esse,
ut modo art. o. videbamus; sed dissicultas est, ut apparet, non levis, an eodem modo sequaturri non possum intelligere B in A, ergo
non potest esse sine A. Si enim ex data consequentiari possim Aconcipere sine B ergo A potest esse sine , velimus elicere hanc consequentiam ergo si non possum A concipere sine B, A non potest esse
sine si male et captiose argumentabimur, committentes fallaciam antecedentis ut Logici vocaverunt et perinde facientes, ac si ex data consequentiari cogit si ergo est, inferremus et non cogitiat, ergo non est.
Contra enim faciendum erat ut Logici demonstrant): si cogitat, est ergo, si non est, non cogitat; et similiter, si A soles concisi sine ,
A potest esse sine B ergo, si A non potest esse sine B, A non potest
concipi sine L. Haec enim est legitima deductio, non vero illa superior. Oportet igitur videre, num axioma illud per se subsistat quod non
potest concisi sine alio, non potest esse sine alio, independenter scilicet ab illo suo potest concipi sine octo, sole esse sine alio, quod axioma
ad art. 6o satis demonstravimus. Et imprimis hic dissicultas occurrit, quia non, sicut quod concipimus est, ita quod non concipimus, non est. Nec enim hoc persuadere nobis possumus, nisi intellectum nostrum infinitum esse crediderimus et alioqui multa sunt, quae com
417쪽
gitatione nostra secundum se non attingimus id est, clare distincteque non cognoscimus), ut satis patet ex annotatis ad art. S. Igitur etiamsi unum me alio concipere non possimus, non inde statim sequetur, unum illud sine hoc alio esse non posse. Adeoque fundamentum modalis distinctionis quae in hoc cardine vertitur infirmatum esse videbitur. Huic dissicultati sic respondeo, inter modaliter distincta, nos modum agnoscere non mere privatione aut negatione cognitionis, qua non cognoscamus illum sine suo modificato, sed positiva cognitione, qua clarissime videmus, illum sicut sine modificato suo concipi non potest a nobis, ita nec sine illo in se ipso esse posse. U. g. non tantum intelligimus, nos motum sine extensione seu longitudine aliqua cogitare non posse, sed simul etiam clarissime animadvertimus, sicut illum sine extensione excogitare non possumus, ita ipsum sine extensione seu spatio etiam esse non possest in hac autem claritate nostra falli non possumus per art. o. Ita c. ut in agnitione distinctionismodalis non tantum concurrat conscientia, qua conscii nobis sumus impotentiae nostrae ad cognoscendum modum fine suo modificato, sed insuper communis quaedam notio in qua falli non possumus juxta art. So.), qua clarissime videamus, modum illum sine suo modificato esse non posse. . . proposito motu et spatio, non tantum conscii nobis sumus, non posse nos motum sine spatio cognoscere, sed intervenit etiam haec communis notiori motus sine longitudine, super qua flat, esse non potest quae non minus communis notio est quam si et tris quinque esse. Conscientia igitur illius impotentiae invalidum argumentum suppeditati sed communis illa notio firmissimum. Ut figura et motus, etc. Forte existimet aliquis, etiam inter haec exempla reponendum esse sensum, comparatione facta ad corpus. Nam lumen v. g. non possumus cogitare sine extensione possumus autem extensionem cogitare sine lumine videbitur ergo lumen modus corporis seu extensionis esse per definitionem modi hic implicite traditam. Huic objectioni occurrere incepi in annotatis ad art. s. circa finem. Lumen enim idem est de reliquis sensibus, seu patibilibus qualitatibus, ut in Scholis vocantur spectat etiam ad extrinsecas denominationes; unde duo dicit, alterum quidem extrinsecum iis quae luminosa appellantur, nempe certam illam affectionem nostram seu speciem, qua cum perfundimur, lumen videre nos dicimus alterum
418쪽
Annotata autem intrinsecum, nempe condicionem illam affectionemque corporis,
quae in ipso requiritur, ut illum sensum speciemque luminis in nobis excitet. Quoad posteriorem illam partem, lumen sicut me corpore cogitare non potest, ita et revera corporis etiam modus est sed quoad priorem partem, quam principaliter dicit hinc enim extrinseca denominatio est , et potest esse sine corpore, et etiam cogitari. Posterior ero etc. Haec posterior distinctio modalis non famose intelligitur. Itaque dum simpliciter de distinctione modali loquimur, solet illa tantum intelligi, quae est inter modum et modificatum ejus, id est, inter id quod sine alio concipi non potest, et id quod tamen sine ipso concipi potest. Art. a. Vel inter duo tolio attributo Scilicet inter duo attributa, quae sola consideratione inter se disserunt, qualia sunt accliti et
decline in monte. Cum enim haec unum revera idemque sint attributum, differunt tamen consideratione nostra: nam acclive ascendenti superandum est, descendenti per declive iter est; alioqui una eademque linea sunt a pede montis ad verticem ducta , sicut eadem via est Leida Hagam et Haga Leidam. Operae pretium igitur videtur, ut dicamus in quo consistat ista consideratio circa illam enim multi
committuntur errores, dum facile existimant, ea quae consideratione
multum disserunt, revera inter se diversa esse et realiter distincta. Ac si existimarent, viam Haga Leidam aliam esse a via quae Leida Hagam ducit, eo quod illa Hagiens Leidam petenti, haec Leidensi Hagam petenti tenenda sit, et non contra Equidem res ista exemplis, et notis quibusdam, quibus inter loquendum utimur, felicius longe quam definitione aliqua logica clarescit; res enim illae, quas noni de aliter tantum, sed formaliter in nobis ipsis habemus, non indigent nisi agnitione mentis, et admonitione per notas et exempla, ut agnoscat impendatque se iis, quae aliquando ipsamet sponte sua exercet. Exempla considerationis jam aliquot attulimus quibus et
hoc adde, cum inter profunesum, situm, et crossum, itemque inter longum et latum, etc. distinguimus, dicentes . . mare naviganti profundum esse, urinatori altum, et si ex adverso spectetur, crassum. Notae vero considerationis sunt ut, usi enus, inguraratum, guss, etc. liis enim vocibus utimur, dum consideratione nostra quaedam distinguimus. V. g. longumsus longum non habet latera item moenia
419쪽
sunt contra hostem, sed moenis ut decli is non sunt contra hostem; mons gustenus eo diis non dissiculter ambulatur, etc. Hinc etiam ratione seu consideratione distinguentes quaedam, dicimur praescin ere et obstrahere unde etiam praecise et conceptus proecisis us Vulgo et in Scholis nota sunt . . . cum dicimus longum qu sic non habet latero, praescindimus seu abstrahimus longitudinem a latitudine: itemque moenis quatenus declinis non faciunt contra hostem, abstrahimus declivitatem ab acclivitate, et ita porro Bene autem hic Observandum est illud Philosophorum axioma Abstrahentium non est
mendacium id est, abstrahentes versantur circa rem veram, quae revera in natura rerum subsistit, etiam non sic limitata prout ad considerationem pertinet. Unde nec lineae, nec puncta, nec superficies in corpore sunt res fictae, sed res verissimae, abstractae tamen a corpore, et non tali pacto ut a consideratione limitatae sunt, exsistere valentes Saepe quae consideratione differunt, diverso usus habent ut acclive moeniorum contra hostes, declive pro nobis et non contra illos facit longum in ulna ad metiendum facit, latitudo huc non pertinet punctum inter sphaeram et planum ad tactum facit, linea, superficies, crassities, huc non conferunt. Quod cum sit, magnopere cavendus est error facile enim putantur diversa esse realiter quae diversos realiter praebent usus, et in his frequentissime populus atque Scholae decipiuntur. Hunc igitur errorem ut caveamus, habendum hoc est in memoria, nunquam esse distinctionem realem, quando unum sine altero cogitare non possumus. Interest enim multum inter cogitationem et considerationem . et saepe quidem, quae a mutuis considerationibus secludere possumus non possumus a mutuo conceptus ecludere ut in exemplis jam allegatis manifestum est. Memini quidem me alibi Merito nam distinctio rationis semper respicit aliquam distinctionem modalem. Oportet enim fundamentum esse in re hujus distinctionis unde et Scholae distinguunt inter distinctionem rationis ratiocinatae, et distinctionem rationis ratiocinantis: quod illa cum fundamento in re sit, haec sine tali fundamento); hoc autem fundamentum sumitur ex aliqua distinctione modali. Sic acclive atque declive distinguimus penes ascensum et descensum;
puncta lineas, superficies, etc. penes tacitim terminationemque corporis, quae sine motu non intelliguntur. Atque ita de reliquis semper
420쪽
Annotata mentem ad modos aliquos reales reflectimus, quotiescunque distinctionem rationis ratiocinatae exercemus, seu quaedam consideratione
nostra distinguimuS. Art. 63. Ut constituentes sturos etc. Attributum essentiale seu essentia dicitur constituere uum subjectum; sic globum constituit materia et certa terminatio seu figura, quae rotunditas vocari potest; proprie tamen attributum essentiale ultimum, et quod a nullo alio essentiali supponitur, dicitur constituere naturiam subjecti, et quia simul subjectum diversum facit ab aliis vocatur in Scholis disserentia constitutino. Si rotunditas proprie globum constituit; non ita materia, quia haec prior est; et prius est, extensum esse quod ad materiam spectat), quam hoc aut illo modo terminatum esse, quod ad rotunditatem pertinet. Contingit autem subinde, ut attributum essentiale ultimum solum sit, et non habeat aliud se prius, adeoque et unicum sit quo casu res constituta essentialiter implex dicitur ut corpus, item mens essentialiter simplicia sunt corpus enim unicum hoc habet attributum essentiale, extensum, et similiter unica essentia mentis est, nempe cogitatio. Ponunt quidem Logici etiam Ens et Substantiam inter attributa essentialia horum subjectorum; quod in illis forte reprehendi non debet; non enim considerant hasce res propter se, sed quatenus serviunt formulis quibusdam conficiendis, quae ipsis instrumenta sciendi vocantur. Hic vero, ubi res eas secundum se consideramus, nihil tale admittendum est; nam revera et Ens et Substantia ipso corpore atque mente posteriora sunt ut proinde nihil essentiale sit in corpore praeter extensionem, nihil in mente praeter cogitationem. Ex quo et illud notabile sequitur, corpus non proprie extensum seu extensionem habere dici, sed extensionem proprie dici debere cum enim praeter extensionem nihil habeat jam non tam habere extensionem, quam ipsam extensioncm esse dicendum est. Et idem est de cogitatione respectu mentis mens enim, cum rigide loquendum est, non tam cogitat, quam est ipsam et cogitatio.
Nonnullo enim est, cultos in obstrahendo etc. Quando duo aliqua,
quae consideratione differunt, natura sinu sunt, tunc utrumvis ab altero abstrahi facile potest ut declivitas ab acclivitate, et contrari profunditas ab altitudine, et contra Quando vero alterum eorum prius, alterum natura posterius est, tunc prius quidem abstrahi a posteriori