장음표시 사용
401쪽
quicquam); hoc autem causam physicam et realem non agnoscit, cum sit mera negatio. Quod de imperfectione in genere, facile etiam de peccato intelligitur, quod et ex imperfectione nascitur, et imperfectio non minima est. Art. ag Ismbero, etc. Hactenus Deum, ejus attributa, et inter haec exsistentiam ejus deprehendimus potest, si cui hoc arridet, idem expediri. Nempe dubito, cogito, sum adeoque sum mens limitata limites per intellectum tollo, non fingo, non facio rem Ovam, sed veterem detego, invenioque mentem illimitatam ex qua facile, primo quidem aeternitas, deinde reliqua Dei attributa sequuntur.
Optimam philosophandi iam Hactenus ergo de Deo ut in se est;
nunc, quo pacto veram Philosophiam ex ipso deducere possimus, dispiciendum est. Conemur Conatus est Auctor, et feliciter etiam assecutus primum detegendo regulas Philosophiae, et limites humani intellectus, quos ex essentia divina colligit quatuor sequentibus arti. Secundo, ex eadem essentia deducendo, in clare et distincte perceptis nos falli non posse,
arti. O. O. etc. hinc omnem operam adhibendam, ut clara ab obscuris in nostris cogitationibus distinguamus, quod egregie exsequitur art. p. et plusculis sequentibus Tertio, regulas motus deducendo ex natura Dei, adeoque totum hunc mundum, omnesque ejus partes ex eodem fonte derivando, quod videbimus parte secunda
circa S. 36. et sequentes. Ita ut merito Philosophia ejus et omnis vera Philosophia talis esse debet non nisi Theologia sit, quae Deum
pro fundamento habens inde res omnes creata deducit.
Deum suctorem rerum esse, etc. Haec est capitalis regula philosophandi, ex qua re sequentes facile deducuntur. Primo Revelationem et esse posse, et quod revelatum fuerit, accipiendum esse. Secundo, Infinitum, et indefinitum, qua infinitum est, non posse comprehendia nobis, nihilque curandum de iis quae comprehensionem illam supponunt. Tertio, articipium consiliorum divinorum, finiumque quos sibi praestituit, non debere nos arrogare nobis. Art. as. Aliquid re elet Revelatio pertinet ad res quae naturales ingenii nostri vires excedunt. Excedere vero illas vires dicitur, quod
a nobis clare distincteque apprehendi non potest et dico opprehendi, quia etiamsi forte sic comprehendi non possit, non ideo vires ingenii
402쪽
strabamus, potest tamen a nobis clare distincteque apprehendi, ut ibidem Eorum vero, quae vires ingenii nostri excedunt, quaedam quoad modum tantum, quaedam quoad substantiam suam excedunt eas vires. Sic humana nostra condicio quae in eo versatur, quod in corpus agamus et vicissim ab illo patiamur, vide Ethicam nostram de Inspectione sui), quoad substantiam suam, non egreditur vires nostri ingenii, satisque novimus nos homines esse et sed quoad modum, quo et mens in corpus et corpus in mentem nostram agat, plane excedit vires nostri ingenii, et neutiquam potest a nobis clare distincteque apprehendi, vide Ethicam ibidem. Sed vero mysterium Incarnationis non tantum quoad modum, sed etiam quoad substantiam excedit vires nostri ingenii. Haec igitur tantum pertinent proprie ad revelationem; nam quae quoad modum suum tantum excedunt ingenium, illa pertinent ad lumen naturae nec enim sub revelatione divina credimus nos homines esse, sed id lumine naturali manifestissime intelligimUS. Non recusabimus illo credere Potest ergo esse revelatio hoc ipso, quo potest esse res quae non tantum quoad modum quales esse plures constat evidenter ipsa nostra conscientia), sed etiam quoad substantiam suam vires excedit ingenii humani Quae res, si Deus illam esse dixerit, non recusabimus illam firma fide acciperes plus enim ille quam nos de rebus illis scire potest et debet, nec fallere nos
unquam potest. Ousmagis non clare intelligamus Eliam, cum Deus revelavit rem aliquam, non facit illam revelatione sua claram, sed tantum certam. Non enim revelatur res per hoc, quod ex serie revelationis transferatur in lumen naturae, sed mere per hoc, quod etiamsi obscura
nobis sit, nec illam apprehendere clare et distincte possimus, esse tamen sciri possit et firmiter credi debeat, eo quod Deus esse dixerit. Art. 26. D putationibus de infinito Vetantur disputationes de infinito, tales nempe quae comprehensionem infiniti supponant vel inferant ut manifeste vincit ratio quam Philosophus subjungit et
exempla quae subjicit); alioqui enim de infinito, ut apprehendi a
403쪽
nobis potest, et merito disputatur, et ipse jam de Deo agens, nosque in annotatis ad ipsum multa de infinito disputavimus. Ac comprehendere conari Ibi diserte, mentem suam hanc esse quam diximus, ostendit. Esset etiam infinito Clare haec quaestio supponit comprehensionem infiniti nemo enim medium determinare potest istius rei, quam non
Sit sorbet impar Haec etiam determinatio clare supponit comprehensionem numeri infiniti de numero enim dici nequit, par ne sitan impar, nisi totum mente pervolveris et comprehenderis, Ut Otissimum est bene consideranti. Et talis Si constituerimus spatium sive corpus quaquaversum indefinite extendi ut omnino constituendum hoc est), non curabimus respondere iis, qui redarguere nos volentes, petent an in linea hinc in orientem in infinitum procurrente plures sint partes determinatae(puta ubitales priores quam posteriores. Plures debere agnosci priores quam posteriores, sic videbuntur evincere quae prima est, et hic est in ista linea pars cubitalis, illa quidem prior, et nulla alia posterior est in hac linea seliquae quae sequuntur, posteriores quidem hac, sed priores alia aliqua, nisi velis fateri ultimam aliquam, adeoque et finem in ista linea, quam infinitam esse praedicaveras . Si plures priores quam posteriores esse dixeris, absurdum arguent, et prius aliquod sine posteriori concedendum tibi esse convincent; sin vero non plures priores quam posteriores partes esse dixeris, evincent, sicut aliqua est prior et non posterior in hac linea, ita debere aliquam esse posteriorem et non priorem, id est, postremam seu ultimam, qua agnita sinis habebitur in ista linea infinita. Hi atque similes, quibus
Scholae tam delectantur, discursus omnes peccant contra hanc Verae
Philosophiae regulam supponunt comprehensionem infiniti, quae nobis, utpote finitis, prorsum impossibilis est. Ut interim sophismatis istis, quando iis urgeri te contingit, expedire te etiam cum bona populi gratia possis, noli sophistae tuo unquam permittere illas in infinito
nomenclaturas omne, totum, reliquum hae enim manifeste supponunt(quod rudes etiam non dissiculter intelligent sinem ab intellectu nostro circumscriptum rei cui tribuuntur. His ei denegatis nomenclaturis, necessiim est ut obmutescat, incipiatque hoc videre, quod
404쪽
An notata vera Philosophia hic docet, non esse disputandum de infinito tali disputatione, quae comprehensionem infiniti importet. Art. 28. Nulla unquia rotiones orane Contra quam verae Philosophiae regulam saepissime peccant Scholae, quibus nihil decantatius, quam hoc sectat ad ornutum uninersi, item hoc secistis commodi- istem humani generis. His enim duabus rationibus a fine petitis, utuntur ad probandam exsistentiam multarum rerum. Sic probant, elementum ignis exsistere sub concava coeli Luna, nam spectat ad Ornatum et complementum hujus mundi, ut sicut reliqua elementa singula se congregant in locum aliquem sublunarem, in quo vasta mole et numero suarum partium consistant, ita et ignis, qui et ipse elementum est, hoc etiam agat. Sic etiam, cur noctium et dierum vicissitudines sint, non dubitant hanc afferre ratione, ut commoditas sit humano generi, dum quietis ac laborum, somnii atque vigiliae alterna sunt tempora. In quibus omnibus rationibus nihil est Philosophi Philosophus enim petit, unde res sint, ex quo bene intellecto facile deinde colligit, quem usum praestent, quod ultimum ad finem pertinet. Sic noctium atque dierum vicissitudimes docebit a motu esse, quo Vel terra convertatur, vel coelestia circa ipsam ex quo quae commoditas, aut saepe etiam quod incommodum nobis oriatur, in parvo habet hoc enim extra philosophiam est. Similiter, si elementum ignis ibi exsistere deprehenderit, petet unde non autem concludet, ipsum ibi exsistere, ex ratione tam frivola. Ut ejus consiliorum porticipes Summum ejus consilium seu ultimam intentionem Dei non ignoramus nempe Deus omnia facit propter se. Faciendum enim est in gratiam ejus quod bonum est(nam in gratiam mali, qua sic, ne agere quidem possumus tantum abest ut hoc liceat): Deus autem est bonus, imo ipse solus bonus
est seu perfectus ut ex de ejus satis vidimus), facitque id semper quod faciendum est alioqui quo modo bonus P) igitur necessaria consequentia agit semper propic se et sui gratia. Ex quo ipso satis apparet illa scholastica ineptia ut levissime dicam, impietas enim
etiam hic latet aliqua), philosophemata sua circa res naturales a fine deducentium et praesertim a commoditate hominum aliarumve creaturarum. Deus enim hanc proprie nunquam intendit cum solus
sinis ultimus proprie sub intentionem cadat , itaque per accidens se
405쪽
habet illa commoditas ad Dei summam ac ultimam intentionem; adeoque nec ex illa intentione unquam deduci aliquid circa res naturales earumve exsistentiam potest.
Ouamdiu nihil contrarium Nihil, inquam, alienum nam sic saepe
sumitur illa vox contrarium, praesertim in linguis vernaculis , seu nihil excedens illud lumen, ut art. S. Auctor dixerat impossibile enim est lumini naturali divinam revelationem contrariari. Nam contrariorum alterum necessario falsum est jam vero nec Deus revelare falsum aliquid, nec lumen naturae ullum unquam objectum attingere potest, quod non sit verum, quatenus ab ipsa attingitur, ut Auctor
Art. s. Nisi ex malitiobe metu te. Ex malitia in iis, qui ipsa fallacia et aliorum deceptione gaudent; ex metu et imbecillitate in iis, qui vel sibi vel aliis, vel iis etiam subinde ipsis quos decipiunt, consulere, nisi decipiant, non possunt. In quo postremo gradu qui proxime ad veritatem et perfectionem accedit sunt medici, parentes, paedagogi, ad aegros suos, filios, alumnos, quos saepe tali pacto decipiunt, comparati Atque hinc merito dictum est Deo proximus est, qui noxii per impossuram dare beneficium. Sed quidem in his omnibus absolute imperfectio ad minus imbecillitas; et si satis potentes essent, possentque aperto marte, id quod fraudibus et deceptione jam consequuntur, obtinere, urique fraudibus abstinerent Deus igitur non decipit, non ut vafri non est malus , non ut medici, ut Parentes, etc. qui decipiendo bene consulunt ipse non est imbecillus).Art. o. uotenus ab ipso attingitur Implicat plane etiam sine aperta illa relatione ad Deum, ut cognitio nostra attingat aliquid non Verum, seu aliquid quod non est vera res; nam esset nihil, et hoc ipso non attingeretur. Nihil enim non attingitur, ne quidem mente,
seu ut loqui aliqui solent attingitur non attingendo sicuti nullum
in aere puro nos colorem aut lumen videre, seu nihil nos ibi videre, non videndo videmus. Exemplo etiam picturae res illustrari aut certe familiarior reddi poterit haec comparata mere ad id quod repraesentat, nunquam falsa est; nam . . si pictor Caesarem depinxerit seu ex intuitu ejus picturam suam confecerit, haec pictura per se et suapte natura referetur ad Caesarem , si pictor bene assecutus fuerit suam exemplar, aut alium aliquem hominem si aberraverit, aut forte
406쪽
Annotata ad monstrum aliquod humanum, si valde imperitus fuerit pictor nec refert, usquam gentium sit fueritve id ad quod pictura ista sic naturaliter refertur; nam saltem esse potest hoc ipso quo repraesentative attingitur, cum nihil attingi nullo modo positivo possit . Haec igitur pictura sic relata decipere non potest, refertur enim ad id quod vere
Ouin et aliae omnes dubitandi causae Nimirum nec intellectus nos decipiet, nec sensus qui art. . et S. suspectati). Cum enim hi non sint aliud quam repraesentationes, dummodo referantur ad id, ad quod per se et suapte natura referuntur, nullum erit errandi periculum; sicut patet exemplo picturae, quod modo adferebamus. Art. I. Non tam illos ob intellectu Intellectus instar picturae est, quae semper vera est, quamdiu sibi relinquitur, aut tantum refertur ad illud, ad quod illa suapte natura refertur. suom oboluntate Voluntas habet se instar pictoris, qui picturam suam subinde refert ad aliud, quam ad quod ipsa natura sua refertur. Ut Caesarem depingere volens, alium quem depinxit ad quem alium si ipse picturam suam referret, sicut illa suapte natura refertur ad alium illum, utique non erraret jam vero errare dicitur, quia ad Caesarem refert. Unde error omnis in pictore, in pictura ipsa tantum VeritaS.
Art. a. A rmare, negare Haec Scholae semper dederunt intellectui Cartesius restituit voluntati, cui et debentur. Nam ultra perceptionem repraesentationemve reperitur in his modus aliquis tendendi in objectum, in affirmatione quidem annisus, in negatione vero renisus ut totidem verbis Scholae antehac docuerunt); qui modi manifeste non pertinent ad repraesentationem aliquam ut ipsi male tribuebantur , sed ad voluntatem, cujus est tendere, ut vel ipso verbo admoneri debebant Scholae. Dubitore Dubitare formaliter non est aliud quam, re aliqua proposita, duplicis ignorantiae conscientiam habere circa utramque partem contradictionis. Proposita v. g. acri rens moris fiant numero pari, hoc ipso dubito, quo conscius mihi sum nescire me an sint, et nescire me an non sint numero pari. Ex quo clare patet, dubitationem formaliter pertinere ad intellectum. Sed loquitur artesius de dubitatione
illa, quam populus magis intelligit, quae in animi pendentia consistit,
407쪽
quae dubitationem proprie dictam saepe consequitur haec enim clare ad voluntatem pertinet. Art. 33. Modo tantum nihil plane de ipso inirmemus ne negemusJUt picturam intuentes, nec referentes illam aliquo, sed contenti relatione quam suapte natura habet pictura, non errant.
Cum id tantum inrmamus etc. Sicuti qui in casu posito ad id ipsum referunt picturam, ad quod ipsam vident suapte natura referri. Sed tantummodo cum etc. V. g. videntes domi alicujus picturam, referamus illam ad herum existimantes ipsum repraesentari), quem tamen de facie non sitis novimus aut aliter obscura nobis sit ista
Art. g. vilicondum Judicium, seu secunda mentis operatio ut
in Scholis vocatur), differt a prima mentis operatione, relatione voluntatis quae assirmatio negatiove vocatur . In prima enim mentis operatione solum est repraesentatio et naturalis relatio istius repraesentationis ad objectum seu repraesentatum huic succedens secundamentis operatio habet insuper relationem, qua voluntas refert repraesentationem ad aliquid, quod vel idem est cum eo, ad quod naturaliter referebatur repraesentatio, vel diversum; et siquidem diversum,
error est hoc ipso in judicio. Multis enim possumus ossentiri Exemplum habes ari praecedenti. Art. 35. Estque emper nolis nito Comprehensio intellectus nostri
admodum finita est; nunquam extendit se ad rem infinitam clara apprehensio nostri intellectus etiam valde finita est. Multa sunt quae quoad substantiam non clare apprehendimus, vide annor ad art. S. Tandem apprehensio confusa et obscura nostri intellectus infinita quidem est, sed bene notandum est, id quod obscure tantum et confuse apprehenditur seu repraesentatur, revera et proprie loquendo non repraesentari Sicut pictura quae silvam repraesentat, aliquatenus arbores, confusius folia, et adhuc confusius horum venulas repraesentat quae vero sic confuse repraesentat, proprie non repraesentat. Et notandum est, obscuritatem cognitionis non pertinere ad ipsam cognitionem, sed tantum esse denominationem externam, ei a relatione voluntatis nostrae superadditam. Omnis enim cognitio sibi relicta et secundum se nude spectata est clara quod exemplo picturae iterum explicare conabimur. Nam in pictura illa silvae, quod confusum et
408쪽
Annotata obscurum dicebamus nempe ramos, folia, etc.), id tantum est obscurum, cum ad certa ista objecta refertur cum vero refertur ad id quod vere attingit et repraesentat pictura v. g. miscellam aliquam viridium et subnigrarum rerum , est omnino clara, nam clare illa
Voluntas ero infinito Voluntatem nostram extendere se ultra intellectum id est ultra clare cognita nam obscuritas, ut jam vidimuS, non pertinet ad ipsum intellectum seu cognitionem), tam est manifestum quam cognitiones aliquas nostras obscuras esse. Fiunt enim obscurae, non relatione intrinseca et essentiali, sed externa, et quidem a voluntate nostra dependente, cum illa refert cognitionem ad id, quod ipsa revera non attingit. Ex quo etiam patet, in omni obscuritate quodammodo errorem aliquem esse. Vel immensae illius quae in Deo ess Possumus enim voluntatem nostram cum divina voluntate conformare quo facto, idem velle quod Deus vult intelligimur. Non perinde possumus intellectum nostrum cum divino intellectu quadrare, ut perinde idem quod Deus intelligit intelligere, et omnisci esse videamur.Art. 36. De ratione intellictus creati, ut sit finitus Itaque si perimpossibile Deus alicui creaturae intellectum infinitum daret, non daret, sed retineret sibi. Quamdiu enim limes non est, tamdiu solus Deus agnoscitur voluntas vero nostra infinita quodammodo est et recte quosin modo, non enim absoluten cum voluntas absolute infinita necessario supponat intellectum infinitum.
Art. I. Ac summo quaedam in homine serfectio est Innuit Philosophus, quod si voluntas nostra non pateret tam late, nec extendere se ultra intellectum nostrum posset, voluntatem nostram non fore liberam; et merito Cum enim intellectus noster restrictus et finitus sit, si voluntas non pateret latius, esset etiam ipsa restricta et nihil autem tam libertati ossicit quam restrictio. Etiamsi vero voluntas divina non exserat se ultra intellectum suum, non potest tamen ideo aut restricta aut minus libera cogitari, eo quod intellectus ille paritersit infinitUS. Art. 38. Et quamnis tantum Deus se sicacitatem etc. Unus supererat modus, quo voluntas creata, id est, cum intellectu limitato conjugata ei feratur extra aleam errandi si nimirum tanta perspicacitas
409쪽
a Deo indita sit isti intellectui, ut quotiescunque ad limites suos appellit, eos statim agnoscat clarissime Tunc enim voluntas nunquam eos poterit transilire, cum impossibile sit de eo judicare aliquid, quod
clarissime agnoscimus nos ignorare. Si quae ergo rationalis creatura hoc lumine gaudeat, cum summa libertate evasit omne erroris periculum potest enim talis voluntas absolute se efferre ultra intellectum(in quo consistit essentialis creaturae libertas , sed nunquam se efferet, et constantissime nolet unquam se efferre ultra limites, quos intellectus sibi circumdatos habet. Nec quemadmodum inter nos homines etc. Poterat ergo Deus nos, si voluisset, erroribus omnibus eripere, si tale lumen intellectui nostro indidisset et fors eripiet nos aliquando, et eximet erroribus tali pacto ut pie Christiani). Id tamen non fecit; cur non Nihil respondeo, per legem tertiam supra art. 28. Non, inquam, arrogo mihi participium consiliorum Dei. Art. O. Ouod non iante etc. praeordinatum Respectu nostrum praescientia et praeordinatio in Deo dicuntur, nam respectu ipsius Dei tantum scire et ordinare est omnia enim sunt ei praesentia. Quod manca aliqua similitudine conabimur explanare. Sit speculator in turri; infra viator ex hospitio suo discedat e porta exeat, paulum progressus in latrones incidat post maceriam aliquam latente S. Haec omnia viatori successiva aliaque ei ex aliis obtingunt, speculatori quodammodo unum omnia et simul Sic Deus omnia simul et videt et ordinat et exsequitur, etiam quaecunque nos ipsi agere dicimur, quando mere respectu fit ad ipsum Deum et non ad nos. Cum enim nos respicimus, praescit et praeordinat, et in tempore exsequitur quae praeordinaverat. Art. I. Illis Nero nos expediemus Non aliter quam nolendo nos expedire, juxta regulam secundam verae philosophiae art. 26. Si enim aliter expedire nos vellemus, manifeste in hanc regulam peccaremus, cum illa conciliatio libertatis nostrae cum divina praeordinatione manifeste supponat comprehensionem omnipotentiae ejus. Quomodo enim et nos liberi esse possimus, et Deus nihilominus independenter a nobis
actiones omnes nostras, etiam quoad omnem earum modum positivum ac realem, decernere, statuere, et praeordinare possit ac debeat
quorum illud conscientia nobis notissimum, hoc scientia ex dea Dei
410쪽
An notata pariter notissimum), ille tantum novit, qui utrumque extremum hujus conciliationis, et penetrat intime, et comprehendit plene. Vide hic incidenter, quanta sit regularum istarum inter philosophandum utilitas, quae nos tot vanis studiis et speculationibus, in quibus frustra desudaremus, liberant. Hic sane obtinet illud divinum Magna pars sapientiae est, quaedam aequo animo Leue ignoriare. Art. a. Sed longe aliud est etc. Aliud est velle errare, aliud causam errandi velle aut periculum. Sicut aliud est morbum velle quem equidem nemo sanae mentis vult , aliud ingluviem et vagas libidines velle, in quibus causa vel periculum morbi est; sic ergo
etiam errare certe non volumus, volumus autem saepe assentiri iis quae non abunde percipimus quae non satis bene intelligimus in quo manifeste consistit causa et periculum erroris. Art. 3. Et quumilis hoc nulla rotione probiaretur, etc. Uerum est,
et ipsi experimur, cum clare aliquid apprehendimus, nos sponte ferri in assensum, nec posse dubitare quin ita faciendum sit jam vero id non solum impetu illo animi cui forte error aliquis subesse posset)constat, sed ratione duplici, utraque invicta Primum quod Deus decipere non possit secundo, quod cognitio relata ad objectum suum, quod naturaliter respicit, erroris particeps esse non possit. Vide annotata ad art. O.
Art. s. Vel casu tantum incidere in Veritatem Quo casu moraliter aeque turpes sumus, ac si errassemus; nam irrefragibilis est haec Ethicae regula casu bene facere est peccare, et cc bene dicere esserrare. Debet enim esse ex ratione, quicquid apud nos boni est,
Sed an raro contingit te. Cum intellectus noster, re aliqua proposita, limites suos clare agnoscit, impossibile est ut voluntas illos
transiliat, adeoque ut erret . . . ac proposita frenae maris fiant
numero pari, quia intellectus hic clare agnoscit suos limites seu suam ignorantiam, impossibile esse ipsi in nobis sentimus, ut voluntas assentiendo dissentiendove in rem illam propositam feratur. Nec assentiri enim, nec dissentiri isti propositioni possumus, quamdiu est in eo statu, quo jam apud nos est. In hoc autem frequentissime erramus etc. Erramus igitur quia erravimus; quae quidem bona ac vera causa est, cur nunc erremus ,