Opera philosophica;

발행: 1891년

분량: 543페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

potest, sed non contra ut essentia abstrahitur a proprietatibus, non proprietates item ab essentia; et extensio seu corpus abstrahi potesta mobilitate seu divisibilitate, sed haec non potest abstrahi a corpore. Participat enim haec rationis distinctio de natura distinctionis modalis, ubi modificatum separari quidem potest a modo, sed non modus a modificato. Quod autem ad praesens negotium facit, substantia ut patetari sa. posterior est corpore atque mente unde haec quidem possunt abstrahi a ratione substantiae sed ratio substantiae non nisi admodum confuse abstrahi potest ab illis. Quod ut plane intelligas, nota cum eorum quae consideratione differunt, alterum prius, alterum posterius est; si quidem quod posterius est, simul etiam latius pateat tunc posterius illud, non quidem ratione sui, sed ratione tantum latitudinis suae abstrahi confuse posse a priori. Nam quatenus latius est, eatenus etiam prius est cum prius sit esse quam restringi); itaque secundum se, sicut posterius, ita non abstrahitur, secundum latitudinem suum, sicut prius est, ita etiam abstrahitur; sed hoc tantum est abstrahi secundum quid, seu confuse. Sic ergo ratio substantiae, sic ratioentis, ratio diversi, cogitabilis, etc., secundum se non abstrahuntura corpore et mente, sed tantum per accidens, secundum latitudinem

suam; quae proinde abstractio admodum obscura et confusa est Vide ergo, quibus considerationibus Scholae hactenus ita fuerint inescatae. Art. 66. sius id praecise quod inperceptione nostrae In perceptione autem nostra, quantum ad sensus et affectus et appetitus pertinet, nihil aliud quam ipsa perceptio continetur, cum argument causaea qua perceptio ista extrinsecus suscitatur. Sicut ergo picturae quaedam sunt quae se ipsas tantum repraesentant ut maeandri in vestibus acu pictis labyrinthi, laquei, et corollae circa margines scripturarum),

arguunt tamen auctorem suum, licet hunc minime repraesentent sic etiam sensus nostri, cum perceptiones quaedam sint, nihil praeter se ipsos nobis repraesentant arguunt tamen extensilonem Xtra OS, et hanc certo modo affectam, certisque modis suis, qui in eam cadere

possunt, instructam, ut auctorem et causam.

Saltem circa fensus Non enim dissiculter observatur circa affectus et appetitus perceptionem enim illam seu speciem, qua praedita sumus dum irascimur, timemus, laetamur, aut aliis affectibus perturbamur, itemque dum esurimus, sitimus, et sit milibus appetitibus

422쪽

An notata ferimur, non solemus in externam causam conjicere, putantes eam hac specie infectam et quasi pictam esse. Nemo enim tam stolidus est, ut, cum inimico occurrente vel irascitur vel timet, putet inimicum ista specie timoris aut irae infectum, quam in se conjiciat sicut putat solem infectum ista specie splendoris, quam in oculos nostros conjicit); sed inimicum considerat tantum ut causam quae consideratio vera est istarum suarum passionum, irae scilicet vel timoris. Similiter cum maritimis in locis fame corripimur, non putamus, ipsummare illa specie famis imbutum esse, quam extra se diffundat, ac in nos et ventriculum nostrum impingat. que ob consuetudinem ita judicandi, tam clare etc. Magna est facilitas voluntatis referentis claram et distinctam cognitionem ad id, ad quod ipsa naturaliter refertur. Hinc omnis scientia, cum jam possidetur, incredibilem aliquam habet facilitatem, cujus nobis non sine magna jucunditate praesertim cum scientiam aliquam primum adipiscimur conscii sumus. Cum vero quaqua de causa voluntas nostra cognitionem nostram retulit ad aliquid, ad quod ipsa naturaliter non refertur adeoque errare incepit ubi relationem istam frequentat et in consuetudinem trahit oritur inde habitus etiam atque facilitas non spiritualis illa et menti propria, de qua ante, sed corporalis quaedam et a corpore dependens Cum igitur harum facilitatum quaedam similitudo sit, facile contingit ut temere confundamus illas, et aliam pro alia habeamus, aut ambas eodem gradu dignemur maxime enim propter similitudines decipimur, ut mox ostendemus, ubi de causa errorum chinc igitur iit, ut in quibus saepe et saepius jam erravimus, ea aequiparemus his quae quam optime scimus par enim in utroque facilitas referendi cognitionem ad objectum licet facilitas

prorsus alterius rationis . Sic vulgus aequiparat errorem, quo existimat majore v. g. cingulum majorem indicare civitatem cingulo isto contentam, cum scientia, qua novit duo et tria esse quinque aut quid simile nam relatio quae fit in isto errore, per consuetudinem incepit esse tam facilis, quam relatio quae est in hac scientia, per naturam facilis sit. Hinc suspectatio clarae etiam atque distinctae cognitionis; confundentes enim illam cum facili per consuetudinem cognitione sicut hanc suspectam merito habent, sic non mirum, si hac stante confusione, etiam illi dissidant. Admoneris hic graviter, ut ca illi

423쪽

tibi a consuetudine, iisque omnibus quibus assentiris quia tam consuetus es.

Art. I. Sed ut in manu aut in sede, etc. Dolorem enim non solemus adscribere aut cultro secanti, aut igni adurenti, etc. sicut tamen lumen et colores et sonos, etc. , ac si haec ista specie sint infecta, sed reponimus in parte aliqua nostri corporis, vulnerata vel usta, eamque quasi hac specie imbuta sit consideramus idem est de titillatione. Hi ergo sunt gradus earum, quae nobis occasione corporis obveniunt, perceptionum Species visibiles, audibiles, etc. actamus

extra nos extraque corpus nostrum in causa externas, quas putamus

illis speciebus depictas quasi atque infectas esse hic primus gradus. Secundus autem gradus est doloris et titillationis, quas species quidem non ita longe extra nos jactavimus, sed ad corpus nostrum certam verius partem retraximus, putantes hanc affectam esse, seu in hac residere speciem illam doloris aut titillationis. Tertius denique gradus est passionum et famis atque sitis, quas nobis ipsis reservavimus; neque enim irascentes v. g. putamus speciem istam qua tunc praediti sumus, aut ad eum qui nos in iram concitavit, aut ad partem aliquam nostri corporis pertinere quamvis enim cor in istis pastionibus certo modo assiciatur, hanc tamen affectionem potius ad sensum doloris vel commoditatis alicujus referimus, non autem ad ipsam passionem , sed hanc totam reservamus nobis, putamusque eam in animo totam consummari et absolvi Quod et verum est, neque in hoc tertio gradu, quoad hoc error aliquis est etiamsi alius quidam error hic sit, quod confundere passiones nostras soleamus cum certis animi inclinationibus ac propensionibus ad agendum vel non agendum, quibus inter passiones illas urgeri nos conscii nobis sumus; qui error a nobis detectus est in dictatis nostris Ethicis Tract. . de Passionibus et estque error admodum perniciosus, ac totius Ethice eversivus sicut error ille circa sensus in primo et secundo gradu, totam Physicam evertit; vide sis dictata ista . Hic inquirendum restaret, quae sit ratio diversitatis in istis gradibus; et cur, cum omnes istae perceptiones ad nos pertineant, quasdam earum in res externas jactaverimus, quasdam in corpus nostrum, et quasdam denique nobis ipsis reservaverimus. Nec satisfaceret qui diceret, errorem esse multiplicem et sibi dissentaneum: scientiam vero unam et sibi semper conformem; nam quamvis hoc

424쪽

Annotata verum sit, quaerenda tamen est causa aliqua istius conformitatis in errore nostro, et cur non quidam lumen . . tribuant corpori suo aut oculis, quidam dolorem tribuant cultro aut igni, etc., sed omnes uniformiter mortales, et lumen soli, et dolorem suis corporibus tribuant. Sed quia de his pluscula sunt in dictatis meis de Metaphysica Peripateticorum, ad titulum de propensione humanae mentis ad modos cogitationum suarum affingendum rebus cogitatis, hinc ad illa lectorem

remitto.Art. 68. Diligentissime es adsertendum Ita est; et tu art hunc cum sequenti saepe et saepius revolve ex ignorantia eorum quae hic dicuntur, totius Physicae in Scholis ruina est. Cum trantummori ut fensus sine cogitationes pectantur Cum sensu colorem, lumen, etc. percipimus, tunc certo modo affecti sumus, seu certam speciem obversari nobis in mente nostra experimur quae quamdiu ut ibi tantum exsistens spectatur, clarissima nobis est, intelligimusque planissime, falli nos non posse, quamdiu sic tantum Onsideratur. Neque id mirum; nam hoc commune est omnibus nostris perceptionibus, ut quamdiu tantum contemplamur eas, nihilque ipsissimile extra nos esse affirmamus aut negamus, falli non possimus,

juxta art. I S.

Cum cutem quaedam esse judicantur extra mentem nostram etc. Hoc interest inter ideas et species, quod referendo ideas ad res extra mentem nostram exsistentes vel exsistere potentes, intelligere clare possimus quaenam res ibi sint, vel esse possint, seu possimus de ipsis ut extra nos constitutis proprietates aliquas demonstrare speciem Ver referentes ad res extra mentem nostram positas, nullo plane modo intelligere possimus, quaenam res sint, seu nullas de iis demonstrare proprietates. Quod hic in colore, in lumine, similibusque vulgo vocatis patibilibus qualitatibus, usu venit cum enim esse extra nos supponuntur, nihil profecto earum intelligitur; unde sicut montem sine valle nihil esse statuimus, quia mentem eo convertentes nihil videre nos posse observamus, sic etiam lumen atque colores, cum extra nos posita fuerint fictione mentis, et relatione voluntatis errantis, nihil esse planissime intelliguntur. Unde nec proprietates imas de ipsis ibi exsistentibus demonstrare possumus quod est maximum argumentum rei nullius, et non de nobis repraesentari sed specie;

425쪽

ex dea enim, seu perceptione rei extra nos positae, semper sequuntur aliquae proprietates . Et quamvis in Scholis ingregare timum et congregare Uum datae sint albedini atque nigredini tanquam proprietates earum respective, tamen hae deduci intelligibiliter ex naturis earum non possunt, quamdiu tantum ut tales species extra nos positae esse supponuntur; sed tantum si motus aliquis pupillae, quo illa aut contrahitur aut dilatatur ut contrahi eam, dum per nivem ambulamus, dilatari, dum per obscuriora loca, ipso sensu comitantium manifestum est , intelligatur, qui motus plane alterius naturae quam ista species est. Non suffcit ergo verbo sic assignare albedini et nigredini istas proprietates deducendae erant intelligibiliter ex naturis et intima essentia earum quod nunquam facient Scholae, quamdiu supponent, albedinem et nigredinem esse extra nos illas ipsas species, quibus se ingerunt menti nostrae. Unde et qui inter eos magis ingenui sunt, fatentur se eas proprietates albedinis atque nigredinis tantum experientia didicisse, nullatenus vero posse se eas ex naturis istorum

subjectorum deducere.

Si tamen examinet quidnam sit, etc. Nemo hominum est, qui non aliquando naturae instinctu id examinet unde et idiotas videas, quia scholasticis Philosophis, quos plus quam par est sapere existimant, petant quid sit ipsum lumen in se, quid sint ipsi colores in se. Intelligere se satis dicunt, quid sint prout videntur et oculis apprehenduntur, sed ignorare se profundissime, quid in se ipsis extra nos ista sint lumine naturae suae per dilucida illa intervalla clarissime edocti, non posse lumen et colores sub tali specie extra se esse, sub qua incurrunt in sensum, ac proinde debere aliquid aliud in seipsis esse, quam sint in specie sua. Et certe Scholae, putantes illas qualitates sub tali specie extra nos esse, sub qua nos assiciunt, si consentanea sibi ipsis statuere velint, nihil habent cur quaerant quid sit lumen, calor, color, etc. sciunt enim jam hoc optime . Nihilominus non desistunt nobis definire et lumen Fractus ei sicui ut se picuum est; color est terminatio per icui, etc., et similes desinitiones, in quibus praeter conceptus logicos nihil ex adeoque facile sibi ipsis contradicunt, dum et nihil esse praeter speciem ista existimant et tamen

ad alia semper quae ilam conantur referre.

Art. io Philosophi enim ullos quosdam motus etc. Nempe alte-

426쪽

Io Annotata

rationem, generationem, corruptionem, illuminationem, etc. hos enim omnes a motu locali distinctos esse voluerunt. Nos infra partes et g. clarissime videbimus, hos omnes motus ad localem pertinere.

Longe enidentius agnoscimus quid sit in eo esse figuratum, quam quid sit esse coloratum Nimirum esse figuratum aliquid est in illo:

esse coloratum nihil est in illo, sed tantum externa denominatio. Sicuti cum in tenebris errabundi in postem forte oculo incurrimus, longe evidentius agnoscimus, quid extra nos sit illa allisio, quam quid scintillae, coloresque scintillis illis succedentes, primo vividi(puniceus, ruber, flavus), deinde atriores viridis, violaceus, coe-ruleus . Imo agnoscimus, et satis jam omnino persuasi sumus, scintillas illas atque colores nihil esse extra nostram apparentiam, motum autem oculi in postem clarissime intelligimus aliquid extra nostram apparentiam esse. Quo quidem argumento si nondum satis a priori, jam certe a posteriori satis convincimur, lumen atque colores extra apparentiam nostram nihil esse cum enim similiter ab igne vibrari oculus noster possit ut quem ipso sensu, celerrime particulas suas horsum vorsum torquere deprehendimus , non est cur splendorem illam, quo in praesentia ejus perfundimur, extra apparentiam nostram

efferamus; et similiter cum corpora opaca motum istius ignis facile, sed mollius atque lenius repercutere queant, non est cur colores,

quibus ipsis opacis, et igne velut sole, candela, etc. praesentibus

perfundimur, extra apparentiam nostram constituamus.

Art. o. Sentiri et intelligi Bene et caute vix enim haec sensupercipimus, et in his percipiendis mens nostra plerumque utitur intellectu puro, convertitque se ad ideas sibi innatas. U. g. circulum, quem occasione certae figurae atramento delineatae in charta mens apprehendit, sensus ei non suggessit; nam quod in charta delineatum est, multis modis declinat a circulo, ut et conspicillis, et nudis etiam oculis, cum paulisper attendimus, satis observamus. Mens igitur hoc casu, quia dissicilius considerat figuram istam, quam sensus ei suppe dat(utpote valde irregularem, varieque compositam), convertit se potius ad deam circuli, simplicem et planam, et hactenus etiam faciliorem, adeoque circulum vocat quod in charta deformatum est; non quod ibi circulum agnoscat, sed quod hoc ei occasionem praebeat, eo modo quo dictum est, convertendi se ad deam circuli. Ob similem facili-

427쪽

IItatem pueri in ludis suis libros suos deformantes, ubi litteram majuscula occurrerit, tribus punctis triangulariter inditis repraesentant sibi faciem humanam, duobus superne punctis, duobus Oculis, uno infra puncto ori et nasi extremitati respondente est autem illis facilior species illa faciei humanae, non per se, sed ob usum atque consuetudinem.

Facile in eum errorem delabimur Error fere a similitudine hinc quia occasione corporum praesentium mens convertit se ad ideas figurarum, magnitudinis, et motus, iisdemque praesentibus, variis speciebus colorum, sonorum, etc. perfunditur, 'ac similitudine inducta facile utrumque modum percipiendi suum ad unum revocat, et speciem sensus etiam pro idea habet. Persuadens nempe sibi, sicuti ideae certae a praesentiis corporum suscitantur, quae deae repraesentant res externas), ita etiam species sensiles quae revera nihil extra mentem perhibent), quia similiter a praesentiis corporum extra nos positorum dependere videntur, aliquid etiam externum indicare seu repraesentare quod est speciem cum dea confundere, occasione sumpta, ut vidimus, ab ista similitudine causandi. Art. I. sique primam Prima scilicet in ea serie, quarum admonitu praejudicia nostra corrigere, et ab erroribus in posterum praecavere nos possimus. Non est enim absolute prima, sed hic et quoad praesens institutum prima est. Mens nostra tam orcte corpori erat s iasis Non poterat tam arcte alligari, nisi in poenam peccati turpe enim est, quod non vacet in illa aetate, nisi sensibilibus rebus, nunquam se ad Dei deam convertens, nunquam de obligationibus et lege divina laborans. Recte igitur Plato, qui eam ob peccatum in ergastulum hoc corporis, velut in carcerem detrusam esse dicit; sed hactenus bene, nam quae adjungit Praeterea, non probo Interim haec causa et altioris indaginis est, et praeter institutum nostrum; quaerimus enim eas hic modo causas, quae praecavendis erroribus in posterum usui esse possint. Necdum ipsas ad quicquam extra e positum referebas Tres status sunt humanae mentis. Primus est status stuporis, et is pertinet ad infantiam hominis. Secundus est status proterviae, et is pertinet ad pueritiam Tertius denique est status discretionis et is pertinet ad aetatem adultam. Quantum ad primum statum, hic in eo consistit,

428쪽

IEAnnotata quod mens humana nullas suas cogitationes referat ad aliquid extra se positum; sed instar stupidorum, et artis pictoriae penitus imperitorum, qui in elegantissimis illis summorum pictorum adumbrationibus, quas vernacul e cheis vocamus, nihil nisi maculas temere dispersas vident, non referentes illam ad prototypo seu exemplar aliquod

istis maculis repraesentatum, sic etiam mens nostra in statu stuporis sui omnes suas perceptiones mere ut perceptiones, et non ut relataS ad rem aliquam extra se positam considerat. In hoc stupore sumus, cum et corpora nostra adhuc in uteris matrum inclusa sunt, et dum etiam pridem in lucem edita videmus enim in infante nuper nato, si forte manus aduratur, non retrahere manum, sed julare modo,

et questu isto indicare dolorem sensumque caloris, quem ad nihil aliud refert. Secundus status in eo consistit, quod mens humana omnes promiscue suas perceptiones referat ad res extra se positas: cum enim sensus sibi aliunde advenire deprehendit, refert illos, et omne reliqua perceptiones, ad res extra se positas, eo modo quo in textu deinceps explicabitur in hoc statu esse incipimus, cum fari jam incipimus, et pueri fimus Tertius denique status in eo consistit, quod delectu habito, quasdam perceptiones nostras referamus ad res extra nos positas, quasdam referamus ad nos ipsos nostramque apparentiam . . . splendorem, qui nobis oboritur praesente sole vel igne, referimus ad ipsum solem vel ignem qui vero nobis sub oritur dum per tenebras oculum in obvium aliquid illisimus, referimus ad nos ipsos nostramque apparentia, quod cum facere incipimus, dicimur vulgo venisse ad annos discretionis. Et ad hunc quidem statum ipsa etiam humana sapientia pertinet. Cum enim juste decreverimus, et istas quidem perceptiones, quae nobis debentur, nobis reservaverimus scilicet species nostras), eas vero, quae referendae sunt ad res extra nos positas, ad eas retulerimus scilicet ideas nostras , tunc vero sapientes erimus . sed si quid in his urbemus quod facile propter superiore nostros status contingit , erimus quidem in statu discletionis, sed non in statu sapientiae; et ecce hic discrimen vulgi et verorum Philosophorum. Ac deinde cum corporis machinamentum, etc. Hic incipit secundus status hactenus enim primus fuerat. Incipit autem cum tali aliquo. quod ad discretionem facere videtur; nempe cum mens in primo

429쪽

ii Cartesium P. I.

statu omnes suas perceptiones ad se referret, hic ei incipit suppeditari occasio, ut referat aliqua suas perceptiones ad res extra sepositas. Qua quidem occasione tam male abutitur, ut cum ante omne Sperceptiones ad se referret, jam non habito delectu, quasdam ad se, quasdam ad alia referat, sed subito ab uno extremo in aliud

prorumpens, Omne suas perceptiones referat ad res extra se positas.

Qui est status longe perniciosissimus, et qui tota reliqua vita maxime nobis ad sapientiam ossicit. Temere e contorquens Nam mens in pleno illo et profundo infantiae stupore necdum ipsa corpus suum movet cum enim perceptiones suas necdum referat ad quidquam extra se positum, nihil est cur ad assequendam unam perceptionem, aut ad devitandam aliam corpus suum moveat. Adde quod et ipsa in isto soporis sui statu ignara sit istius suae energiae, quam in corpore movendo habet; quae

energia qualis sit, et quo usque se extendat, non est hujus loci disceptare vide si vis Tract. Ethicum nostrum de Inspectione sui . Corpus ergo nostrum instar horologii se automatis sici nam sic fabricatum est seipsum contorquebat. Commotam quid assequebatur aut fugiebat incommodum Hinc jam ratio aliqua colligi poterit istius diversitatis, quam proponere inceperamus in annotatis ad art. p. et inexplicatam reliqueramus. Nempe cur, cum caeteros sensus objectis externis tribuamus, tum vero sensum commodi atque incommodi seu doloris ad corpus nostrum certamve ejus partem retraxerimus. Et ratio videtur hic subindicari nempe cum in infantia corpus nostrum automatice OVeretur, nunquam tamen sine aliquo sensu commodi aut incommodi nostri movebatur(ut nec etiamnum movetur, licet id aliis jam cogitationibus distracti saepe minus observemus et in hoc itaque puncto primum soluta fuit infantia nostra, incepimusque judicare, commodum illud atque incommodum nobis obvenire a re aliqua a nobis diversa; sed cum jugiter ad motum nostri corporis sensus aliquis commodi vel incommodi adesset, non extulimus illum extra corpus nostrum, sed in ipso illo residere judicavimus. Non perinde circa alios sensus assecti eramus; nam non ad quemlibet motum nostri corporis sensus luminis hujusve aut illius coloris, sonive, etc. nobis obversabatur; unde non existimavimus illos sensus mere nobis a corpore nostro obvenire, sed ab

430쪽

An notata

aliis aliquibus corporibus, quibus proinde illum sensum per puerilem proterviam mox melius explicandam attribuimus. In iebat, ertere Hic initium secundi status seu pueritiae; et

initium bonum, atque mens expergiscitur, et veram aliquam notitiam induit, nempe res, quae commodum quaeque incommodum inferunt,

extra se esse principium bonum, sed complementum pessimum, quod in eo consistit, quod non contenta mens ista notitia qua novit causas commodi atque incommodi sui extra se in corpore esse, ipsis illis causis sensum commodi atque incommodi sui attribuit, ac si hac tali specie pictae quasi infectaeque sint. In quo primus est et capitalis

error; nam in infantia mens non errabat nisi forte in eo ut peccatum aliquod ita et errorem agnoscas, quod non aliis cogitationibus vacaret, quam iis solis, per quas ea sentiebat quae corpus assiciebant . Jam ante enim art. 3. mentem nostram quasi in tali statu collocaveramus, et clarissime videbamus, eam quamdiu in tali statu versaretur, errare non posse. Primus ergo in pueritia errors et quidem hic, attribuere sensum commodi atque incommodi rei commodum atque incommodum nobis creanti, id est, corpori nostro ejusque partibUS.

Sed etiam spores, odores, etc. Mira humanae mentis praecipitantia in qua consistit pueritiae complementum seu protervia ex notitia, qua cognoscit res aliquas extra se positas sensum commodi atque incommodi in se creare, itemque sensum saporis, odoris, etc. quae profecto notitia bona atque vera est), colligit, res illas ipso illo sensu seu specie infectas esse. Quod equidem fieri non potest sine aliqna ipsius mentis perversitate; nam in re ipsa secundum se considerata nulla est proportio ad talem consequentiam et quomodo enim sequitur: incit talem Deciem, ergo habet talem Deciem seu talis Decies esso ipso ergo et in ipso P Certe sic in passionibus nostris non argu mentamur, agnoscimusque clarissime, etiam odium forte aut timor sit ab occursu inimici, ipsam tamen speciem illam odii et timoris non esse in inimico, ut supra adhuc notavimus. Haec igitur praecipitantia humanae mentis in primum suum errorem necessario praesupponit aliquam ejus perversitatem. Atque omnis tonium referens ad utilitatem corporis mota jam aliquoties perversitatem et malitiam originalem mentis humana ea sub

SEARCH

MENU NAVIGATION