Opera philosophica;

발행: 1891년

분량: 543페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

initium ari non cliis cogitationibus sest, quom iis folis etc. de

Deo, de rebus divinis, de obligatione sua nihil infra, commodum aliquid assequebatur, et illita haerens, etc. philautia, fons et origo omnis peccati. Denique hic expresse atque omnis tantum referens ad utilitatem corporis. Quin ergo inquiramus in primam illam humanae mentis turpitudinem ac perversitatem, a qua pendet, ut prima illa observatio, qua mens humana observat aliquas suas perceptiones sibi a rebus extra positis obvenire in qua perceptione initium secundi status seu pueritiae constituimus); quae quidem observatio de se innocua est, nulla vi, nullo ne minimo quidem ad errandum invitamento praedita. Quin, inquam, disquiramus, unde observatio illatam innocua facta sit tamen nocens, et errorum nostrorum tam male

foecunda mater Sed et difficilis atque ardua haec inquisitio, et non instituti nostri, qui tantum philosophicos modos evitandi errores nostros hinc elicere conamur Inventa quidem prima illa humanae mentis labe detestari quidem illam serio, et veniam a Deo supplicibus precibus, aliisque forte modis exposcere aut applicare nobis possemus; quod quidem non exigui, sed vel maximi momenti ad praecavendos errores esset, constatque etiam experientia, eos Philosophos, qui precibus ad Deum fusis vacaverunt, et nonnullam hujus nativae labis cognitionem habuerunt sunt autem hi soli Platonici),

longe prae reliquis omnibus Philosophis sapuisse. Sed quia, ut dixi, difficilis haec in Philosophia disquisitio, suntque nobis in Christianorum sacris in promptu quaedam, quae huc pertineant, hinc supersedimus intricata ista dissicultate, habebimusque hic pro primo errore nostro, et omnium reliquorum causa, praecipitantiam illam nostrae pueritiae, cujus supra meminimuS. Eo plus aut minus rei etc. Ex hoc primo nostro errore primum nascitur puerilis quaedam rerum discretio non illa quidem, in qua supra tertium statum, seu adultae aetatis condicionem constituimus, sed etiam quaedam, quae in pueritia nostra fundatur, et prima illa praecipitantia. Quamvis enim mens nostra non male colligat, plus

rei esse in objecto, a quo ipsa plus assici potest, seu in quo ipsa

plures deprehendit assectiones, cum tamen tantum ad sensus suos ista refert, imprimis magnopere fallitur, quod hos putet esse rerum extra se positarum assectiones. Secundo vehementer errat, quod penes illas

432쪽

Annotata affectiones sic rebus assicias, res ipsas metiatur, existimans plus esse realitatis in iis quae sensum minus assiciunt.

Unde factum est ut etc. Jam corollaria puerilis istius discretionis,

quae plerumque per totum vitam nobiscum manent; et etiamsi subinde ea intellectu nostro per veram Philosophiae lucem retractando deleamuS, adhaerent tamen nescio quo contagio et firmissime memoriae nostrae agglutinantur; et vel sic saepissime nobis, cum minus animadvertimus, minusque ad rem attenti sumus, turpissimorum errorum causae sunt, ut patebit ari sequenti.

Multo plus substantiae e corporeitatis Est in saxis et metallis aliquid plus quam in aere vel aqua plus inquam in illis quietis est,

ut patebit parte . art. S., sicut contra in aere et aqua plus motus est. Sed hinc existimare, plus naturae corporeae in saxis atque metallis quem in aere vel aqua esse, perversissimum est et omnes tamen in hanc cogitationem tantopere propendemus); cum natura coporis in sola extensione consistat, quae aeque in aere et aqua, quam in saxis et metallis reperitur Debemus igitur hunc errorem nostrum puerili nostrae discretioni, in qua sensus arbiter est majoris minorisque realitatis objectorum. Etiamsi vero ignis etiam vehementissime sensum assiciat, non putamus tamen plus corpore itatis in flamma quam in saxis esse, sed contra omnino propendemus ad cogitandum , eam perexiguum corpore itatis habere; quia naturam corporis sensibus nostris auscultantes reposuimus in resistentia aliqua, qua resistat incurrenti, et ista resistentia sensum tactus sic assiciat, ut assici eum scimus cum quid palpare nos dicimus. Videtur itaque flamma satis multum realitatis habere, quia sensum valide assicit, sed exiguum corporeitatis atque, cum hiatum in natura esse non posse, quasi per nebulam intelligamus, hinc quod deesse flammae de corporeitate constituimus, hoc supplemus ei de spiritualitate, et bonam partem mentem eam facimus. Qui sicut admodum ineptus atque ridiculus error est, ita tamen perniciosissimus, confundens res materiales atque spirituales, ex qua confusione non tantum omnis inscitia, sed etiam omnis impietas est. Ouin et erem, etc. Ad puerilem illam discretionem non tantum pertinet, quibusdam rebus multum, quibusdam parum attribuere, prout scilicet sensum multum aut parum assiciunt; sed quod extremum est.

433쪽

ii Cia re si vim P. I. IT

et ineptissimum in ista discretione quibusdam rebus omnem realitatem detrahere. Praesertim audet hoc in Deo et in rebus spiritualibus cum enim haec sensus nostros absolute non assiciant, realitas autem omnis puerili discretioni penes sensum pensiculetur, necessum est ut res spirituales nulla ei realitate censeantur. Interponitur tamen hic aliquando superstitio et metus superiorum causarum quo metu mens nostra propter conscientiam perversitatis suae raro vacat , cogitque ad Deo et spiritualibus rebus realitatem aliquam assignandam quae tunc ex discretione puerili valde inepta atque ridicula assignatur, nempe tenuium fluidorumque admodum corporum realitas illis datur. Quae opinio confirmatur illis postea ex illa apprehensione, quam paulo ante descripsimus circa realitatem quam flammae tribuit puerilis disecreti, cum enim superstitione vehementius urgetur, non audet Deo attribuere exiguam realitatem qualem tamen aeri, fumo, et similibus fluidis corporibus assignat); igitur splendorem, lucem, et simile fere flammae partes in qua licet exiguam corporeitatem, magnam tamen realitatem constituerat Deo assingit. Cum jam hinc puerili discretioni sic de Deo et rebus spiritualibus existimanti advenit temeritas aliqua, et audacia superstitionem illam et metum superiorem causarum nonnihil reprimens, facile intelligit, talem Deum et tales res spirituales nihil esse tantum esse terricula vulgi ad continendum in ossicio subditos, a superioribus ista subinde foveri adeoque praecipitat in theismum, redditque Deum sibi et res spirituales omnes in dies obscuriores, involvitque se in inextricabilem errorum labyrinthum, a quo nunquam nisi ab ovo philosophari incipiat, sequaturque filum ordinatae et Verae Philosophiae, expediendus est. Quod Deum et res spirituales puerilis discretio pro nihilo habeat, non magnopere mirum videri debet; magis intra limites suos errat, cum aerem pro nihilo habet ut tamen tam communiter vulgus omne habet); non enim hic extra sensus complexum est, et palpatur facile a manu stabello instructa. Hic tamen tam communis et perniciosus error non minimus est inter eos, qui totam Physicam evertunt; ponit possibilitatem vacui, rarefactionem et condensationem rigo rosam tollit necessitatem circuitu in motu, qua intercedente, nihil jam in physicis apodicticum est, omnia tantum ad opinionem et figmenta nostra spectant.

Et quis non plus luminis a stellis, etc. Puerilis discretio non

434쪽

An notata tantum inter res distinguit, sed res etiam cum rebus quadrat et comparat nempe a quibus eodem modo sensus assicitur, illas res eodem numero habet ut candelas et stellas Illae enim cum accensae

sunt, similiter sensum assiciunt judicantur igitur ejusdem esse magnitudinis.

Milleque aliis ejusmodi praejudiciis etc. N. g. quod spatium aliquod

aeternum detur, quod omnia corpora hujus mundi penetret, et ultra hunc mundum quaquaversus in infinitum procurrat, sitque secundum se et omnes suas partes immobile quod, inquam, tale spatium detur, et tamen spatium illud sit nihil, id est, non detur quam repugnantiam propter magnam addictionem ad sensus non satis mens puerilis considerat. Secundo quod inde sequitur), vacuum esse posse. Tertio, motum non esse mutuum. Quarto, plus activitatis requiri ad motum quam ad quietem. Quinto, partes corporis duri aliquo glutine vinculo, seu, ut Vocant, firma unione inter se connecti, quo minus facile frangantur. Et multa talia, quae bonam partem in hoc artesii libro deteguntur et discutiuntur. A primo infantia Non nostra illa, in qua primum statum humanae mentis posuimus; haec enim me judicio ullo est, ut videmus, et per consequens etiam sine praejudiciis tota in ovo et in utero est ista nostra infantia. Loquitur ergo Cartesius communi modo de infantibus jam exclusis et in lucem editis, qui nobis pueri fuerunt. Art. a. Et quom is jam moturis annis Hic tertius status innuitur adultae aetatis, quem discretionis statum vocavimus; non a puerili illa discretione, de qua modo, sed a discretione magis virili, quae in eo consistit, quod mens quasdam affectiones, quas in pueritia omnes abjecerat in res extra se positas, retrahat ad se. In qua tamen discretione parva saepe rationis discretio est; et quamdiu quidem Occupatur ut perceptiones aliquas sensuum, quas omnes pueriliter in res externas abjecerat, rebus ipsis afferat, alias vero quasdam ad se retrahat, nihilo puerili discretione dignior est. Fere enim hoc sundamento nititur, quod subinde animadvertat adesse res illas, quibus praesentibus specie certa perfundi solebat, alias animadvertat res tales abesse. . . praesente flamma sole, etc. speciem splendoris asserit rebus externis concussione oculi facta in tenebris quia res illae solitae absunt revocat eandem speciem ad se suamque apparentiam.

435쪽

in artesium P. I.

In quo equidem utiliter argumentatur; nam si splendor ille sit inflamma, non est ratio, cur etiam non putetur esse in materia vibrata circa oculum concussum cum haec non minus agitetur eo casu, quam cum a flamma quae et ipsa in continua agitatione secundum suas partes cernitur vibratur. Alias advocat huc etiam apparentiam adstantium; cumque hi nullum splendorem videant, colligit suum, quem videt, ad apparentiam pertinere in quo non minus utiliter argumentatur, quia materia circa oculos adstantium non vibratur ita, sicut circa oculum concussum. Alias advocat huc etiam alios sensus suos, ut unius fraudem alterius proditione manifestet sic v. g. cum baculus apparet fractus, qui partim in aqua, partim in aere est, tactum adhibet, ut fraudem adspectus detegat et sic omnem lapidem movet, ut in discretione sua, qua puerilitas abjicienda erat, puerilis remaneat, itaque sensus aliquos suos ad se et apparentiam suam retrahat, ut plerosque rebus externis asserat, et ipsum illud, puerilitatem pro parte abiecisse, puerilitatis suae beneficium esse velit. Non tamen ideo facile ex memoris sus expungit Non tantum haerent

praejudicia in memoria nostra; sed vel maxime quod potissimum intellige de prima illa pueritiae nostrae praecipitantia in ipso sensu et attributione illa, quae cum sensu quasi inevitabiliter conjungitur. Etiamsi enim verae Philosophiae luce jam illuminati, videamus aliquo usque species illas luminis, colorum, etc. ad nos pertinere, idque forte etiam hic et nunc satis meminerimus, non desinemus ideo illas inter videndum sentiendumque rebus externis attribuere, et ad summum interiori judicio mentis sensualem illam attributionem retractamus. Et ne forte putes, hoc vere Philosophis esse peculiare nemo adultae aetatis est, cui non persuasissimum sit, cum videt baculum, qui partim est in aere partim in aqua, ut fractum, fracturam illam non pertinere ad rem ipsam, sed tantum ad suam apparentiam; nec tamen ideo desinit, aut desinere, ut videtur, potest, inter videndum attribuere illam fracturam ipsi baculo tantum interiore rationis judicio istam visualem attributionem retractat, dicitque, baculum illum, cui visus fracturam tribuit, fractum non esse. Haec est ergo insignis causa errorum nostrorum, quod etiam post saniorem doctrinam maneant praejudicia nostra in memoria nostra, nec hoc tantum, sed, quod hic vel maximi momenti est, maneant semper in attributione nostrorum

436쪽

Annotata sensuum. Unde cum postea non satis attenti sumus quod plerumque non sumus juxta ari sequentem , abducimur a vero , et aliquid antiquis, imo antiquatis jam in rationis judicio erroribus ac praejudiciis

conforme statuimus, rursumque erramus.

Art. 3. Mens nostra non sine aliqua di cultate potest ad res ullas

attendere. Propter incredibilem volubilitatem ejus, et perpetuum de alliis in alias cogitationes errorem, qui error omnis inadvertentiae, et haec vero omnium errorum causa est. Volubilitas haec in sensibus, in passionibus, in memoria, in ingenio nostro, ceu quatuor tantibu Ssuis versatur. Sensibus mens nostra non placide volvitur jam, sed quasi furiose raptatur de una semper cogitatione in aliam Clarum

hoc fit in publicum prodeunti quot ille cogitationibus, quas res obviae injiciunt, non distrahitur Si serium aliquid meditari constituerit, quam non sentit hoc sibi difficile, ne dicam impossibiles Ut dolor, si inciderit, omnes nostras cogitationes ad se divertit Ut alii

Omne sensus continuo nos volvunt ac revolvunt De plissionibus res, uti adhuc vehementior, ita etiam clarior nobis est. Memoria, quando plures aliquas res simul aliquando, aut fere simul consideravimus, posteaque forte una succurrit, mox devolvit nos in cogitationem alterius . . . Petrus et Paulus saepe simul ambulante occurrerunt nobis, postea Petrus seorsum; quod cum fit, statim cogitamus de ejus socio. Nomina nobis pueris cum rebus quarum sunt nomina, saepe exhibita fuerunt hinc postea per memoriam occurrente seorsum nomine, cogitamus de re nominata, et occurrente re devolvimur incognitionem nominis; sic dioma maternum et olim didicimus et jam tenemus. Est igitur volubilitas illa memoriae hac sensuum et passionum nostrarum volubilitate nonnihil lenior ordinem enim habet in ipsis perceptionibus nostris ubi volubilitas sensuum ordinem suum

tantum mutuatur a motu rerum materialium extra nos positarum.

Quae proinde comparata ad mentem nostram non potest non admodum confusa et temeraria videri ut modo sudare, modo algere, modo lumine perfundi, fragore obtundi, modo in tenebris et silentio esse. etc. si ad mentem nostram referas, valde hiulca sunt, fortuita , et inordinata esto, quod pulcherrimum ordinem habeant, dum ad res materiales extra nos positas referuntur). Et quamvis ita lenior sit ista memoriae nostrae volubilitas est tamen subinde etiam in genere

437쪽

li ire t et ii m. p. I. at

suo satis rapida et vehemens ut nocte nonnunquam experrecti et otiosi experimur, ubi aliquando per innumera anteactae vitae nostrae, tum nostrum circa alios, tum aliorum circa nos dicta factaque, et quam plurimos eventus, quorum multos displicere nobis, multorum poenitere nos necesse est, inviti usque et usque raptamur. Nec dubium est, quin illa memoriae nostrae volubilitas magnopere nos impediat in attentione, quae ad veritatem rerum assequendam nece

saria est; unde etiam experientia constat, eos qui memoria valde excellunt, plerumque tardioris ingenii esse solere abiitque hoc etiam Gallis in adagium, ut, quem hebetudinis ingenii notare volunt, dicant, eum memoria praestare), non alia de causa, quam quod volubilitas illa memoriae, in iis qui hanc excellentem nacti sunt, magnopere ossiciat attentioni, quae ad veritatis indagationem haec vero ad ingenium pertinet requiritur. Restat denique quartus fons humanae volubilitatis, qui ad ingenium refertur, id est, ad vim illam mentis, qua per legitima consequentias devolvit se ex cognitione principiorum, essentiae, et ideae rerum in conclusiones et propriethtes ut cum ex idea trianguli dilabitur in cognitionem proprietatum, colligitque . . tres ejus angulos simul sumptos duobus rectis aequales esse ex idea globi devolvitur in hanc cognitionem, qua intelligit, plures globos simul sumptos spatium implere non posse, etc. Estque haec menti nostrae gratissima et dignissima volubilitas, quae ex ipsa attentione magna ac defixa oritur; sed et ipsa tamen saepe multum ossicit veritatis indagini, dum per vigorem illum ingenii ut est in hominibus quibusdam non analogae proprietates, e quae ad praesentem considerationem faciunt, sed anomalae prorsusque disparatae eliciuntur, et praesertim tales, quae non ad res ipsas, sed ad nostras de iis cogitationes pertinent. Quod et Aristotelis et sequacium ejus subtilissimorum, certe et ingenio mimorum hominum manifestum cacoethes est; qui in rebus physicis saepe, an genus, an species, an contraria, et similia quae ad Logicam pertinent parerga, ingeniosissime discutiunt. Unde propter hanc perversam ingenii volubilitatem notatum est longae Xperientia, maximorum ingeniorum maximos errores esse fieri enim non potest, ut rite ad rem propositam attendant, qui in anomalis illis proprietatibus colligendis tam absorpti sunt, continuoque de una cogitatione in aliam devolvuntur. Hic igitur fructus ex illa hu-

438쪽

Annotata manae volubilitatis agnitione colligi poterit dum sensibus et passionibus admodum urgemur, temperemus judicio, donec illa deferbuerint eademque fere circa memoriam praxis sit denique in ingenio caveamus nobis a proprietatibus nomalis colligendis , et eas modo sectemur, quae ad rem praesenti considerationi subjectam faciant. Omniumque ili cillime ad illo attendit, use nec ensibus nec ims-gitationi praesentia sunt Haec enim sunt extra flexum et gyrum illum, per quem mens nostra sensibus, passionibus, et memoria sua continuo et importunissime torquetur, ut vix vacet ei unquam ad res spirituales

attendere. Sic experientia constat Geometriam, Staticam, et Veram

etiam Physicam non infeliciter capi ab humana mente, et satis etiam tenaciter inhaerere, eo quod hae scientiae assinitatem aliquam habeant cum imaginatione nostra Logicam vero, Metaphysicam Ethicam, et dissicillime addisci a juvenibus, et facillime effuere, quia nullam habent cum sensibus et imaginatione nostra proportionem. Sitie quis talem etc. J Duae fuerant propositiones I. Mens nostra difficulter attendit ad rem quamcunque a. Dissicillime attendit ad res spirituales. Harum propositionum duae jam assignantur causae quarum prima est conjunctio mentis humanae cum corpore et haec ratio maxime pertinet ad primam propositionem); inde enim mens quasi in pistrinum data, inde turba cogitationum, inde sensuum diversissime obstrepentium, inde aflictuum in diversissima trahentium rixae, inde rapidus ille memoriae nostrae torrens, et his aliquando fessis, et inducias aliquas dantibus confusum illud phantasmatum et insomniorum chaos, inde ingenii per anomalas proprietates rerum considerandarum et extrinsecas earum denominationes, quas ex se ipso sumit, et rebus affingit, perpetuus discursus. Impossibile dicas inter tot strepitus et turbas versanti serio ad rem aliquam attendere, ne quidem ad illas ipsas turbas, quibus tam temere, tam confuse in Omnes partes jactatur attentio enim requirit mentis defixionen et statum in re quam contemplatur, quae cum insana illa volubilitate

non constat.

Sine quia in rimis annis Hic altera causa, scilicet consuetudo et perpetua familiaritas cum sensu, indeque orta facilitas potius de rebus sensibilibus quam insensibilibus cogitandi et haec ratio maxime tangit secundam propositionem . Et quamvis hae rationes effere

439쪽

li ire t et ii m. p. I.

sint non-attentionis in mente nostra se solis tamen non sunt errorumessicaces nec nim errorem inferunt perinde necessario, sicut nonattentionem. Cum enim mens ab attentione prohibetur per illam volubilitatem, cui humana condicio obnoxiam illam reddidit, debebat ipsa pariter sibi ab assensu rerum, quae maturiorem attentionem exigebant, tantisper temperare, nec tam impatienter una velle attentione conficere, cui nisi pluribus par esse non poterat. Poterat ergo in arduis assensum suspendere, in agendi conformare se juxta art. 3.fupra, et agendorum seu morum prima principia, quamlibet fere exigua attentione addiscere poterat: cum Deus nos solvit, aequo animo redeundum; cum non solvit aequo animo manendum 'escendum, laborandum, animum subinde relaxandum; et si quid est similium. In rebus autem perplexis atque dubiis nihil novi attentandum ut si dubitet incensa turri, exsiliendumne sit an remanendum si exsolvere se dubiis suis non possit, remanendum . Haec inquam et similia percepit mens nostra, et his fere satis habet, ut in moribus suis se regulet, donec ulteriora pluribus attentionibus patienter indaget . Nulla igitur ei fuit necessitas errandi, etiamsi nonnulla fuerit minus subinde attendendi Labes igitur alia praecessit, unde hae labes

originem ducunt.

Gellitatem acqui it Duplex est in mente nostra facilitas ut pro

parte etiam jam ante annotavimus ad art. I. altera spiritualis, quae provenit ex natura ipsius mentis secundum se, altera corporalis, quae provenit ex conjunctione ejus cum corpore. Ad priorem pertinet relatio illa, qua voluntas cognitionem nostram refert ad verum

et genuinum suum objectum unde facilitas illa scientiarum, de qua in annotatis ad art. 66. item facilitas illa, qua mens se ipsam prius et facilius cognoscit quam aliarum rerum quippiam, de qua supra art. II.). Ad posteriorem facilitatem pertinet illa, quam etiam in

erroribus nostris sentimus, cum eos frequentare incepimus quamque jam etiam in cognitione rerum sensibilium, per qua continuo volvimur et raptamur propter crebrum earum usum atque consuetudinem, in nobis experimur.

c utem fit, ut jam multi nullam substantiam intelligant nisi imaginabilem Quia scilicet, sicuti speciem sensus, v. g. lumen, Olorem, etc. per obscurum judicium referunt ad res extra mentem

440쪽

Annotata positas, quasi hae ista specie infectae sint, sic clarissimas alioqui ideas

Dei et rerum spiritualium referunt ad extensionem aliquam, quasi haec ista similiter idea imbuta praeditaque sit in qua attributione ac relatione summa obscuritas atque confusio est, et vel major illa, qua sensum in externa objecta referimus. Et notandum est, quod sicuti nullo in natura ipsa invitamento per summam proterviam species sensuum nostrorum extra nos actavimus in secundo statu, de quo supra; ita non majore invitamento adducti fuerimus ad ideas rerum spiritualium referendum ad extensionem. Etiamsi enim nos ipsi qui rerum spiritualium numero sumus arctissime colligati sumus cum extensione, unde fit ut et in illam agamus quodammodo, et multa continuo ab illa patiamur nulla tamen ratio, nulla species rationis aut verissimilitudo quamdiu in re ipsius natura stamus nos inducere potuit ad credendum, vel nos ipsos, vel aliud quidpium rerum spiritualium, idem cum illa extensione esse, id est, referendum deam rei spiritualis ad ipsam extensionem. Unde rursum colligitur magna mentis nostrae perversitas, quae in id nullo invitante praecipitarit, quod facile secum ingens syrma errorum et impietatis trahit. Neque enim norunt, ea folo esse imaginabilia, use in extensione, motu, et gura confissunt Sed imaginationem suam extendunt etiam ad quaevis alia, ad quae illa pertinere non potest; unde perinde faciunt, ac si auditum suum intra sonos continere nollent, sed vellent eum etiam ad lumen et colores extendere, seu vellent lumen et colores audire quod cum sentirent sibi impossibile esse, assingerent lumini et coloribus tenuem aliquem susurrum, qualis in alto silentio et summa auscultatione percipi solet Pari modo et illi res spirituales ad imaginationem suam trahentes, cum plane videant se illas hoc pacto attingere non posse non magis enim imaginatione mens nostra aut quaevis res spiritualis, quam lumen auditu capi potest) affingunt illis tenuem aliquam extensionem, qualem putant esse corporum valde fluidorum habet enim haec se ad imaginationem studiose aliquid

sectantem, icut susurrus ad auditum studiose auscultantem. Ex quo vides aerumnam mentis depravatae nam et se et Deum suum quos praesentissimos sibi habet, cum ad intellectum suum attendit, hac perversissima relatione, et confusione cum extensione, tantopere a se

removit, ut omni studio suo, omni conatu assequi non possit, quidnam

SEARCH

MENU NAVIGATION