장음표시 사용
441쪽
jam sint sicuti de eo desperatum est, quod lumen aliquando capiet, qui illud postquam ad susurrum retulit cum eoque confudit, audire jam illud vult, et non simpliciter videre. Hinc inanis illa in Scholis per definitiones logicas instituta rerum spiritualium venatio; et non minus ridicula quam miseranda querela venantium, qui fatentur, se quod jugiter captaverunt, nunquam cepisse et capere se non posse Mentem suam sibi inter res ignotissimas esse et Deum ad desperationem usque obscurum et in-intelligibilem esse. Quid miri, quamdiu volunt imaginatione id consequi, quod extra ambitum omnis imaginationis est, quod solo intellectu capi et debet et potest y quid mirum eos in lumine laborare, qui illud non videre, sed audire volunt 8 Et definitiones quidem logicae non alio spectare videntur, dum circa res spirituales occupantur, quam ut mentem acri illa imaginatione frustra defixam, nonnihil divertant et quasi tempus fallant definiunt enim rem spiritualem, quod sit res use non defendeto materis ubitantum dicitur quid non sit. Oportebat vero dixisse, quid esset ex quo deinceps quid non esset, colligendum erat. Quod cum illis objicitur, agnoscunt fieri enim non potest ut non aliquando, stimulis
istis communium notionum icti, expergiscant), sed obscuritatem mox rerum spiritualium causantur, quae lucem verae ac proprie dictae definitionis non admittant. Mentem humanam definiunt spiritum incompletum, vel formam substantialem spiritualem, etc. quibus definitionibus non quid res illa sit, sed in qua serie rerum ipsi eam constituerint, ad quam categoriam eam pertinere Velint, indicatur.
Nec putant quicquam posse subsissere, quo non sit corpus Quod vel
ex hac regula, quam ipsi communis notionis vicem habent, intelligas
licet Ouicquid est, alicubi est; ubi manifeste quamlibet rem ad
spatium quod occupet, et per consequens ad extensionem referunt.
Cui praejudicio ut obviam eatur, dispiciant secum, ubinam illa veritas sit Duo et tria funt quinque, et cum illam nulli spatio, quod ipsa repleat, assignare potuerint, recognoscant simul se negare non posse quin illa veritas sit, atque adeo id maxime esse intelligent, quod nusquam et in nullo spatio est, seu quod collocari non potestri nempe veritates illa aeternas, et mentem in qua proxime resident, id est,
Plerique in tota ita nihil nisi confuse percipianti Nempe ideas
442쪽
An notata rerum spiritualium referunt ad extensionem, adeoque harum in posterum perceptio confusa est; ideas rerum materialium referunt ad species sensuum, adeoque et harum in posterum perceptio confusa est, omniaque quod hinc sequitur confusa sunt cum sensu, etiam ipsae res spirituales. In quo statu, qui permanet et manent quoad vivunt plerique mortalium , omnia ei in tota vita confusa sunt. Cumque in omni confusione etiam sit error ut ad art. S. vel C. annotavimus ,
hinc tota ejus vita, omnisque cogitatio error aliquis atque deceptio est est quod veri subinde etiam aliquid insit . Cumque ab his praejudiciis aegre divelli se sinant homines, merito dictum ex populus
sui decisi.Art. g. Pe sese ocibus non intellectis praebent, resum Nihil usitatius in dialecticis exercitiis, ubi saepissime pro bono argumento habetur, quod simili fere verborum tenore et formula cum bonis ac veris argumentis constructum est. Hinc enim originem ducunt omnes sophismatum fallaciae; habent exteriorem apparatum in verbis similem cum bonis argumentis, hinc ab incautis pro bonis habentur. Uoces etiam multae in diomatibus nostris admodum male institutae sunt; quaedam unam rem confundunt cum pluribus ut notanter in verbo videmus circa initium Logices nostrae); multae analogicae sunt, et quia a populo institutae hic enim vocum arbiter est), secundum popularia praejudicia institutae. Et multae similes sunt in vocibus deceptionum occasiones Ne quibus ex professo agendum est in Sophistica, quae partem Dialecticae constituit.
IN PARTEM SECUNDA M. DE PRINCIPIIS RERUM MATERIALIUM.
Art. I. Etsi nemo non sibi fatis persuadeat res materiales exsisteret Ita quod ordine philosophanti et posterius et dissicilius occurrit primum enim et facillime exsistentia mentis nostrae Dei, rerumque spiritualium nobis ordine philosophantibus occurrit pari. I. art. II. et pluribus sequentibus, res autem materiales, seu harum exsistentia hic posterius innotescunt per discursum non ita expeditum, etsi non
443쪽
minus certum ac videntem), id sine ordine et ex puerilibus praejudiciis procedenti prius occurrit, faciliusque per errorem Videtur, seu clarius; quia corporali illa facilitate, quae ex habitu et consuetudine procedit, facilius est. Art. . Num quantum d duritiem Corpore itatem seu rationem corporis referre solemus ad sensum tactus nostri, et ibi quidem ad illam speciem tactus, quae palpatio vocatur, oriturque in nobis ex compressione manuum nostrarum circa corpus obvium et resistens; ibi puerilitas nostra, seu relatio sensus ad res vel rerum ad sensum, de qua puerilitate vide nostra in art. I. pari. I. Ex hac puerilitate puerilis discretio, et jam plus nobis corporeitatis habere videntur, quae facilius palpantur, et majorem incurrenti resistentiam ponunt, qualia sunt imprimis corpora dura. Cui proinde puerilitati deam corporis vehementissime obscuranti amoliendae, merito hic primo loco Cartesius incumbit, suggeritque nobis peropportunum adminiculum ad praejudicium illud deponendum Fingamus, inquit, quotiescunque
manus nostrae versus aliquam partem moventur, corpora omnia ibi exsistentia recedere eadem celeritate, qua illae accedunt. Hoc casu nullus erit sensus palpationis, et tamen eodem casu non poterimus,
ideo nullum etiam ibi corpus esse, cogitare. Atque adeo jam intelligimus plane, naturam corporis non esse referendam ad palpationem nostram, sed illam aliquid esse, in se ipsa, independenter ab omni nostra palpatione. Verum quidem est, palpabilitatem esse inter proprietate corporis, atque Omne corpus, vel se solo, vel si nimis exile fuerit cum aliis conjunctum, posse nobis sensum palpationis impingere. Etiamsi enim a manibus versus ipsum motis recedere possit eo modo, quo statim dicebamus, potest tamen etiam aliter constitui, ut scilicet vel consistat, vel etiam manibus nostris versus ipsum impulsis obviam feratur adeoque absolute palpabile est. Hinc etiam memini, me
palpabilitatem inter proprietates corporis referre sed ingenue fateri cogor, esse tantum propfietatem externam. Nam palpari pertinet ad denominationem externam adeoque et ipsa palpabilitas huc pertinet, ut supra etiam annotavimus ad art. O. art. I. Imo pertinet etiata haec proprietas ad anomala illaS, quas supra ad art. 3 pari. . merito reprehendimus, acceptasque retulimus perversae ingenii nostri volubilitati, quae non minima errorum nostrorum causa est. Et alioqui
444쪽
An notata non potiori jure palpabilitas inter proprietates corporis refertur, quam visibilitas, audibilitas, etc. nullum enim corpus, quin simili modo
ac simili explicatione et lucere possit, et sonare, etc. Si ergo potius palpabilitas inter proprietates corporis referatur, quam aut visibilitas aut audibilitas, et: videtur hoc aliquatenus pertinere ad vetus et populare praejudicium, et sapere nonnihil relationem istam deae corporeae ad sensum palpationis. Eademque ratione ostens potest, et pondus etc. Hoc etiam pertinet ad sensum palpationis; nam gravia inter premendum inaequaliter impertiunt nobis etiam sensum palpationis. Merito igitur secundo loco pondus ab idea corporis separatur; et quidem simili ratione sicut ante duritiesu si enim nullum corpus unquam inaequaliter nos premeret, nullum sensum ponderi haberemus. Nec tamen ideo cogitare deberemus, non esse illa corpora, quae Os non premerent, et de quorum
pressione nihil sciremusn argumento claro, quod natura corporis penitus inde pendens sit ab isto sensu ponderis et pressionis; et idem est decolore, luce, et reliquis similibus, ut proinde notissimum bene attendenti, naturam corpoream in sola extensione consistere.
Art. s. Dus Verora huc fugisse supersunt, etc. Vacuum nempe, et rarefactio atque condensatio corporum magnopere obnubilant nobis ideam corporis quibus praejudiciis facile liberabimur, si rite perpenderimus, corpus non tam quid extensum, quam ipsissimam extensionem esse, ut supra annotavimus ad art. 63 pari. I. Impossibile ergo esse intelligemus, esse extensionem ut sane in vacuo est et tamen non corpus quod non minus ad vacuum requiritur); nec minus impossibile esse intelligemus, ut eadem extensio modo sit major modo minor, cum ipsa majoritas atque minoritas a parte rei non sint aliud quam ipsae extensiones, de quibus dicuntur. Cum ergo linea decem pedum major sit linea novem pedum, atque haec maioritas non sit aliud quam ipsa extensio ad decem pedes haec vero extensio non aliud quam ipsa linea decem pedum; et similiter de minoritate dicendum sit; - liquet clarissime, sicut majoritas nunquam potest ieri minoritas, sic nec extensionem majorem unquam posse fieri minorem(si scilicet ut eadem sit in se cum major et cum minor est , et per
consequens omnem rarefactionem et condens uionem rigo rosam impossibiles esse.
445쪽
Art. 6. Non putabit in ipsis aliud quicquam contingere guram Durraemuistionem Aut divisionem corporis in plures particulas, dispersionemque harum per loca discontinua ut cum frustulum turis igni impositum fumo suo replet integrum conclave, cujus ante vix aliquam partem occupabat. Dividuntur enim particulae turis, et divelluntura se invicem, aere inter illas ubique interjecto sicut folium chartae albae in minutas particulas discerptum, et per viam aliquam quae
inde etiam eminus videnti albet dispersum. Quod equidem reipsa
parum differt a figurae mutatione perinde enim est, an corpuscula divellantur sine continuitate, aliis corporibus interceptis quo casu divelli et dispergi dicentur), an vero servata secundum aliqua partes continuitate, ampliora spatia intra se concludant, quo casu tantum figurae mutatio et secundum poros ut in spongia, aut in reti ante compresso, et mox soluto vel expanso. Art. T. Non ideamus illos ipsorum oros Taxatur puerilis disse cretio, de qua parte praecedenti art. I. in annotatis. Nempe quod non videmus, pro nihilo habemus cum igitur aer in clopis pneumaticis condensatur, quia por ejus sub adspectum non cadunt, non putatur etiam poros habere, et quia nullum corpus per latera clopi exire conspicitur, nullum etiam exire existimatur. Puerili autem isti discretioni renunciandum est, et agnoscenda quaedam, etiam quae sub sensum non cadunt; cumque aer in clopo sic condensatus, minorem occupet locum quam ante, necessum est ut concludamus, aliquid in ipso contentum per poros clopi expressum esse, tamsi id sensu
Nulla enim ratio nos cogit sil credendum, corpor omnis usseex uni sensus nossros debere incere ramo omnis ratio reclamat cum enim latissime intelligamus quamlibet partem corporis in infinitum dividi posse, facile etiam percipimus, particulas tam exiles esse,
quae sensum omnem fugiant, quae non ideo tamen aut particulae aut corpora esse desinant. Quin imo sensus ipse quodammodo reclamat;
quis enim est qui persuadeat sibi, particulas illas, quae a lapide permultas guttas excavato, aut ab aqua pluvia in platearum lacunis jacente, et sole paulatim vel vento ablata, singulis momentis pene auferuntur, sub sensum suum debere vel posse caderes et tamen
sensus ipse dictat auferri, cum post moram aliquam sentit ablatas.
446쪽
Similiter quis videt, quae singulis pene momentis accedunt folio vel flosculo crescenti, aut arbori, etc. 8 et tamen accedere sensus ipse convictus fateri debet, cum notat in tantum excrevisse. Apage igitur puerilem illam et indiscretam discretionem, qua existimemus , nihil esse ea, quae tam exilia sunt ut sensum fugiant quae quidem discretio sensu innixa a sensu ipso refellitur, se ipsamque evertit atque confundit. Repuncti noti extensione augeri, quin simul etiam nona substantia extenso ei secedat Nimirum substantia est proprietas extensionis, quae proinde ab extensione necessario trahitur ut demonstratum in annotatis ad art. 63 part . . . Nam ubi extensio, ibi necessario et substantia et res, et per consequens totum corpus, quod non aliud quam res aut substantia extensa est. Inde patet tantum, seu grammaticam seu logicam hanc esse constructionem substantia extensa, res extenso nam secundum rei veritatem potius dicendum erat: extensio ubstantistis, extensii realis non quod ulla sit, quae vel substantialis vel non realis sit, sed quod haec posteriora sint illa, ut ad citatum articulum annotavimus. Cum igitur corpus non sit aliud quam substantia extensa, haec necessario habetur, hoc ipso quo vel
sola extensio habetur, cum res sine proprietate sua esse non possit. Proinde si in rarefactione extensio augeretur, necessario novum corpus fieret, et si in condensatione extensio minueretur, seu pro parte tolleretur, corpus aliquod destrueretur et annihilaretur.
Art. . uisse quantiis o substantia extensa in re non disserti Longa sunt, quae de quantitate in Scholis jactantur susntitatem ostitudinalem et quuntitatem actustem statuunt. Aptitudinalem volunt esse accidens aliquod, quo posito substantia materialis extendatur, et quo ablato auferri autem posse saltem per Dei potentiam existimant ipsa in se concideret, et sine ulla extensione foret. Sed non vident, se jam omnem affectionem a substantia materiali abstulisse et per consequens merum nihil ex illa fecisse: nam in quo nulla affectio, id merum nihil, ut ad art. D. pari. I. annotavimus. Art. s. Sed cum substantis o quantitate aut extensione distinguunt Extensio haec vocatur in Scholis quontitos actualis quam realiter aquantitate ostitu inali, et modaliter a substantia materisti distinguunt: in quo committunt errores plures. Si enim extensio illa seu quantitas
447쪽
actualis sit modus materiae, poterit jam ipsa a materia separari, seu poterit materia esse sine illa quantitate; quod ipsi quidem etiam asserunt, sed non vident, se eo dato, omnem materiae affectionem detraxisse. Quidnam enim jam ipsa materia in se erit, cui extensio detracta sic qua sua affectione ab intellectu apprehendi poteriis Assignant tamen aliqui exigentiam naturalem ad extendi, quam volunt esse affectionem ipsius materiae secundum se sed non animadvertunt, exigentiam naturalem non esse primum attributum, nec pertinere adessentiam rei, sed ut summum esse proprietatem. Nam quod exigit,
jam ante aliquid esse debet cum nihil nihil exigat); quamdiu ergo
prius illud attributum materiae, in quo exigentia ista fundatur, non protulerint, nihildum protulerunt Patet ergos eos omnem affectionem detrahere materiae, adeoque ipsam in nihili loco haberes nihil enim nullae sunt affectiones, res vero quaeque affectionem habet, quam intellectus attingit dum rem illam cognoscit. Quantum ad quantitatem titudinolim, dum eam realiter a materia distinguunt, et exsistere etiam sine hac posse confirmant, non accidens illam quod tamen volunt), sed veram substantiam fecerunt; ut quae non indigeat ulla re ad exsistendum praeter solum Dei concursum, quae est definitio
substantiae pari. I. art. I. et a.
Vel nihil per nomen substantiae intelligunt Ut Thomistae, qui
totidem id fere verbis fatentur dicunt enim, materiam esse non eras,
et suram potentiam possinam. In quo tamen sibi ipsis dissentiunt non magis enim nihil pati potest quam agere tam quod patitur, quam quod agit res aliqua esse debet. Vel confusam tantum substantiae etc. Ut fere vulgus Scholasticorum:
separantes enim a materia extensionem, referunt eam ad deam substantiae spiritualis Addo ego tertium membrum disiunctionis vel speciem substantiae in genere reservant materiae detracta ei extensione, et hanc speciem pro dea materiae habent in qua Scylla Scotus cum suis esse videtur. Cum enim per obscuram abstractionem substantia abstrahi possit a corpore, seu a materia, propter majorem istius latitudinem ut pari. I. art. 63 annotavimus), facile sit, ut ingeniosiores homines qui anomalis et a sua consideratione pendentibus proprietatibus admodum addicti sunt, ut pari. I. ad art. 3 annotabamus)speciem hanc pro idea amplectantur; nam substantia in genere sic
448쪽
Annotata abstracta a corpore non pertinet ad deam, nec refertur ad rem aliquam extra nos positam, sed ad meram considerationem nostram, merumque modum nostrum cogitandi. Saepe autem et alias usu venit,
ut speciem pro idea habeant homines, et praesertim speciem intellectus ii qui subtiliores sunt. Art. O. Sed tantum in modo quos nobis concisi solent Spatium, et corpus hoc atque illud differunt sicut genus et species, seu sicut animal in genere, et hoc atque illud animal Spatium enim non est aliud quam corpus in genere unde et immobile spatium. Sicuti enim, si hora prima bos sit in area, hora secunda bove abeuntemus, etc., toto die idem quadrupes in genere in area fuerit, nec illud ab area exiverit, ideoque toto die immotum fuerit in area sic etiam spatium hujus conclavis v. g. quod non est aliud quam corpus in genere semper manet hic idem, quia nunquam omne corpus seu omnis extensio hic aufertur, sed abeunte una succedit semper alia, ideoque etiam hoc spatium immobile, quia corpus in genere hinc nunquam expellitur. Et sicuti quadrupede in genere manente in area, hora quidem prima bos in illo versatur, hora secunda mus, etc. sic etiam corpora in spatio successive sunt, adeoque et spatium penetrare quodammodo videntur. Quae hactenus bene se habent, quamdiu referuntur tantum ad speciem, seu ad modum aliquem considerandi ac loquendi nostrum ubi vero referuntur ad deam quod a vulgo omni factum est), putaturque talis aliqua res, qualis in specie ista spatium est, sic affecta extra nos consistere, magni et enormis hoc erroris est. Vides ergo quam caute oporteat deam et speciem distinguere, et quam pronum sit ab altera ad alteram aliquid referre. Art. II. ejiciamus ob illata omne etc. Dices etiamsi singula, quae in hoc art recensentur, rejici possint ab idea corporis, non sequitur tamen, quod etiam universa dici possint adeoque nulla amurget necessitas ad existimandum, nos debere ideam corporis in aliquo alio quaerere, diverso scilicet ab iis quae recensentur. Etiamsi enim in nullo forte seorsim constituenda sit dea corporis, erit tamen forte constituenda in pluribus simul divisim sumptis. Respondeo : dirisim iumere et collectim fumere nunquam pertinere ad deam aliquam, sed tantum ad speciem seu ad modum concipiendi nostrum, seu ad nostram considerationem. Res enim extra nos quas ut tales idea refert inobi
449쪽
non sunt divisae, non sunt collectae sed mens colligit, mens dividit, dum certo suo modo cogitandi circa illas versatur. Unde cum nihil eorum quae in hoc ari adferuntur non durities, non color, non gravitas, non frigus, non calor, etc. seorsim et secundum se consideratum pertineat ad deam corporis ut unicuique attendenti manifestissimum est , nec igitur etiam divisim aut collectim, seu plura seu omnia, quae hic recensentur, pertinebunt ad deam corporis. Et alioqui clarissimum est quod, etiamsi motus et quies seu hoc disjunctum motum et quiescens adaequent deam corporis nullumque sit corpus aut esse possit, quod vel non moveatur, vel non quiescat , tamen motum et quietem ad id eam corporis non pertinere atque omnes planissime intelligunt, ante motum atque quietem aliquid natura
prius esse in corpore, quod seu moveri seu quiescere possit. Art. 3. Nomino loci out potu non significant quicquam ersum corpore Iino spatium quando secludimus ab eo quae ad speciem seu modum cogitandi nostrum pertinent, de quibus dictum est in annotatis ad art. o. magis proprie est corpus, quam illa quae vulgo corpora
vocantur, lapides, ligna, etc. Haec enim potius corporea sunt quam corpora ultra enim corpus habent certam formam quae revera non
aliud est quam certus quidam motus, ut ex infra dicendis patebit satis), aqua, lapides, ligna, etc. dicuntur; unde sicut haec mensa non tam recte dicitur lignum , quam lignea seu ex ligno eo quod ultra lignum habeat in se aliquid aliud, c. certam illam figuram, unde mensa dicitur), sic etiam planissime intelligimus, solem, lapides, ligna, etc.,
cum κριβω loquendum est, non corpora simpliciter, sed corporea debere dici, seu ex corpore cum vero corpora dicuntur, tunc tantum attendi ad eorum molem, extensionemque in longum, latum, et Profundum. Haec vero extensio sic solitari spectata non est aliud quam
ipsum spatium vel pars spatii modo scit . ut monui secludantur a
spatio ea, quae circa art. Io annotavimus pertinere ad modum loquendi nostrum de spatio, seu ad significationem istius nominis patium. Art. 6. Vacuum cutem philosophico more sumptum, etc. Bene Oportet notare, ad Vacuum non siisscere nullum corpus, sed insuper requiri spatium, in quo nullum sit corpus. Nec enim inter manus junctas, etiamsi nullum sit corpus, non ideo recte dixeris esse vacuum,
quia nec spatium est inter illas quod bene notandum est, quia hoc
450쪽
An notata minus advertentes quidam, putaverunt saltem vacuum concedendum esse ante creationem mundi, seu naturae corporeae. Nullum quidem tunc erat corpus sed hoc non est satis ad vacuum nullum etiam tunc erat spatium, utpote quod idem esse cum corpore, et circa art. O. et jam in annotatis proxime praecedentis art evidentissime demonstratur. Hoc observato tam certa est impossibilitas vacui, ut nullum supersit vel plausibile ac populare argumentum, quod illam certitudinem concutere aliquo modo possit. Spatium enim est corpus, et vacuum est spatium sine corpore, ergo vacuum est corpus sine
corpore, idem sine se ipso quo nihil impossibilius dici potest. Argumentum de tubo repleto mercurio, inversoque altero extremo in patellam mercurium continentem , ex quo tubo mercurius effuit ad certam mensuram, et superiorem locum vacuum relinquere videtur ,-
hoc, inquam argumentum nihil facit pro vacuo, ne quidem in apparentia. Cum enim clare in superiore parte ubi sit spatium ut manifestum est, ex eo quod latera distent a se mutuo, quod sine interjecto spatio intelligi non potest , spatium autem clarissime demonstratum sit esse corpus, nulla est hic apparentia vacui. Igitur argumentum illud non ostendit, vacuum esse, sed tantum adfert dissicultatem aliquam istius successionis, qua mercurio abeunti e tubo per poros ubi aliud corpus succedat quae dissicultas nihil ad ipsum vacuum imo quia tam clare ibi vacuum non est, nec esse potest, Oportebat potius contrarium colligere, et nullam ponere dissicultatem in successione illa, qua per poros vitri aliquid succedat mercurio abeunti indeque rursum oportebat colligere, et esse poros in vitro et esse hic in aere corpuscula tam exilia, quae per poros illos ultro citroque ferantur quam liberrime . Ex quo obiter hoc vide, quam praepostere philosophentur quamque invertant omnia, qui non ex ideau sed ex sensu et experientiis philosophemata sua deducunt. Art. s. Cum plumbobe tauro, etc. Jam supra ad art. q. annotavimus, solere homines referre naturam corporis ad sensum pam tionis, idque perversissimum esse. Hoc igitur praejudicio sublato facile intelligimus, in vase solo aere repleto tantundem corporis esse, quam si auro solido aut plumbo repletum sit, imo in tubo vitreo, ex quo mercurius excidit modo paulo supra explicato, in quo vacuum esse Scholae nuper credebant, tantundem corporis esse, quam cum pon-