장음표시 사용
451쪽
der sissimo illo colpore mercurii repletus erat. Nimirum idem semper spatium est in vase eodem, seu eadem capacitate jam autem solum spatium pertinet ad naturam corporis, ut pridem annotabamus adari. 3. Est adhuc aliqua alia errandi ansa hic, quod nempe in quibusdam corporibus, cum forte decidunt, plus materiae ista lapsione deferatur, quam in aliis similiter labentibus. U. g. cum globus plumbeus et globus ligneus aequalis inter se magnitudinis deorsum gravitate sua feruntur, plus materiae tu globo plumbeo decidit quam in globo ignem hinc facile in eam opinionem deveniunt homines, ut putent, in globo plumbeo absolute plus esse materiae quam in globo ligneo quod falsissimum est, et nullatenus inde sequitur. Si enim cogites superficiem undique tegentem globum plumbeum, et Oros, materiamque in oris ejus contentam, similemque superficiem mente circumdederis globo ligneo quae superficies sunt loca externa istorum globorum juxta art. 5. sateri debebis, uno horum locorum non plus minusve materiae contineri quam alio. Sed cum in plumbeo globo pauciores angustioresque sint pori, per quos jugiter materia aliqua fluit, effuitque et influit eosdem autem poros in globo ligneo plures et ampliores esse scias cognosces, tantum plus materiae quiescentis esse in globo plumbeo, quam in globo ligneo hanc autem, quae quiescit, deferri dum globus plumbeus cadit, eam Vero, quae movetur in oris, ad casum illum non pertinere. Et similiter de globo ligneo dicendum erit; adeoque nullatenus sequi intelligitur, licet plus materiae decidat in globo plumbeo quam in ligneo aequali, ideo in unius loco plus esse materiae quam in loco alterius. Art. o. Pieri non posse ut aliquae atomi Seu puncta, et idem est judicium de lineis et superficiebus. Neque enim etiam hae esse possunt in materia tamquam partes linea enim, quae esset pars corporis, deberet esse tam tenuis, ut dextrum ei ac sinistrum ab eadem parte starent quamdiu enim dextrum alibi, alibi sinistrum fuerit, tamdiu latitudo aliqua intelligitur, quae tamen abesse deberet ab ea linea quae esset pars corporis Choc autem fieri nunquam potest, et quaecunque tenuis latitudo assumpta fuerit, imaginatio clare in illa agnoscit partes, alias in dextrum alias in sinistrum deflectentesa
quae proinde partes ibi etiam sunt. Impossibile enim est, ut uinii sit, quod vel sola imaginatione attingis nihil enim non attingitur.
452쪽
Annotata Eodem modo probatur, superficiem non esse in corpore ut partem;
deberet enim haec pars esse tam tenuis, ut supra et infra et ibidem essent, seu ut ibi supra esset, ubi et infra esset, ac contra quamdiu enim supra alibi in plano, alibi infra agnoscitur, tamdiu necessum est ut crassities aliqua agnoscaturae hoc autem etiam fieri non potest
ob similem rationem sicut ante de linea. Quod si nec lineae, nec superficies esse possint tamquam partes, multo minus puncta vide si placet nostra in Metaphysica, ubi latius haec deduximus. Si e materiae surtes Recte nam et atomi, et lineae, et superficies, non quidem ut partes corporis dantur, sed tamen ut modi dantur. Superficies enim est terminus corporis, et nequit corpus ab alio corpore nisi in superficie tangi. Similiter ad tactum faciunt linea atque punctum; nam cylindrus non tangit planum nisi in linea, et similiter sphaera non tangit planum nisi in puncto. Si enim in parte aliqua divisibili tangeret planum sphaera deberet aut in circumferentia sphaerae planities aliqua esse, aut in plano cavitas aliqua, quorum utrumque est impossibile. Quam igitur evidens est tactum esse in corporibus sine cohaesione nec enim tunc tactus, seu contiguitas, sed continuitas dicitur), tam e vidcias est, et superficies, et lineas, et puncta in corporibus esse. Quod bene observandum est et Cartesius hic satis innuit propter quosdam minus hac in re prudentes, quibus cum demonstratum est, quodlibet corpus in infinitum divisibile esse adeoque inter dividendum nunquam veniendum ad partes, quae aut superficies, aut lineae, aut puncta sint), existimant omnino P Uncta, linea S, etc. a materia auferenda esse; sic se ut ne quidem modi sint ipsius Puncta igitur, lineae, et superficies supponunt contactum sine contactu nihil horum actu, sed ad summum potestate haec sunt); contactus supponit figuram figura supponit motum, et a motu non realiter distinguitur ut Disput Phys. 6 de Mundo demonstravimus). Igitur nec ista sine motu esse possunt adeoque ut motus ipse modus quidam est corporis, sic et illa modi quidam sunt ejusdem corporis. In contactu sphaerae ac plani usum habet punctum: nihil ad hunc contactum linea, superficies, aut corpus faciunt. In contactu cylindri et plani in aestimationem venit linea et nihil ad rem illam facit superficies aut corpus In contactu ubi et plani parallele
per planum aliud delati ossicium et usum habet superficies crassiti es
453쪽
e corpus nihil huc pertinent. Si autem inde inferre velles, haec quae usus habent tam diversos, realiter etiam inter se distingui, eodem modo argumentareris, ac si ex eo quod acclive ascendenti in aestimationem veniat eique superandum sit, declive vero nihil huc pertineat, concludere velles, acclive et declive res inter se alias ac diversas esse. Magnopere igitur cavendum est quod supra adhuc monuimus , ne res diversas putemus, mox atque diversos aliquos usus nobis subministrat res aliqua.(uin etiam si fingamus etc. Mira est propensio hominum in hanc persuasionem, frequenti divisione corpus aliquod ad tam exiles particulas redigendum, ut hae amplius dividi non queant. Pendet a puerili discretione hoc praejudicium cogitant enim, particulas eo tandem minutiae deventuras, ut digitos suos diversis earum extremis injicere amplius ad frangendum non possint, vel ut acies cultri similisve instrumenti mediae parti imprimi non possit, ut sic extremitates a se invicem divellantur. Sed haec omnia ut diximus puerilia sunt praejudicia quibus liberari etiam poterunt, si cogitent aut imaginentur sibi, exiguam quantamcunque particulam duobus extremis suis duabus extremitatibus bacillorum interiectam esse. Jam enim apprehensis utraque manu bacillis, clarissime imaginabuntur, hanc particulam sic interjectam, quo minor tenuiorque fuerit, eo facilius frangendam aut distrahendam esse. Atque ita revera est, et qua particula aliqua exilior fit, eo aptior est, ut magis adhuc magisque exilis fiat tantum abest, ut diminutione sui tutam se praestare contra ulteriorem diminutionem queat; nam corpora minora, caeteris paribus, minus solida sunt majoribus; quo autem minus solidum est corpus, eo facilius frangitur nam dissoliditas consistit in magna superficie et exigua mole sub illa superficie contenta utraque autem haec ad dissiciliorem divisionem aut fractionem facit, nam ampla superficies ictus occurrentium corporum et validos et certos praestat, et exigua moles parvam
praebet dividentibus resistentiam. Est igitur hoc evidentissime demonstratum, quo minutius est corpus, eo adhuc facilius minui ex quo et illud sequitur, diminutionem in infinitum tendere, et esse corpora quam plurima non solum potestate quod jam pridem et Scholae agnoverunt), sed actu etiam in infinitum divisa.Art a I. Nunc mundum siti substantiae corporeae uni ersitatem nullos
454쪽
A mmo i a Vaextensionis fuae fines habere Significat, quid per Mundum intelligat;
nempe mundus et hic idem est, quod corpus universum. Atque ita sumendo Mundum, certum est eum quaquaversus in infinitum extendi; corpus enim et spatium revera idem sunt, ut ad art. Io videbamus, sed et paulo infra, solum spatium esse proprie corpus, ligna et lapides, etc. non corpora sed corporea in rigore loquendi esse demonstrabamus. Jam autem, spatium universum nullos extensionis suae sines habere, sed quaquaversum sine fine procurrere, communis notio est, et inter communes notiones adeo illustris, ut qui eam negaret, in hunc usque diem inventus nemo sit. Nemo negat spatium in infinitum procurrere tantum ambigitur inter quosdam, sitne reale quid an mere fictilium P Sed reale esse nimis quam certum est habet enim affectionem clarissimam qua a mente nostra attingitur, c extensionem, et hanc quidem infinitam, atqui nihili nulla est affectio Uerum quidem est, quod spatio astingi multa soleant, quae sibi constare non possunt ut quod aeternum sit, immobile secundum omnes suas partes, omniaque quae moventur in ipso penetrans de quibus supra dictum est sed hoc nihil obstat realitati eorum quae in spatio veram obrunt menti nostrae affectionem; sicuti mons non ideo realis esse desinit, quia ei ab aliquo affingitur carentia vallis, quae cum monte constare non potest. Igitur longe evidentissimum est apud omnes homines, dummodo terminorum significationem satis bene capiant, corpus quaquaversus in infinitum extendi nempe per corpus nihil aliud intelligendum est, et nihil aliud intelligi potest quam spatium. Quantum vero ad Mundum proprie dictum, hic non est aliud quam corpus in motu
hiccine pariter in infinitum extensus sit, an certos ac determinatos habeat extensionis suae limites cogimur ignorare nec enim perinde demonstrari potest, sicut corpus, ita etiam motum pari passu cum corpore procedere in infinitum. Quantitas enim motus, tum quoad intensionem suam celeritatem), tum quoad extensionem suam seu amplitudinem
spatii quam occupet , meri arbitrii divini res est; nec enim motus debet esse in materia posset haec esse sine ullo motu , nec, si sit in materia,
certam extensionis seu intensionis suae quantitatem naturali nec elutate
inducit, ut infra latius videbimus ad art. 36. Posset igitur fieri ut mundus hic finitus esset, sed ieri nequit ut ejus materia quoad molem finita sit ibi enim mundus terminatur, ubi motus sicubi hic terminetur.
455쪽
Art. 22. Nec proinde plures, sed unum tantum esse posse Certum, si de mundo informi, vel potius de materia mundi intelligas sicut et
intelligere se ari praeced. Cartessius monuerat . Materia enim omnem locum occupavit, et impossibile est plura esse spatia universa unum tantum potest esse universum spatium, pro hoc autem mundus hic capitur, ergo plures mundi esse non possunt. Loquendo autem de mundo in forma, seu de corpore in motu nihil vetat, et successive et mul etiam plures mundos esse. Successive quidem, quia mundus variatur variata quantitate motus, quam Deus pro arbitrio suo variare potest et alioqui certum est, Deum potuisse plus motus imprimere materiae, quam jam nunc impresserit. Posset vastissima corpora et dura, quae sensu am observantur, in pollinem conterere, servata reliqua quantitate motus quae ante fuerat. Similiter facile ostenditur, potuisse Deum minus etiam motus indere materiae, quam jam indiderit. Similiter si hic mundus finitus sit, et alicubi motus sufflaminetur, ut quantum ad scientiam nostram attinet sumaminari potest,
poterit longe extra illos limites aliud rursum corpus in motu, alius leproinde mundus esse, intermediis omnibus arctissime ad se invicem acquiescentibus. De quibus haec satis; nam in iis quae mere ad arbitrium divinum spectant, si revelatio omnis abest ut certe hic abest), nihil nobis integrum est statuere. Art. 23. Omnis steris Laristio, si e omnium ejus formarum inersitos, en et a motu Cum tota essentia corporis consistat in extensione ut supra demonstratum est), clarissimum fit bene consideranti, nihil ei novi accidere posse praeter motum, quo pars ejus, quae erat apud partem hoc enim extensio necessario secum infert), absit jam etiam a parte illa, tertia aliqua parte, quae alicubi decubuerat, interjecta Praeter hoc quod jam dictum est ut aliquid accidat corpori, quod ad ipsum pertineat, impossibile cogitatu esse deprehendes, quamdiu tantum ad ideas tuas mentem tuam reflectes. Igitur figura, quae clare intelligitur etiam particularibus corporibus inesse posse, nihil est diversum a motu, utpote quae intelligi non possit sine termino terminus vero corporis sine motu intelligi non potest alioqui
enim continuitas mera, et nullus terminus erit . Nam quiescat usque ad certum terminum ac deinceps moveatur, aut usque ad certum terminum certo modo moveatur et deinceps alio modo moveatur
456쪽
Annotata necessum est, si figura intelligenda sit. Priori modo lapis in aere figuram suam habet quiescunt enim partes ejus ad se invicem, et partes
aeris circa eas moventur); posteriori modo gutta aquae in aere figuram suam habet nam partes guttae certo modo moventur, et parte aeri Sambientis alio modo moventur). Sed si cogites motum illum, quo haec sic discriminantur, auferri, ablata pariter erit figura omnis, et continuitas mera juxta eandem cogitationem tuam introducetur.
Ouo basim etiam a Philosophis nidetur fuisse animaduersum quasi per nebulam viderunt hi Scholastici et vulgares Philosophi), permotum res corporeas tales evadere, quales eas experimur adeoque naturam hujus mundi partiumque ejus in motu consistere. Videbant enim, res hujus mundi ad nos sensusve nostros sine motu non pertingere solem, colores, etc. sine motu non videri sonos sine motu
non audiri vide plura de his Disput nostra Physica C. seu de Mundo prima, circa priores Theses et hinc igitur propendebant in eam sententiam, ut cogitarent naturam in iis rebus esse principium motus. Sed interim non constant sibi, cum ultra motum talia aliqua naturae corporeae tribuunt, quae nec a motu proficisci, nec naturae corporeae
convenire possunt qualia sunt ipsum lumen, ipsi colores, soni, etc., quae putant in rebus corporeis extra nos consistere. Ubi quidem si consisterent siquidem juxta eos etiam natura sit principium motus , deberent a motu profecta esses; ipsi vero nunquam ea effecta inde
Art. I . Nec ideo tism ullum alium in rerum natura flvendum puto In rerum, inquam, corporearum natura, de his enim art. S. sub finem praecesserat alioqui in cogitationibus nostris manifeste successio est, qui motus sine dubio a motu locali distinguitur. Esto quod ab hoc dependeat; sed hoc tantum vult Cartesius, nullum in corporibus motum esse, praeter localem ita ut generatio, corruptio, alteratio, et si quae aliae sunt mutationes, quas vulgus juxta ac Scholae a motu locali distinxerunt, aliud revera nihil sint, quam motus quidam locales ut satis patebit ex part S. et A. , ubi quam plurimae generationes, corruptiones, alterationesque corporum X Pendentur, ostendeturque quam evidentissime, in his nihil aliud praeter motum localem quarundam particularum saepe equidem insensibilium)intervenire.
457쪽
Motus ut Vulgo sumitur nihil aliud est quam octio et c. Verum est, et vulgus semper motum cogitat tanquam actionem aliquam, sive ab eo quod movetur emanentem ut cum globus ligneus ex alto demittitur: putat enim hunc motum pertinere ad actionem ipsius globi, se ipsum gravitate sua deorsum projicientis), sive ei quod movetur aliunde impressam ut cum idem globus per globarium projicitur considerant enim hunc motum tamquam actionem projicientis impressam et receptam in globo procurrente per globarium . Sed haec actio longe aliquid aliud est quam motus ipse pertinetque ad motorem cum motus pertineat ad mobile, seu id quod movetur. Art. as. Dicere possumus, motum esse irranslationem, etc. et use tanquia quiescenti Decisntur etc. Haec est alia consideratio motus, magis quidem propria quam ea de qua ari. g. necdum tamen omnino propria nam de hac demum agitur art lis.) Fit enim in hac definitione reflexio ad spectationem seu considerationem nostram, quae certe ad motum ipsum secundum se est impertinens. Sive enim nos consideremus sive non motus equidem erit; et quidem verum est, nos in omni motu determinando spectare aliqua ut quiescentia, a quibus id quod in motu sit recedat, sed hoc nihil pertinet ad ipsum motum in seu nam proster nostrum considerare nihil mutatur in re, ut recte olim Aristoteles Est igitur motus aliquid, etiamsi non consideretur alterum ejus extremum quiescere , sicut nec revera quiescit, ut patebit art. O. Art. 26. Mugno nos in hoc praejudicio laborsmus, quo plus etc. Praejudicium merum et sine ullo fundamento susscienti assumptum. Cum enim quies non minus rei in se habeat quam motus, non magis
nihil sit quam motus, stultissima persuasio est, vim quidem aliquam
et actionem, ut motus sit, accersere, ut autem quies, nullam vim actionemque desiderare. Praeclarus est hic art. et egregie denudat puerilem discretionem conjungendus est cum art. I. partis primae, cum eoque simul legendus.
Art a'. uspropter si omnino proprium, et non o aliud relatomniaturam motui tribuerebellemus Et sic oportet quamdiu enim motui relata ad aliud quidpiam natura tribuitur, non ejus natura pure ei tribuitur, sed insuper modus aliquis cogitandi noster. Relatio enim seu respectus ut vel ipsum illud nomen indicat non pertinet ad res extra
458쪽
Annotata nos positas, sed ad considerationem et modum intelligendi nostrum. Cum igitur motus penitus independens sit a nostris cogitationibus(et sive nos consideremus aliquid sive non consideremus, nihilominus ideo motus erit aut non erit motus , necessum est talem aliquam
exhibere motus ideam seu definitionem, quae nullius nostrae considerationis mentionem faciat. Hic igitur Cartesius non tantum primam definitionem motus, quam ex sententia vulgi art. s. attulerat, sed etiam suam definitionem, quam art. S. communi modo loquendi, et solitis considerationibus nostris accommodaverat, retractat atque refellit. Tantundem motus in uno quom in altero esse diceremus Et hoc quidem vere adeoque motus jam tertio et tandem bene definiendus est, c. quod est separatio duorum corporum contiguorum a se invicem. Ex quo clarussime intelligitur, non solum tantundem motus, sed eundem motum esse in utroque extremo et sicut enim in duobus fratribus inter se, non tantum aeque multum fraternitatis, sed eadem prorsus fraternitas est, sic in duobus quae separantur a se invicem, non tantum aeque multum separationis, sed eadem separatio est. Sed hoc a communi usu loquendi nimium sbhorreret Parum refert,er alioqui pleraque Cartesii sunt talia, ut a communi loquendi usu multum abhorreant. Quid mirum P populus, penes quem jus et norma loquendi, voces instituit ex praejudiciis suorum sensuum Philosophus autem haec praejudicia quam longissime a se removet, et solas sequitur ideas, sensu omni durato. Eamque ut quiescentem confiderare Admodum proni sumus ad considerandum locum illum in quo consistimus, ut quiescentem. Sic
enim etiam navim, quando non assulti fertur, ut quiescentem considerare solemus, et hinc ripae moveri videntur, quas praeternavigamus maxime autem istam quietem consideratione nostra terrae asserimUS.
Art. O. usque rei si qecisus ratio est, quod motus intelligatur totius corporis quod odietur Forsitan et haec nonnulla ratio sit, quod motum considerent ut durantem nonnihil ac simul aerem habeant pro
nihilo. Hinc enim fieri videtur, quod pedibus hominis in pavimento ambulantis motis, putent ipsum pavimentum quiescere separatio enim ab aliis aliisque locis perdurat aliquantulum in pede, sed in pavimento simul et semel fit; et etiamsi particulae aeris post pedem e pavimento
459쪽
sublatum etiam varie separentur, et vicissim conjungantur a pavimento, hoc tamen non apparet sensui, et quod huic non apparet, nihil esse videtur, JUXta Part. I. art. I. adeoque et ipse aer pro nihilo est vulgo. Hinc ergo sit, ut separatio potius adscribatur ei, quod post primam separationem ulterius ab aliis separari pergit, quam ei, quod post primam illam separationem, deinceps sine separatione ulteriori esse videtur. Hinc ergo etiam fit, ut lapide cadente ex culmine turris, lapis quidem moveri culmen autem stare videatur, eo quod post primam separationem lapidis et culminis, lapis quidem ulterius ulteriusque separari pergat, culmen autem jam non amplius, quantum est ex apparentia sensus, separari videatur. suae duo inter e pugnonti Non pugnant haec nisi cum respectu ad idem potest enim idem separari ab aliquo, sic ut relinquatur versus orientem, et separari ab alio, sic ut relinquatur versus occidentem, etiamsi etiam motus totius corporis esse intelJigatur. Ea igitur videtur esse causa, quam nos innuimus, ob quam motus non semper aequaliter utrique extremo separationis adscribatur nempe quod post primam separationem saepe alterum extremum ab aliis ulterius et ulterius separari pergat cui potiori jure tunc motus adscribendus videtur), alterum vero extremum post eandem illam primam separationem, saepe aut non separetur, aut saltem non separari sensui
Sed interim recorsibimur, id omne etc. Seclusis ergo omnibus
illis cogitationibus nostris, quae equidem ad motum ipsum nihil
attinent, dicamus hoc quod res est motum esse mutuum, et eundem motum in utroque extremo separationis agnoscamus. Potest quidem
motus unius extremi abstrahi a motu alterius extremi, etiamsi a parte rei idem sit uterque ille motus sicut acclive a declivi praescindi potest, quamvis haec duo a parte rei unum idemque sint. Sed in his facile apparet, meram esse abstractionem, e quod utrumque ab altero abstrahi promiscue soleat non sic motus unius extremi motu alterius extremi, nisi utrumque post primam separationem separari ulterius ab aliis atque aliis pergat. Cum vero alterum non sic ulterius separatur, tunc motus non vicissim abstrahitur, sed posterius hoc potius quiescere, et sine motu esse videtur. Art. 33. me enim praeto in quodiis determinato tempore Talis etiam
460쪽
An notata circulus exhibetur, cum e vase pleno dato exiguo superne spiraculo, detractoque inferne epistomio, liquor contentus satis crasso radio effuit Nimirum liquor inferne in aerem impulsus, dum effuit, hunc aerem nam omnia plena sunt unde quaque vas apprimit, et ubi spiraculum est, transadigit in vas ipsum, ut ibi eodem momento locum suppleat, quem liquor descendens deseruerat. Quia vero spiraculum est exiguum, foramen autem, per quod liquor effuit, satis amplum, necesse est fieri hic compensationem, et aerem tanto celerius per spiraculum in trudi, quanto crassior est radius liquoris effventis, ut ita eodem tempore tantundem aeri intret per tenue spiraculum, quantum liquoris emuit per satis amplum siphonem; sicuti per duas templi januas, alteram angustiorem quidem, alteram ampliorem, aeque multi homines intra certum tempus exire possunt, si per angustam celerius exeant, per magnam autem tardius. Ubi vero hic circulus impeditur, motus etiam suffaminatur; unde ex eodem vase si nullum spiraculum detur, nihil etiam emue liquoris et in scypho aqua vel vino pleno, cui leviter ad labra apprimatur charta, manuque imposita invertatur, detracta manu et charta appressa manente, liquor totus in alto su penditur quod et in haustris oenopolarum videre est eo quod nempe circulus a liquore decidente inchoandus, ulteriusque in aerem propagandus, et per fundum scyptii ad liquorem intra scyphum consistentem deducendus, sistatur ad fundum scyphi. Et infinita sunt talia, quae longum esset hic recensere.
Art. 36. Et generGlem causam quod ottinet, manifestum est illam esse eum Nihil movere revera potest praeter Deum unde hic solus hic est motor Corpus enim non potest motum habere a se cum enim motus duo dicat, adesse, inquam , et abesse oportet enim ea quae separantur adesse primum inter se, ac deinde abesse , corpus quidem seu extensio hoc ipso quo est, partem apud partem adesse ex propria sua essentia et de importat sed eandem partem ab eadem illa alia
parte abesse in quo motus complementum consistit), hoc vero naturam corporis excedit, et corpus quidem hoc pati potest, sed non agere. Necessum ergo est, ut, si corpus movendum est, ab alio aliquo movendum sit. Aliud vero nihil est praeter mentem . men ergo movebit. Sed cum in omni separatione intinitae partes a se invicem divellendae sint vide ari uo.), et ad singulas divellendas vis aliqua