Albii Tibulli Quae supersunt omnia opera varietate lectionum novis commentariis, excursibus imitationibus Gallicis vita auctoris et indice absolutissimo instruxit Philipp. Amat. de Golbéry ..

발행: 1826년

분량: 705페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

521쪽

huis extirieurs de Cεtes ; tu erurent que Baechus devait des lora partager aussi ces attributa extetisura ; et iis auraient da, par la me raison , metire egalement Ia vigne fous la protection de Ceres. C est une tonsusion qu id est saeue de eoneevoir, et qui demati natue d'un pareit systhme religieux. .

Paulo infra idem doctus Gaiar

Alio in loeci Gaia hisee addit:.ωΙl parali, que si Bacchus avait figurε dans les mysthres de Chths ,

Clita figura a si dans les mysthees recens de meelius. Un vased'agate du cabinet du Boi , qui glait aulaesias dans te eabinei deSaint-Denis, pr/sente fur l'un des totis une figure portant deuxtam aux, qui Mil εtre Cfrhs eli m/me. Cette d/esse est reprε- senue a si avre detix sambeaux sur un vase da cabinet si due de Bruns.lch . Ce vase s it visibi ement partie des o ela Mehiques qui nous. restent, et reptasente. Cirti e done era deux divinit ειεtalant unies dans les mysteres Orphiques. πIdem denique luculentus auctor rem etiam astronomicIs rationibus perficit his verbis :α Malos lyidee defavorabie que l'auteur de l' Origine des cultes Dii concevole en gεnέrs de ses interpretations systgmatiques mal- νε la reprobation doni plusleurs de ses opinions soni kapphes , opinions que nous salsons profession de ne pas partager, Dous sat sons eas cependant de son plan , qui est de rediare les traditions

522쪽

έοι EXCURSUS MYTHO LOGICI

me fies des Egypuens et des Grem 1 une explication astronomique. Nous ne voyons pas , comme lui, tout dans le todiaque; mais lamarche du soleti passant successivement devant les diverses eo tellations , les observations saltes fur les ditarentes stations de eet

astre, et fur les rapporta des astres enis'eux, inui ce systhme estpoue tui la eles de plusi eum do es, couveris aulaement da voile de labsurdi id. Les heri ins des derniers ages de l'antiquiu palanne, et se te a Phres de I'εglise ont dria ouvert la porte a ce genred interprέtation. Baeehus fitait ias de Iupiter et de Proserpine: selon M. Dupuis, Proserpine ou Cisti est cella floile appel/e Ariadne ou Libera, volsine dans te ciet des constellat ons du Scorpion, de la Balance et du Serpent. Iupiter est te Soleil. L'antiquith raeontait que ce

soleti filait en conjonction avec te Serpent dans Ia partie oppoiae dueiel. Cyest 1 allusiota, doni nous parions ait leurs , dia taureau e gendth par te serpent, et du serpent engendrsi par te taureau; parce qu'une constellation qui descend fous l'horizon siit levis la eon tellation oppo e au-dessus de l'horizon dans la partie inverse. Rappetons encore qu on a consondu Clias, Proserpine, Diane, Hlcate : elles soni totiles la mhme itolle qui coveo ait la tune dans son passage avx signes inserieuis , et qui s' unusait au soleti, lorsqn en conjonction avec te Serpent, ret astre descendest aux r Mons australes. et deveniat Serapis, ou Pluton, dies des ensem. .

523쪽

DE GENIO AD LIBRI SECUNDI ELEGIAM SECUNDAM, v. 5 :

α Ipse suos genius adsit visurus honores. .

VARRO , Frag. lib. XVI Rerum Diuinarum, ait: a Genium esse uniuscujusque animum rationalem; et ideo esse singulos singulorum ; talem autem mundi animum deum esse . . . Genius deus est qui pmpositus est, ac vim habet omnium rerum gerendarum. nServius ad Virgil. Georg. I, Ma adseripsit: . Genium diectant antiqui naturalem deum uniuscujusque loci, vel rei, vel hominis. . Illustriss. Creutare pluribus in locis de Geniis egit ingeniose et docte. Notat primum Etruseorum de illis doetrinam e ritibus Samothraeiae in Gωciam pariter atque in Etruriam prosectam esse. Hominis cujuscumque indoles, ae vitae ratio prae ejus Genio, v letum opi ione, habebatur. Genius vitae comes erat μαδος, συνe-παδ . Idem, quoad mentem ad maiora et sanctiora perdueit, μυταγωγὸς του piου dicebatur. Menander apud Ammianum Hareellinum,

lib. XXI, cap. 1έ, ait:

Nonnunquam Genius Natum humana deus vocatus est, ut apud Horat. lib. I l, Epist. II, vers. 88, ubi astrum temperat unius cujusque mortalium. Hine cura Genii placandi inter praecipuas erat. Sunt qui cuique hominum peculiarem tribuant Genium, qui nunc fierenus, nunc severus, modo albus , modo ater sit. Sunt rursus qui binos eodem in homine esse velint, quae doctrina, ut ex Ves' tigiis scriptorum deperditorum et mouumentis Etruriae quibusdam constat, perantiqua fuit. Hi Genii inter se continuo pugnabant, quum uterque vitam hominis regere conaretur. Verum apud Graecos Iambl. Viti Pythag. e. u, P D s

524쪽

ianus frequenter occurrunt indicia hujus doctrime de duplici Genio. Callimaehus de Genio insequentis diei sic loquitur: Λαἱμ α τίς moue os αυριου , et Horatius, Epist. II , I, 14. . , Genium nominat memorem breoA i. Hinc factum, ut confunderentur humanae vitae

et Genii imagines , ita ut latini sermonis consuetudine diectent Romani indulgere Genio, defraudare Genium: prius usurpatur,

quum naturae obsequimur, alterum vero quum minus. Quo major

itaque hic vitae praeses. quo propitior, eo melior et beatior fit homo cujus cura illi demandata est. At ubi potens ac constans Genius eximium virum virtutibusque ornatum ad maximum gloriae ac decoris culmen perduxerat, tunc cives illum venerabantur, et ipsev r διαμουιος dicebatur, ut Euthymus ille Locrorum. Similes inlaedeos relationes apud AEgypti Ptolemaeos occurrunte filius plerum que patrem a quo imperium acceperat numinis instar invocabat. Ut quisque eximia indole praeditus erat, ita illius Genius venerationi omnium oblatus. Romae ancillae ac servi per domini Genium, perque dominae Iunonem iurare solebant. Eadem causa suit cur parentes a liberis domestico post mortem cultu donarentur. Iline quoque Caesar ab Augusto Divus dictus est L Mox populus romanus omnis consuevit per Augusti Genium iurare, itemque per reliquo- .rum imperatorum Genios. Haec sunt quae Apotheosin imperatorum creavere, quum antea nullus nisi Romulus Olympum intrasset. Graeci postea initium hule superstitioni secere, quippe qui duobus romanis aras, quinadeo templa dicarent, ipsique Rome , quam tauquam personam indueebant. Modo accidit ut Genius Augusti, Romaeque Fortuna, sina communiter habitarent, donec tandem

imperatores omnino inter deos numerareutur, cui rei non parum

subsidii adtulit appellatio Pruris miris, et ritus domesticus ille,

secundum quem parentes consecrari solebant. Wieland luculentus

auctor ad Horatii Epistolas originem Apotheoseos optime explicavit, quam tu quoque, amice lector, consulere poterIst nam in Horatii operibus, mox prossituris in lucem , etiam illius lucubrationibus utemur; et ego , qui nuper Vossit notas Virgilio submisi, moxWi landi animadversiones Horatio addam, ita ut cuique Romanorum

525쪽

IN TIBULLI CARMINA. cor

illustris Germanorum poeta in posterum comes sIL Clariss. Creutfermulta insuper docet quae apud ipsum legere iucundius erit. Nos alia quaedam subjiciamus; et primum quidem Censorini locum

transcribamus. Ait enim : re Genius est deus, cujus in tutela, ut quisque natus est, vivit. Hie sive quod, ut genamur curat, Silae quod una genitur nobiscum ἔ sive etiam quod nos genitos suscipit ac tuetur; certe a Genendo Genius appellatur. . Eumdem esse Genium et Larem, multi veteres memoriae prodiderunt et in queis etiam Granius Flaccus in libro, quem ad Caesarem de Indigitamentis seriptum reliquit. Hunc in nos maximam, quin immo omnem habere potestatem creditum est. Nonnulli bἰnos Genios , in iis duntaxat domibus quae essent meritae, colendos putaverunt. Euclides autem Socraticus duplicem omnibus omnino Genium dicit adpositum : quam rem apud Luellium in libro satyrarum nono licet cognoscere. Genio igitur potissimum per omnem aetatem quotannis sacrifieamus Qvamquam non solum hic, sed et alii sunt praeterea dii complures, hominum vitam pro sua quippe portione adminiculantes : quos volentem cognoscere Indigilamentorum libri satis edocebunt; sed omnes hi

semel in unoquoque homine numinum Suorum esse tum repraesentant ; quo circa non per omne vitae spatium novis religionibus arcessuntur. Genius autem ita nobis assiduus observator appositus

est, ut ne puncto quidem temporis longius abscedat; sed ab utero matris exceptos , ad extremum vitae diem comitatur. Idem Cens rinus ait , cap. a': Hic forsitan quis quaerat quid causae sit ut merum tandendum Genio, non hostiam faciendam putaverit Persius. Quod scilicet, ut Varro testatur , in eo libro eui litulus est Atticus, et est de numeris, uid moris institutique majores nostri tenuerunt , ut, quuin die natali munus annale Genio solverent, manum a caede ae sanguine abstinerent, ne die quo ipsi lucem accepissent,

aliis demerent, is illud etiam in hoc die observandum, quod Geniosactum neminem oportet ante gustare, quam eum qui secerit.

Horatius , lib. III, M. I 7 , cauit: Cras Genium mero curabis et porco bimestri; qui locus contra Censorini auctoritatem sacere videtur ἔ sed doctissimus Daciar in notis existimat non hie de Genio agi natali, et locum aliorsum trahendum esse , quod mea sententia Deile seri potest. Fortasse hie consueto apud Romanos sermonis usu locutus est, neque Genii cultum respexit. Superest ut narra

526쪽

4OS EXCURSUS MYTHOLOGICI

tiunculam addamus e Plutarcho depromptam. De Bruto agitur ad

EXCURSUS NONUS.

DE SIBYLLIS. AD LIBRI SECUNDI ELEGIAM QUINTAM, v. 19 2

Εxcunsuu de Sibylla promisimus in notula quae huic versui submittitur in nostra editione, et nunc promissa persolvenda sunt, etsi ex aere alieno libῖ satisfacturus sim. Nihil, amice lector, apud veteres scriptores, nihil apud recentiores inveni, quod te melius edocere possit, quodque lubentius legas, quam illam de Sibyllis di quisitionem , quae Laetantii est. Habeas itaque illam atque benigne accipias; praestat enim eximii seriptoris opus iterum edere , quum ipse nihil in medium proserre potis sis , nisi panniculos hinc et illine desumptos et male consutos. Audi nunc : sie orditur magnus vir; re M. Varro , quo nemo unquam doctior, ne apud Graecos quidem, nedum apud Latinos, ialibris Rerum Divinarum , quos ad Caesarem, pontificem maximum , scripsit, quum de Quindecimviris loqueretur, Sibyllinos libros ait non fuisse unius Sibyllae ; sed appellari uno nomine Sibyllinos , quod omnes seminae vates Sibyllae sunt a veteribus nuncupatae, vel ab unius Delphidis nomine, vel a consiliis deorum denuntiandis: σέους enim deos non θιο ις, et consilium non βοωηs sed shiam ap-

527쪽

IN TIBULLI CARMINA . cos

pellabant. Molico genere sermonis. Itaque Sibyllam dictam esse quasi σιού l κ v. Caeterum Sibyllas decem numero suisse; easque omnes enumeravit sub auctoribus , qui de singulis scriptitarunt.

Primam suisse de Persis, cujus mentionem secit Nicanor, qui res gestas Alexandri Macedonis scripsit. Secundam Libycam , cujus meminit Euripides in Lami e prologo. Tertiam Delphicam , de qua Chrysippus loquitur in eo libro quem de divinatione composuit. Quartam CumI eam in Italia , quam Naevius in libris Belli Punici, Piso in Annalibus nominat. Quintam Erythraeam, quam Apollodorus Erythraeus allirmat suam fuisse civem; eamque Graiis Ilium petentibus suisse vaticinatam, et perituram esse Troiam et Homerum mendacia scripturum. Sextam Samiam , de qua scripsit Eratos thenes in antiquis annalibus Samiorum reperisse se scriptum. Septimam Cumanam , nomine Amalthmam, quae ab aliis Demo phile vel Herophile nominatur ; eamque novem libros attulisse ad regem Tarquinium priscum , ac pro eis trecentos Philippeos postv lasse ; regemque, aspernatum pretii magnitudinem , derisisse mulieris insaniam et illam in conspectu regis tres combussisse , ae Pro reliquis idem pretium postulasse; Tarquinium multo magis mulierem insanire putasse. Quar denuo, tribus aliis exustis, quum in eodem

Pretio perseveraret, motum esse regem, ac residuos trecentis aureis emisse; quorum postea numerus sit auctus, Capitolio resecto ; quod

ex omnibus civitatibus et Italicis, et Grietis, et praecipue Erythraeis coacti, collatique sunt Romam, cujuscunque Si lire nomine sue runt. Octavam Hellesponticam in agro Trojano natam , vico Marpesso circa oppidum Gargethἰum; quam scribit Heraclides Ponticus Solonis et Cyri suisse temporibus. Nonam Phrygiam , qua vaticinata sit Ancyrae. Decimam Tiburtem , nomine Albuneam , quae Tiburi colitur ut dea, juxta ripas amnis Anienis : cujus in gurgite simulachrum ejus iuventum esse dicitur, tenens in manu librum ;cujus sacra senatus in Capitolium transtulerit. Earum omnium S hilarum carmina et seruntur et habentur praeterquam Cumaeae, cujus libri a Romanis occuluntur; nee eos ab ullo, nisi a Quindecimviris

inspici fas est. Et sunt singularum singuli libri : qui, quia Sibyllae

nomine inscribuntur, unius esse creduntur, fiuntque confusi: nec

discerni, ac suum cuique assignari potest, nisi Erythraeae, quae et

nomen suum verum carmini inseruit, et Erythretram se nomina iam

528쪽

cto EXCURSUS MYTHOLOGICI

fuisse locuta est, quum esset orta Babyloniae: sed et nos consure Sibyllam dieemus, sicubi testimoniis eatum fuerit abutendum. Omnes igitur hae Sibrilae unum deum praedicant, maxime tamen Erythraea, quae relebrior inter eteteras ae nobilior habetur. Siquidem Fenestella diligentissimus seriptor de XV viris dicens , ait: restituto Capitolio retulisse ad senatum C. Curionem consulem, ut legati Erythras mitterentur, qui carmina Sibyllae conquisita Romam deportarent; itaque missos esse Ρ. Gabinium, M. Otacilium, L. Valerium; qui descriptos a privatis versus circa mille Romam deportarunt. Idem supra ostendimus dixisse Varronem. In iis ergo versibus quos legati Romam attulerunt, de uno deo haec sunt testimonia :

tinne esse solum deum , summum, qui caelum secerit, luminibusque distinxerit:

Qui, quoniam solus sit aedificator mundi et artifex rerum, vel quibus constat, vel quae in eo sunt, solum coli oportere testatur:

Item alia Sibylla, quaecumque est, quum Perserre se ad homines Dei vocem diceret, ait:

Exsequerer nune testimonia caeterarum, nisi et hare sufficerent, et illa opportunioribus locis reservarem.

Haec Lactantius, lib. I, cap. 6, qui utrum Sibyllae sapientiam ultra modum laudaverit necne, diiudicent peritiores. Diuili od by Cooste

529쪽

EXCURSUS DECIMUS ET ULTIMUS.

DE DIIS FATIDICIS ATQUE ORACULIS.

AD LIBRI TERTII ELEGIAM QUARTAM, v. 45 :

α Sed proles Semelae Baetatu, doctaeque Dor rea, Dicere non norunt quid serat hora sequens. .

UT notavἐmus, Brouckh Ius existimavit ex hisce Albii verbis adparere solos deos fatidicos eventura praescivisse; non etiam alios, quamvis primi ordinis ae loci. Nos vero, quum in notIs chartae parcendum esset, non omnia quod de hac re dixit illustris interpres referre potuimus, neque quod de oraculis addendum esset, memorare ; et te idcireo ad excursum remisimus qui nunc adest. Primum itaque Brouchliasium sequamur, deinde Creuteterum , quibus ducibus errare difficillimum. Brouehhusius huic disticho ,

α At mihi latorum leges, aevique suturi Eventum Pater posse videre dedit. n

su test : loeus notabilis. Non enim se tra dicit ab Iove patrefactum se vatem suisse; nam neque ipse Apollo vaticinabatur, nisi quae ei Iupiter praediceret. Atque hinc Iovis patris propheta vocabatur. Pulchre Eustathius apud Macrobium, lib. V Saturn. cap. I a , exponit Maronis verba ex Mn. lib. III, vs. 25 I.

a Neque unde translatum sit quaeritur :Qtiae Phoebo pater omnipotens, mihi Phoebas Apollo. Praedixit, vobis Furiarum ego maxima pando. . In latibus locis Grammatici excusantes imperitiam suam, invena tiones has ingenio magis quam doctrinae Maronis assignant: necis dicunt eum ab aliis mutuatum , ne nominare cogantur auctores.. Sed affirmo doetissimum vatem etiam in hoc thylum, eminen-

530쪽

EXCURSUS MYTHO LOGICI

. lissimum tragoediarum scriptorem, secutum ; qui in tabula, quae . latina lingua sacerdotes inscribitur, sic ait:

. Ecquid clarum laetum est, inde sumsisse Virgilium, quod Apollon ea vaticinetur, quae sibi Iupiter satur Z a Semius ad eumdem metu locum e . Tribuit Celaeno auctoritatem , ne possint a se dicta, is quasi ab irata conficta, contemni. Simul notandum Apollinem is quae dicit ab Iove cognoscere.. Sane omnium vaseiniorum sons atque origo Iupiter habebatur. Quocirca minus recte Lucanus Pho hum hausto Delphici hiatus spiritu, vatem laetum prodidit, lib. V, Pharsal. o. 77.κ Tu quoque vix summam deductus ab aequore rupem rituleras, unoqcie iugo , Parnasse, latebas; Ultor ibi expulsae, premerent quum viseera partus, Natris, adhue rudibus Paean Pythona sagittis Explieuit, quum regna Themis tripodasque teneret. Ut vidit Paeati vastos telluris hiatus Divinam spirare fidem , ventosque loquaces Exhalare solum , saeria se condidit antris, Ineu itque adyto, vates ibi laetus, Apollo. .

Ut ut est, constat e locis a Brouckhusio laudatis, Apollinem nihil praeseivisse, nisi quae ei Iupiter suppeditaret. Num etiam omnibus diis Pater hane vim communicabat, an paucis tantum et delectis Tibullus Bacchum et doetas sorores a vaticinandi facultate omnino prohibere videtur. Apollo enim ipsum sic alloquitur:

re salve , cura deum : easto nam rite poeiae Phoebusque , et Baeehus Pieridesque favent. Sed proles Semelae Baeehus, doetaeque sorores, Dicere non norunt quἰd serat hora sequens At mihi satorum leges, aeviqse sui Eventura pater posse videre dedit. .

Faeultatem hie sibi solἱ reservat, qua, si iisdem verbis fidem facias, Carerent et Bacchus et Musae.

SEARCH

MENU NAVIGATION