장음표시 사용
151쪽
llectant; Neq; tamen eam ipsam Lucem, quae est suo ipsorum langulorum Colore , tam copiose reflectunt, quam faciunt Corpora alba . Si Minium, exempli gratia, & Charta Alba simul collocata sint in Lumine rubeo Imaginis illius coloratae, quae in Cubiculo tenebricoso Ρrismatis refractione exhibetur, quomodo in tertio Experimento primae Partis hujus Libri descripsimus ;utique Charta Luminosior videbitur, quam Minium ;E qua scilicet Radii ipsi rubet copiosius , quam ex ipso utique Minio, reflectuntur. Quod si haec eadem Corpora in Lumine, quod sit alio quovis Colore, collocata sint; Charta Luminosior Minio, multo etiam jam Magis quam antea, apparebit. Hocq; idem in omnibus Colorum quorumcunq; Pulveribus similiter accidit. Quocirca ex hujulmodi Pulverum permixtione non expectandum est ut oriatur Albor clarus atq; candenS, quali; est Chartae Candor ; 1ed Albitudo obscura quaedam ac nubila, qualem ex Luce ac Tenebris, vel Candido & Nigro permixtis orituram expectes; color nimirum leucophaeus quidam aut fuscus, qualis est Color Unguium, Color Murinus, Cineraceus, LapideuS, Color Mortarii, Caeni vel Luti, & Similium. Atq; talem quidem Colorem subalbidum obscuriorem, ex Ρulveribus Coloratis inter se permixtis saepe confeci. Exempli gratia ; cum Minii portione una, Viride HKris quintu-Pla portione commixtum, exhibuit Colorem quendam
Mutinum. Etenim horum duorum Colorum uterque ita ex aliis ante erat compositus, ut in ambobus jam C lorum inesset mixtura universorum: Minium autem,
propter Colorem suum Luminosiorem, minori portionς. quam Viride AEgris adhibebam. Similiter, Manium umplici, & Caerideum montanum quadruplici portione Permixta, conficiebant Colorem quendam Fuscum sub
152쪽
purpurascentem ; Qui quidem Color, admixto deinde
Composito quodam ex Auripigmento Sc Viridi inris certa portione commixtis, desiit purpurascere, Sc fulcus plane est factus. Verum hoc Experimentum melius successit sine Minio, hoc modo. Ad Auripigmentum adjecipaulatim Purpuram quandam claram atq; luminosam, qua utuntur Pictores; usq; eo donec Auripigmentum flavum esse desineret, & colore factum esset rubeo pallescente: Tuin istum Colorem subrubrum adhuc dilutiorem feci, admiscendo Viride AEris parva portione, Sc Caeruleum montanum paulo majori portione, donec is evaderet leucophaeus subalbidus Color talis, qui ad nullum ex dictis Coloribus unum magis quam ad alium accederet. Etenim hoc pacto factus est Color albus talis, qui Cineres, aut Lignum recens caesum, aut Cutem humanam albitudine aequaret. Auripigmentum plus L. minis, quam alius ullus ex Pulveribus reflexit; ac proinde plus, quam illi, ad Coloris Compositi Alborem contulit. Qua proportione hujusmodi Pulveres commisceri debeant, accurate definire, difficillimum quidem fuerit; propter inaequalem ejusdem generis Pulverum honitatem. At in universum unumquemq; Pulverem, pro eo ut Color ipsius masis minusve clarus luminosusq; fuerit, ita ipsum minori majori ve portione adhiberi oportebit. Porro, quandoquidem Colores hi fulci atque leucophaei generari quoq; possunt ex Albis Nigritq; varie inter se permixtis & consequenter disserunt a vere candidis, non genere Colorum, sed duntaxat Claritatis gradu 2 manifestum est, quo hi Colores plane candidi evadant, nihil amplius requiri, quam ut Lumen ipsoaum satis augeatur. . Similiter, e contrario, si hi -- lores, adaucto duntaxat ipsorum Lumine, in Candorem
153쪽
persectum absolvi poterunt; consequens erit, eos eodem esse plane Coloris genere, ac candidorum optimos ; ab
illi'; nulla alia in re differre, nisi in Luminis solummodo
Quantitate. Hocq; eXperiundo probavi, ea, quae sequitur, ratione. Mixturarum leucophaearum supra memoratarum postremam, eam nempe, quae ex Aurra pigmento, Purpura, Caeruleo montano & Viridi AZris esset
composita, Cubiculi Tabulato, qua parte Sol ei per senestram apertam colluceret, crasse illevi; & prope hanc Mixturam, Chartulam albam ejusdem Magnitudinis, in Umbra collocavi. Tum ad intervallum duodecim octodecimve Pedum retro cedens, ut neq; Pulveris Superficiei inaequalitatem , neq; grumulorum ipsius Umbellas discernere potuerim ; Pulverem videbam valde albescentem, etiam supra Chartae ipfius candorem ; maxime si Charta , intercepto Nubium Lumine, paulo magis inumbrata esset; quo quidem in casu, Charta, in comparationem Pulveris, colore jam leucophaeo videbatur tali, quali antea visus fuerat Pulvis. Verum ita collocando Chartam, ut Sol ei trans Vitrum in fenestra colluceat; vel adducendo Fenestram, ut Sol Pulveri jam trans Vitrum colluceat; vel alia simili ratione augendo aut minuendo Lumina, quibus Charta & Ρulvis sint seorsum illustrata ; fieri poterit, ut Lumen quo Ρulvis illuminetur, adeo apta proportione λrtius evadat Lumine illo, quo illuminetur Charta ; ut ambo tandem Albore videantur plane paria. Etenim cum hoc ipsum experirer, Amicum tum Qrte me Invisentem pro soribus detinui; & nec quinam essent Colores isti, nec quid Agerem, exposui; sed continuo, ex duobus istis Colmrihus Albis uter ei melior videretur, & qua in re inter se disserrent, rogavi: Qui eos ex intervallo isto attentius aliquantisper contemplatus, respondit, utrumque
154쪽
sbi Colorem Album satis honum videri; & nec uter eorum melior esset, nec qua in re inter se differrent, dicere se posse. Quocirca, quando hic quidem Albor Pulveris in Sole expositi, manifesto Compositus erat ex Coloribus istis, quos Ρulveres illi Simplices Auripigmentum, Purpura, Ceruleum montanum, es Viride AEru utiq; ante Componendum in eodem Lumine expositi habuerunt; omnino fatearis necesse est, tam ex hoc Experimento, quam ex priori, essici id demum, ut Albor perfectus ex Coloribus inter se permixtis Componi possit. Ex iis, quae dicta sunt, liquet etiam Solis Luminis Alborem compositum esse ex Coloribus universis, quibus diversa Radiorum Lumen illud constituentium genera, quum singulis suis Restangibilitatis gradibus a se invicem separata sint, inficiant Chartam aut quodvis Album corpus in quod incidant. Etenim Colores isti, per Prop. a,) sunt Immutabiles : Et quandocunque Radii illi universi, una cum suis istis Coloribus, iterum commixti sunt; utiq; id idem Lumen album iterum
L Mixtura Colortim primariorum, data cujusq; mantrintate is aeuesitate, invenire quis si futurus Compositi
Centro O, Semidiametro o D, deseribatur Circulus Fig. Ir. A D F; distinguaturq; Circumferentia Ufius in Septem
partes, D E, E F, F G, G A, A B, B C, C D, quae
fini proportionales Tonis septem musicis sive Intervallis norum octo illorum in Octava, Sol, Ia, fu, fu, i , mi,
155쪽
mi, fa, sol ; hoc est, quae sint proportionales numeris F, i is, d. r. Repraesentet prima pars D E G-lo m rubeum, secunda E F aureum, tertia F G flavum, quarta G A viridem, quinta A B caeruleum, sexta B Cindicum, & septima C D violaceum. Finge hos esse Colores omnes Luminis Simplicis gradatim in te invicem delinentes, quomodo faciunt Colores Prismate exhibiti: hoc est , repraetentet Circumserentia D E F G A B C Diotam Seriem Colorum, ab usq; Uno extremo coloratae Solis imaginis ad alterum, ordine dispositorum; adeo utu D ad Ε, sint omnes gradus Coloris rubet; in Ε, Color inter rubeum atq; aureum medius; ab E ad F, gradus omnes Coloris aurei ; in F, Color inter aureum atque flavum medius; ab F ad G, gradus omnes Coloris flavi;& sic dcinceps. Porro, sit p Centrum gravitatis Arcus DE; S. ii , r, s, i, v, x, Centra graVitatis Arcuum
ca haec Centra gravitatis describantur Circuli, qui sint comparate proportionales Radiis singulorum Colorum in data Mixtura; hoc est, Circulus p proportionalis numero Radiorum Rubeorum in data Mixtura ; circulus q, proportionalis numero radiorum Aureorum in eadem Mixtura; ia similiter caeteri. Inveni deinde Centrum gravitatis commune omnium Circulorum istorum, p, g,
et , I, i, ν, ω : Quod quidem Centrum sit Z : Et per istud Z, a Centro circuli A D F, ducta ad Circumserentiam linea recta Ο Y ; locus puncti istius Y in illa Circumferentia, ostendet quis nasciturus sit Color ex Compositione Colorum omnium in data Mixtura; &linea O Z erit proportionalis Largitati sive Saturitati istius Coloris, hoc est, ostendet quantum is distet ab Albitudine. Exempli gratia: Si Y incidat in locum medium tuter F & G; utiq; Color ex data Compositione
156쪽
nasciturus, erit Flavus optimus: Si Y declinet demedio ad F vel G versus; color Compositus, erit proinde flavus aurescens vel viridescens. Si Z incidat in ipsam Circumserentiam ; color erit factus quam possit summe largus floridusque: Si incidat in locum medium inter circumferentiam & centrum ; color erit dimidio minus satur; hoc est, color erit talis factus, qualis ex Flavo Largissimo Floridissimoque, admixto sequa portione Albo, esset orrturus: Si deniq; Z incidat in ipsum Centrum O ; color jam, amissa penitus saturitate sua omni, plane Albus erit fidius. Verum id hic observandum est; si punctum Z incidat in lineam o D, vel propius ab ea ;cum jam Colorum simplicium praecipui sint rubeus & violae ceus, Colorem Compositum non utiq; futurum ullius ex Coloribus Prismate exhibitis similem, sed purpureum
rubescentem autiad violaceum accedentem, pro eo ut
punctum Z ex hac vel illa parte lineae DO ad E vel Cversus ceciderit: Et in universum, colorem violaceum
Compositum, quam Simplicem, semper magis clarum esse atq; igneum. Item, si ex Coloribus primariis Duo solummodo, qui scilicet in isto Circulo sibi e diametro invicem sint oppositi, commisceantur sequa portione inter se; punctum Z tum casurum quidem esse in ipsum Centrum o ; nec tamen sere, ut Color ex duobus istis
Compositus sit persecte Albus, sed languidus quidam Mevanidus Color sine Nomine. Neque enim unquam em-cere potui, ut eX Duobus duntaxat coloribus primariis inter se permixti, color compositus plane Albus esset futurus. Utrum ex tribus Coloribus, aequalibus interjectis
intervallis, in ista Circumserentia desumptis,componi possit color plane Albus, necne; equidem haud scio: Verum ex quatuor aut quinq; inter se permixtis,quin id fieri possit, nihil dubito. Sed hae sunt Curiositates, quae parum aut nihil conserant ad intelligenda Naturae phaenomena. Eie-R nim
157쪽
nim in omnibus iColoribus Albis a Natura productis, 1 olet inesse permixtio Radiorum omnium generum, Sccoesequenter Colorum Compositio universorum. Ut Regulae hujusce Exemplum apponam; finge Colorem componendum eX his, qui sequuntur, coloribus homogeneis ; videlicet, ex eoloris Violacei portione I,
Indici portione I, Caerulei portionibus a, Viridis portionibus λ, Flavi portionibus 5, Aurei eortionibus 5,& Rubet portionibus Io. Portionibus laisce comparate proportionales describo Circulos x, v, to. ; hoc est, ita ut si Circulus Oe fit i, Circulus v sit utique i ;Circulus t, et ; Circuluss, 3 ; & Circuli νὴ q, ac p, sint 3, 6, ac Io. Tum iuvenio Z Centrum gravitatis coma mune horum omnium Circulorum, & per istud Z ducta linea O Y, punctum Y incidit in Circumferentiam inter E A F, paulo propius ab E quam ab F : Unde concludo Colorem ex Simplicibus istis compositum, futurum esse Aureum, ad rubeum paulo propius accedentem quam ad flavum. Praeterea invenio lineam O Z paulo esse minorem dimidio illius O Y: Unde concludo Colorem huncce Aureum compositum, minus aliquanto quam dimidium habere Largitatis sive Saturitatis illius, quae est Coloris Aurei Simplicis; hoc est, Colorem huncce Aureum talem esse, qualis oriri debeat ex aureo homogeneo & colore albo bono commixtis inter se in proportione lineae o Z ad lineam Z Υ; quae nimirum proportio, non est Quantitatum Piaverum Aurei & Candidi coni, miscendorum, sed mantitatum Luminis Usus quod ab utroq; reflectatur. Atq; hanc quidem Regulam fatis ac ratam esse existimo ad Experimenta agenda, quamvis non sit Math matice accurata. Porro autem quam vera sit ad Sensus judicium, abunde probari potest, intercipiendo ad Lentem unum quemvis vel plures Colorum in decimo Εκ- perimento
158쪽
perimento hujus Partis. Etenim reliqui Colorum non intercepti, sed ad Focum Lentis progredientes, conficient ibi vel accurate vel quam proxime Colorem talem, qualis secundum hanc Regulam ex Ρermixtione ipsorum oriri debeat.
Colores Omnes in rerum Universtate, qui quidem ex Lumine oriantur, non a Virisua Imaginationis pendeant, fiant vel Colores Luminum Homogeneorum, vel ere issis Compositi ; idq; vel accurate, vel quam proxime, secuntum Regulam in praecedenti Problemate expoistam.
Etenim Ρrobavimus Prop. i. hujus Partis, Colorum Varietatem Refractionibus exhibitam, non oriri ex novis Radiorum Modificationibus, inter Refringendum scilicet Lumini impressis, & a varia Luminis umbraeq; pendentibus Terminatione: in qua quidein Sententia Ρhilosophi omnes antehac fuere. Ρrobavimus etiam Prop. I. trimae Partis, & Prop. a. bujus Partis, diversos Radiorum homogeneorum Colores,
singulos singulorum Refrangibilitatis gradibus semper respondere ; isto'; Refransibilitatis gradus Prop. a. primae Partis, non posse ullis Refractionibus aut Reflexionibus mutari ; Consequenter neq; Colores i psos posse
mutari. Insuper autem Probavimus Directo, Retringendo& Reflectendo Lumina homogenea separatim, Prop. a. hujus Partis,4 utiq; Colores ipsorum non posse mutari. Porro, Ρrobavimus Radios diversorum generum inter se permixtos, & per unum idemq; spatium inter decus sandum transeuntes, per. Io. bujus Partis, non ibi in se mutuo ita agere, ut suas invicem Qualitates Colorificas immutent, sed intermiscendo Actiones suas in R et Sen
159쪽
Sensorio, Sensum illic excitare Alium commixtos, ac excitassent separati; hoc est, Sensum talis Coloris, qui sit inter proprios singulorum Colores medius : Et particulatim, quum Concursu & Mixtura radiorum omnium generum, Color Albus generetur; album istum Prop. 3. hujus Partis esse utiq; permixtionem Colorum illorum omnium, quos radii singuli habuissent separatim :Radios nimirum in ista Mixtura non amittere aut immutare suas singulorum Qualitates Colorificas, sed variis suis actionibus in Sensorio permixtis universis, excitare Sensum Coloris cujusdam inter Colores ipsorum singulos medii; qui color utiq; est Athitudo : Est enim Albitudo color inter omnes medius ; quippe quae ad omnes indifferenter se habeat, & sequa facilitate singulis infici queat: Utiq; Pulvis rubeus cum caeruleo parva por
tione commixtuS, aut caeruleus cum rubeo, non continuo
Colorem suum amittit; at Ρulvis Albus cum quovis Colore commixtus, inficitur continuo ab isto Colore& eadem facilitate ab alio quocunq; Colore infici potest.. Ad haec Ρrobavimus, ut Solis Lumen ex omne genuS Radiis Compositum esse, ita Alborem Ιpsius compositum esse ex Coloribus radiorum omnium generum ; quippe isti radii, cum ab initio suas singuli Colorificas malitates seque ac Refrangibilitates habuerint, tum eas retineant scilicet perpetuo immutabiles , non obstantibus Refractionibus aut Reflexionibus quibuscunque : Quandocunq; autem ullum genus Solis Radiorum, ullo pacto ut Reflexione in Experimentis nono ia decimo primae: Ρartis, aut Refractione ut in omnibus Refractionibus fit,) a reliquis separatum fit; tum eos Coloribus videri propriis & suis. Haec, inquam, omnia ante Probavimus : Haecq; omnia simul sumpta id essiciunt, ut Pr positio, quam jam ponimus, satis sit comprobata. Si enim
160쪽
enim Solis Lumen compositum est ex Radiis divorsorum generum, qui suos singuli congenitos Refrangibilitatis gradus Qualitate'; Colorificas habent, & non obstantibus Refractionibus aut Reflexionibus, Separationibus aut Permixtionibus quibuscunque, suas istas tamen siinguli congenitas proprietates perpetuo sine ulla immutatione easdem retinent: utiq; essicitur neces ario, ut Colores omnes, qui sunt in rerum Universitate, tales sint, quales semper oriri debeant ex congenitis Qualitatibus Colorificis Radiorum illorum , ex quibus Lumina, per quae Colores isti sub aspectum veniant, composita sint. Quare, cum Ratio & Causa cujuscunq; Coloris, quae sit, requiratur ; id duntaxat nobis agendum restat, ut consideremus quo pacto Radii, qui sunt in Solis Lumine, fuerint vel Reflexionibus vel Refractionibus vel aliis quibusvis causis a se invicem separati, vel inter se commixti vel ut alio quovis modo inveniamus quae genera radiorum, & qua proportione, insint in eo Lumine,. per quod Color iste exhibetur & denique, ut ex Ρro blemate novissime proposito intelligamus, quis Colonoriri debeat ex Radiis istis sive Coloribus ipsorum) ea.
proportione inter se commixtis. Caeterum in hoc omni Argumento, cum Colores dico, eos semper intelligi Colores velim , qui ex Lumine revera oriantur. Sunt. enim qui aliis ex Causis ortum suum habeant: Ut quum imaginationis viribus Colores in Somniis nobiς objectos videmus; aut Insanus cia, quae non sunt, Vide
tur sibi videre ; aut percusso oculo, Ignem quis sibi elisum videt; . aut comprimendo oculorum Angulum alterutrum, dum acies alio couvertatur, Colores videmus Plumae Ρavoniae lunulam reserentes. Ubi hae aut harum similes causae non interveniunt , Color omnis semper respondet generi aut generibus Radiorum, ex quibuS
