Optice sive De reflexionibus, refractionibus, inflexionibus & coloribus lucis libri tres. Authore Isaaco Newton ... Latine reddidit Samuel Clarke .... ac D.no Joanni Moore ... Accedunt tractatus duo ejusdem authoris de Speciebus & magnitudine figurar

발행: 1706년

분량: 480페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

sblidum intromittit in 1e radios caeruleos; eo'; ultro citroq; reflexos aliquandiu intra se, intercipit tandem atq; restinguit penitus ; dum radios flavos reflectit extra, ipsumq; adeo videtur flavum. Quo autem modo Bractete aureae, flavae videntur Lumine reflexo, & caeruleae transmissio; aurum autem solidum, omni ex parte, omniq; in positu oculi, ex aequo flavum : eodem sere modo, certi sunt Liquores, ut Ligni Nepbritici Infusio ; & certa etiam Vitri genera ; quae unum genus Luminis transmittunt copiosius, aliud autem genus reflectunt; eoq; pacto coloribus variis, pro vario oculi atq; Luminis positu, videntur. Quod si Liquores vel Vitra ista, adeo crassa ac Solida essent facta, ut nullum Omnino Lumen per ea transmitti posset ; equidem nihil dubito, quamvis nondum quidem Expertus hoc a Dfirmare queam,) quin ea, similiter ac alia omnia corpora opaca, uno eodemq; Colore in omni Oculi posituessent apparitura. Etenim opaca ipsa corpora omnia colorata, cum quantum Ego quidem Observare potuerim) Iucem transmittere possint, si modo satis tenuia facta sint ; utiq; perlucida sunt quodam modo, gradu duntaxat pelluciditatis differunt a Liquoribus pellucidis coloratis ; uuippe &: hi Liquores, aeque ac Corpora illa, nimia crassitudine evadunt opaci. Porro, Corpus perlucidum, quod cujusvis Coloris videatur Lumine transmisso; poterit etiam ejusdem Coloris videri, Limmine reflexo ; ita videlicet, si Lumen istius Coloris reflectatur a posteriori Corporis superficie, vel ab Aere qui est ultra eam. Tumq; Color iste reflexus diminui poterit, & fortasse vanescere ', augendo Corpus ipsum in Crassitudinem, & induendo id a tergo Ρice, ad cohibendam superficiei ejus posterioris Reflexionem ; ut

Lumen adeo ab ipsis corporis particulis reflexum praevaleat,

182쪽

leat, &, quo Colore se inde tinxerit, ostendere possit. Utiq; tali in Casu, crediderim Colorem Luminis Re- flexi alium facile futurum, ac Transmissi. Verum unde tandem fiat, ut Corpora & Liquores colorata, reflectant alia genera radiorum, alia autem intromittant vel transmittant; id in sequenti Libro dicetur. In hac Ρropositione satis habebo, illud me ita comprobasse, ut res nullam amplius dubitationem habere possit; utiq; ejusmodi Ρroprietates revera in Corporibus inesse, eaq; inde apparere Colorata. ΡRΟΡ. XI. ΡROB. VI. Permixtis inter se Luminibus Coloratis, Componere Radium Luminis, qui si eodem Colore eademq; Natura, ac Raditis directi Luminis Solis ; in eoq; Experiri Proposι-tionum pr.emissarum Veritatem.

Sit ABC ale Prisma, quo Solis Radius in Cubiculum Fidi: 16. tenebricosum per foramen F immissi is, refringatur ad Lentem MN; superq; ea in locis p, ii, & t, depingat

Colores solitos, violaceum, caeruleum, viridem, UaVum& rubeum. Radios jam ita divergentes, cogat Refractio hujus Lentis; faciatq; ut iterum convergant ad X; ubi permixtione Colorum illorum omnium inter se, Albitudinem, quomodo supra expositum est, conficiant. Tum in X collocetur aliud Prisma DE G degpriori parallelum ; quo Lumen id album restingatur sursum versus ad Y. Sint refringentes Prismatum Anguli, ipsorumq; distantiae a Lente, aequales comparate inter se ; Ut radii, qui convergebant a Lente ad X, quiq; ibi, absq; nova Refractione esset, futurum erat ut decussarentur divergerentq; iterum ; remactione jam s V a cundi

183쪽

cundi Prismatis fiant denuo paralleli inter se, nec diverigant amplius. Etenim hoc pacto ex radiis illis, compositus erit iterum Radius Albus X Y. Si Angulus Refringens utriusvis Prismatis major fuerit ; id Ρrisma tanto propius a Lento distet oportebit. At enim mando demum Prisinata &. Lens apte sint inter se disposita, ita intelliges, si observabis utrum Radius X Y, qui e secundo Prisinate egreditur, sit ad usq; extrema sui latera persecte planeq; albus, &, interjectis quibuscunq; a Prisinate intervallis, perfecte & ex omni parte albus,

haud secus ac directus Solis radius, permaneat necne.

Etenim usq; eo, donec is ita se habeat, mutanda erit perpetuo & corrigenda Ρrismatum Lenti'; dispositio inter se. Quum autem haec omnia apte disposita compereris; si tum deinceps ope Trabis longioris, qualis in Schemate depicta est, vel Tubi, vel alius cujusvis Iu-1trumenti in id comparati, Ρrismata Sc Lens eo in Sitti fixa retineantur ; poteris exinde in hoc Composito Luminis Radio X Y earundem omnium rerum Experimenta capere, quarum hactenus secimus in directo Solis Lumine. Nam hic Compositus Radius eandem habet Speciom, easdemq; Omnes omnino proprietates, quantum ebo quidem Observare potuerim ac directus Solis Luminis Radius. Ρorro autem, inter Experimenta in hoc Radio agenda, poteris, intercipiendo quoties libuerit quemvis Colorum ' ii, r, S, t ad Lentem, videre manifesto quemadmodum Colores in hujusmodi Experimentis generati, non sint alii, sed iidem plane, qui

erant radiorum ad Lentem, jam ante quam ii ad hunc Radium constituendum convenirent: Et consequenter Colores istos non oriri ex novis Luminis Modificationibus , Restactione scilicet 8c Reflexione ei impressis ;sed ex variis duntaxat separationibus ac mixturis radiorum

184쪽

diorum , congenitas utiq; Qualitates tuas Colci ilicas

habentium.

Exempli gratia: Quum Lente Uncias lata, duobusq; Prismatibus a Lento utrinq; Ρedcs 6 i dista litibus, Compositum istiusmodi Radium Luminis consccisiein rUt Experirer deinceps quae esset causa atq; ratio Colorum Ρrismatibus exhibitorum, refregi compositum istum radium Luminis X Y alio Prismate H Ι Κ k b, eoque pacto solitos Prismatis Colores P Q R S T super Chartam L V ultra collocatam projeci; Tuinq; intercipiendo

quemvis Colorum s, q, r, 1 , t ad Lentem, observabam eundem Colorem supra charta L V continuo evanescere; Ita, si color purpureus p intercipiebatur ad Lentem ;utiq; purpureus P super charta continuo evanescebat; reliqui autem colores permanebant nihil immutati ;nili sorte caTuleum excipias, qui eatenus sertasse immutaretur, quatenus aliquid purpurei in eo ad Lentem latitans, refractionibus sequentibus postea separari potuerit: Similiter, intercepto ad Lentem colore viridi ν; utiq; viridis R super charta continuo vanescebat; Idemque de caeteris coloribus similiter intelligendum est. Ex quo manifesto apparet; ut Radius Albus X Y compositus erat ex divertis Luminibus ad Lentem varie coloratis ; ita colores ex eo postea ope novarum Refractionum emesgentes, non alioS esse, quam eos ipsos, ex quibus Albitudo illa composita fuerat. Utiq; refractio Prismatis H I K k b generat Colores Ρ R S T super charta L V, non immutando colorificas radiorum qualitateS, sed separando radios a se invicem, qui easdem videlicet qualitates colorificas habebant, jam antequam ad refractum Luminis Albi radium X Y componendum coirent. Etenim alioqui fieri posset ut radii, qui fuerant uno quovis Colore ad Lentem, alio sorte colore essent de-

185쪽

inde super charta; Contra, quam Experientia compe

Similiter, ut Experirer quae esset Corporum Naturalium colorum Causa atq; Ratio I collocabam isti usi

modi Corpora in Radio illo Albo Composito X Y; Et

comperiebam ea omnia suos ipsorum colores proprios exhibere tales, quales interdiu in Aprico exhibere solent; eo'; porro colores pendere omnino ex radiis, qui essent iisdem coloribus ad Lentem, jam antequam ad Radium illum componendum coirent. EXempli gratia : Cinnabaris in Radio illo Albo collocata, eodem plane videtur colore rubeo, ac in caelo Aperto posita ;Quod si porro intercipiantur ad Lentem Radii virides caerulei; utiq; Rubor ipsius jam multo clarior atq; largior erit factus: Verum si radios rubeos ad Lentem intercipias; utiq; cinnabaris non jam amplius rubea videbitur, sed viridis vel flava, Vel alio quovis colore, pro eo ut haec vel illa radiorum genera in eam incidere Permittas. Similiter, Aurum in Luminc illo Albo X Y, eodem Colore flavo videtur, ac in aprico Lumine diurno :Verum intercepto ad Lentem certo & apto radiorum flavorum numero, sequi parabit id Argentum Albitudine; quomodo Ipse Experiundo comperi: EX quo apparet Colorem flavum, quo Aurum tum videtur cum nulli intercepti sint radii, oriri ex radiis illis flavis redundantibus, qui, cum per Lentem iterum transire permittuntur,

Albitudinem jam dictam suo Colore inficiunt. Sic quoque Ligni Nephritici Insusio, cum in hoc Composito Radio Albo X Y collocata sit, uti Ipse itidem Expertus

sum,) caerulea videtur reflexo Lumine, & flava vel rubeatranimita ; eodem modo ac quum clara diurna Luce &in Sole inspiciatur : Verum si intercipias Lumen caeruleum ad Lentem ; utiq; Infusio illa amittet caeruleum suum

SEARCH

MENU NAVIGATION