장음표시 사용
194쪽
suum colorem reflexum; dum transmisitis color rubeus permanebit nihilo minus perfectus; immo, propter sublatos radios aliquos caeruleos quibus antea dilutus sueurat, etiam laturior is ac largior erit factus: E confrario autem, si radii rubet atq; aurei intercipiantur ad Lentem ; utiq; amittet Infusio colorem suum rubeum transsimissum; dum color caeruleus reflexus permanebit usque, atq; etiam largior & persectior erit factus. Ex quo apparet Infusionem illam, non utiq; ipsam inficere Radios coloribus caeruleo & flavo ; sed tantum transmittere copiosius eos, qui erant ante rubet; & reflectere copiosius eos, qui erant ante caerulei. Atq; eodem quidem modo examinari atque probari poterunt aliorum quorumvis Ρhaenomenorum rationes; si capiantur Experimenta in
195쪽
Observationes circa Reflexiones, Refractiones, es Colores corporum Tenuium milucidorum.
OBservatum fuit antehac ab Aliis, Corpora pellucida, ut Vitrum, Aquam, Aerem & similia, quum
inflando tonsa sint in pertenues Bullulas, vel alio quovis modo in Lamellas 1ummae Tenuitatis ducta ; varios utiq; Colores, pro varia tua Tenuitate, exhibere; quam-Vis eadem, quum sint crassiora, plane perlucida videantur & Coloris expertia. In priori Libro sermonem de hujusmodi Coloribus consulto abstinui; quoniam & ipsi dissicilioris videbantur Explicatus; neq; intellectu necessaria erat ipsorum ratio, ad Proprietatum Luminis eo in Libro expostarum Explicationem comprobandam. Verum cum hi ad nova porro Inventa, quibus Lucis Ubeoria perfici atq; absolvi possit, multum queant conterre ; maxime quoad Constitutionem ac Di1positionem partium, ex quibus Corporum Naturalium Colores vel felluciditas pendeant; visum est mihi hoc in loco, quae de hujulinodi Coloribus Observaverim, pauciS CXponere. Ut autem brevius atq; distinctius absolvam; pri
196쪽
mo observationum ipsarum praecipuas describam ;deinde, quid ex eis colligi videatur, & quis in eis
Usus esse possit, exponam. ObservationeS autem meae, hujusmodi fuerunt. OB S. I. Cum hina Ρrismata paulo arctius ad se comprimerem invicem, ut latera ipsorum quae erant sorte aliquantillum convexa) se aliqua sui parte inter se contingerent ;observabam locum, ubi illa contingerent inter se, plane& persecte pellucidum illico esse factum; perinde ac si Vitrum ibi fuissent unum &. continuum. Etenim quulnLumen in Aerem istum, qui in reliquis omnibus facierum commissarum partibus inter bina Ρrismata interjaceret, adeo oblique incideret, ut id omne Reflecteretur: utiq; in illa parte, ubi facies eae se contingebant inter se, videbatur id omne Transmitti: Adeo ut locus ille Contactus, cum In piceretur, videretur tanquam macula nigra vel tenebrola ; propterea quod ex illo non, uti ex aliis locis, plurimum Luminis, 1ed parum aut nihil, quod quidem Sensu percipi posset, reflecteretur: cum autemis Tranis piceretur, tum videretur tanquam Foramen in Aere illo, qui Vitrorum compressu in tenuem quandain inter binas Ρrismatum Facies consormatus esset lamel
lam: Per quod quidem soramen distincte perspici poterant Corpora ultra collocata ; quae per alias vitrorum partes, ubi aerea lamella interjecta enet, cerni omnino non poterant. Porro, quamvis Prismatum facies essent aliquantum convexae, tamen Macula illa pellucens satis erat lata ; Quae utiq; latitudo oriri praecipue videbatur ex eo, quod Vitrorum partes mutuo compressu cederent nonnihil introrsum. Etenim comprimendo Prinmata arctius inter se ; macula illa multo, quam ante, latior erat facta.
197쪽
Quum Lamina illa Aerea, convertendo Ρrismata circa Axem suum communem, adeo parum tandem ad incidentes radios inclinata es et facta , ut nonnulli eorum v. transmitti caeperint; oriebantur in ea multi tenues Ar-' ' cus colorati, qui initio formam Conchoidis sere exprimebant , quomodo eos in primo Schemate depictos videre est. Continuando autem Ρrismatum Motum, Arcus isti augebantur perpetuo &. incurvabant sese magis magisq; circa antedictam Maculam pellucentem, donec tandem in Circulos Integros sive Annulos maculae isti circumjectos flexi, contraherent sese deinceps gradatim in parvitatem. Arcus isti, cum apparerent primum, colore erant Violaceo k caetuleo; interq; eos interjecti erant Arcus circulorum Albi, qui, continuando Prismatum Motum, statim tingebantur nonnihil ab interioribus 1 uis marginibus colore rubeo A flavo, exterioribus autem marginibus confinem habebant caeruleum. Adeo ut Colores ab usq; Macula in Centro tenebrosia, hoc ordine tum essent dispositi: albus, caeruleus, Violaceus; niger; rubeus, aureus, flavus, albus, caeruleus, violaceus; &c. Verum flavus Sc rubeus multo erant languidiores, quam caeruleus
Continuato adhuc Prismatum Motu circa Axem suum communem, Colores isti coarctabant se magis magisque,& contrahebant 1ese utroque in Albitudinem circumjectam , donec tandem in eam penitus evanescerent.
Tumq; Circuli in istis locis Albi Nigriq; videbantur, sine
ullis aliis Coloribus intermixtis. Verum continuando adhuc amplius Prismatum Motum, Colores iterum se ex Albitudine explicabant; violaceus videlicet ac caeruleus ab interiori ipsius margine, ab exteriori autem rubeus ac flavus. Adeo ut Colores ab usq; Macula centrali, hoc ordine
198쪽
ordine jam essent dispositi; albus, flavus, rubeus; niger
violaceus, caeruleuS, albus, flavus, rubeus; &c. Contra quam prius erant visi.
O B S. III. Cum Annuli, vel aliquae ipsorum partes, Albi solummodo & Nigri apparerent; videbantur valde distincti,& distinctis terminis definiti; eorumq; Nigror non minus intensus videbatur, quam ipsius Macular centralis. Item in Marginibus Annulorum, ubi Colores ex albitudine emergere coeperunt, satis erant distincti, eoq; ad ingentem usq; multitudinem sub aspectum veniebant. Numeravi nonnunquam amplius triginta Series sive Ordines, computando in singulas Series Annulum album& nigrum ; ) atq; etiam plures vidi, quos, quae erat ipsorum parVitas, numerare non potuerim. Verum in aliis Prismatum positionibus, ubi videlicet Annuli variis coloribus tincti viderentur; haud amplius octo aut novem discernese potui; atq; etiam illorum ipsorum exteriores, valde confusi videbantur atq; diluti. In hisce duabus Observationibus, quo Annuli distincti viderentur, Colorumque omnium, praeterquam Albi iaNigri, expertes ; eos interjecto aliquo Intervallo inspici oportere Adverti. Etenim si oculum propius admovebam ; tametsi Inclinationem ejus ad planitiem Annulorum nihil omnino immutaveram; emergebat tamen continuo ex Albitudine color subcaeruleus, qui sele in Annaeorum nigra magis magiiq; explicans, effecit ut & Circuli ipsi minus distincti evaderent, &. Albitudo etiam coloribus rubeo & flavo nonnihil tincta esset. Ρraeterea Comperiebam, Inspiciendo per rimulam sive fissuram oblongam, quae & Oculi pupilla angustior esset, & proxime
oculum Prismatibus parallela teneretur; posse me Circulos eo pacto cernere multo distinctiores, multoq; etiam majori, quam alioqui, numero, sub aspectum venientes.
199쪽
Ut adhuc accuratius observarem, quo ordine hi Colores ex Albis Circulis orirentur, pro eo ut Radii minus minusq; ad lamellam aeream inclinati essent facti; cepi duo Vitra Objectiva; alterum Plano- convexum, ad Telescopium quatuordecim Pedum ; alterum autem Vitrum amplum & utrinq; convexum, ad Telescopium circiter Pedum quinquaginta: Cumq; huic Vitro utrinque convexo, planam faciem alterius superposuissem ; ap- prcssi ea invicem lenta manu, ut Colores in Circulorum Centro ex ordine emergerent; & deinde Vitrum 1uperius lente de inferiori lustuli, ut Colores eodem in loco itidem ordine evane1cerent. Color, qui, comprimendo Vitra, novissimus in medio Colorum emergeret, Vide batur semper, cum primum appareret, tanquam Orbis uno sere consimili Colore ab usq; Circumserentia sua ad Centrum; compressis autem arctius Vitris, diffundebatis sese & extendebat perpetuo in Latitudinem quoquoversus, donec novus aliquis Color in Centro ejus emergeret, adeoq; is in Annulum abiret novo isti Colori circumjectum. Porro , arctius adhuc compressis inter se Vitris, Annuli istius Diameter augebatur, orbitae autem sive Circuitus sui Latitudo minuebatur, donec novus iterum Color in Centro antecedentis emergeret: Et sic deinceps ; donec tertius, quartus, quintus, pluresq; novi Colores ibi ex ordine similiter emergerent, & in Annulos abirent Colori intimo circumjectos ; quorum utique ultimus esset Macula ipsa nigra. E contrario, Vitrum 1uperius lente de inferiori sublevando, Di ametri Annulorum contrahebantur , Orbitarum autem suarum latitudo augebatur, donec singulorum Colores ad usq; Centrum sua quisque vice pertingerent; Quo quidem tempore, quoniam Coloris ad Centrum exeuntis semper sa-
200쪽
tis magna erat latitudo, facilius, quam antea, Colorum singulorum Speciem discernere & distincte internoscere potui. Atque hoc pacto, eorum invicem succedendi ordinem atq; Quantitatem, illam, quae jam infra exponetur, esse observavi.
Maculae in Centro pellucidae, ex Vitrorum Contactu ortae, successit proxime color caeruleus, deinceps albus, flavus, Sc rubeus : Coloris caerulei adeo pusillum erat quod aspectu perciperetur, ut eum in circulis, quos Urismata exhibuerunt, discernere omnino non potuerim; neq; vero in eo Violacet quicquam distincte cernere potui : At flavus & rubeus satis erant copiosi; & tantundem spatii occupare videbantur, quantum albus ; quadruplo autem vel quintuplo tantum, quam quantum caeruleus. Ρroxima Colorum Series prioribus illis circumjecta, erant violaceus, caeruleus, viridis, flavus Scrubeus : Atq; hi quidem omnes, largi erant & clari; si
viridem excipias, qui & perexiguus erat, & multo etiam languidior dilutiorq; quam caeteri videbatur: Colorum, quatuor reliquorum, Violaceus spatium minimum occupabat ; caeruleus autem minus, quam flaVus vel rubeus. Tertia Colorum Scries, erant purpureus, caeruleuS, Viridis, flavus & rubeus: In qua purpureus rubicundior Videbatur, quam violaceus in priori Serie: Viridis autem multo magis, quam in priori, conspicuus erat; utpote reliquos omnes color , excepto Uno flavo, claritate atq; copia sequi parans: At rubeus evanuerat nonnihil, iapaulo elutior erat factuS; ad purpureum utiq; permultum descendens. Quarta Colorum Series, erant Viridis& Rubeus: Viridis copiosus erat admodum atq; floridus, accedens ad caeruleum ex altera parte, ex altera adflavum : Verum in hac quarta Serie nullus erat violaceus, caeruleus, neq; flavus; Atq; etiam Rubeus valde
