Optice sive De reflexionibus, refractionibus, inflexionibus & coloribus lucis libri tres. Authore Isaaco Newton ... Latine reddidit Samuel Clarke .... ac D.no Joanni Moore ... Accedunt tractatus duo ejusdem authoris de Speciebus & magnitudine figurar

발행: 1706년

분량: 480페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

o B S. XXII.

Tenue Corpus pellucidum, quod sit densius Medio sibi circumjecto, Colores clariores floridioresq; exhibet, quam id quod Medio sibi circumjecto fuerit simili proportionerarius. Id quod in Aere & Vitro speciatim observavi.

Etenim cum Vitrum in Lychno fornaceo ad summam usq; tenuitatem inflando tetendissem, Lamellae istae vitreae Aere circundatae exhibebant Colores multo utiq; floridiores, quam quos Lamellae Aereae binis Vitris inter jectae exhibuerant.

O B S. XXIII.

Cum in id inquirerem, quantum Luminis ex singulis Annulis reflecteretur ; observabam reflecti id copiosissime ex Annulis primis sive intimis, in exterioribus autem gradatim minui atq; desinere.ItemAlbitudinem primi Annuli clariorem esse, quam earum Medii tenuioris partium, quae extra ultimos Annulos jacerent: Id quod manifesto cernere poteram, Inspiciendo, paulo majori interjecto intervallo, Annulos inter bina Vitra Objectiva exhibitos ;vel conferendo inter se duas Aquae Bullas interposito tali

temporis spatio conflatas, ut simul in altera earum conspiceretur Athor iste qui Colores omnes sequeretur, in altera iste qui omnes praecederet.

Cum Vitrorum Objectivorum alterum alteri superpositum esset, ita ut Annuli Colorum apparerent; quamvis nudo oculo non amplius octo aut novem Annulorum istorum discernere potuerim, tamen per Ρrisma Inlpicienti longe major eorum numerus mihi visus fuit; adeo ut jam amplius quadraginta numerare potuerim, praeter alios permultos adeo exiguos atq; densatos, ut oculorum acies eos distincte cernere ac numerare haud potucrit; verum ex spatio quod occupabant, eos nonnunquam plus

centum Diuitiam by Corale

222쪽

centum esse aestimavi: Atq; equidem credo, Experimentum hocce prosequendo, longe adhuc plures posse a liquando discerni : Videntur enim reapse esse innumeri, quamvis eatenus tantum sub aspectum veniant, quatenus Prismatis Refractione separari queant ; uti infra uberius explicabitur. Verum enimvero ea Ρrismatis Refractione, una tantum horum Annulorum pars, illa videlicet versus quam Refractio ea fieret, distinctior erat facta. Utiq; altera eorum pars confusior erat facta, quam quum nudo Ο-culo inspicerentur ; Adeo ut illa in parte, haud amplius unum aut duos & interdum nullos discernere potuerim Annulorum illorum, quorum octo aut novem iptos etiam nudo oculo discernere potueram. Item Segmenta eo rum sive Arcus, illa ipsa in parte ubi adeo numerosi videbantur, plerunq; haud excedebant magnitudine tertiam partem Circuli. Ρorro, si Refractio valde esset magna, vel Prisma a Vitris Objectivis longius remotum; jam vero etiam horum ipsorum Arcuum partes mediae, erant itidem factae confusae; adeo ut istae mediae ipsorum partes evanuerint, in Albitudinem plane abeuntes; interea dum Extremitates ipsorum utraeque, itemq; Arcus

ii, qui longius abessent a Centro, Toti, distinctioresn s.

quam antea apparerent; ea nimirum specie, quam in 'Uuinto Schemate expressam vides.

Arcus hi, quo in loco distinctissimi videbantur, erant solummodo albi A nigri alternis, sine ullo alio colore intermixto. Verum aliis in locis apparebant Colores :quorum utiq; ordo Refractione Prilmatis ita erat inver-lias, ut si Prisma primo proxime Vitra Objectiva manu tenerem, deinde autem id paulatim ad Oculum versus retraherem ; colores secundi, tertii, quarti, & sequentium Annulorum, contraherent se proinde gradati in ad A a et Albi

223쪽

Albitudinem inter Annulos emergentem, usquedum in eam abeuntes penitus evanescerent a media quidem parte Arcuum ; & deinceps ordine contrario, iterum inde emergerent: At ab extremitatibus Arcuum, Colores ordinem suum servabant nihil immutatum. Nonnunquam Vitrorum objectivorum alterum alteri

ita superposui, ut ea nudo oculo consimilem usquequaq; exhibuerint Albitudinem, sine ullo vel minimo Annulorum coloratorum indicio; & tamen in eisdem per Ρrisma inspectis, ingens Annulorum illorum visa fuerit multitudo. Similiter, Laminae Lapidis Specularis, & Bullae Vitreae in Lychno fornaceo conflatae, quae minus tenues fuerunt quam ut in eis ulli colores nudo oculo cerni possent; tamen per Prisma inspectar, ingentem exhibuerunt Colorum hic illic sine ullo ordine undatim dispositorum varietatem. Deniq; simili quoq; ratione, Bussae Aquae, antequam nudo Spectatoris Oculo colores exhibere caeperint ; per Prisma tamen inspectae, Annulis permultis & sibi invicem & horigonti parallelis cinctae s erunt vitae: Ad quem quidem effectum obtinendum, portuit utiq; ut & Prisma horizonti parallelum, vel prope parallelum, teneretu & ita insuper esset positum, ut Radiorum Refractio fieret sursum versus.

226쪽

OPTICES

LIBER SECUNDUS.

Consderationes super praemssis Observit tionibus.

LX politis quae de Coloribus hisce Observaverim ;conveniens erit, antequam observationes istas ad rum Corporum naturalium Caulas explicaudas accommodem, ipsarum Observationum eas, quae sint magis Compositae, per Simpliciores, quales sunt in 3 tyi x , 9M, I a R, I 8 -, sto R, S 'prius explanare. Ρrimo

igitur, ut inveniatur quomodo Colores in & 18 RObservationibus producti fuerint; sumantur in quavis li- Fig. 6nea recta a puncto Y longitudines V A, Y B, Υ C, Y D, Y E, V F, Y G, Y Η, ea proportione inter se, quam

habent inter se Radices Cubicae Quadratorum, numerorum illorum, L . ., i, L i,., I, quibus repraesentantur Chordae longitudines quae sonent Notas omnes Musicas in octava; hoc est, sumantur in proportione numero

gantur porpendiculares Α α B β, sec. quorum Intervallis repraesentanda fit Colorum insta ex opposito adscriptorum amplitudo. Deniq; divide lineam A α ea proportione

227쪽

tione, quam denotant numeri X, a, 3, 3, 6, 7, 9, O, Ii,hla, in punctis Divisionis adscripti; Perq; ista puncta Divisionis, duc a puncto Y lineas i I, a Κ, 3 L, 3 Μ, 6 Ν, O, Esci

Jam si finges A a repraesentare Crassitudinem tenuis cujus is corporis pellucidi eam, qua Color violaceus extremus copiosissime reflectitur in primo Annulo sive Serie Colorum ; utiq; HK, em l δ' ' Observatione, repraesentabit ejusdem Cras studinem eam, qua Color ruheus extremus copiosissime reflectitur in eadem Scrie. Item, ex Observationibus 3 U i5 A 6 & ΗN denotabunt Crassitudines eas, quibus iidem Colores extremi copiosissime reflectuntur in fecunda Scrie ; A lo ac FI Crassitudines eas, quibus iidem copiosissime reflectuuturin tertia Serie ; Et sic deinceps. Deniq; Crassitudinem qua quivis Colorum intermediorum copiosissime reflectitur, definiet, ex Observatione I diltantia lineae AH a linearum et K, 6 N, io O, Vc, partibus intermediis

quibus videlicet nomina Colorum istorum comparate, infra sunt ex opposito adscripta. Ρorro autem, ut latitudinem quoq; horum Colorum in unoquoq; Annulo sive Serie definiamus ; Repraesentet Ai crassitudinem minimam, & Aῖ maximam, qua color violaceus extremus in prima Serie reflectitur ; item repraesententΗ Ι &HL, similes terminos coloris rubet extremi ; & colorum intermediorum terminos repraesen

tent similiter partes linearum i I & 3 L intermediar, quibus videlicet nomina Colorum istorum infra sunt ex opposito adscripta : Et sic deinceps. Veruntamen haec ita intelligi oportebit, ut Reflexiones semper sortissimae

esse ponantur in Spatiis mediis et K, 6 N, io in his ;indeq; gradatim ad limites istos I I, 3 L, s Μ, 7 Ο, ὶ ,

utroq; versus decrescere ; in quibus porro limitibus non existi-

228쪽

xistimandum est eas distinctis esse terminis definitas, sed deficere indefinite. Cumq; unam eandemq; latitudinem unicuiq; Seriei tribucrim ; id eo factum intelligi velim, quia, tametsi Colores in prima Serie, propter

fortiorem eo in loco Reflexionem, paulo latiores quam caeteri videantur, tamen ea inaequalitas adeo parva est

adeoq; sub Sensum vix cadit, ut Observationibus haud fere possit determinari. Jam, ex hac Descriptione ; si concipies Radios, quibus diversi congeniti sint Colores, vicibus alternis. Re

seelle intelligere poteris, quem nam Colorem, data quavis Corporis tenuis pellucidi crassitudine, eorpus id in aperto Aere exhibere debeat. Etenim si Norma applicetur parallela ad A Η, eo intervallo interjecto, quo re- Praesentetur corporis pellucidi crassitudo ; utiq; Spatia alterna I I L 3, 3MO7, HY, quae illa secabit trant- versa, designabunt Colores Simplices Reflexos, ex quihus Color, quem ea corporis crassitudo exhibitura sit in aperto Aere, compositus erit. Exempli gratia; Si Viridis in tertia Colorum Serie, qualis sit, quaeratur; ap- Pone Normam, ut vides, ad Et quoniam illa transit per partem caerulei ad is, & flavi ad aeque ac per viridem ad ρ; utiq; concludere poteris, colorem Viridem, quem corpus ea crassitudine exhibet, constare praecipue quidem ex Viridi Simplice, admixtis tamen aliqua portione Caeruleo & Flavo. . Porro, hoc pacto intelligere poteris, quemadmodum

Colores a centro Annulorum extrorium eo sibi ordine

invicem succedere debeant, quem in es iυμ obse vationibus supra descripsimus. Etenim si Normam ab A Η gradatim per intervalla omnia transisas quum per

229쪽

per primum transierit spatium, quod denotat exiguam vel nullam Reflexionem a corporibus tenuissimis factam ;perveniet ea primo ad 1, colorem violaceum ; ia statim post ad caeruleum & viridem, qui una cum violaceo illo

conficiunt caeruleum; deinde autem perveniet ad flavum &rubeum, quorum quidem accessione caeruleus ille convertitur in Alborem ; isq; Albor permanet, interea dum Normae acies transit ab I ad 3 ; postea autem, deficientibus singulatim coloribus ex quibus compositus erat, convertit is sese primo in flavum compositum, deinde inrubeum, & postremo rubeus iste deficit ad L. Tum inocipiunt Colores secundae Seriei; qui itidem ex ordine succedunt, interea dum Normae acies transit ab s ad O ;floridioreiq; sunt quam priores, propterea quod magis dilatati sunt separati; Quam etiam eandem ob cau-1am, loco prioris Albitudinis, intervenit jam inter caeruleum & flavum mixtura aurei, flavi, viridis, caerulei atq; indici; ex quibus omnibus compositus oriri debet viridis nubilus ac dilutus. Similiter Colores tertiae Seriei succedunt omnes ex ordine : primo violaceus; qui aliquantum intermiscetur rubeo secundi ordinis, eoq; accedit ad purpureum rubescentem : deinde caeruleus &viridis; qui aliis coloribus minus quam ante intermixti sunt, & proinde magis adhuc floridi evadunt, viridis praesertim : Ρostea succedit flavus ; cujus pars aliqua propius viridem, distincta quidem est & bona ; pars autem ea quae 1pediat ad rubeum succedentem, sicut & ipse quoq; rubeus iste, intermiscetur violaceo & caeruleo quartae deinceps Seriei ; ex quibus proinde compositi oriuntur varii colores rubet, multum purpurascentes. Jam porro violaceo & caeruleo illis quartae Seriei, qui Rubeum jam dictum subsequi deberent, commixtis cum eo

in eoq; ablconditis; proxime succedit Viridis: Isq; pri

230쪽

mo quidem multum descendit ad caeruleum ; statim autem post fit color viridis bonus ; utiq; solus simplex &floridus color in tota hac quarta Serie; Nam simul primum ut ad flavum accedit, intermisceri incipit coloribus viniae deinceps Seriei ; quorum utiq; admixtione, succedentes flavus Sc rubeus valde diluti evadunt ac nubili; flavus praesertim, qui, cum sit color debilior, vix scilicet exhibere se queat Sensu percipiendum. Posthaec, diversae . rases,earumq; Colores diversi,magis magisq; intermiscentur invicem perpetuo ; donec post tres vel quatuor amplius Series, in quibus rubeus 8c caeruleus dominantur alterne,) colores omnes omnibus in locis sequa

fere portione commiscentur inter se, & Albitudinem usquequaq; sui similem conficiunt. Quoniam autem, ex I , Observatione, Radii uno Colore Transmittuntur eodem in loco, ubi Radii alio Colore Reflectuntur ; utiq; Caula Colorum in 9 es et o Observationibus Lumine Transmisso exhibitorum, fit itidem hinc manifesta. Quod si jam non modo ordo & Species horum Colorum, Verum etiam ipsa accurate crassitudo lamellae sive corporis tenuis, qua parte id certum quemvis Colorem exhibet, quae, & quotenarum Unciae partium sit, quaeratur ; etiam hoc, per Obbervationes 6 m I definiri poterit. Etenim, ex istis Observationibus, Crassitudines lamellae Aerere inter hina Vitra interjacentis, qua parte sex priores Annuli videbantur luminosissimi, erant

Jam si igitur Lumen in istis crassitudinibus copiosissime

reflexum, sit flavum citrinum clarius, sive confinium flavi ac aurei; utiq; crassitudines istae, erunt F λ, F M, FF ξ, F ο, F Τ. Quo quidem cognito ; facillime deinceps

ligelligi poterit, quamnam Aeris crassitudinem reprae-

SEARCH

MENU NAVIGATION