장음표시 사용
231쪽
sentet illa G φ, vel alia quaevis distantia Normae a linea AH. Porro autem, quoniam, ex Io' Observatione, Crassitudo Aeris ad Crassitudinem Aquar, inter eadem Vitra eundem Colorem exhibentium, est ut ad 3; item, ex et I Observatione, non, si mutetur Medium circumjectum, mutantur & Colores corporum ipsorum Tenuium; utiq; Crassitudo Bullae Aquae, qua quivis Color exhibeatur, erit a Crassitudinis Aeris eundem colorem exhibentis. Similiter, ex iisdem Io , at A Osservatioηilia, Crassitudo lamellae Vitri, in quo Refractionem radiorum mediocriter refrangibilium metitur proportio Sinuum 3i & ao, poterit utiq; esse ξ crassitudinis lamellae Aerese, eundem Colorem exhibentium. Idemq; de aliis Mediis comparate intolligi poterit. Caeterum id hic observatum velim, non assirmare Me istam Ρroportionem, quae est zo ad 3I, similem esse in radiis universis. Habent enim Sinus aliorum radiorum, alias proportiones. At enim differentia istarum proportionum adeo parva est, ut ejus hic habere rationem non necesse
existimem. Hisce igitur positis iundamentis, Tabulam sequentem construxi; in qua Crassitudo Aeris, Aquae,& vitri ea qua qui'; Color exhibetur clarissimus & purissimus, exprimitur Partistis Unciae in decies centies mille partes inter se aequales divisae.
232쪽
Crassitudo coloratarum lameliarum s particularum
Colores ipsarum primae Seriei. s Nigerrimus Niger Nigrescens Caeruleus Albus
LRubeus subcaeruleus r Viridis subcaeruleus
i Rubeus Caeruleus subviridis a RubeuSs Caeruleus subviridis Tertiae Seriei. Quartae Seriei. Quintae Seriei. Sextae Seriei. Septimae Seriei. Rubeus s Caeruleus subviridis l. Albus rubescens
233쪽
Jam si hanc Tabulam conseres cum sexto Schemate; invenies ibi constitutionem cujusq; Coloris; videlicet,ex quibusnam Simplicibus coloribus Color quisq; compositus sit: indeq; judicare poteris, quantum persectus sit quisq; eorum, vel imperfectus. Atq; haec quidem sussiciant ad Ob ervationes I 8 explicandas ; nisi sorte id amplius postules, ut delineetur qua forma hi Colores inter bina Vitra objectiva, quorum utiq; alterum alteri superpositum sit, appareant. Quod porro ut fiat; describa tur amplus Circuli Arcus ; item Linea recta, quae istum
Arcum Tangat; L parallelae isti Tangenti plures lineae
occultae, tantis ab Tangente interjectis intervallis, quanta denotant Numeri Coloribus singulis in Tabula ex adverso adscripti. Etenim Arcus iste, cum sua Tangente, repraesentabunt Vitrorum Superficies, quibus Aer interjacens terminetur ; & loca, ubi Lineae occultae Arcum secent, ostendent quibusnam a Centro vel a Ρuncto
Contactus interjectis intervallis, Color quis'; refle
Caeterum & alii adhuc sunt hujus Tabulae Usus. Nam& ejus ope, Crassitudo Bullae in I9 ' Observatione colligebatur ex Coloribus quos illa exhiberet. Similiter,
Particularum corporum naturalium Magnitudo , quaesit, ex coloribus ipsorum colligi poterit; uti infra ostendetur. Item, si duarum tenuium lamellarum altera alteri superponatur, vel adhuc plures ipsarum ita invicem committantur & coeant, ut ex omnibus una fiat lamella, quae
crassitudine par sit universis; utiq; ex hac Tabula colligi poterit, quisnam inde sit color oriturus. Exempli gratia : observavit D. Bookius in Murooraphia sua, Lapidis Specularis lamellam quae esset colore flavo languido, superpositam lamellae quae esset colore caeruleo, con- fecisse colorem purpureum valde saturum. Utiq; flavus primae
234쪽
primae Seriei, est flavus languidus; Sc crassitudo lamellae
quae istum colorem exhibet, est, ex Tabula, : : Ad quam porro si addas 9, quae est crassitudo exhibens caeruleum in secunda Serie; habebis jam i 3:, crassitudinem
quae exhibet purpureum tertiae Seriei. Jam ut Explicemus deinceps Observatιontim ac ῖ Phaenomena , videlicet, quemadmodum fiat ut Annuli colorati convertendo Prismata circa Axem suum communem, Motu jam contrario ac in istis Observationibus dictum est,) convertant se in Annulos albos & nigros,& deinde in Annulos iterum coloratos, coloribus singulorum Annulorum jam inde inverso ordine dispositis :recordandum est Annulos istos coloratos Dilatari, Obliquatione Radiorum ad Aerem inter Vitra interjacentem Vistamq; Dilatationem Annulorum,. sive productionem diametrorum suarum, evidentissimam So celerrimam secundum Tabulum in 7 Observatiouo tum esse, cum Illi obliquissimi sint. Hinc cnim hujus rei caula facile intelligitur. Nempe Radii flavi, quoniam in prima Aeris illius inter Vitra interjacentis superficie plus refringuntur quam rubet, fiunt utiq; eo pacto magis obliqui ad
secundam superficiem, a qua reflexi Annulos coloratosessiciunt; Sc consequenter Circulus flavus in unoquoq; Annulo, Magis dilatatus esse debet quam rubeus ' eώjusq; dilatatio Tanto esse major quam rubet, quanto major sit Radiorum incidentium obliquitas ; donec tandem circulus iste flavus, aeque sit amplus factus ac rube-us in eodem Annulo. Similiter, reliqui Circuli, viridis, caeruleus, Sc violaceus, Dilatari itidem eo usq; debebunt, majori adhuc Radiorum obliquitate; ut Sc hi quoq; omnes tandem sequa propemodum amplitudine fiant, hoc est, aequo intervallo a Centro Annulorum distent, ac rubeus. Quo quidem in Casu, Colores ejus
235쪽
dem Annuli coire in unum necesse est universos ; suaq; omnium permixtione inter se, Annulum Album exhibere. Qui porro Annuli Albi, Annulos nigros obscuro'; sibi interiectos habeant oportet; quia jam non expansi sunt utroque, & intermixti invicem, ut prius. Quam quoq; eandem ob causam, multo etiam distincti ores fieri debent, & insuper longe majori numero sub
aspectum venire. Veruntamen color violaceus; quoniam, obliquissimus cum sit, aliquanto plus, pro Amplitudine sua, quam reliqui Colores, dilatatur ; utiq; abesse vix poterit, quin in extremis Albi marginibus 1ese proddi. Post haec, quoniam adhuc majori Radiorum obliquitate, dilatatio violacei & caerulci adhuc magis exuperat dilatationem rubet & flavi, adeoq; violaceus ille carruleus adhuc longius a Centro Annulorum protenduntur ;utiq; Colores jam deinceps ex Albo emergere debebunt
ordine contrario, atq; ante dispositi erant; nempe violaceus ac caerulcus ab exteriore margine cujusq; Annuli,& rubeus ac flavus ab interiore. ViolaceuS autem, propter maximam Radiorum suorum obliquitatem; cum uistiq; omnium maxime, pro Amplitudine sua, dilatetur ;apparebit A primus in exteriori cujusq; Annuli albi margine, & maxime omnium conspicuus. Item diversae Glorum Series, ad Annulos diversos pertinentes, incipient iterum, explicatu & expantu sui quaquaverium, in- . termisceri invicem; eoq; pacto essicient, ut Annuli &minus sint distincti, & minori iterum numero sub aspe
Si, loco Ρrismatum, adhibeantur Vitra objectiva; Annuli, quos illa exhibent, jam non evadent albi & distincti per obliquitatem oculi; propterea quod Radii in Transitu suo per Aerem inter ista Vitra interjacentem,
236쪽
ferme paralleli sunt Lineis in quibus in Vitra primo incidebant ; consequenter Radii diversis Coloribus, non sunt ad Aerem illum alii aliis magis inclinati, quomodo in Prilinatibus quidem evenit. Aliud adhuc horum Esperimentorum AJjunctum est, consideratu dignum ; qui 1cilicet fiat, ut Annuli Albi ac Nigri, qui, quum interjecto paulo majori intervallo inspiciantur, distincti apparent; iidem tamen, quum inspiciantur propius, non modo confusi appareant, Verum etiam colorem violaceum in utrisq; Annuli cujusq; Albi extremitatibus exhibeant. Hujus autem rei Caulii haec
est : Radii, qui oculum in diversis partibus Ρupillae ingrediuntur, diversas habent ad Vitra obliquitates ; quiq; maxime obliqui sunt, ii, si soli etant, AnnuloS majores, . quam qui minus obliqui sunt, repraelentaturi forent rΗinc Orbita Annuli cujusq; Albi expanditur in Latitu, dinem extrorsum per radios maxime obliquos, introrsum
autem per radiOS minime obliquos: Eaq; Exparusso tanto fit major, quanto major est radiorum obliquitatis. differentia, hoc est, quanto Pupilla latior est, aut oculus propius Vitra : Violaceus autem expandi debet omnium maxime; quia radii, qui Sensum eo colore assiciunt, maxime omnium obliqui sunt secundae sive posteriori Tenuis Aeris 1 uperficiei, a qua reflectuntur; itemq; maximam habent obliquitatis tuae Variationem; quo fit ut iste color, omnium citissime ex Albi marginibus emergat. Ρorro autem, prout latitudo cujusq; Annuli hoc modo augetur, ita nigra ipsorum intervalla diminuantur necesse est, usq; dum Annuli vicini fiant contigui inter se commisceantur invicem, primo eAteriore deinde & interiores propius Centrum ; adeo ut tandem
ficerni & distingui haud queant amplius, sed plane in Albitudinem sui usquequaq; confimilem coiisse omneSVideantur. Inter
237쪽
Inter omnes Observationes supra memoratas, nulla est quae tam mira habeat Adjuncta, quam a M. Praecipue, quod certae Tenues Lamellae, quae nudo oculo Albit
dine pellucida, aequabili, A sui usquequaq; simili, sine
ullis omnino Umbrarum vestigiis, videntur ; per Ρrisma tamen inspectae, Annulos coloratos exhibeant; cum e contrario, Prismatis Refractione, corpora omnia ea solummodo sui parte apparere soleant coloribus distincta, ubi vel Umbris terminentur, vel partes habeant inaequaliter luminosas: Item, quod Annuli isti eo modo exhibiti, perquam distincti sint atq; albi ; cum e contrario, Prismatis Refractione, corporum omnium Species confulae ac coloratae exhiberi soleant. Jam vero causam hujus rei, paullum modo si attendas, ita intelligere poteris: Nempe, Annuli isti omnes colorati, inlunt revera in Lamella tum, cum ea nudo oculo inspiciatur ;quamvis, propter nimiam orbitarum suarum latitudinem, intermixti sint adeo S confusi inter se, ut Al bitudinem sui usquequaq; consimilem conficere videantur : Quum autem Radii ad Oculum per Prisma transmittantur ; tum orbitae diversorum Colorum , qui insunt in singulis Annulis, Refringuntur, pro sua cujusq; Refrangibilitate, aliae magis, aliae minus : Quo pacto Colores ex altera parte Annuli, hoc est, ex altera parte Centri ipsius,) magis explicantur dilatantur; ex altera autem parte, magis, quam antea, complicantur & contrahuntur : Et sicubi Colores apta justaq; Refractione eousq; contrahuntur, ut diversi Annuli angustiores sam fiant, quam ut invicem intermixti sint; utiq; Annuli
isto in loco distincti apparere debent; & simul Albi, si
nimirum Colores, ex quibus ii Compositi sunt, eousqsint contracti, ut in unum plane coierint: Verum ex altera parte, ubi e contrario orbita cujusq; Annuli,
238쪽
ulteriori Explicatu Colorum suorum, adhuc latior est factus ; utiq; is multo jam magis, quam antea, cum aliis Annulis commixtus esse debet; & proinde minus esse distinctus. Quo autem hanc materiam adhuc uberius explicemus ;finge Circulos concentricos A V & B X, repraesentare cujusvis Seriei colores rubeum ac violaceum, qui, una cum coloribus intermediis, unum quemvis horum Annulorum constituant. Jam quidem si hi circuli per Ρrisma inspiciantur ; utiq; circulus violaceus B X, majori Refractione, transscretur longius e loco suo, quam rubeusA V ; adeoq; ad rubeum istum propius accedet illa in
parte, quam verius Refractiones fiunt. Exempli gratia: Si circulus rubeus transseratur ad av, utiq; violaceus transferri poterit ad b re ; adeo ut jam propius, quam ante, accedat ad rubeum in parte χ: Siq; rubeus transferatur longius ad a v; utiq; violaceus itidem proportione, tanto ulterius transferri poterit ad bx, ut coeat jam plane cum rubeo in x: Siq; rubeus adhuc porro longius transferatur ad αΥ; utiq; violaceus itidem, tanto etiam adhuc ulterius transferri poterit ad β ξ, ut jam plane praetervectus sit rubeum in ξ, coeat autem cum eo in e & f.
Quod si hoc idem de aliis quoq; Coloribus intermediis, aequo ac rubeo & violaceo ; itemq; de omnibus colorum istorum Seriebus, dictum similiter intelligatur: facile jam percipies quemadmodum Colores unius ejusdemq; ordinis sive Seriei, propinqui facti inter se ad xv & Υξ,& coeuntes plane ad x v & e & f, debeant constituere Arcus Circulorum satis quidem di itinctos, maxime ad x vvel ad e Elis; ad xv autem, apparere separati; ad x vAlbitudinem mutua permixtione coniicere; ruriumq; apparere separati ad T ξ ; ordine autem contrario, quam quo ante apparuerant, & quam etiamnum apparent ultra
239쪽
e x f. Verum ex altera parte, ad ab, a b, Vel αε, C lores isti multo etiam magis Confusi, quam antea, apparere debent; dilatati nimirum atq; diffusi usq; adeo, ut coloribus aliorum ordinum intermisceantur. Simili'; porro Confusio erit Colorum ad Υ intere &f; si forte Refractio sit valde magna, vel Prisma a Vitris Objectivis valde remotum : Quo quidem in Casu nulla pars Annulorum 1 ub alpinum veniet, praeter duos exiguos Aracus ad e & I; qui porro eo majori intervallo inter se distabunt, quo Prisma a Vitris Objectivis adhuc longius removeatur : Hiq; exigui Arcus diltinctiores & albiores esse debent a media 1 ut parte; ab extremitatibus autem, ubi confusi esse incipiunt, inlimul colorati esse debent: item Colores in una extremitate cujusq; Arcus ordine contrario dii positi esse debent, atq; in altera; propterea quod in Albitudine intermedia decussantur : Nempe existremitates Arcuum eae, quae spectant ad T A erunt ru-hese ac flavae illa 1 ut parte, quae sit propior a Centro ; ex
altera autem parte, caeruleae ac violaceae ; Extremitates autem eae, quae in contrarium spectant, erunt e contra-vio caeruleae ac violaceae illa sui parte, quae sit propior a Centro ; eX altera autem parte, rubeae ac flavae.
Jam sicut omnia quae hactenus dicta sunt, ex Luminis Proprietatibus Mathematica Deductione consequuntur; ita Veritas ipsorum, Experimentis insuper manifesta fieri potest. Etenim si in Cubiculo tenebricoso inspiciantur per Prisma Annuli jam dicti, tum quum Reflexione diversorum Colorum Ρrismaticorum in Vitra objectiva singulatim projectorum exhibeantur ; qu nimirum Colores Prismaticos Ad Uens Aliquis transferat huc illuc super Parietem vel Chartam e qua ad Vitra reflectantur, interea dum & oculus Spectatoris & Ρrisma
oculo applicatum & Vitra ipsa Objectiva sicuti in
240쪽
i ρηε Observitione' Immota maneant; utiq; Circuli, quos diversi illi Colores singulatim exhibebunt, tali inter
se Ρositu reperientur collocati comparate, qualem in Schematibus ab xv, vel a b x v, vel α β ς R descripsi. Atque eadem quidem natione, aliarum quoq; observationum Explicationes, quam verse utiq; & certae sint, probari Sc examinari possunt.
Porro, ex iis quae dicta sunt, similia Aquae quoq; Sctenuium Vitri lamellarum Ρhaenomena intelligi Sc explicari poterunt. Verum enimvero in parvis istiusmodi lamellarum fragmentis, illud in luper notatu dignum est ; fragmenta ista, si super Mensam jacentia circumagantur circa Centra sua, interea dum per Prisma inspiciantur ; fore utiq; ut in certis positionibus, undatim videantur Coloribus distincta; atq; eorum alia quidem, Undas istas in una duntaxat vel duabus exhibeant positionibus; pleraq; autem illas omni in positu, idq; per totam fere sui faciem, exhibeant. Utiq; ea de causa, quod istiusmodi lamellarum Superficies non sint
aequa te planae, sed multas habeant partes eminentes, multas lacunosas; qua quidem inaequalitate, utcunq; igua, variatur tamen nonnihil Lamellae crassitudo. Etenim in diversis lateribus lacunarum istarum, propter
causas jam ante dictas, exhiberi debent Undae in variis Hismatis positionibus. Et quamvis per iguae sint quidem & valde angustae solummodi Vitri partes, quae hujusmodi Undas plerunq; exhibeant; nihilo tamen minus undae hae per totam protensae Vitri faciem videri poterunt; propterea quod etiam ab angustissima istarum Partium, colores sunt diversorum ordinum, hoc est diversorum Annulorum, consuse reflexi; qui Prismatis deinceps Restactione explicati, separati, & quaquaversum pro sua cujusq; Refrangibilitate dispersi, exhibent C c et utiq;
