Optice sive De reflexionibus, refractionibus, inflexionibus & coloribus lucis libri tres. Authore Isaaco Newton ... Latine reddidit Samuel Clarke .... ac D.no Joanni Moore ... Accedunt tractatus duo ejusdem authoris de Speciebus & magnitudine figurar

발행: 1706년

분량: 480페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

nores tamen osse debebunt; ne Opacitatem suam amittant ; S. vel pellucidae fiant, ut quum Vitrificando aut in Menstruis Dissolvendo extenuatae fuerint; vel Nigrae

evadant, ut quum comminutae fuerint, atterendo nimirum Argentum vel Stannum vel Plumbum aliis quibus vis corporibuq ad lineas nigras inducendas. Utiq; Ρrimus & Solus Color, quem Metalla Alba comminutione particularum suarum induunt, est Nigror: Ac proinde Albor ipsorum is esse debet, qui confinis est Maculae Nigrae in Centro Annulorum coloratorum ; hoc est, Albor primi ordinis. Veruntamen si hinc colligere velis, quanta sit particularum metallicarum Magnitudo ; habenda erit ratio Densitatis ipsarum. Etenim si Argentum vivum pellucidum esset; Densitas ejus tanta est, ut

Sinus Incidentiae in id, quomodo Ego quidem calculum posui. foret ad Sinum Refractionis suae, ut 7 I ad aci,

vel 7 ad a. Quamobrem particulae ejus, quo Colores eosdem ad Aquae Bullae exhibere queant, debent esse minus crassis quam cuticula istarum Bullarum, ea proportione gae' est a ad 7. Unde fieri sane potest, ut particulae Argenti, vivi prorsus tam sint exiguae, quam parti .culae Liquorum quorundam volatilium pellucidorum& tamen Alborem primi ordinis Reflectant.. Denique, ad Nigrorem exhibendum, particular adhuc minores csse debent omnibus illis,quae Colores cujuscunq; modi exhibent. Nam particulae omnes majusculae, plus reflectunt Luminis, quam ut Nigrae possint videri. Uerum si paululo minores esse ponantur, quam satis sit ad Reflectendum album & caeruleum languidum primi Ordinis; jam, ex OlervationibM i 8 I7 Ni& I8Vε, re flectent tam pusillum Luminis, ut & valde Nigrae appareant, & tamen lumen varie refringant fortasse intra se

usq; eo, donec id restinguatur penitus & inte citat;

262쪽

quo pacto ipsae in omnibus Oculi positionibus Nigrae, sine ulla pelluciditate, videantur. Atq; hinc quidem intelligi potest qui fiat, ut Ignis, &, adhuc subtilior illa rearum Dissolutrix, Ρutredo, utiq; dividendo particulas

corporum, nigra omnia esticiant; Item exiguae admodum corporum nigrorum portioneS, corpora alia, ad quae applicentur, colore nigro facillime & copiose inficiant; minutissimis nimirum horum corporum particulis, quae est ingens earum multitudo, facillime se in crassiores aliorum corporum particulas superinducentibus; Item Vitrum cum Arena super lamina cuprea enixius attritum,

usquedum id perpolitum fiat; reddat & Arenam, & simul intertrimentum Vitri ac Cupri, valde Nigra; Item corpora nigra, in Lumine Solis, omnium facillime calefiant & comburantur, qui quidem Effectus partim ex multitudine Refractionurn in angusto Spatio factarum,

partim ex faciliori particularum tam exiguarum commotione, oriri potest ;) Et deniq; qui fiat, ut corpora

nigra plerunq; ad colorem subcaeruleum accedant alimantum: Id enim revera ita se habere, apparere pote- .rit ex eo, quod Charta alba, illuminata Lumine a Corporibus Nigris reflexo, colore albo subcaeruleo plerunq; videatur: ) Hoc autem inde fit, quod Nigror confinis sit caeruleo obscuro primi ordinis in Observatione I 8 descripto; ac proinde plures Radios qui sint illo, quam alio ullo Colore, reflectat. In hisce Descriptionibus, res singulatim & enucleatius expendere volui; propterea quod fieri forte poterit aliquando, si non etiam nunc quadantenus id effectum sit, ut Microscopia eo Ρersectionis perducantur, ut discerni in illis queant particulae Corporum car, eX quibus Colores iplorum pendeant. Etenim si Microscopia vel jam sunt, vel posthac pote

runt Diqitigod by Cooste

263쪽

runt esse eo Persectionis perducta, ut corpora objecta 1atis distincte repraesentare queant quingentis Vel sexcentis partibus majora, quam quanta nudis oculis, intervalloridis unius objecta, apparere solent; equidem sperem futurum, ut grandiores pateticularum illarum, ex quibus Colores corporum pendent, discernere possimus. Quinimo si construi queat Microlcopium, quod corpora objecta ad ter vel quater millies vero ampliora exhibeat; 'possint fortasse eae omnes oculis cerni particulae, exceptis quae Nigrorem essiciant. Interea nihil video ullius

quidem momenti in hac Materia, quod in dubium juste vocari queat; nisi id sorte dubitationem aliquam habere videatur, quod statuerim, Particulas pellucidas, quae eadem crassitudine & densitate sint ac tenuis Lamella, exhibere utiq; & eosdem Colores. Jam vero hoc laxe quodammodo accipi velim; tum quia particulae istae possunt figuris esse irregularibus, multiq;. radii oblique

in eas incidant necesse est, adeoq; per eas breviori Trajectu, quam secundum Diametros ipsarum, transmitti

debeant; tum quia Medii intra istiusmodi particulas

undiq; Anguste contenti, Motus fortasse aliaeve Qualitates, ex quibus Reflexio pendeat, Coarctatione illa immutari possunt nonnihil. Et tamen hanc posteriorem caulam non equidem multum suspicari possum ; cum o servaverim parvas quasdam lamellas Lapidis Specularis, quae sequabili essent crassitudine, per Microscopium inspectas, colorem eundem a marginibus & angulis suis, ubi inclusum Medium terminabatur, ac in aliis sui partibus exhibuisse. Verum, utcunq; id sit, permultum nobis ad dubitationem omnem tollendam conseret, si particulae jam dictae Microscopiis tandem discerni queant: Quod fieri si poterit aliquando, metuo equidem ut unquam Sensus Videndi pollit inde ulterius penetrare : Videtur

264쪽

detur enim fieri nullo modo posse, ut cernamus secretiora & nobiliora opera Naturae intra ipsis particulas ;utiq; propter nimiam Ρelluciditatem Lumen omne in interioribus sui partibus transmittentes.

Refexionis causa, non aι tribuenda es Impactioni Luminis in Parι es cυrporum solidas sive impervias ; quomodotisq; antehac creditum fuit. Apparebit hoc ex sequentibus Considerationibus. Pri--ο, in Transmissu Luminis e vitro in Aerem, Reflexio fit seque sortis, ac in Transmissu ejus ex Aere in Vitrum ; imo vero, sortior aliquanto; multoq; etiam adhuc 1ortior, quam in Transmissu ejus e Vitro in Aquam. Jam quidem Aerem partes Lumini reflectendo plures, quam Aquam aut Vitrum, habere; id vero nullam hahet Similitudinem Veri. Neq; tamen, si illud ipsum

fingi utiq; posset, quicquam omnino inde porro conficeretur. Nam quum Aer omnis submotus sit a posteriore Vitri superficie, sputa in Machina Pneumatica a D. Bo leo inventa;) reflexio tamen fit seque sortis, vel etiam

fortior aliquanto, quam antequam is submoveretur. S

eundo, Si Lumen inter transeundum e Vitro in Aerem, incidat obliquius quam in Angulo graduum to vel Ι, reflectitur id in totum ; sin incidat minus oblique, tran- sinittitur utiq; maximam partem. Jam quidem Animo& Cogitatione fingi non potest; lumen, uno quodam Obliquitatis gradu, satis quidem multos in Aere offendere posse Meatus, per quos id maximam plane partem Tranimittatur; & tamen alio obliquitatis gradu, prorsus in nil nisi partes solidas incurrere, quibus id totum Re-

flectatur : Ρra sertim cum in Transeundo quidem contra ex Aere in Vitrum, quantumvis oblique id incidat, inveniat tamen in Vitro 1atis multos meatus, per quOS mag

na Diuitiaco by Corale

265쪽

na ex parte Transinitiatur. Siquis porro hic illud sibi

fingere volet; lumen non utiq; ab Aere, sed ab extremis Vitri partibus, in ipsa Superficie ejus sitis, Reflecti;

dissicultas tamen eadem manebit: Praeterquam quod ea

Suppositio neq; Intellectu capi potest, atq; etiam plane Falla esse insuper apparebit, si Aqua modo, loco Aeris,

post Vitrum aliqua in parte apponatur. Etenim eo pacto; quum idonea sit facta obliquitas Radiorum, puta graduum 3 vel ψ6, qua nimirum ii Reflectantur omnes illo in loco, ubi Aer Vitro adjaceat; utiq; Transmittentur magnam quidem partem altero in loco, ubi Vitro adjaceat Aqua. Ex quo Apparet, Reflexionem vel Trania missum radiorum, non utiq; ex impactione ipsorum in partes Vitri, sed ex Constitutione Aeris e Aquae poli vitrum jacentis, pendere. Tertio, si Colores, quos Radius Luminis per Ρrisma ad foramen in Cubiculo tenebricolo positum trajectus exhibeat, incidant deinceps suo quisq; ordine super aliud Ρrisma majori interjecto intervallo ita collocatum, ut id eos omnes consimili obliquitate excipiat ; utiq; secundi illius Ρrismatis ad radios sibi incidentes ca poterit esse facta inclinatio, ut radii carrulei inde Reflectantur universi, & tamen rubet eadem utiq; Obliquitate incidentes) 1atis copiose Tran1mittantur. Jam, si Reflexio essiciatur Impactione radiorum in partes Aeris aut Vitri; id mihi exinde ostendas velim, qui fiat ut, cum radii omnes una eademq; Obliquitate incidere ponantur; caerulei quidem se in partes istas impingant universi, adeoq; Omnes Reflectantur ; & tamen

Rubei eodem loci in satis multos meatus incurrant, quo transmittantur plurimi. κuarto, ubi duo Vitra se contingunt inter se ; nulla fit Reflexio, quae quidem Sensupercipi possit; uti in prima Obsersatioue dictum est: Et tamen nihil causae video, quominus radii impingere se F f debeant

266쪽

debeant perinde in partes Vitri Vitro contiguas, ac comtiguas Aeri. suinto, cum Summitas Bullae Aquae, cini Observatione, continua subsidentia & exhalatione

Aquar, valde tenuis erat sacta; lumen periXiguum adeo, & sub lenium vix cadens, inde reflectebatur, ut ea valde nigra appareret; quanquam eodem quidem tempore, in partibus circumcirca Macular isti nigrae adjacentibus, ubi videlicet crassior erat Aqua, Reflexio utiq; adeo sortis erat, ut Aquam valde Albam exhiberet: Neq; vero in minima solummodo crassitudine, verum etiam in aliis permultis tenuium laminarum vel bullarum crassitudini-hus continua proportione excrescentibus, abest omnis 1ensibilis Reflexio ; Nam in Osservatione I 3 radii uno, eodemq; Colore, transinittebantur in una crassitudine,& in alia reflectebantur, per innumerabiles Vices alternaS.

Attamen in Superficie corporis tenuis, qua parte id uniuscujusvis sit crassitudinis, omnino nihilo pauciores sunt partes in quas radii se impingant, quam qua parte id alia quavis fit crassitudine. Sexto, si Reflexio efficeretur

Impactione radiorum in ipsas Partes corporum ; utique nullo pacto fieri posset, ut tenues laminae vel bullae una eademq; sui parte reflecterent radios uno colore, & transmitterent radios alio colore; quomodo faciunt in Olyervationibus I 3 I ue Neq; enim ullo modo concipi

aut fingi potest, casu & fortuito ita evenire posse, ut alio in loco Radii caerulei exempli gratia) in ipsas corporis

Partes se impingant, & rubet omnes incurrant in Meatus ; alio autem in loco, ubi Corpus vel paulo crassius vel paulo tenuius fuerit, jam e contrario Radii caerulei incurrant in Meatus ejus, rubet autem impingant se in ipsas Ρartes. Denique, si radii Luminis Reflecterentur Impingendo se in 1 olidas corporum Partes; utiq; R flexiones eorum a politis corporum Superficiebus, non

267쪽

possent esse tam accuratae tamq; ad certam normam directae,quam reapse 1unt. Etenim quum Vitrum Arena, vel

Stanno Usto, vel Pulvere Samio politur; existimari

utiq; non potest, corpora ea, perfricando & atterendo Vitrum, essicere posse ut minimae ipsius particulae accurate laeves & perpolitae fiant univertar; adeo ut Superficies earum omnes, vere sint planae, aut vere Sphaericae, eodemq; omnes spectent, unamq; omnes plane aequabilem constituant Superficiem. Quanto minores erunt particulae Pulverum istorum ; tanto minores quidem este de-hebunt rasurae, quibus ii Vitrum perpetuo interradent& atterent, usquedum id expolitum sit: Verum, quantumvis exiguae illae suerint, non poterunt tamen Vitri faciem alia ulla ratione complanare & coaequare, quam

deterendo id & deradendo, & partes ejus prominentes defricando ; adeo ut perpolire Vitrum, nihil aliud sit

nisi asperitatem ejus eatenus adradendo minuere & laevigare, quoad rasurae in Superficie ipsius minutiores sint factae, quam ut oculis cerni queant. Quare, si Lumen flecteretur Impingendo te in selidas partes Vitri; utiq; dispergi deberet id quaquaversum a Vitro accuratissime perpolito, aeque ac ab asperrimo. Manet itaque Quaestio illa, nondum plane expedita; qui fiat ut Vitrum Ρulveribus adradentibus expolitum, tamen Lumen tam ad certam normam reflectat, quam revera facit.

Atq; haec quidem Quaestio non videtur aliter expediri posse, quam fi dicamus radii cujusvis Reflexionem essici, non utiq; ab uno corporis reflectentis puncto, sed Vi aliqua per totam corporis Superficiem aequabiliter dimisia; qua nimirum id in Radium ita Agat, ut tamen illum non contingat immediate. Nam corporum Partes, interjecto licet aliquo intervallo, Agere tamen in radios Luminis ;id vero deinceps ostendetur.

268쪽

Jam autem, si Luminis Reflexionis causa, non utique impactioni radiorum in solidas corporum Ρartes, sed alii alicui rei tribuenda est; erit porro illud exinde verisii millimum, qui radii impingant se in solidas corporum Ρartes, utiq; non Reflecti eos, sed restingui intra ipse corpora & intercidere penitus. Alioqui enim duo nobis cisent fingenda Reflexionis genera. Et vero, si reflecterentur radii, quotquot se in interiores Aquar vel Crystalli pollucidae Ρarticulas impingant; serent sane corpora ista, non pellucida plane, sed colore nubilo ac eluto. Ρorro, quo corpora Videantur Nigra, necesse est ut permulti radii intercipiantur, restinguantur, & intra ipsa intercidant; Veri autem non videtur simile, radiorum ullos restingui & intercidere posse, nisi qui in ipsas corporum Ρartes sese Impingant.

Atq; hinc quidem id insuper intelligi potest ; Corpora

multo esse rariora, multoq; plures intra se Meatus habere, quam vulgo existimatur. Utiq; Aqua I9 partibus levior est, x consequenter I9 partibus rarior, quam Aurum : Aurum autem ipsum tam est rarum, ut & facillime nulloq; objecto impedimento Emuvia Magnetica per se transmittat, & Argentum vivum facile in Meatus suos recipiat, & ipsam etiam Aquam per se trant mittat: Nam Globus ex Auro concavus, Aqua repletus, ac probe serruminatus, deinceps magna Vi compressus, Exudavit

Aquam, uti ex Tette Oculato quidem Accepi,) & in

numeris guttulis exiguis tanquam rorulentus undique Stillavit; tametsi Aurum ipsum interea nihil omnino rimae egerit. Ex quibus omnibus emcitur, ut Aurum plures habeat Meatus, quam Partes solidas; & consequenter Aqua amplius quadragies tot Meatus habeat, quam quot Partes solidas. Et quicunq; Hypothesin aliquam excogitaverit, qua Aqua tam queat rara esse, nee

tamen Diuiligod by Coosl

269쪽

tamen ulla Vi comprimi possit; poterit is sane, ex eadem Hypothesi, Aurum Aquam, aliaque omnia corpora, tanto adhuc rariora, quantum sibi ipsi libuerit, essingere. Adeo ut jam Satis admodum sit Spatii in Corporibus omnibus pellucidis , qua Laemen Transitum sibi per ea liberum atq; apertum reperiat. PRΟΡ. IX. Corpora RefecIuκt Refringunt Lumen una eademq; ' diserse in diverss Circumstanι iis sie exerente. Apparet hoc permultis ex Rebus. Primo, Quia cum Lumen e Vitro in Aerem qua possit summa cum obliquitate Transit; si jam deinceps paulo adhuc obliquius incidat, Reflectitur continuo in totum. Etenim Vitri Vis, postquam Refregerit Lumen quam potuerit obliquissime; si id deinceps adhuc obliquius incidat, sortior

exinde evadet, quam ut radiorum ullos transire permittat; & consequenter Renectit eos ex toto. Secundo,

Quia Lumen in tenuibus Vitri lamellis Reflectitur permultas vices Transmittitur alternis, pro eo ac Crassitudo lamellae in Ρrogressione Arithmetica excrescat. Hic enim, utrum Vis qua Vitrum in Lumen Agit, essiciat ut id Reflectatur, an vero ut Transmittatur permittat; pendet utiq; ex Crassitudine Vitri. Tertio denique, Quia quae corporum pellucidorum Superficies Vim Refringentem maximam habent, eae itidem plurimum Luminis Reflectunt; quomodo in Prima Propostione ostensum est.

270쪽

Si Lumen celerius si in corporibus quam in Inani, ea' oportione, quae e si Sinuum qui Corporum Refractionem meti tur ; erunt utiq; Vires Corporum ad Resectendum es Refringendum Lumen, proportionales Corporum ipsorum Denuitatibus quamproxime ; Excepto quod Corpora actuosa es Sulpburoba, Refringant plius quam alia Corpora, quae sint eadem Denisιate. Repraesentet A B, corporis cujusvis Superficiem planam Refringentem ; Sc l C, radium incidentem ei in Cvalde oblique; adeo ut Angulus A CI sit infinite partavus ; Et esto C R Radius Refractus : Tum a dato puniacto B, demitte lineam refringenti Superficiei perpendicularem B R, quae Radio refracto C R occurrat in R. Jamq; si C R repraesentet Motum radii refracti; iste autem Motus distinguatur in binos Motus C B & B R, quorum quidem C B parallelus sit Plano restingenti, B Rautem eidem perpendicularis ; utiq; C B repraesentabit Motum Incidentis Radii, B R autem Motum Refractione generatum G sicuti exposuerunt nuperi de re optica

Scriptores.

Jam siquod Corpus, vel res quaecunque, interea dum movetur per Spatium datae Latitudinis duobusq; Ρlanis inter se parallelis utrinq; terminatum, urgeatur prorsum in omnibus partibus istius Spatii, Viribus directo

versus

SEARCH

MENU NAVIGATION