장음표시 사용
271쪽
versus posterius Planum tendentibus; & antequam incideret in prius Planum, Motu vel nullo vel infinite parvo fuerit eo versus delatum : siq; Vires in omnibus partibus istius Spatii inter bina Plana jacentibus, sint, inaequalibus quidem intervallis ab istis Ρlanis, aequales inter se ; in inaequalibus autem intervallis, majores vel minores secundum quamlibet datam proportionem .' utiq; Motus Viribus istis generatus in toto Transitu Corporis vel Rei antedictae per id Spatium, erit in subduplicata proportione Virium ; ut Mathematici facile quidem intelligent. Quamobrem si Spatium Adtivitatis restingontis Superficiei cujusvis Corporis, sit nimirum illud Spatium ; debebit Motus Radii luminis, generatus Virefringente corporis inter Transitum radii per id Spatium, hoc est Motus B R, esse in subduplicata proportione istius Vis refringentis. Erit itaq; Quadratum lineae B R, & consequenter Vis restingens Corporis, ut Densitas ipsius Corporis quamproxime. Hoc autem appare-hit ex sequenti Tabula et in qua Proportio Sinuum, qui divertorum corporum Refractiones metiuntur ; Quadratum lineae B R, posito quod C B sit i; Densitates Corporum, ex Specifica ipsorum Gravitate aestimatae ' coisrumq; Vis Refractiva, respectu Densitatum suarum ; in diversis columnis descripta sunt. Corpora
272쪽
2uadratum lineae B R, eui proportionalis es Vis Refringens Corporis.
a's 8 436 Crystallus de rupe .s ad
as ad V'L1 16 26o 874 13 222 Electrum I 4 ad
Refractio Aeris in hac Tabula, est Refractio Atmosphaerae ab Astronomis observata. Nam si Lumen transeat per multa refringentia corpora, sive Media, gradatim invicem densiora, & Superficiebus inter se parallelis terminata; utiq; Summa omnium Refractionum, aequalis
273쪽
aqualis crit uni Refractioni ei, quae esset futura Luminis immediate e primo Medio in ultimum transeuntis. Hocque perinde verum erit; etiamsi corporum refringentium numerus adaugeatur infinite, eorumq; distantiae inter se tantundem minuantur, adeo ut Lumen jam
refringi fingatur in singulis Trajectus sui punctis, continuis'; illis Refractionibus in lineam plane curvam inflectatur. Quamobrem tota Refractio Luminis inter transeundum per Atmosphaeram ab altissima & rarissima ejus parte ad usq; infimam & densissimam, aequalis esse debet Refractioni ei, quae esset sutura Luminis simili obliquitate transeuntis immediate ex Inani in Aerem qui sit pari Densitate ac infima pars Atmosphaerae.
Jam quidem ex hac Tabula ; si Refractiones Pseudo- Topazii,Selenitis, Crulassi de rupe, Dialli Ihlanditis, miri
communis, hoc est, is en colliquefacti,) & Vitri Autimonii, quae sunt Concreta terrestria, lapidea, Alcaligata; atq; Aeris, qui, ut probabile est, generatur Fermentatione ex istiusmodi Corporibus;) comparentur inter se: apparebit corpora i ita, quamvis Densitate valde inter se differentia, tamen Vires habere Refractivas eadem sere proportione inter se, ac ipsas Densitates suas; sexcepto quod Refractio mirae illius Substantiae, C salii I flandicae, paulo major sit quam reliquorum: Et nominatiin mn, qui est 3 oo partibus rarior quam Heudotopazius, Sc
a OO partibus rarior quam Vitrum Anιimonii; non obstante tanta illa Raritate, vim tamen Refractivam, pro ratione quidem Densitatis suae, eandem plane habere, ac habent sibi duae illae valde Deniae Substantiae ;eXcepto quatenus eae quidem duae, differant inter se.
Rursum, si Refractiones Camphorae, Olisi, olei ex Lini semine, Θιritus resinae terebinι binae, & ElecIri, quae sunt Corpora pinguia, sulphurea, unctuola ;) atq;
274쪽
Adamantis, qui, ut probabile est, substantia est unctuosa coagulata) comparentur itidem inter se: apparebit fimiliter haec quoq; corpora Vires habere Refractivas eadem sere proportione inter se, ac ipsas Densitates suas; sine ulla quidem variatione notatu digna. At vero Vires illae Refractivae Corporum horum omnium Unctuosorum, pro suae quidem cujusq; Densitatis ratione, duplo vel triplo majores sunt, quam Vires Refractivae corporum antedictorum cum suis itidem singulorum Densita
Aqua Vim Refractivam intermediam quandam habet inter hina illa Substantiarum genera; &, ut verisimile est, mediae est inter utrumq; Naturae. Nam ex ea quidem oritur Ρlantarum omnium Animaliumq; Materia quae constant tam ex partibus sulphureis, 'pinguibus, &flammae concipiendae aptis, quam ex terrestribus, macris,& AlcaligatiS.
Sales Sc miriola Vires Refractivas intermedias habent, inter Corporum Terrelirium & Aquae; & proinde composita sunt ex duabus istis Substantiis : Nam Spiritus ipsorum distillando utiq; & rectificando, abeunt magnam partem in Aquam ; pars autem magna superest, specie ac forma terrae siccae & fixae & ad Vitrificandum
Spiritus Vini Vim Refractivam mediam habet inter eam quae est Aquae, & eam quae est corporum oleosorum ;Et proinde ex utrisq; videtur compositus, fermentatione utiq; in unum conjunctis; Aqua nimirum, ope Spirituum quorundam latinorum quibus imbuta est, Disi solvente oleum, idq; per istam Aetionem Volatigante. Etenim Spiritus Vini, flammae concipiendae aptus fit per partes suas oleosas; &. distillatus saepe ex Sale Tartari,
hi fingulis distillationibus magis magisq; aquosus Scrilegmatis
275쪽
matis plenus. Et Chymici observant, Herbas ut Lavendulam, Rutam, Majoranam, VP, distillatas per se,
ante sermentandum dare utiq; olea sine Spiritibus ardentibus ; post fermentandum autem, Spiritus ardentes sine oleis : Ex quo apparet, Oleum ipsarum converti utiq; in Spiritum Fermentatione. Ρraeterea comperiunt Chymici, si olea Herbis fermentantibus affundantur parva portione, distillare utiq; ea post fermentandum, specie ac forma Spirituum. Ita, ex Tabula praecedente, videntur Corpora omnia
Vires habere Refractivas eadem aut sere eadem proportione inter se, ac ipsas Densitates suas; Excepto quatenus particularum sulphurearum oleosarumq; abundantia vel defectu, Vis ea adaucta sit vel imminuta. Atq; hinc quidem rationi videtur consentaneum, ut Corporum omnium Vis Refractivae causam, particulis suis sulphureis maxima lane ex parte, si non etiam in totum, attribuamus. Veri enim simillimum est, inesse in omnibus corporibus partes sulphureas ; in aliis quidem majori portione, in aliis minori. Ut autem Lumen Vitro Ultorio coactum, Agit sortissime in Corpora sulfurosa, quo ea in Ignem & Flammam convertantur; Sic, quando omnis quidem Actio est reciproca, Sulphura Agere debent fortissime itidem in radios Luminis. Nam Aetionem quidem, quae est inter Lumen & Corpora, reciprocam esse, etiam vel hinc apparere poterit; quod ,
ut quodq; corpus densissimum est, radiolq; fortissime refringit & reflectit; ita ipsum in Sole aestivo, Actione Luminis refracti vel reflexi, itidem maxime calefiat. Hactenus Vim Reflectendi & Refringendi, quae in Corporibus inest, exposui; ostendiq; tenues pellucidas lamellas, fibras, ac particulas, pro tua cujusq; crassitudine ac densitate, reflectere quidem radios diversorum
276쪽
generum, indeq; varios Colores exhibere; & consequenter, ad producendos omneS corporum naturalium
colores, nihil utiq; aliud opus esse, nisi certas particularum suarum pellucentium magnitudines ac densitates. Verum Causa ac Ratio essiciens, qua istae lamellae, fibrae, sive particulae, pro sua quidem cujusq; crassitudine ac densitate, reflectant eo pacto radios diversorum generum; ea demum quae sit, nondum explicavi. Ut huic igitur rei deinceps explicandae, & tequenti hujus Libri Parii intelligendae, viam porro sternam ; paucas amplius Propositiones lub finem hujus Partis hic apponam. Quae hactenus propositae fuerunt, erant de Corporum quidem Natura ; quae sequuntur deinceps, erunt de Natura Luminis : Nam Amborum quidem Naturam probe intellectam oportet, antequam Actiones ipsorum mutuae, quibus utiq; ex causis pendeant, intelligi queant. Quoniam autem Propositio proxime antecedens, pendebat de Velocitate Luminis; congruum erit ut incipiamus jam deinceps a Ρropositione, quae sit de eadem adhuc Luminis Ρroprietate.
Lumen propagatur Spatio Temporis, a Corp9risus Lucidis ; impendit in Transitu suo de Sole in Terram, ad
septem circiter vel octo Minuta.
observavit hoc primus, Romerus; deinde Sc alii ;ope Eclipsium Jovis Satellitum. istae enim Eclipses, quum Terra inter Solem & Jovem interposita
fit, accidunt circiter septem vel octo Minutis citius, quam secundum Tabulas accidere debent; quum autem Terra fit ex adverso Jovi ultra Solem opposita, tum illae circiter septem vel octo Minutis tardius, quam secundum Tabulas, accidunt: Ea videlicet de causa, quod
Lumen Satellitum in posteriori casu, Spatium tota Ombis
277쪽
sis Magni diametro longius, quam in casu priori, emetiatur. Poterunt quidem aliquae inaequalitates Temporis, ex orbium istorum Satellitum Excentricitatibus oriri ; At vero eae non poterunt in omnibus Satellitibus,& in omnibus Temporibus, respondero Ρositioni R Distantiae Telluris a Sole. Praeterea, medii quidem Motus Satellitum Jovis, celeriores sunt inter Descensum ejus ab Aphelio 1uo ad Ρerihelium, quam inter Ascen-1uin ejus in altera Orbis sui parte: Verum neq; haec ince- qualitas quicquam omnino conjuncta est cum Ρositione Terrae; ipsaq; insuper, in tribus interioribus quidem Satellitibus, minor est quam quae Sensu percipi queat; uti, ex Gravitatis ipsorum Theoria, polito calculo,
PROP. XII. Omnis Radius Luminis in Transmiissu suo per quamlibet
Superficiem Refrineentem , nanciscitur Constitutionem quandam seu 'Dispo litionem Transitoriam, quae in Radii Progressu aequalisus revertitur interesaliis, dicitq; ut is in ιη-gulis Di psitionis i lius Accesssus, Transmittatur facilius per Supersciem Refringentem proxime deinceps ofectam ;in svulis autem ejusdem Intermissibin sve Iistervasiis, Re fectatur faciliua ab ejusmodi Superscie.
Apparet hoc ex Oblervationibus 5 Iam, & i5 Liquet enim ex istis Observationibus, Radios unius ejusdemq; generis, in tenuem quamlibet & pellucidam lamellam aequalibus plane Angulis Incidentes, Reflecti &Transmitti alternis per multas vices, prout crassitudo lamellae adaucta sit in Progressione Arithmetica Numerorum O, I, a, 3, ε, 3, 6, 7, 8, Uc : Adeo ut, si prima Reflexio qua nimirum Annulorum coloratorum ibi descriptorum primus sive intimus essicitur) fiat in crassitudine i , futurum sit ut radii Transmittantus in Crassitudinibus
278쪽
lam centralem Annulosq; lucidos per Transmissionem vitos conforment ; Reflectantur autem in crassitudinibus
3, 3, 3, 7, 9, ii, VP ; em; pacto effiagant Annulos per
flexionem visos. Atq; haec quidem alterna Reflexio ac Transmissio, quomodo ex quidem Olervatione collegi, amplius centenas vices adimplent; imo, ex Ob-1ervationibus in sequenti Parte hujus Libri describendis, vices 1uas alternant ad plura millia; propagatae nimirum ab una Superficie Laminae vitreae ad alteram, quamvis crassitudo ejus sit amplius : Unciae: Adeo ut vices hae alternae, revera in Omnem distantiam, sine fine aut limite, ab omni Superficie Refringente, propagari videantur. Pendet haec alterna Reflexio ac Refractio, ab utraq; luperficie cujusq; tenuis lamcllae; Ρendet enim ex distantia ipsarum inter 1e. Item in Observatione et I si alterutra 1uperficies tenuis lamellae Lapidu Specularis madefiat ; colores alterna Reflexione ac Refractione exhibiti, langue1cunt continuo ; Ac proinde Reflexio illa &Refractio alterna, pendet ex ambabus Superficiebus. Atq; hinc porro consequens est, essici eam in secunda Superficie. Si enim in prima Superficie essiceretur, antequam radii ad secundam pervenirent; utiq; non
Adhaec, pendet quodam modo ex Actione vel Dispositione aliqua, propagata a prima Superficie ad secundam : Alioqui enim, jam in secunda Superficie, non Penderet ex prima. Ea autem Actio sive Dispositio ita propagatur, ut aequis perpetuo intermittat & revertatur intervallis r Essicit enim in omni Progressu suo, ut Radius, certa interjecta Distantia a prima superficie, Re- flectatur ex secunda ; alia autem interjecta Distantia,
Transmittatur; idq; aequalibus intervallis & per innu
279쪽
meras vices. Denique, quoniam haec Dispositio Radii ita est comparata, ut is Reflectatur in distantiis Ι, 3, 3, 7, 9, d c ; Transmittatur autem in distantiis o, a, , 6, 8, io, , Nam ejus Transmissio per primam Superficiem, fit in distantia o ; & Transmittitur is per Ambas quidem simul, si illarum distantia inter se sit infinite parva, vel etiam multo minor quam I: ideo Dispositio ea, qua fit ut radius Transmittatur in distantiis et, , 6, 8, Io &c; existimanda est R 'verso Gubdem Di possitionis, quam habebat is initio in distantia o, hoc est, cum Trans. mitteretur per primam Superficiem Refringentem. Quae quidem Omnia, id essiciunt, quod erat mihi compro
Actio autem haec sive Dispositio, Qualis tandem sit; Utrum consistat in Motu quodam circulatorio, an Vibratorio, Radii ipsius, vel etiam Medii; an plane alia aliqua ex causa pendeat; in id vero Ego hic non inquiro. Qui hoc inanimum suum inducere non possunt, ut quicquam novi aut recens inventi Accipiant, quod nequeant continuo Hypothesi aliqua explicare; his in praesentia
illud quidem sibi fingere licebit: Ut Lapides in Aquam
incidentes, excitant in Aqua Motum quendam Undulantem ; corpora omnia percussu suo Vibrationes cient in Aere: Ita Radios Luminis, Impingendo se in Superficiem quamlibet Restingentem vel Reflectentem, eX- citare scilicet Vibrationes quasdam in Medio sive Substantia refringente vel reflectente; easq; excitando, agitare utiq; partes solidas Corporis refringentis vel renectentis; eoq; pacto essicere, ut Corpus id quodammodo incalescat; Porro, Vibrationes hoc modo eXcitatas, Pr pagari inde in Medio sive Substantia refringente vel roflectente, eodem fere modo ac Vibrationes ad essiciendum Sonum propagantur in Aere . moveriq; eas velocius
280쪽
utiq; quam ipsos Radios, adeo ut illos antevertant; Cumque Radius aliquis sit in ca videlicet Vibrationis parte, quae cum Motu suo conspiret ; tum eum per Superficiem Refringentem facile Transmitti; Cum autem sit in contraria Vibrationis parte, quae scilicet Motui suo obsistat; tum eum facile Reflecti; Et consequenter Radium unumquemq; ita esse comparatum, ut, Vibrationibus singulis eum praevertentibus, Reilectatur is facilius, vel facilius Transmittatur, vicibus alternis. Uerum, utrum haec Hypothesis vera sit necne ; in id, inquam, Ego hic non inquiro. Satis habebo, illud ipsum jam invenisse; utiq; Luminis Radios ita esse comparatos, ut aliqua ex causa Alternatim Rellectantur facilius, A facilius Refringantur, per multaS ViceS.
Accessus sue Reversiones Dispositionis i litus, qua si ut
quilibet Radius facilius Raefectatur, appello ejus Vices facilioris Reflexionis : Reversones autem Divositionis i iius, qua si ut idem facilius Transmittatur, anesio sua I ices secilioris Transmissus: Et Spatium quod inter si iam ejusdem Vicis Reversones intercedit, appello Intervallum Vicium.
Causa, quamobrem Superscies Corporum omnium crassorum pellucentium, Luminis sibi Incidentis partim Resectant, partim Rrfringant. Mec eR; quod Radiorum alii, quo tempore Incidunt, snt in Vicibus facilioris Refexionis ; alii autem, in VicibuM facilioris Transmissus.
