장음표시 사용
281쪽
Colligi potest hoc ex et ' Observatione ; ubi Lumen
tenuibus Aeris & Vitri laminis reflexum, quod nudo oculo aequabiliter in totis laminis album fuerat visum, in eisdem tamen per Ρrisma inspectis Undulatum videbatur, & in permultos Lucis ac Tenebrarum ordines pro alternis facilioris Reflexionis Sc facilioris Transmissus vicibus digestum : Ρrismate nimirum separante & distinguente Undas, ex quibus compositum erat id album re- flexum Lumen; quomodo supra est explicatum. Atq; hinc quidem 1equitur, Lumen, etiam antequam in Corpora pellucida incidat, Vices suas habere facilioris Reflexionis & facilioris Transmissus. Utiq; verisimillimum est, id Vices istas tum nancisci, cum e corporibus lucidis primum emittitur; illasq; per totum suum Progressum usq; retinere. Sunt enim hae Vices Natura sua durabiles ; uti ex sequenti parte hujus Libri amplius apparebit. In hac Ρropositione, pono Corpora pellucida esse Crassa : Quoniam si Crassitudo Corporis multo sit minor, quam est Intervallum Vicium facilioris Reflexionis & facilioris Transmissus radiorum; amittit id corpus Vim suam Reflectentem. Si enim radii, qui cum in aliquod Corpus ingrediuntur, subeunt Vices suas facilioris TranDimissus, perveniant ad posteriorem Corporis istius Superficiem antequam Vices istas deponant; utiq; Transmittantur oportebit. Atque ea quidem Causa est, quamobrem Bullae Aquae, quum valde tenues factae sint, Vim suam Reflectentem amittant; Sc corpora omnia opaca, quum in partes valde exiguas sint comminuta, pellucida
Ehiae Corporum peducentium Superscies, Radium quisit in Vice facilioris Refractionis, Restingunt forti*me ;
282쪽
ctimi facillime. Etenim Ostendimus supra, in Prop. 8,) Causam Re- flexionis non utiq; Impactionem esse Luminis in partes Corporum solidas & impervias, sed aliam aliquam Vim qua istae partes solidae Agunt in Lumen interjecto aliquo intervallo : ottendimus quoque, in Prop. 9,) Corpora Reflectere & Refringere Lumen una eademq; Vi diverse in diversis Circumstantiis se exerente : Et, in Pror. I,
quae Superficies Refringunt fortissime, eas plurimum itidem Luminis Reflectere. Quae quidem omnia conjuncta, & inter se collata, evincunt & comprobant cum hancce Propositionem, tum n praecedentem. ΡRΟΡ. XV. In Radiis cujusvis iratus ejusdem generis, emergenti-lvi in quovis Angulo e quavis Refringente Superscie in quodvis unum idemq; Medium ; Intervalla Jequentium Vicium facilioris Reflexionis es 1acilioris TransmissM, Junt,
vel accurate, vel quamproxime, ut Re angulum Secantis
Anguli Refractionis, Θ Secantis alius curisdam Anguli, cujus Sinin videlicet si prima ex Io 6 Aritbmeticis Mediis Proportionalibus inter Sinus Incidentiae es Refractionis, incipiendo a Sinti Refractionis. Manifestum est hoc ex septima Observatione. ΡROΡ. XVI. In Radiis diverborum generum, emergentibus in aequali-fus Angulis e quavis Refringente Superscie in unum idem', Medium ' Intervalla sequentium Victum smilioris Refe-κionis facilioris Transmistin, sunt, vel accurate, vel
quamproxime, ut Radices cubicae aeuadratorum Longitu-ainum Chordae, quae sonent Notas illas musicas in Octa Da, sol, la, is, sol, la, mi, fa, sol, una cum gradisuri suis omni-ια intermediis, ad Colores Radiorum illorum responden
283쪽
tibis, secundum eam similitudinem Proportionum, quam in septimo Experimento secundae Partis primi Libri expo
Manifestum est hoc, ex ossiervationisius Ia & I ΡROP. XVII. Si Radii unius cuju)vis generi transieant in diversa Media ad perpendiculum; Intervalla Vicium Juarum facilioris Refexionis es Iacilioris Traubmissus in quovis uno
Medio, erunt ad earundem Intervalla in alio quovis Medio, tit Sinia Incidentiae ad Sinum Refractionis radiorum transeuntium e primo duorum istorum Mediorum in jecundum. Manifestum est hoc ex Io Oblervatione.
PROP. XVIII. Si Radii qui exbibent Colorem in Confinio favi atq;
aurei interjacentem, transeant ad perpendιcrdum e quoυιS
Medio in Aerem; Intervalla Vicium suarum facilioris Reflexionis, funt - pars Unciae. Et ejusdem quoq; longitudinis sunt Intervalla Vicium suarum facilioris Transmissius. Apparet hoc ex 6 Observatione. Ex his Propositionibus facile est colligere, quanta sint Intervalla vicium facilioris Reflexionis & Golioxis Transmissus radiorum cujusvis generis refractorum iu quovis Angulo in quodvis Medium; indeq; cognol-cere, utrum suturum fit ut iidem Radii, cum deinceps in quodvis aliud Melium pellucidum incidant, Reflerii porro debeant, an Transmitti . Quae quidem Res, quoniam ad sequentem hujus Libri Partem recte intelligendam permultum conferet, congruum erat ut hoc in loco eXponeretur. Eandemq; porro ob causam binas sequentes quoq; adjeci Propositiones.
284쪽
Si Radιι cujusvis generis, incidentes in Superfici politam Medii cujusvis pellucidi, Refectantur ; Vices facilioris Re sexionis, quas ii babent in puncto Re fetaonis,
revertentur sq; continuis vicism ; eorum, Reversones
distabunt a Rr sexionis puncto, Datiis quae sint in Aritb- metica Progressione Numerorum ab ψ, 6, 8, LO, I a, 8cc. Inq; Vicium illarum Intervallis, erunt Ridii m Vicilis facilioris Transmistra. Elcnim cum Vices facilioris Reflexionis Sc facilior Transmissus, natura sint durabili; statisq; antea Reverterint Intervallis, usquedum Radius ad Medium Re- flectens pervenerit; ibique, ut is Reflecteretur, effecerint : Utiq; nihil causae est, quamobrem inde deinceps continuo cessarent. Jam vero si Radius in puncto RG flexionis, erat in Vice facilioris Reflexionis ; utiq; Ρr gressio Spatiorum, quibus hae Vices a Puncto isto exinde distent, incipiat necesse est ab o, sitq; adeo in Ρrogressione Numerorum O, a, , 6, 8, UP. Ac proinde Progressio Spatiorum alterorum, quibus videlicet intermediae Vices facilioris Transmissus distent ab eodem Ρuncto, debebit esse secundum Ρrogressionem Numerorum, parium X, 3, 3, 7, 9, Contra, quam evenit tum, cum hae Vices propagentur a dinctis Refractionis.
Interualla Vicium facilioris me flexionis Er facilioris Transmisi , propagatarum a punctis Rufletaonis in quodvis Medιum ; aequalia sunt Intervallis similium Vicium, quia isdem Radii ita utiq; babituri essent, s Refracti forent ni idem Medium per Angulos Refractionis aequales selliret Aquilis suis i iis Reflexionis. Etenim quum tamen Reflexum est e secunda Superficie tenuium Lamellarum, egreditur deinceps liberru
285쪽
me per primam Superficiem, ad constituendos Annulos Colorum eos qui Reflexione conspiciuntur ; egrediendoq; ita libere, efiicit Colores Annulorum istorum clariores sortioresque, quam sunt ii qui ex altera parte tenuium lamellarum conspiciuntur Lumine Transmisso. Itaq; radii Reflexi, sunt in Vicibus facilioris Transmissus tum, cum egrediuntur : Quod quidem non semper ita eveniret, si intervalla Vicium intra Lamellam post Re-
flexionem, non essent aequalia, tum longitudine tum numero, Intervallis earundem ante Reflexionem. Hocq; confirmat insuper Proportiones in praecedente Ρropolitione expositas : Nam si Radii, tum in ingressu tum in egressu primae Superficiei, sint in Vicibus facilioris Transmissus ; Vicium autem istarum tum Intervalla tum Numerus, inter primam & secundam Superficiem, ante& post Reflexionem, aequalia sint inter se ; Utiq; Spatia, quibus Vices facilioris Transmissus distant ab utravis Superficie, in eadem necesse est Progressione sint post Reflexionem, ac ante ; hoc est, a prima Superficie quae Transmisit Radios, in progressione sint Numerorum p rium o, a, , 6, 8, G, M a secunda quae eos Reflexit, in progressione Numerorum imparium I, 3, 3, γ, hin Verum hae duae Propositiones, ex Observationibus insequenti parte hujus Libri exponendis, multo adhuc Mient evidentiores.
286쪽
Observationes circa Resexiones er Colores imminarum Crassarum, peliscentium , polita
Nullum est Vitrum aut Speculum, quamlumvis perpolitum, quin, praeter Lumen quod id Restingit vel Renectit regulariter, dispergat insuper quoquoversus Lumen quoddam debile; per quod polita ejus facies, quum Radio Solis in Cubiculum tenebricosum immisso sit illuminata, facile in omnibus oculi pofitionibus cerni queat. Sunt autem Luminis hi uice quaquaversum dispersi Phaenomena quaedam, quae, cum ea primum observarem, magnam quidem mihi moverunt Admirationem. Quae observaverim, hujusmodi erant. o B S. I. Quum Sol in Cubiculum meum tenebricosum per Formema unciae latum colluceret, Radium Luminis intromissum excepi ad perpendiculum super Speculo vitreo concaVO-convexo, tornato ad Sphaeram Pedes
287쪽
quinq; Uncia'; undecim Semidiametro comple tentem,ia Argentum vivum convexa sui facie obtecto. Tum Tenens Chartam albam opacam, sive Chartae Scapum, in Centro Sphaerarum ad quas tornatum erat Speculum ;hoc est, intervallo circiter Pedum quinq; & Unciarum undecim a Speculo ; tali nimirum in positu, ut Radius Luminis antedictus in Cubiculum tenebricosum immissus, per exiguum deinceps foramen, quod esset in Medio Chartae, transmitteretur ad Speculum ; indeq; ad idem rursus soramen Reflecteretur et Chartam, inquam, ita Tenens, Observavi super ea quatuor vel quinq; Irides concentricas, sive Colorum Annulos, Arcus milestis Speciem habentes, & Foramini jam dicto circundatas ; eodem sere modo ac Annuli illi, qui in AEuarta es sequenti-ίM Observationibuε primae Partis bullius Secundi Libri inter bina Vitra objectiva visi sunt, ambiebant Maculam 1uam nigram: Erant tamen hi Annuli, quam illi, largiores dilutioresque. Jam quidem hi Annuli, pro eo ut in amplitudinem se laxabant, dilutiores adhuc languidiore'; evadebant; adeo ut eorum Quintus, sub
Sen1um vix caderet: Nonnunqua in tamen, cum Sol
Valde clarus colluceret; erant porro sexti Annuli atq; etiam septimi languida quaedam Indicia. Siquando Charta distaret a Speculo, intervallo multo majori multove minori Sex Pedum ; utiq; Annuli diluti continuo, & evanidi sunt facti. Item sit Speculum distaret a Fenestra, Intervallo multo majori Sex Pedum ; utiq; M- flexus Luminis Radius adeo latus continuo erat factus, intervallo sex Ρedum a Speculo, quo in loco Annuli
videlicet apparebant; ut Annulorum interiorum unus vel alter exinde obscuraretur. Quamobrem Speculum, intervallo circiter sex Pedum a Fenestra, collocare solitus sum; ut adeo apud ipsam Fenestram Focus Vitri
288쪽
incurreret in Centrum Concavitatis suae ad Annulos super Charta. Atq; haec quidem semper existimanda est Fositio Speculi, in sequentibus Observationibus ; nisi siquando alia aliqua nominatim exprimatur. Ο Β S. II. Colores harum Iridum succedebant invicem a Centro extrorsum, eadem Specie & Ordine, ac illi qui in Nona Observatione priniae Partis bujus Lisri in binis Vitris Objectivis, non utiq; Reflexu Luminis, sed Transmissu,
visi sunt. Nam primo, in communi horum Annulorum Centro, Macula erat alba, rotunda, debili lumine, latiorq; aliquanto quam ipse Restexus Luminis Radius: Qui porro Radius Reflexus, incidebat interdum in mediam illam Maculam ; interdum autem, parva inclinatione Speculi, recedebat a medio Maculae, eamq; ad usq; Centrum albam conlpiciendam reliquit. Maculam illam albam proxime ambiebat color leucophaeus fuscior : Cui successerunt Colores primae Iridis :Erant autem hi, ab interiore sui parte, proxime tenebras, violaceus A indicus parva portione : deinde caeruleus ; qui ab exteriore sui parte pallescebat, desiitq; in flavum exiguum viridescentem : cui porro 1uccessit flavus clarior; eiq; demum, ab exteriori Iridis limite, rubeus ; qui ab exteriore sui parte purpurascebat. Primam hanc Iridem proxime ambiebat secunda: Cujus Colores ab intima sui parte extrorsum, hoc erant ordine dispositi; Purpureus, caeruleus, viridis, flavuS, rubeus clarior, rubeus purpurascenS. Huic succedebant proxime Colores tertiae Iridis rQui erant Ordine cxtrorsum numerati, Viridis purpurascens, Viridis bonus, & Gheus clarior quam praecedentis Iridis.
289쪽
Irides quarta Sc quinta, videbantur ab interiore sui parte Colorem habere viridem subcaeruleum; ab exteriori, rubeum: Verum in hisce Colores adeo evanidierant facti, ut diicerni vix potuerint.
Dimensus horum Annulorum Diametros quam potui accuratissime super Charta, Inveni illas quoq; eandem inter se Ρroportionem habere, ac Annulorum in binis Vitris Objectivis Lumine Transmisso exhibitorum. Etenim Diametri Annulorum quatuor primorum lucidorum, dimenta qua parte clarissimae erant ipsorum Or-hitae, Intervallo Sex Pedum a Speculo, fuerunt Ilἰ, a I, ait, & ῖ, Unciae ; quorum quidem numerorum Uuadrata, sunt in Progressione Arithmetica Numerorum I, a, ti . Quod si Macula alba rotunda, quae est in medio, annumeretur una cum Annulis ; ejusq; Lumen in Centro, ubi id clarissimum esse videtur, habeatur pro Annulo infinite parvo ; jam utiq; Annulorum Diametrorum Quadrata, erunt in Progressione O, I, 2, 3, Porro, Dimensus Obscurorum quoq; Annulorum, inter Lucidos illos interjacentium, Diametros ; Inveni earum Quadrata in Progressione esse Numerorum ζ, Il, a , 3l,
se : Quippe Diametri primorum quatuor ex his Annulis, intervallo sex Pedum a Speculo, erant Iri, aci, al, 3 Δ Unciae. Quod si Charta k Speculum majori minorive quam diximus, inter se distarent intervallo ; utiq;& Diametri Circulorum majores minoresve erant factae, simili proportione.
Ex Ρroportionum similitudine, quae erat inter hesce Annulos, bc illos quos in observationibus primae Partis
hujus Libri descripsimus ; suspicatus sum multo utiq; plures sorte in speculo inesse posse hujusinodi Annulos,
290쪽
in se invicem diffusos, & quorum adeo Colores mutua Commixtione confusi invicem & ita diluti essent facti, ut separatim cerni haud possent. Quocirca eos per Ρrisma inspexi; quomodo illos iu a V Observatione primae Partis hujus Libri feceram. Cumq; Ρrisma ita mihi
esset collocatum, ut id Refractione sua Lumen Colorum inter se permixtorum separaret, Annulo'; a se invicem distingueret; quomodo in a illa Observatione secerat : utiq; Annulos multo tum, quam antea, distinctius
cernere potui ; atq; etiam numerare eos ad Octo vel no-Vem, nonnunquam etiam ad duodecim vel tredecim.
Quod nisi Lumen ipsorum adeo debile fuisset; equidem nihil dubito quin multo etiam adhuc plures discernere potuissem. o B S. V. Cum in senestra Prisma collocassem, quo intromissus Luminis Radius Refringeretur, adeoq; oblonga Colorum Imago in Speculum projiceretur; Speculum deinceps obteri Charta Nigra, in qua Foramen esset, per quod Colorum unus quilibet Transmitti posset ad Speculum, interea dum reliqui omnes Charta interciperentur. Jamq; Vidi Annulos eo solo Colore, qui utiq in eculum incideret. Si Speculum illuminaretur Colore rubeo ; annuli ex toto erant rubet, cum Intervallis tenebrosis: Si colore caeruleo; annuli ex toto erant
caerulei: Et fimiliter in caeteris Coloribus. Cumq; Annuli uno aliquo Colore ita essent facti; Quadrata Diametrorum suarum,dimensarum qua parte orbitae ipsorum clarissimae essent, erant in Ρrogressione Arithmetica Numerorum O, I, 2, 3, οῦ Et Quadrata Diametrorum Ιntervallorum suorum ob1curorum, erant in Progressione Numerorum intermediorum :, I l, a I, 3:. Verum si Color mutaretur, mutabatur itidem & Magnitudo Annulorum
