장음표시 사용
301쪽
tate radiorum emergentium ; convenit plane cum ipsis Observationibus. Caeterum in hac quidem Computatione, Diametros clarorum Annulorum quos exhibuit Lumen Colorum universorum, aequales statui Diametris Annulorum eorum quos utiq; exhibuit Lumen Flavum clarum : Etenim ex illo flavo Lumine confit pars clarissima Annulorum qui sint Colorum universorum. Quod si ad haec Mensuras Diametrorum Annulorum illorum, quos Alius quivis Color purus videlicet & Simplex cxhibeat, accurate colligere cupias; utiq; id facile est ceroe poteris, ponendo Diametros i stas esse ad Diametros Ananulorum flavorum clarorum, in subduplicata proportione Intervallorum Vicium Radiorum istis Coloribus, cum nimirum radii ii omnes aequaliter inclinati sint ad Superficiem Restingentem vel Reflectentem quae Vices istas cxcitarit; hoc est, ponendo Diametros Annulorum
quos exhibent Radii in extremis limitibus Colorum ill rum septem, rubet, aurei, navi, viridis, caerulei, indici& violacet, utiq; proportionales esse Radicibus cubici; numerorum illorum I, i, I, i, i, i, qui denotant videlicet Longitudines Monochordi eas, quae sonent Notas musicas in octava. Etenim hoc pacto, Diametri An
nulorum istis Coloribus, comperientur eam quamproxime inter se habere proportionem , quam secundum Quintam harum Observationum habere utiq; debent.
Atq; his quidem rationibus satis mihi visus sum comprobasse, Annulos hoste ejusdem esse generis eundemq; ortum habere, ac illos qui in Tenuibus visi fuerant Lamellis; Et consequenter Dii positiones Radiorum sive Vices illas alternas facilioris Reflexionis faciliorisq; Transmissus, propagari utiq; ab omni Reflectente & Refringente Superficie ad longa usq; Intervalla. Nihilo tamen minus, ne haec res ullam videretur habere posse,
302쪽
posse dubitationem, sequentem observationem insuper adjeci. OB S. IX. Si Annuli isti pendent suti dictum est ex Crassitudine Laminae Vitri; utiq; Diametri iplorum in aequalibus distantiis a diversis Speculis sive Vitri Laminis concav convexis talibus, quae sint ad eandem Sphaeram tornatae, debebunt esse reciproce in Subduplicata Proportione Crassitudinum Laminarum ipsarum Vitri. Quare si in eis illa Proportio Experiundo fuerit comperta ; erit profecto persecte abloluta Demonstratio, Annulos hoste sicuti & illos in Tenuibus Lamellis exhibitos) pendere utiq; ex Vitri Crassitudine. Comparabam mihi igitur aliam Vitri Laminam concaVo-convexam, ad eandem Sphaeram, ac erat prior Lamina, utraq; sui facie tornatam : Mus Crassitudo erat Ii partes Unciae; Et Diametri trium primorum Annulorum clarorum, qua parte lucidissimae essent ipsorum Orbitae, erant, Intervallo quidem Sex Pedum a Vitro, Unciarum
3, ό, & 3ἰ. Jam quidem Crassitudo prioris Vitri, utiq; Unciae, erat ad hujus Crassitudinem ut ad hoc est,
ut 31 ad Io, vel 3IOOOoooo ad I OOOOOOOO; Quorum quidem numerorum Radices, sunt I76O7 Ioo oo: Quam autem proportionem habet prima harum Radicum ad secundam ; eandem habent 3, ψ , S 3ἰ, nempe Diametri Annulorum clarorum exhibitorum in hac Observatione a Vitro Tenuiori; ad IV, a', & aE, Di ametros scilicet eorundem Annulorum exhibitorum in Tertia harum observationum a Vitro Crassiori: Hoc est, Diametri Annulorum sunt reciproce in Subduplicata Pro
portione Crassitudinum Laminarum ipsarum Vitri. Itaq;
303쪽
Itaq; in Laminis Vitri, quae quidem similiter concavae sint ex una sui facie, & similiter convexae in altera,& Argento vivo Facies suas convexas similiter obtectar,
nihilq; plane praeterquam Crassitudine sola inter se dinierant ; diametri Annulorum sunt reciproce in Subduplicata Proportione Crassitudinum Laminarum ipsarum. Atq; hinc talis quidem apparet, pendere utiq; Annulos ex utrisq; Vitri Superficiebus. Pendent nimirum ex convexa Superficie; quia lucidiores sunt quum caSuperficies Argento vivo obtecta sit, quam quum nuda. Pendent itidem ex concava Superficie ; quia in Speculo, quod tali Superficie careat, ii nulli sunt. Pendent deniq; ex ambabus Superficiebus, earumq; distantia interie ; quia, variata 1olummodo illa distantia, variatur itidem & Annulorum Magnitudo. Hoc autem, quod pendcant Annuli isto modo ex ambabus Vitri Superficiebus, simile plane est ac quae supra dicta sunt de coquemadmodum Colores Tenuium laminarum pendeant ex Superficierum suarum binarum distantia inter se :Quippe & Magnitudo horum Annulorum, eorumq; Ρroportio inter se, item Magnitudinis tuae variatio ex Vitri Crassitudinis variatione orta, Colorumq; tuorum ordo, talia plane sunt, qualia oriri utiq; debent ex Ρropositionibus in fine Tertiae Partis hujus Libri 1ubjectis; quae
nimirum Propositiones deductae erant ex Ρhaenomenis Colorum Tenuium Lamellarum in prima Parte descriptiS. Alia adhuc sunt aliqua Annulorum horum coloratorum Phaenomena ; Verum sequuntur ea omnia ex iisdem Propositionibus; ideoq; confirmant tum veritatem Propositionum istarum, tum Analogiam quae est inter holce 'Annulos & illos in Tenuibus Lamellis exhibitoi. Nonnulla Phaenomenorum istorum hic subiungam. OBS.
304쪽
oBS. X. Quum Solis Luminis Radius Reflecteretur a Speculo, non directo ad Foramen in Fenestra, sed ad locum parvo
inde Intervallo distantem ; Centrum commune Macular albae ante dictae, & Annulorum omnium coloratorum, incidit in medio intervallo inter Radium Luminis incidentis & Radium Luminis Reflexi; & consequenter in ipso
adhuc Centro sphaericae Concavitatis Speculi, quandocunq; Charta, qua Aianuli colorati excipiebantur, posita esset in eo Centro. Pro eo autem,ut Radius LuminisReflexi, Inclinando videlicet Speculum, recedebat magis magisq; a Radio Luminis Incidentis, a communi Centro Annulorum coloratorum inter duos illos Radios interjacente ; ita Annuli isti in Amplitudinem perpetuo excrescebant, itemq; Macula illa alba rotunda : & novi Annuli colorati emergebant ordine e Centro ipsorum
communi; & Macula illa Alba facta est Albus Annulus novis illis Annulis circuriectus ; & Radii luminis Inci dens ac Reflexus, semper incidebant in partes Annuli istius Albi fibi invicem e diametro oppositas, ibiq; in ejus
circuitu Speciem duorum Ρarheliorum, qualia in Corona Solem ambien tenonnunquam videntur, Lumine tuo exhibebant. Itaq; Diameter istius Annuli, pertingens videlicet a medio Luminis ejus ex una parte ad medium Luminis ejus ex altera parte, semper aequalis erat Intervallo ei, quod inter mediam partem Radii Incidentis & mediam partem Radii Reflexi interjaceret, dimenso nimirum super Charta in qua Annuli videbantur. Ρorro, Radii qui Annulum illum formabant, Reflectebantura Speculo in Angulis qui essent aequales Angulis tuis Incidentiae, & consequenter Angulis suis Retractionis, qua ingrediebantur in vitrum: Attamen Anguli sui Re- flexionis. non erant in eodem Plano cum Angulis suis Incidentiae. OBS.
305쪽
Colores novorum Annulorum contrario erant ordine dispositi, ac priorum; oriebantur autem hoc modo. Macula luminis alba rotunda in medio Annulorum,
permansit Alba ad usq; Centrum; usquedum Intervallum id, quo Radii Incidens & Reflexus distabant inter se super Charta, factum esset circiter P Unciae; tumq; deinde Macula ea, tenebrosa fieri caepta est in media sui parte. Cum autem illud Radiorum Intervallum, factum esset porro circiter tib Unciae; tum Macula i sta Alba, fiebat deinceps Annulus , ambiens scilicet maculam
rotundam tenebrosam, quae in media sui parte Colorem ipsa trahere caepit violaceum atq; indicum: Annuli autem lucidi, Maculam hanc novam ambientes, facti erant jam aequales Annulis illis Tenebrosis, qui in Quatuor primis observationibus hosce ipsos singuli singulos proxime ambierant; Hoc est , Macula Alba erat jam factus Annulus Albus, aequalis primo Annulorum illorum Tenebrosorum; & primus Annulorum illorum lucidorum, factus erat jam aequalis ei, qui fuerat secundus tenebrosorum ; & secundus Annulorum illorum lucidorum, aequalis jam ei, qui fuerat tertius tenebrosorum ; sic deinceps. Etenim Diame- 'tri Annulorum lucidorum, erant Jam 3b, a b, a', 3b, d., Unciae. Quum Radiorum Incidentis ac Reflexi distantia inter se, paulo adhuc major esset iacta ; Emergebat deinde emedio Maculae nigrae jam dictae, post colorem illum indicum, caeruleus; & deinceps ex eo caeruleo, viridis pallescens ; brevi autem postea, flavus quoq; rubeus. Cumq; color ad Centrum clarissimus esset, nempe inter flavum ac rubeum ; utiq; Annuli lucidi, aequales tum erant facti Annulis lucidis illis, qui in Quatuor primis Ll Obser-
306쪽
Observationibus hoste proximo deinceps Ordine singuli singulos ambierant; Hoc est, Macula Alba in medio Annulorum illorum, factus erat jam Annulus Albus, aequalis primo Annulorum illorum lucidorum; & primus Annulorum illorum lucidorum, aequalis jam ei, qui su
rat eorundem secundus ; x sic deinceps. Etenim Diametri Annuli Albi, caeterorumq; Annulorum lucidorum ei circumjectorum, erant jam circiter I 2, al, aia 3l,
Quum Radiorum Incidentis ac Reflexi distantia inter se super Charta, paulo etiam adhuc major esset secta ; Emergebant deinde ordine e Centro, poli colorem rube-Um antedictum, purpureus, caeruleus, viridis, flavus, &rubeus multum admodum purpurascens. Cumq; color in Centro clarissimus esset, nempe inter flavum ac rube.
um ; utiq; priores colores, indicus, caeruleus, viridis, flavus, & rubeus, facti erant jam Iris sive Annulus colo ratus, aequalis primo Annulorum illorum lucidorum, qui in Quatuor primis Observationibus apparuerant; &. Annulus Albus supra memoratus, qui jam erat secundus Annulorum lucidorum, aequalis erat factus secundo priorum illorum Annulorum lucidorum; & primus Annulorum illorum lucidorum, qui jam erat tertius, aequalis
erat Actus ei qui suerat tertius illorum ; & sic deinceps. Etenim Diametri Eorum, erant jam 12, py, Ra, 3ἰ, i ,
unciae. Distantia autem duorum Luminis Radiorum inter se, & Diameter Annuli Albi, erant et in Unciae. Quum horum duorum Radiorum distantia inter se, usq; etiam adhuc major esset facta ; Emergebat deinde e medio rubet purpurascentis, primo Macula rotunda obscurior ; postea autem, e medio hujus, alia Macula clarior. Jamq; Colores illi proxime antecedentes purpureus, caeruleus, viridis, flaVus, & rubeus purpurascens,)facti
307쪽
sacti erant Annulus aequalis primo Annulorum illorum lucidorum in Quatuor primis lupra observationibus meis moratorum ; Annuliq; huic circumjecti, aequales Annulis illi circumjectis, comparate. Distantia autem duorum Luminis Radiorum inter se, & Diameter Annuli Albi, squi jam tertius erat factus Annulus,) erant circiter 3 Unciarum. Ρosthaec, Colores Annulorum in medio, valde diluti caepti sunt videri. Et, si Distantia duorum illorum Luminis Radiorum inter se, adhuc Semuncia, vel Uncia
adjecta, major usq; esset facta ; utiq; Annuli isti in medio, evanescebant penitus; permanente tamen aliquandiu Annulo Atho antedicto, una cum singulis binisve Annulorum sibi utrinq; proxime adjacentium : Verum si duorum Radiorum Luminis Distantia illa inter se, etiam adhuc major esset facta ; utiq; Hi quoq; Annuli evane1cebant. Nam Lumen quod e diversis partibus Foraminis in Fenestra, incidebat in Speculum in diversis Angulis Incidentiae; secit jam Annulos diversarum Magnitudinum, qui sese invicem diluebant expungebantque. ;id quod intellexi, intercipiendo partem aliquam istius Luminis : Etenim quum ea illius pars intercepta esset, quae propius distaret ab Axe Speculi; annuli continuo videbantur contractioreS; Quum pars ea, quae
longius ab isto Age distaret; videbantur ii magis dilatati. OB S. XII. Cum Colores Ρrismate exhibiti, projicerentur per vices super Speculum ; Annulus ille, qui in duabus proxime praemissis Observationibus Albus fuerat, una jam
eademq; magnitudine erat in omnibus Coloribus : At Annuli extra eum jacentes, majores quidem erant in colore viridi quam in caeruleo, in flavo adhuc majores,
308쪽
tra eum jacentes , minores erant in colore viridi quam in caeruleo, in flavo adhuc minores, minimiq; omnium inrubeo. Etenim in Illo quidem Albo Annulo ; quoniam Anguli Reflexionis radiorum, aequales essent Angulis 1 uis incidentiae; utim Radii cujusq; reflexi Vices intra Vitrum post Reflectendum, aequales erant tum Longit dine tum Numero, Vicibus ejusdem Radii intra Vitrum ante Incidendum in Superficiem Reflectentem; Ac proinde, quando omnes quidem Radii omnium generum, tum cum in Vitrum ingrederentur, erant in Vice sua facilioris Tran1missus; utiq; erant itidem in Vice facilioris Transmissus tum, cum ad eandem Superficiem post Reflectendum revertissent; & consequenter Trannmittebantur iterum, exibantq; ad Annulum Album si per Charta: Atq; haec quidem causa est, quamobrem Annulus ille unam candemq; haberet magnitudinem in singulis Coloribus, & in permixtione universorum Albus appareret. Atqui in aliis Annulis, quorum quidem
Radii aliis Reflectuntur Angulis ; utiq; Radii minime
Refrangibiles, quoniam Vicium suarum intervalla maxima habent, es iciunt ut Annuli, qui sint suo Colore,
grandioribus quam caeteri augeantur vel minuantur inte
vallis, in Progressione sua utroque, ab Annulo illo Albo, sive ad exteriora versus, five ad interiora ; adeoque Annuli isto Colore, maximi sint extra, intra autem minimi: Atq; haec quidem Causa est, quamobrem in Observatione proxime praemissa, eum Speculum illuminatum esset Lumine Albo, Annuli Exteriores, coloribus universis exhibiti, apparerent rubet extra, & caerulei intra; interiores autem, caerulei extra, & rubet intra. Haec iunt Phaenomena crassiorum Vitri laminarum concavO-conveXarum, quae quidem una eademq; usquequaq;
sint Crassitudine. Alia sunt earundem Phaenomena, cum
309쪽
ear paulo crassiores sint ex una parte quam ex altera ; &alia adhuc, cum eae magis minusve concavae sint quam convexae, vel cum sint plano- conveXse, vel utrinq; convexae: Etenim in istis omnibus casibus, exhibent eae Annulos quidem coloratos; sed varia ratione. Quae quidem omnia, quatenus Ego quidem adhuc Observaverim, consequuntur ex Ρropontionibus in Fine tertiae Partis
hujus Libri subjunctis ; adeoq; ad Veritatem Propositionum istarum confirmandam faciunt. Verum enimvero Phoenomena illa, multipliciora sunt; & Computationes, quibus ea ex dictis Propositionibus deducuntur, Perplexiores; quam ut ea hoc in loco amplius persequar. Satis habebo hanc Materiam eatenus Me in praesenti esse Prosecutum, ut, quibus quidem ex causis id genus Ρha nomena oriantur, Invenerim; hocq; Inveniendo, Propositiones in tertia Parte hujus Libri traditas satis Con.
Ut Lumen reflexum a Lente Argento vivo faciem filaim posteriorem obtecta, exhibet Annulos Colorum 1 upra descriptos : Ita id, transeundo itidem per Guttam Aquar, similes utiq; Colorum Annulos efficere debet. Nempe, inter primam Reflexionem Radiorum intra Guttam; colorum alii Transmitti debent, sicuti in Lente; alii autem, Reflecti ad Oculum. Exempli gratia : Si Diameter guttulae sive globuli A quae, fit circiter soci pars Unciar; ut adeo Radius rubeus, inter Transeundum per medium istum globulum, habeat intra globulum 23o Vices facilioris Transmissus; radii autem rubet omnes, qui radium illum medium certo interjecto intervallo ambiunt circumcirca, habeant intra globulum et ' Vices ;simile'; radii omnes, majori quodam circumcirca interiecto intervallo, habeant a 8 Vices; radiiq; similes, ad- huc
310쪽
huc majori quodam circumcirca interjecto intervallo,a 7 Vices; & sic deinceps: Utiq; concentrici lii Radiorum circuli, post Tranimissionem suam, Incidentes in Chartam Albam, depingent luper ea circulos rubeos concentricos ; ita quidem, si id Luminis, quod per unum solum globulum Traia finitiatur, latis Fone sit ut Sensupercipi queat: Et, limili ratione, Radii aliorum Colorum, Annulos itidem aliorum Colorum exhibebunt. Finge jam Die Sereno Solem collucere per tenuem Nubeculam ex istiusmodi globulis Aquae vel Grandinis constantem; globulosq; istos eadem esse omnes magnitudine: Jamq; Sol per Nubeculam istam conspectus, cinctus utiq; videbitur concentricis Colorum Annulis, talibus acidi ximus ; Eritq; Diameter primi Annuli rubet, graduum 7 ; secundi, graduum i in; & tertii, i a 33 ; Et pro eo ut Aquae globuli majores minoresve laqrint, ita hi quoq; Annuli majores erunt facti vel minores. Haec quidem est Theoria : Eiq; optime congruit Experientia. Etenim Mense Fumo i 69a, Vidi per Reflexionem in Vale Aquae stagnantis, tres a Coronaῆ, sive Annulos coloratos circum Solem, speciem praebentes trium parvarum Iridum, idemq; cum Sole Centrum habentes. Colores primae sive interioris Coronae sive Halo,
erant caeruleus intra adversus Solem, rubeus extra, albus in medio inter caeruleum ac rubeum: Colores se. cundae, erant purpureus ac caeruleus intra, extra rubeus
pallescens, & viridis in medio : Colores tertiae, erant coe-ruleus pallescens intra, & extra rubeus pallescens. Hae Coronae, erant sibi invicem proxime circumjectae; adeo ut Colores ipsarum a Sole extrorsum, hoc essent continenter ordine dispositi: caeruleus,albus,rubeus; purpureuS,caeruleus, viridis, flavus pallescens, rubeus; caeruleus pallescens,& rubeus pallescens. Diameter secundae Coronae, dimensa ab
