장음표시 사용
311쪽
ab usq; medio flavi ac rubet ex una parte Solis, ad medium
ejusdem Coloris ex altera parto,erat graduum 9i circiter. Ad Diametros primae atq; tertiae dimetiendas, spatium temporis non habui: Videbatur autem Diameter primae, esse circiter 3 aut 6 graduum ; α tertiae, circiter I a. Harum similes Coronae, videntur nonnunquam & circum Lunam ; Nam in principio Anni I 66 , Feb. I9'' Vesperi, duas istiusmodi Coronas Lunam ambientes conspicatus sum. Diameter primae, sive interioris, erat circiter trium graduum ; & secundat, circiter quinq; graduum cum dimidio. Ρroxime circum Lunam Circulus erat Albus; quem deinceps ambiebat Corona interior, quae intra proxime circulum illum Album colore erat viridi subcaeruleo, flavo autem ac rubeo extra; hancq;
demum ambiebat Corona exterior, quae colore erat caeru
Ieo ac viridi intra, extra autem rubeo. Videbatur quoq; eodem tempore, Hatas ; intervallo graduum circiter a a,
33, a Centro Lunae: Erat ea Elliptica ; ejusq; Diameter longior, perpendicularis erat Horizonti, in inferiore sui parte discedens longius a Luna. Audivi narratum,
tres pluresve interdum Coronas colorum concentricas Lunam ex ordine ambire visas fuisse. Utiq; quo magis sequales fuerint inter se Globuli antedicti Aquae vel Glaciei ; eo plures apparere debebunt Colorum coronae; eoq; clariores videbuntur ipsarum Colores. Caeterum Hal-s illa, quae Lunam intervallo graduum eta ambiebat, alius est generis. Equidem ex eo, quod illa Elliptica esset, longiusq; a Luna discederet in inferiore sui parte quam in superiore colligere mihi videor, productam fuisse eam Refractione in Grandine aliqua vel Nive, Aeri innatante. & iitu quidem ad Horizontem parallelo diffula; Angulo Refringente, existente nimirum graduum circiter 88 vel f o.
312쪽
Obseravationes circa Inflexiones Radiorum Luminis, lores inde generat OS.
OBservavit Grim Idus, si Solis Luminis Radius ima
mittatur in Cubiculum tenebricosum per Foramen Perexiguum ; futurum ut Umbrae corporum in isto Lumine positorum, latiores. sin , quam deberent utiq; else, si radii in rectis lineis prope corporum istorum extrema transirent ; itemq; Umbras istas ternis inter se parallelis Luminis colorati limbis, fasciolis, sive ordinibus, fimbriatas visum iri: Verum si id foramen largius sit factum ;tum utiq; fimbrias illas in latitudinem te laxare, & inter se permisceri invicem, ut adeo discerni amplius haud queant. Existimarunt nonnulli, Umbras hasce latiores, fimbria'; coloratas, ortum suum habere ex consueta Aeris Restactione: At hi quidem de re haud satis explorata judicarunt: Etenim circumstantiae hujusce Ρhaenomeni, quatenus Ego quidem eas observaverim, hujusmodi fuerunt. o B S. I. In Lamella plumbea foramen exiguum Acicula seci, cujus latitudo esset Unciae: Nam et i quidem ejusmodiacicularum in ordinem compositae, Semunciam explebant latitudine. Ρer id foramen 1mmisi in cubiculum meum tenebricosum, Solis Luminis radium ; comperi'; Umbras Capillorum, Filorum, Acicularum, Stramenti,
313쪽
aliorumq; id genus parvorum corporum, in illo Luminis
radio positorum, multo esse latiores, quam deberent utiq; esse, si radii Luminis prope corporum istorum Extrema in lineis rectis transirent: Et nominatim Capillum humanum, cujus latitudo esset duntaxat A Uncia in illo Lumine collocatum, intervallo circiter duodecim Pedum a Foramine, umbram projecisse, quae, intervallo quatuor Unciarum a Capillo, haberet in latitudinem E partem Unciae, hoc est, amplius quatuor partibus latiorenet quam ipse capillus ; intervallo autem duorum Ρedum a Capillo, haberet in latitudinem circiter la Unciae, hoc est, decem partibus latior esset quam ipse Capillus ;& intervallo decem Pedum, haberet in latitudinem Unciae, hoc est, 33 partibus latior esset quam ipte Capillus. Nec refert utrum Capillus Aere circundatus sit, an alia quavis materia pellucida. Etenim, cum Iaminam
Vitream perpolitam madefecissem, capillumq; in Aqua super id vitrum posuissem, aliamq; deinde laminam vitream perpolitam 1uperimposuissem, ut adeo Aqua repleret id omne Spatii quod inter Vitra interjaceret; Tenui laminas hasce in radio Luminis antedicto,ita ut Lumen per vitra ad perpendiculum transiret; Jamq; Umbra Capilli, iisdem iterum interjectis intervalli S, eandem, acante, magnitudinem habebat. Porro Rasurae, quae forte in politis vitri laminis inessent, Umbras itidem projiciebant, multo utique, quam fieri debuit, latiores: Itemq; Venae in ejusmodi politis Vitri laminis, Umbras latiores similiter projiciebant. Quare nimia harum Umbrarum Latitudo, non utiq; ex Aeris Refractione, sed omnino
ex alia aliqua caula oriatur necesse est.
Sit igitur Circulus X, Capilli pars media: ADG, F D I.
314쪽
tus e&tremum capilli, in divei sis distantiis ΚNQ, LOR, A MΡS; alii tres radii, transeuntes prope alterum latus extremum capilli, in similibus distantiis : D, E, F, &N, Ο, Ρ; loca ubi Radii In flectuntur inter transeundum prope capillum : G, H, I, & Q, R, S; loca ubi Radii incidunt in Chartam Gu: IS, latitudo Umbrae capilli projectar in Chartam : Et T I, V S; duo radii, tran-1euntes sine inflectendo, quum nimirum capillus submotus sit,) ad puncta I S. S. Jam quidem manifestum est, Lumen id omne, quod inter binos illos radios T I&VS intervenit, Inflecti inter transeundum prope capillum, & detorqueri ex Umbra I S: Quippe liqua pars
eius Luminis non In flecteretur ; incideret utiq; in Chartam intra illam Umbram, eamq; ibi illuminaret; contra, quam Experientia comperimus. Et quoniam, quando Charta magno intervallo distet a Capillo, Umbra valde lata est; ideoq; radii T I & V S, magno intervallo distant inter se e sequitur utique, capillum Agere in Radios Luminis, etiam majulculo quidem interjecto intervallo praeter 1e transeuntes. At vero Agit is sortius ita Radios propius se transeuntes ; eaq; Actio ita languescit gradatim, prout Radii maioribus interjectis intervallis tranaseunt; quomodo rem in Schemate eXpressam habes :Etenim hinc fit, ut Umbra capilli multo latior sit, pro ratione quidem distantiae Chartae a capillo, tum quum Charta propius a capillo distet, quam quum longius. o B S. II. Umbrae Corporum omnium, Metallorum, Lapidum, Vitri, Ligni, Cornu, Glaciei, Ula.) in hoc Lumine collocatorum, fimbriatae erant ternis inter se parallelis Luminis colorati limbis, sive fasciis ; Quarum quidem fimbriarum ea, quae esset Umbrae contigua, latissima erat ac luminosissima ; quae autem ab umbra maxime distaret,
315쪽
ea & angustissima erat, tamq; debilis, ut aegre cerni potuerit. Colores ipsarum dissicile erat discernere k distinguere inter se; nisi quum Lumen exciperetur valde oblique Charta laevi, vel alio aliquo corpore albo, aequo ac plano; quod utiq; essiceret ut ii multo, quam alioqui, latiores apparerent. Tumq; Colores manifesto se cxhibebant conspiciendos, hoc ordine. Ρrima sive interior Fimbria, colore erat violaceo ac caeruleo saturo, proxime Vmbram ; deinceps caeruleo claro, Viridi, ac flavo, in media sui parte; & rubeo, extra. Secunda Fimbria, ferine contigua erat primae; Tertia, secundae; Ambae autem, caeruleae erant intra, & flavae rubearq; extra ; verum Colores ipsarum languidi erant admodum, tertiae praesertim. Colores itaq; ab usq; Umbra, hoc rant ordine dispositi; Violaceus, indicus, caeruleus pallescens, viridis, flavus, rubeus ; caeruleus, flavus, rubeus; caeruleus pallescens, flavus pallescens, & rubeus. Um-hrae bullularum & rasurarum, quae sorte in politis laminis Vitri inessent, erant itidem similibus Luminis colorati limbis fimbriatae. Item, si laminae Vitreae, quales ad Specula solent adhiberi, sectae. Adamante in obliquum prope Extrema tua, collocentur in antedicto Luminis radio; utiq; id Lumen, quod per parallelas transibit Vitri facies, fimbriatum erit istiusmodi Colorum limbis, qua parte eae planae facies committuntur cum planitie illa in Obliquum secta Adamante; hocq; pacto apparebunt nonnunquam quatuor vel quinque Fimbriae Colorum.
Sint videlicet AB, CD, Facies Speculi parallelae; &FD. BD, planities secta in Obliquum Adamante, quae scilicet cum facie AB in Angulo valde obtuso committatur ad B. Transeat jam id omne Lumen, quod intcr radios
ENΙ FB M intervenit, recta per planas Vitri facies inter se parallelas, incidatq; in Chartam inter I & M ;M in a quodq;
316쪽
quodq; inter radios Go & ΗD intervenit, refringatur id omne per planitiem BD in obliquum sectam Adamante, incidatq; in Chartam inter KAL: Jamq; Lumen id,quod transit recta per planas Vitri facies inter se parallelas, inciditq; in Chartam inter Ι &. M ; fimbriatum erit tribus pluribusve limbis colorum, ad M. Simili deniq; ratione,
siquis Solem per Plumam velTamiam nigram oculo proxime applicatam intueatur; videbit is multos Arcus coloratos ; Umbris nimirum, quas Fibrae vel Fila illa tenuia in Tunicam Retinam projiciunt, ejusmodi Fimbrias colorum sibi adjunctas habentibus.
Quum Capillus distaret a Foramine, intervallo duodecim Pedum; incideretq; Umbra ejus oblique in planam albamq; Scalam Unciarum partiumq; Unciae, ultra capillum intervallo semipedali collocatam; itemq; eadem Umbra exciperetur deinceps ad perpendiculum 1uper eadem Scata, interjecto Pedum novem intervallo; Di mensus sum latitudinem Umbraeq; & Fimbriarum, quam potui accuratissime; inveniq; eas Partibvi Unciae descriptas, hujusmodi esse. Intervallo
317쪽
Intervasto semipedali. Intervasto novem pedati.
Spatium quod inter medias partes luminis clarissimi fimbriarum interiorum eX utraq;
Spatium quod inter medias partes luminis clarissimi fimbriarum mediarum ex utraq;
Spatium quod inter medias partes luminis clarissimi fimbriarum exteriorum ex utraq;
parte Umbrae interjaceret. Spatium quod inter medias partes luminis clarissimi fimbriarum primae 8 secundae
Spatium quod inter medias partes luminis clarissimi fimbriarum secundae Sr tertiae
Latitudo partis lucidae scilicet colorum viridis, albi, flavi, ac rubet, fimbriae pri-
Latitudo Spatii obscurioris, inter fimbrias
tatitudo Spatii obscurioris, inter fimbrias. secundam & tertiam.
318쪽
Has mensuras collegi, excipiendo Umbram capilli adeo oblique super Malam intervallo semipedali objectam, ut illa duodecim partibus latior appareret, quam cum ad perpendiculum in eandem Scalam eodem in teriecto intervallo incideret; tumq; deinceps Inscribendo in Tabula, partes duodecimas latitudinum eo modo
o B S. IV. Quum Umbra Fimbriaeq; projicerentur oblique super corpus album, aequum atq; planum ; idq; corpus ab Capillo removeretur gradatim; Fimbria prima Sensupercipi caepta est, clariorq; lumine reliquo videri, intervallo minore quam quartae partis Unciae univi ab Capillo; & linea obscura sive parva umbra inter pri. mam illam & secundam fimbriam, cerni caepta est intervallo minore Tertiae partis ciae. Fimbria secunda sub aspectum venire caepit, intervallo minore Unciae dimidiatae; & umbra inter secundam illam ac tertiam fimbriam, intervallo minore quam Uinciae integrae; &tertia ipsa fimbria, intervallo minore trium Unciarum. Majoribus deinceps interjectis ab Capillo intervallis, multo adhuc manifestius iub Sensum ceciderunt hae --briae ; attamen easdem quam proxime latitudinum 1uarum intervallorumq; retinebant Proportiones, ac quum apparerent primum. Etenim distantia inter mediam partem primae fimbriae, ac secundae; ad distantiam inter mediam partem secundae, ac tertiae; erat ut tria ad duo, vel decem ad septem: Harumq; duarum distantiarum posterior, aequalis crat latitudini Luminis clari, sive
partis luminotae, Fimbriae primae: Eaq; latitudo , ad
319쪽
latitudinem Luminis Hari Fimbriae secundae, erat ut septem ad quatuor; Sc ad intervallum obscurum fimbriarum primae ac secundae, ut tria ad duo ; & deniq; ad simile intervallum obscurum fimbriarum secundae ac tertiae, ut duo ad unum. Videbantur enim Fimbriarum latitudines, esse in Ρrogressione Numerorum I, V , Q, earumq; intervalla in eadem esse utiq; Progressione, ac ipsae; hoc est, fimbriae ipsae simulq; earum intervalla, esse in continua Progressione Numerorum I, V , Ut, quamproXime. Atq; hae quidem Proportiones eaedem sere permanserunt, in omnibus distantiis a Capillo :Nam Intervalla obscura fimbriarum, pro ratione quidem fimbriarum ipsarum, aeque lata erant tum, cum Primum apparerent, ac quum postea longe distarent a Capillo ; quamvis non seque tenebrosa utique, et distincta.
Cum Sol in Cubiculum meum tenebricosum per Foramen Φ Unciae latum colluceret; collocavi, interjecto duorum triumve Ρedum intervallo, plagulam Chartae conspissatae, denigratam ex utraq; sui parte, & in cujus medio soramen erat quadratum circiter unciae quoquoversus, per quod Radius Solis tranfinitteretur. Tum deinde ad id soramen Laminam Cultri praeacuti Chartae isti conspissatae ita agglutinavi Pice, ut ea Luminis per foramen transmissi partem aliquam interciperet. Erant autem Plana Chartae conspissatae & Laminae Cultri, parallela inter se, & radiis luminis ad perpendiculum objecta. Jamq; cum haec ita essent collocata, ut nihil Luminis in ipsam chartam conspissatam incideret, sed transmitteretur radius totus per foramen ad Cul
320쪽
trum, ibiq; partim incideret in laminam cultri, partim
prope aciem ejus transiret; Εxcepi luminis partem eam, quae prope aciem Cultri trannerat, super charta alba deinceps, intervallo duorum triumve Ρedum, ultra Cultrum collocata; ibiq; vidi duas Luminis languidioris radiationes, utroq; verius e Luminis Radio illo in Umbram, tanquam Caudas Cometarum, se emittentes. Verum, quoniam directum Solis Lumen, nimia sua claritate super Chartam, obscurabat languidiores hasce radiationes, adeo ut aegre eas diicernere potuerim ; pertudi adhuc & hanc Chartam, ut Solis lumen &. illic per parvum soramen transmissum, incideret demum in Pannum nigrum ulterius collocatum ; jamq; binas illas radiationes luper charta, manifesto admodum sum conspicatus. Erant eae consimiles plane inter se; & propomodum pares etiam longitudine ac latitudine, Sc quantitate Luminis. Lumen ipsarum, qua parte id directo Solis Lumini adjacebat, fatis crat Forte, circiter ad luet 8 Unciar; indeque, pro eo ac a directo illo Lumine recedebat, minuebatur gradatim, usquedum penitus ad Sensum evanesceret. I ota longitudo utriusvis harum radiationum, dimensa super Chartam intervallo trium Pedum a Cultro, erat circiter sex vel octo Unciarum; adeoq; subtendebat Angulum ad aciem Cultri, circiter Io vel Ia vel summum I graduum. Nonnunquam tamen videbar mihi videre, lumen ipsarum ad tres vel quatuor gradus adhuc ulterius se emittere; verum adeo valde languidum illud, ut & id vix discernere potuerim, & etiam 1 uspicatus sim insuper, posse id forsitan oriri ex parte saltem) alia aliqua ex causa, quam duasiptas videlicet radiationes. Etenim collocans oculum meum eo in lumine, ultra extremitatem radiationis illius quae esset post tergum cultri; oculumq; dirigenS ad Culin
