Optice sive De reflexionibus, refractionibus, inflexionibus & coloribus lucis libri tres. Authore Isaaco Newton ... Latine reddidit Samuel Clarke .... ac D.no Joanni Moore ... Accedunt tractatus duo ejusdem authoris de Speciebus & magnitudine figurar

발행: 1706년

분량: 480페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

Attrahentem. Fortior comperta est ea Vis in parvis Magnetibus, pro ratione ponderis sui, quam in majoribus : Nam parvorum Magnetum particulae, cum sint inter se proximiores, vires suas facilius in unum conjungunt. Quocirca Radii Luminis, cum sint Corporum omnium quod sciamus) minutissima, expectandum erit ut Vires Attrahentes liabere reperiantur omnium fortissimas. Quam fortes autem eae sint, regula sequentccolligi poterit. Attradito radii Luminis, pro quantitate materiae tuae, est ad gravitatem quam corpus aliquod projectum habet pro quantitate itidem materiae suae, in composita ratione velocitatis radii Luminis ad velocitatem corporis illius projecti, & flexurae seu curvaturae lineae quam radius describit in loco Refractionis ad flexuram seu curvaturam lineae quam id corpus projectum describit; ita videlicet, si inclinatio radii ad superficiem refringentem, eadem sit quae est corporis illius projecti ad Horigontem. Atq; cx hac quidem proportione colligo, Attraditonem radiorum Luminis

esse amplius I OOOOOOOOOOOOCOO partibus majorem

quam Gravitatem corporum in superficie Terrae, pro quantitate materiar quae in eis inest ; si scilicet Lumen e Sole in Terram circiter septein vel octo minutorum spatio pervenit. Et in ipso radiorum Contactu, eorum vis multo adhuc major esse potest. Tanta autem vi Sin radiis, non potest non ingcntes effectus obtinero in illis materiae particulis, quibuscum in corporibus componendis coniuncti sint; ad efficiendum, ut particulae illae se invicem attrahant, inter se moveantur. Uuae res ut melius intelligatur, Quae itionem tequentem pro

ponam. Diuitigoo by Cooste

362쪽

. . 28. Annon eXiguae corporum particulae certas

habent virtutes, potentias, sive vires; quibus, per interjectum aliquod intervallum, agant, non modo in radios Luminis, ad eos reflectendos, refringendos, inflectendos ; verum etiam mutuo in se ipsae, ad producenda pleraque Phaenomena Naturae 8 Satis enim notum est, corpora in se invicem Agere per Attractiones gravitatis, virtuti iq; magneticae & electricae. Atq; haec quidem exempla, Naturae ordinem & rationem, quaesit, ostendunt; ut adeo verisimillimum sit, alias etiam adhuc esse posse vires Attrahentes. Etenim Natura valde consimilis R. consentanea est sibi. Qua causa efficiente hae Attractiones peragantur, in id vero hic non inquiro. Quam ego Attrassionem appello, fieri sane potest ut ea efficiatur Impulsu, Vel alio aliquo modo nobis ignoto. Hanc vocem Attractionis ita hic accipi velim, ut in universum solummodo vim aliquam significare intelligatur, qua Corpora ad se mutuo tendant; cuicunq; demum causae attribuenda sit illa vis. Nam ex phaenomenis Naturae illud nos priuS cdoctos oportet,qusenam corpora se invicem Attrahant, &. quaenam sint

Leges & Proprietates istius Attractionis; quam in id

inquirere par sit, quanam efficiente causa peragatur Atti adtio. Attractiones grauitatis, Virtutisq; magneticae & elec tricae, ad satis magna se extendunt illae quidem intervalla; adeoq; etiam sub vulgi sensum notitiamq; ceciderunt: At vero fieri potest, ut sint praeterea

aliae quoq; aliquae, quae tam angustis finibus contineantur ut usq; adhuc omnem observationem sugerint.

Nam, quum Sul Tartari fluit per deliquium, annon hoc eiscitur Attractione aliqua, quae est mutua inter particulas Salii Tartari, A particulas Aqua, quae Va

porum

363쪽

porum speciem habentes circum in Aere volitant Z Et cur non Sal vulgaris, vel Sal nitrum, vel Vitriolum,

fluit itidem per deliquium ; nisi quod istiusmodi Attractionis expers sit 8 Et cur Sal ipse Tartari, postquam

Aquam, pro quantitate sui, certa portione ex Aere exhauserit, deinceps non amplius imbibit; nili quod, postquam Aqua saturatus sit, vi illa attrahente deinceps careat ξ Et unde est, nisi ab hac vi attrahente, quod Aqua,quae per se ipsa vel leni admodum tepore distillat, e Sale Tartari tamen distillando elici non potest nisi magno calore λ Et annon ejusmodi vi attrahenti, quae inter particulas olei Vitrioli & particulas Aquae mutua sit, attribuendum est, quod Oleum Vitrioli Aquam 1atis magna portione ad se ex Aere eliciat; cum autem

semel saturatum iit, deinceps non amplius imbibat; iain distillando, Aquam aegre admodum dimittat 8 Et

quum Aqua & Oleum Vitrioli in unum vas infusa, concalescunt intermiscendo ; annon ex calore illo apparet, magnum excitum esse Motum in particulis Liquorum p& annon ex motu illo apparet, binorum istorum Liquorum particulas inter miscendum magna cum vi coalescere, & consequenter ad se invicem Motu cum accelerato irruere Θ Et quum Apιa fortis vel Spiritua Vitrioli, scobi ferreae superiusus, magno eam cum calore L ebulis litione dissolvit; annon calor & ebullitio ista oritur ex violento partium Motu i &. an non eX Motu ilio apparet, acidas Liquoris particulas in parteS Metalli magna cum vi irruere, & violenter se in occultos earum meatus ingerere ; donec inter exteriores metalli grumulorum particulas, & massulas ipsas ese introdantes, A exterioribus

illis particulis sectae jam undiq; circumfluar, disjungant eas lingulatiin a mastulis suis, essiciantq; ut solutae in

364쪽

Aqua innatent 3 A quum acidae Liquoris particulae, quae per se lotae latis leni calore distillarent, a Metalli tamen particulis distillando avelli & separari non possunt, nisi forte ingcnti admodum & violento calore ; aunon hoc illud cog firmat, utiq; esse inter eas istiusmodi Attracti

onem mutuam Θ

Quum Spiritus Vitrioli, Sali vulgari vel Sali Nitro affusus, ebullitionem ciet, Sc coalescit cum Sale ; &, in distillando, Spiritus Salis oulgaris vel Salis Nitri multo facilius, quam antea, ascendit; Spiritus Vitrioli autem pars acida, infra in Vase restat ; Annon hinc colligi potest, fixum Athali Salis, acidum Vitrioli Spiritum fortius utique, quam suum ipsius Spiritum Salis, sibi attrahere ; oc, quoniam utrumq; si in ut detinere non potest, tuum ipsius dimittere ξ Et quum oleum Vitrioli e Nitro pari pondere distillatur, & ex utrisq; elicitur Spiritus Nitri commisi tres; isteq; Spiritus, dupla portione, astu sus oleo Car)ophilorum, vel oleo ex Cari Seminisus, vel oleo cuivis ponderoto ex Plantarum vel Animalium partibus, vel oleo re1 Le Terebinthinae cum admixto Ballamo Sulaburis parva portione ad spissamentum, concalelcit usq; adeo inter commiscendum, ut etiam Flammam ex se continuo concipiat ; an non permagnus ille ia subitaneus calor hoc indicat, utiq; binos istos Liquores maxima cum vi permisceri inter se,eorumque particulas inter miscendum ad se invicem motu cum accelerato irruere,& violentissimo impetu inter se confligereia collidi ξ Et an non eidem causae tribuendum est, quod

Spirιιus Visu probe recti scatus, & compo sto illι Spiritui jam dicto assusus, flamma lubitanea coruscat ξ Sc quod Pulvis fulminans, quem vocant, ex Sulphure, Nitro, & Sale Tartari compositus, ictu magis subito magis'; violento,

365쪽

lento, quam etiam pulvis ipse tormentarius, di tomitur pacidis nimirum Sulphuris Nitriq; Spiritibus ad se invicem Sc ad Salem Tartari tanto cum impetu irruentibus, ut concussu 8c collisu suo pulverem simul omnem vehementi ebullitione rarefaciant, & in Vaporem atq;

Flammam disjiciant ξ Utique, ubi corporum inter se per mixtorum distolutio cum lentiori fit Motu, ibi ebullitio Sc ipsa quoq; lenta est, & cum leniori calore; ubi dissolutio celerior fit, ibi & ebullitio quoq; major est, & cum majori calore; Sc ubi dissolutio fit tota simul, ibi ebullitio quoq; fit quasi in momento temporis per liabitam violentamq; eXplosionem,& cum calore nihilo minore quam ignis ipsius Sc flammae. Sic quum compo stra iri Spiritus Nitri supra dictus Drachmar unius pondo, in olei ex Cari Seminisus pondo dimidiam Drachmam 1uperinfusus erat in Vacuo ; flammam continuo concepit mistura illa, cum displosu instar Pulveris tormentarii ;diffregitq; Vitrum Aere evacuatum, in quo inclusa fuerat; quanquam habebat id quidem in amplitudinem Uncias sex , in altitudinem octo. Quinimo Sulphur ipsum crassum impuratum, si in pulverem redigatur,& cum scobe ferrea pari pondere commixtum, adjecto aquae paululo, in firmitatem farinae aqua subactae dep- satur; aget in Ferrum, Sc intra quinq; aut sex horarum spatium, concalescet ita ut manibus tractari nequeat, etiam flammam emittet. Atq; ex his quidem omnibus Experimentis; si eodem tempore consideremus quam multum sit Sulphuris intra Terram,& quam calidae lint partes interiores Terrae, sonte'; servidos contemplemur, monte'; ardentes, mephites'; subter Terram subitaneas Scvapores inflammabiles,coruscationes metallicas,terrae 1Ο-tus, exhalationes aestuosas & suffocantes, ventorum Tur-

366쪽

hines, immane'; aquae marinae in caelum usq;. elatos &contortos vortices ; utiq; intelligere poterimus, omnino ita comparatam esse Terram, ut in visceribus ejus abundent Vapores sulphurosi, qui cum mineralibusserinentescere debeant, & interdum ignem concipere,

cum subita coruscatione & displosu; &, si sorte in

cavernis subterraneis arcte inclusi contineantur, vehementer conquassare Terram,& cavernas ejus disrumpere, quemadmodum cuniculi pulvere tormentario repleti terram suffossam mira cum violentia disjiciunt; Quod cum accidit, tum vapores eXplosione illa generatos per Occultos Terrae meatus expirare, aestuososq; lentiri &suffocantes; procellatque, turbines & tempestates ciere, essicereq; nonnunquam ut terrae Tractus de locis su is transportentur, ebulli atq; Mare, & guttatim subvehantur in caelum Aquae, quae deincepS acervatim-vorticoso pondere corruant, quasi e nubibus effusae. Praeterea, Exhalationes quaedam stilphurosae omni tempore, quando Terra sit siccior, in Aerem ascendentes, sermentescunt ibi cum Acidis nitrosis; A nonnunquam ignem concipientes,

Fulmina generant, & Tonitrua, aliaq; Meteora ignea :Abundat enim Aer Vaporibus acidis sermentescendo aptis; uti videre est ex eo, quod Ferrum Cuprum rubiginem in Aere tam facile contrahant, Ignis'; accendatur sufflando, Cordisq; Pulsus in Animalibus respiratione conservetur. Jam vero hi, quos diximus, Motus, tanti sunt tamq; Violenti, ut ex eis satis appareat, utiq; in sermentationibus particulas corporum, quae ferme quieverant, novis motibus cieri a Principio ali- uo praepotente, quod in eas nonnisi tum Agat, quum inter se valde propinquae sint; efficiatq; ut eae concurrant inter se &. collidantur magna Vi, motuq; illo

367쪽

concalescant, & diffringentes conterente'; se invicem, evanescant in Aerem, Vaporem, Sc Flammam. Quum Sal Tartari per deliquium in Solutionem cujussis Metalii infusus, Metallum praecipitat, efficitq; ut id Limi specie in fundo lubsidat; Annon ex hoc apparet, acidas Liquoris particulas fortius utiq; a Sale Tartari, quam a Metallo, attrahi ; adeoq; fortiori illa Attractione, ad Salem Tartari e Metallo transduci Θ Simi. liter, quum Solutio Ferri in Aqua forti, dissolvit Cadmiam injectam, suumq; Ferrum dimittit; vel quum Solutio Cupri, dissolvit Ferrum sibi immiisum, dimittitq; Cuprum; vel quum Solutio Argenti, dissolvit Cuprum, Argentumq; suum dimittit ; veb quum Solutio Argenti Dioι in Aqua forti, supersus a Ferro, Cupro, Manno vel Plumbo, dissolvit id Metasium, & Argentum vivunt dimittit; Annon hoc indicat, acidas Aquae fortis particulas fortius utiq; ad Cadmiam attrahi, quam ad Ferrum' fortiusq; ad Ferrum, quam ad Cuprum ' Mad Cuprum, quam ad Argentum ' itemq; fortius ad

Ferram, Cuprum, 'aunum vel 'Plumbum, quam ad Argentum vivum ' Et an non eidem caulae tribuendum est,

quod ad Ferrum dissolvendum saturandumque, Pitas Aquar fortis opus sit, quam ad Cuprum ; & ad Cuprum plus opus sit, quam ad reliqua Metalla ; itemq; quod Ferrum Metallorum omnium facillime dissolvatur, rubiginemq; facillime contrahat; deinceps autem, Ct Itum 'Quum oleum Vitriolti commixtum est cum Aquae paululo, vel fluxit per deliquium ; & inter distillandum i Aqua illa aegre ascendit, subvehitq; secum partem ali- ,

quam olei Vitrioli, specie ac sorma Spiritus Vitrioli; isteq; Spiritus, Ferro, Cupro, vel Sali Tartari affusus, .coalescit

368쪽

coalescit cum illo, Sc dimittit Aquam ; Annon hoc ostendit, Spiritum illum acidum attrahi quidem ab Aqua, sortius autem attrahi a corpore fixo quam ab aqua, ideoq; dimittere A quam, ut cum corpore fixo coalescat psit an non eidem mulae tribuendum est, quod Aqua

Spiritus acidi in Aceto, Aqua forti, & Spiriιu Salis, cohaerent & in cistillando simul ascendunt; sin autem id Men struum, Sali Tartari, vel Plumbo, vel Ferro, vel cuisis corpori sxo, quod id dissolvere queat, superfusum sit; tum Spiritus illi acidi sortiore Attractione

adhaerent corpori fixo, & dimittunt Aquam ξ Et annon mutuae itidem Attractioni tribuendum est, quod Spiritus Fuliginis Sc Salis marini coalescant, &. constituant particulas Salis ammoniaci ; quae minus, quam antea, volatiles sunt, quippe crassiores & minus aquae sibi admixtum habentes Θ item quod particulae Salis animoniaci, inter sublimandum, subvehant secum particulas

Stisti, quae per se solae sublimari nolunt 8 & quod particulae Argenti vivi, coalescentes cum particulis acidis vijitus Salis, constituant Mercurium sublimatum ' cum

particulis autem Sulphuris, Cinnabarin y & quod particulae Spiriius Vini & vinitus Ginae probe rectificatorum, coalescant; &, dimittentes aquam quae eas dissolverat, in colpus firmum durescant ξ & quod inter sublimana dum Cinnabarin e Sale Tartari vel Calce viva, Sulphur, fortiori attractione Salis vel Calcis, dimittat Argentum vivum, ipsumq; una cum corpore fixo in Vase restet p& quod, cum Mercurivi sublimatus sublimetur e Stibio, vel e Regulo Stibii, Spiritus Salis dimittat Argent Oisum; A coalescat cum Metallo illo Mibii, quod quidem eum sortius attrahit; & restet cum illo, usq; dum calor tantus sit, ut is utrumq; simul sursum impellere

possit

369쪽

possit; tumq; Spirit in Ule Salis subvehat secum illi d etallum, specie & forma Salis valde fusilis, quem Eutyrum Stibii appellant ; idq; licet Spirit in Salis per

se solus non multo minus volatilis sit quam Aqua, &Stibiunt per se solum non minus fixum quam Plumbum pQuum Aqua fortis dissolvit Argens tim, non autem Aurum; Sc Aqua regia dissolvit Aurum, non autem Argentum ; An non recte dici potest, Atuam fortem satis quidem subtilem esse ad penetrandum Aurum aeque ac Argentum; carere autem vi illa Attrahente, qua se inferre & introdare possit 8 & Aquam regium satis quidem subtilem esse, ad penetrandum Argentum aeque ac Aurum I carere autem vi illa Attrahente, qua se introdare possit λ Nam Aqua regia nihil est aliud, nisi ua fortis cum admixto Spiritu Salis vel Sale ammoniaco : Atq; etiam Sal ipse vulgaris in Aqua foui dis olutus, efiicit ut illa Aurum deinceps diliolvere possit; quamvis Sal quidem iste, sit corpus crassum. Cum igitur Spiritus Salis praecipitat Argentum de Ailia forti; annon hoc inde fit, quod is attrahat Aquam fortem, seq; ei admisceat; non autem attrahat Argentum, sortassCetiam id a se repellat ξ Cumq; A1ua praecipitat Stibium de Sublimato Stιlai s Salis ammoniaci, vel de Butrro Stibii; annon hoc inde fit, quod ea Salem ammoniacum vel Spiritum Salis dissolvat, illiq; sic admisceat, & vim illius imminuat; non autem attrahat sibi Stilium, sortasse etiam id a se repellat Z Et annon ex eo, quod nulla sit Attractio mutua inter particulas Aquae & olei, A genti sivi & Stilli, Plumbi &. Feri r ; fit, ut corpora

ista inter se non permisceantur Θ attractione autem debili, Ut Argentum vivum M Cuprum aegre quidem commisceantur t

370쪽

antur & attractione forti, ut Argentum vivum &. Stau num, Stibium Sc Ferrum, & Sales, facile permisceantur inter se ξ Et in universum, annon eidemisti Principio tribuendum est, quod Calor congreget corpora quae sint ejusdem generis, separet autem ea quae sint generum diversorum pQuando Arsenicum cum Sapone Regulum producit, cum Mercurio sublimaιo autem Salem volatilem, fusilem, & Eutyro Stibii similem; annon hoc ostendit, Arsenicum compositum esse ex partibus fixis & volatilibuς

arcte inter se mutua attractione cohaerentibus, ita ut partes volatiles ascendere nequeant, quin eodem tem

pore fixas quoq; secum subvehant Z Similiter, quum Spiritus rivi & Oleum Vitraoli pari pondere simul diges aiunt ; ia, distillando, duos reddunt Spiritus volatiles &fragrantes, qui quidem inter se permisceri nolunt; restat autem infra in Vale, Terra fixa & nigra ; Annon hoc indicat, Oleum ritrioli compolitum esse ex partibus volatilibus &. fixis, arcte inter se mutua attractione cohaerentibus, ita ut ambae simul ascendant, formam habentes Salis volatilis, acidi, fluidi; donec Spiritus Vini interveniens, attrahat tibi & separet partes volatiles a fixis Z Proinde, quandoquidem & Oleum Sulphuris per Campanam ejusdem est naturae ac Oleum Uiιrioli, an non recte inferri potest, utiq; & 0bur itidem compositum esse ex partibus volatilibusti fixis, arcte inter se mutua attractione cohaerentibus, ita ut ambae simul inter sublimandum ascendant ρ Nam& dissolvendo Flores Sulpburis in oleo resnae Terebinibi-uis, deinde solutionem istam distillando, compertum est Su bis constare ex oleo crasso, volatili & inflammabili, sive

SEARCH

MENU NAVIGATION