장음표시 사용
371쪽
sve Bitumine pingui, Sale acido, Terra valde fixa, &Metalli paululo: Quorum quidem corporum priora tria, aequa sere portione inveniebantur ; quartum autem tam parva admodum portione, ut observatu dignum vix esset. Sal ille acidus, in Aqua dissolutus, idem est ac Oleum Sulpburis per Campanam,; permultusq; cum sit in Visceribus Terrae, maximeq; in Marobastis, coalescit inde cum caeteris corporibus ex quibus constant Marchvitae; cum Bitumine scilicet, Ferro, Cupro Sc Terra; cumq; illis conflat Alumen, miriolum Sc Sulphur. Cum Terrasola nimirum, istimen ; cum Metasio solo, vel Metallo es I erra, Vitriolum ; & cum Batumine ci 1 erra,MI-pbur. Ex quo fit, ut Marobasstae tribus illis mineralibus abundent. Et an non mutuae attractioni attribuendum est, quod Materiae diversae, ex quibus haec constant mineralia, coeant & cohaereant ad ea constanda p& quod Bitumen subvehat secum reliquam Sulpburis materiam, quae sine illo sublimari non posset ξ idemq; de omnibus, vel fere omnibus, quotquot usquam funicorpora crassa, quaeri potest. Nam & Animalium LPlantarum parteS omnes compositae 1unt ex materiis volatilibus & fixis, fluidis & solidis ; uti ex eorum Analysi
quidem apparet: Itemq; Sales & Mineralia; quantum Chymici quidem compositionem eorum usq; adhuc pervestigare potuerint. Quum Mercurim sublimatres sublimatur denuo cum Argento vivo, fitq; Mercurius dulcis ; qui est Terra alba, laporis expers, & in Aqua haud dilJolubilis e Cumq; Mercurius dulcis, sublimatus iterum cum Spiritu Salis, revertitur in Mercurium sublimalum: Et quum Metalia paululo Acidi corrosa, convertuntur in rubiginem ;quae est Terra saporis expers, in Aqua non dissolu-
372쪽
bilis; Terraq; ista plusculo Acidi macerata, fit Salmetallicus : Cumq; Lapides quidam, ut Huor Plumbi,
idoneo Menstruo dissoluti, Sales fiunt: Annon haec omnia Ostendunt, Sales constare ex Terra ficca & Acidonquuso attractione conjunctis λ terramq; non posse Salem fieri, nisi accedat lautum Acidi, quantum ad id iussiciat, ut illa dissolvi deinceps possit in Aqua ξAnnon Acidorum sapor ille acerbus & pungens, Oritur ex sorti attractione, qua particulae acidae irruant in Particulas Linguae, easq; asitent λ Et quum Metalla, in Menstruis acidi. ditatuta sunt; Acidaq; cum Metallo conjuncta, alia jam ratione agunt; adeo ut Permixtio illa Saporem jam alium habeat, multo quam antea mitiorem, nonnunquam etiam dulcem ; Annon hoc inde fit, quod corpu1cula acida particulis metallicis adhaerescentia, multum eo pacto de vi sua actuosa imminuant Z Et, si Acidum minore portione adsit, quam ut Compo stum essiciat in Aqua ditsolubile; annon Acidum illud, ad Metallum arcte adhaerescendo, vim suam actuosam Saporeinq; omnem amittet λ fietq; corpus ex utriiq; compositum, Terra saporis expers p Quae enim corpora humore Linguae non ditatuuntur, ea Sentum Gustus non assiciunt. Quemadmodum Gravitas essicit, ut Mare densiorem& ponderosiorem Terrae globum circumfluat; ita attractione essici potest, ut Acidum aquosum densiores Sccompactiores particulas terrestres circumfluat, ad componendas particulas Salis. Neq; enim alioqui fieri posset, ut Acidum loco Medii foret inter Terram &Aquam vulgarem, ad essiciendum ut Sales dii solvantur in Aqua : Neq; futurum esset, ut Sal Tartari tam facile extraheret Acidum e Metallis dissolutis; aut Metalla,
373쪽
talla, Acidum ex Argeuto vivo. Utique, quomodo in ingenti illo Terrarum Mari'; globo, corpora quaeq; densissima gravitate sua subsidunt in Aqua, semperq;
conantur ad Centrum Globi accedere ; eodem modo in particulis Salis, materia densissima semper conabitur ad particulae Centrum accedere : Adeo ut particula Salis, comparari queat quadantenus ad Chaos ; densa videlicet, dura, sicca & terrestris a Centro ; rara autem, mollis, humida. & aquosa a Superficie. Atq; huic quidem causae tribuendum videtur, quod Sales natura sunt adeo durabili. Nempe destrui vix possunt, nisi ita si aquosae ipsorum partes vel Vi abstrahantur ; vel leni calore, inter putrescendum, in occultos meatus Terrae illius, quae est ad Centra particularum, infidere permittantur; utq; dum partes terrestres dissolvantur tandem Aqua, & 1eparentur in minores particulaS, quae, qua sint exiguitate, essicere queant ut Totum putrefactum nigro videatur colore. Porro, hinc quoq; fieri potest, ut partes Animalium & Plantarum luas fingularum formas conservent, & nutrimentum in suam cujusq; ipsarum similitudinem convertant; molli nimirum & humido nutrimento facile immutante texturam 1uam per lenem calorem &. Motum, donec simile tandem factum sit densae illi, durae, siccae & durabili Terrae, quae est in Centro uniuscuju1q; particulae: Quum vero Nutrimentum ineptum fit ad as imitandum; vel Terra illa, quae est in Centris particularum, debilior facta est, quam ut id in similitudinem sui convertere possit; tum Motus ille omnis definit in putredinem &
Si Sal qtiivis vel 'trioltim parva admodum portione dissolvatur in permulta Aqua ; particulae Salis vel Vi-U u a trioli
374쪽
ι, loli non utiq; ad imum sident, licet specifice graviores sint quam 'ua; sed diffundent se aequabi l iter per totam
Aquam ; ita ut illa aeque sella sutura iit a summo, ac ab imo : Annon hoc indicat, partes Salis vel Vitrioli a se mutuo recedere, & sese expandere conari qua qua versus, tamq; longe a se invicem se jungi, quam patitur aquae, in qua innatant, spatium t & an non Conatus iste ostendit, utiq; habere eas Vim quandam repellendi, qua a se invicem diffugiunt Z aut falle in fortius eas Aquam
attrahere, quam semet ipsas mutuo Etenim, quem admodum corpora illa omnia in Aqua ascendunt, quae Telluris Gravitate minus sunt attracta, quam est Aqua
ipsa : ita omnes Salis particulae, quae in Aqua innatant, minusq; ab una qualibet Salis particula sunt attradita, quam est Aqua ipsa; recedant necesse est a particula illa, & Aquae sortius attracta locum dent. Quum Liquor Sale quovis imbutus, evaporatws 6ὶ, quod aiunt, ad cuticulam ; & deinde refrixit'; Sal continuo concrescit in figuraS aliquaS regulares. Ex quo apparet, Salis particulas, antequam concrescerent, ja in
in Liquore illo aequis interjectis intervallis, certi'; ordinibus dispositas innatasse ; Et consequentor eas in se invicem Egisse Vi aliqua, quae aequalis sit in intervallis aequalibus: in inaequalibus inaequalis. Nam tali quidem Vi, illae se in consimiles ordines usquequaq; di1
ponent; sine ea autem, circum natabunt dispersim quaquaversus; itemq; sine ullo ordine, ut sorte ceciderit, concurrent. Et quoniam particulae ciuialti Ihlaudicae agunt omnes consimili ratione in Radios Luminis, ad Rὸfractionem illam inusitatam efficiendam ; an non credibile est particulas illas, in frustis ejus Crystalli foris mandis, non modo certis se ordinibus ita disposuisse
375쪽
ut, extremitatibus luis eodem cunctis spectantibus, infiσuras reaulares concrescerent; verum etiam ita insuper, ut latera quoq; sua quoad vires Attrahentes homogenea, quasi potari quadam virtute eodem omnes converterint pCorporum omnium durorum homogeneorum particulae, quae se inter se plane contingunt, magna vi inter se cohaerent. Quod qui fieri possit, ut explicarent Ρhilosophi, commenti sunt alii Atomos hamatas; quod est utiq; id ipsum pro responso afferre, quod erat quaesitum : Alii finxerunt corporum particulas inter se conglutinatas esse et tete ; hoc est, plane Nιbilo. Ego 1ane ex cohaerentia corporum, illud malim inferre, utiq; particulas ipsoru in attrahere se invicem Vi aliqua, quae in ipso contactu perquam sit magna, parvis interjectis intervallis chymicos illos EDfectus supra memoratos obtineat, ad spatia autem a particulis aliquanto remotiora quod quidem Sensupercipi possit non omnino pertineat. Corpora omnia composita esse videntur ex particulis duris: Alioqui enim Fluida non congelarent; quod quidem faciunt Aqua, oleum, Acetum, Sc Spiritus itae oleum Vitrioli, Frigore ; Argentum vivum, fumis Plumbi ;Spiritus Nitri es Argentum vivum, dissolvendo Argentum vivum, & evaporando Phlegma ; Spiritus Vini Spiritus Urinae, Phlegma eorum auferendo, eosq; inter se permiscendo ; & Spiritus inime es Spiritus Salis, eos simul lublimando, ad conficiendum Salem Ammoniaiscum. Quin & ipli etiam Radii Luminis, corpora dura esse videntur; Neq; enim alioqui possent in diversis suis lateribus diversas retinere proprietates. Quare Duritia, universae Materiae simplicis proprietas haberi potest :
376쪽
potest: Saltem hoc nihilo minus evidens est, quam Iinpenetrabilitatem ipsam Materiae esie univer sae Proprietatem. Nam omnia Corpora, quae quidem nos Experientia norimus, vel sunt dura, vel dure cere pos-1unt: Neq; vero alia ulla certa ratione novimus Corpora universa impeηetrabilia esse, nisi quod Experientia amplissima nos id docuerit, line ulla unquam oblata exceptione. Jam, si corpora quidem compolita tam
sunt dura, quam experientia comperimuS COrum nono nulla esse; occultorum tamen meatuum permultum
in se habent, constantq; ex particulis ad politis solum amodo inter te ; utiq; simplices ipsae particulae, quae occultos meatus in se nulloS habent, neq; unquam in partes divisse fuerunt, longe adhuc duriorcs sint necesse est. Etenim istiusmodi durae particulae, in unum congestae, fieri vix potest ut se inter se contingant nisi in perpaucis punctis; ideoq; omnino multo minore vi ad eas di1 jungendas opus erit, quam ad confringendum particulam solidam, cujuS utiq; partes omnes se inter se contingunt in totis superficiebus suis, sine ullis mea tibus aut intervallis interjectis, quae earum cohaerentiam minus firmam reddere postlat. Qui autem istiusmodi praedurae particulae, adpositae solummodo inter se, seq; invicem in perpaucis tantum punctis contingentes, cohaerescere queant; idq; tanta vi, quanta Experientia novimus; utique, nisi Causa sit aliqua quae essiciat ut eae ad se invicem a ιι rabantur Vel apprimantur, concipi vix potest. Porro, rem eandem inde quoq; in sero, quod bina Marmora perpolita cohaereant etiam in Vacuo; &quod Argentum vivum in i ιrMnetro subsistat ad altitudi nem 3o, 6o, Vel PO Unciarum, Vel etiam amplius eo;
ita scilicet, si prius ab Aere omni probe depurgatum
377쪽
fuerit, & in tubum cauta manu insulam, ut adeo partes ejus sit ni ui quequaq; contiguae & sibi invicem Sc Vitro. Nonnulli existimant 3 Iamora illa compressa esseAEthere quodam ambiente, Argentum'; viotim eodem Astbere sursum in Tubum impelli. Verum si HSiberi isti transitus patet vel per Argentum vivum vel per Vitrlim fieri non potest ut is Argentum vivum sursum in Tubum impellat: Et, si transitus ei per neutrum patet, jam non poterit is permittere ut Argentum vivum subsidat ;quomodo illud lubsidit quidem, si Vitrum succutiatur, adeoq; Argentum vivum a 1e disjungat; sive Argentum visum habeat in se bullulas aliquas Aeris, quae impediant quominus partes ejus contingant & cohaereant in ter se. Atq; etiam idem Experimentum observatum fuit in Aqua, ab omni prius Aere probe depurgata. Quum Argentum vivum congelatum sit fumis flumbi, vel Aqua Frigore ; partes Liquoris congelati ita cohaerent, ut Corpus durum constituant: Atq; Experimento quidem jam memorato de Liquoribus in Barometro ad tam insolitam utq; altitudinem suspensis, apparet partes corporum etiam fluidorum cohaerere inter se. Unde facile intelligi potest, quaecunq; demum causaessiciat ut partes glaciei & metallorum durorum cohaereant inter se, eandem itidem essicere ut partes eorundem corporum etiam liquefactorum cohaereant; licet fortassis minus firme: Nam particulae quidem corporum liquefactorum, inter se huc illuc perpetuo iub-
Jam quidem fieri potest, ut Materiae particulae exiguissimae, Attractionibus sortissimis inter se cohaereant, constituantq; particulas majusculas, quarum Vis illa attrahens debilior sit; harumq; particularum majuscularum
378쪽
cularum permultae, inter se itidem cohaerentes, particulas majores constituant, quarum Vis attrahens adhue sit debilior; Et sic deinceps continuata serie, donec ad maximas tandem deventum sit particularum illarum, e quibus Operationes Immicae & Colores corporum naturalium pendent; quaeq; inter se cohaerentes, corpora demum constituant magnitudine sub Sentum cadente. Quorum deniq; corporum siquod sit compactum, flectatq; se, oc, cum prematur, intro cedat, sine ullo partium suarum sublapsu ; jam id corpus durum est ela ficum, revertens ad figuram suam Viea, quae ex mutua partium suarum attractione oritur.
Si partes ejus, inter se sublabuntur ; jam corpus id molle est, & Mallei icIibius cedens. Si partes facillime labantur, ia magnitudine sint ea, qua Calore facile agitari queant; calorq; satis magnus sit, ad eas agitandas; licet multo fortasse minor, quam ad id opus est, ne Aqua congeletur jam corpus illud fluidum est : Et, si adhaerescendo aptum sit, appellatur bumidum. Guttae autem corporis cujusq; fluidi, ut Figuram globosam induere conentur, facit mutua partium suarum Attractio ; eodem modo, quo Terrae Mariaq; in rotunditatem undiq; conglobantur, partium suarum Attractione mutua, quae est GravitaS.
Quandoquidem Metalla in Acidis ditatuta, parvam solummodo Acidi portionem ad se attrahunt; liquet
Vim eorum attrahentem, non nisi ad parva circum intervalla pertingere. Et sicuti in Algebra, ubi quantitates afrmativae evanescunt Sc desinunt, ibi negaι ιυχincipiunt ; ita in Mechanicis, ubi Attractio desinit, ibi Vis repellens succedere debet. Talis autem Vis aliqua ut sit, consequi videtur ex Resereionibus & Inflexionibus Radio
379쪽
Radiorum Lucis . Nam in utroq; horum casuum, repelluntur Radii a corporibus, sine immediato contactu corporis reste tentis vel inflectentis. Videtur etiam consequi ex Em4sione Luminis : Nam Radius, limul ac e lucente corpore per vibrantem partium ipsius Motum excussus fit, & e sphaera Attractionis ejus evaserit; ingenti admodum velocitate propellitur. Etenim eadem Vis,quae in Rellexione ad radium repellendum
valet, possit etiam ad eundem emittendum valere. Porro, videtur etiam contextui ex Productione Arris & Vaporum : Nam particulae e corporibus excussae per calorem vel fermentationem, simul ac e Sphaera. Attractionis corporis sui evaserint, recedunt deinceps & ab illo& a se invicem magna cum Vi; rursumq; accedere fugiunt:
ita ut nonnunquam amplius decies centies millies tantum spatii occupare noscantur, quam quantum cum corporis den si formam haberent; Quae tam ingensContractio& Expansio, animo sane concipi vix potest, si particulae Aeris fingantur elasticae & ramosae, vel viminum lentorum intra se in circulos intortorum instar esse, vel ulla alia ratione , ni si ita si Vim repellentem habent, qua a se mutuo fugiant. Corporum fluidorum particula quae quidem non nimis firme inter se cohaereant, eaque
sint parvitate, qua facillime agitationes illas fulcipiant, in quibus Liquorum fluiditas consistit; facillime separantur & in Vapores rarefiunt, sive, ut loquuntur Chymici, solatiles sunt; leni videlicet calore rarescentes,& levi itidem frigore condensatae. At illae, quae sint crassores, adeoq; difficilius agitentur, vel fortiori inter se Attractione cohaereant; non nisi fortiori calore separari possunt, sortasse etiam non nili accedente sermeu.
380쪽
Chymici frua appellant; quaeq; sermentatione rarm facta, verus fiunt Sc permanent Aer : Iis nimirum particulis a se invicem maxima cum Vi recedentibus,& dissicillime in unum coactis; quae eaedem,cum inter se contingant, cohaerent arctissime. Et quoniam particulae veri Si durabilis Aeris, crassiores sunt 8c e corporibus densioribus eXoriuntur, quam particulae Vaporum ; hinc fieri possit ut verus Aer sit ponderosior Vaporibus,& humida Atmosphaera levior quam sicca siquidem quantitate sint pares Ex eo, quod particulae Aeris a se invicem & a corporibus densis recedere conentur,fit etiam ut Aer rarior sit intubis vitreis exilibus, quam in amplioribus spatiis ; Sc per Raritatem illam vi minore, quam apertus Aer, premat superficiem Aquae in quam inferior tubuli demersa sit extremitas; adeoq; permittat, ut Aqua illac in tubulum ascendat; Quae est Philtrationis causa: uti olim explicavit D. mohius. Ρorro,eidem Vi repellenti tribuendum videtur, quod Muscae in Aqua inambulent, nec tamen pedes suos madefaciant; Sc Vitra Objectiva longorum Telescopiorum, alterum alteri impositum, inter se tamen non facile contingant; Sc Ρulveres sicci aegre fieri queat ut se inter se contingant Sc cohaercant, nisi ita si vel igne liquefiant, vel madefiant Aqua, quae utiq; exhalando possit particulas ipsorum in unum cogere ; Sc bina deniq; Marmora perpolita, quae, quoties plane inter se
contingunt, cohaerent, aegre tamen tam arcte comprimi xZmq; apte conjungi queant, ut cohaerescant.
Atq; haec quidem omnia si ita sint, jam Natura uni-Versa valde erit simplex Sc consimilis sui: Ρerficiens
nimirum magnos omnes corporum cAe sium Motus, Attractione Gravitatis, quae est mutua inter corpora
