Optice sive De reflexionibus, refractionibus, inflexionibus & coloribus lucis libri tres. Authore Isaaco Newton ... Latine reddidit Samuel Clarke .... ac D.no Joanni Moore ... Accedunt tractatus duo ejusdem authoris de Speciebus & magnitudine figurar

발행: 1706년

분량: 480페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

illa omnia ; A minores fere omnes particularum suarum Motus, alia aliqua Vi attrahente & repellente, quae est inter particulas illas mutua. Vis inerιiar, est Principium passivum, quo Corpora in Motu suo vel Quiete perstant, recipiunt Motum Vii moventi semper proportione respondentem, & resistunt tantum quantum sibi resistitur. Ab hoc solo Principio nullus unquam in rerum Universitate oriri potuisset Motus. Alio aliquo Ρrincipio omnino opus erat ad movenda Corpora ; Scjam, cum moventur, alio itidem Principio opus est,

ad Motum ipsorum conservandum. Nam ex variis binorum Motuum compositionibus, manifestum est non semper eandem esse in Mundo quantitatem Motus.

Etenim si duo globi, virgula tenui conjuncti, motu

uniformi circa commune suum Gravitatis centrum re

volvant, interea dum Centrum illud Motu uniformiseratur in linea recta, ducta in Plano Motus ipsorum circularis; utiq; Summa Motuum binorum illorum globorum, quoties illi erunt in linea recta a communi suo Gravitatis centro descripta, major erit quam Summa Motuum ipsorum tum, cum erunt illi in linea quae sit ad lineam illam rectam perpendicularis. Quo quidem exemplo apparet, Motum & nasci posse & perire. Verum, per tenacitatem corporum fluidorum, partiumq; suarum attritum, visq; elasticae in corporibus solidis imbecillitatem ; multo magis in eam semper partem

vergit natura rerum, ut pereat Motus, quam ut nancatur: Et quidem is perpetuo imminuitur. Nam corpora, quae vel tam perfecte dura sint, vel tam plane mollia,ut vim elasticam nullam habeant; non utiq; a se invicem repercutientur. Impenetrabilitas illud duntaxat Xx et efficiet,

382쪽

cssiciet,ut eoru in Motus sistatur. Si duo istiusmodi corposra inter se aequalia, motibus aequalibus & ad versis recta in spatio vacuo concurrant; utiq; per Leges Motus, eo ipso in loco, ubi concurrunt, sistentur; motumq; luum omnem amittent; & quieicent usq;, nisi vi elastica praedita lint, motumq; novum inde accipiant. Si vis et allicae tantum habeant, quantum ad id satis sit, ut repercutiantur cum c vel : vel : vis illius, qua concurrebant; amittent utique ἰ vel : vel : Motus sui, comparate. Atque hoc quidem experiundo comprobari poterit, ii duo Pendula aequalia ex aqualibus altitudinibus ita sint dimissa, ut in se invicem recta incurrant. Si enim Pendula illa

lint ex Ρlumbo, vel Argilla molli; jam Motum tuum

omnem, vel fere omnem, amittent: Sin ex materia

aliqua elastica sint; jam Motus tantum duntaxat retinebunt, quantum a vi illa elastica denuo acceperint. Si tria Vasa rotunda & aequalia impleta sint, alterum quidem Aqua, alterum oleo, tertium autem Pice liquefacta ;hiq; omnes Liquores consimili ratione agitati sint, ut Motu vorticoso cieantur; Utiq; PiX, propter tenacita-lcm suam , Motum suum omnem perbrevi amittet; oleum , quippe minus tenax, Motum suum diutius conservabit; Aqua autem, cum sit minime omnium tenax, Motum suum omnium diutissime conservabit ;Veruntamen & ipsa suum brevi tempore amittet. Ex

quo facile intelligi potest, si plures Vortices ex liquefacta Ρice inter se essent contigui; tantaq; hi amplitudine, quanta Cartesia ni illi; fore tamen, ut & ipsi &partes suae omneS, Propter tenacitatem suam & lentorem, Motum suum cito secum invicem communicarent, donec inter se omnes plane quiescerent. Vortices ex oleos

383쪽

oleo, vel Aqua, Vel alia aliqua materia adhuc magi fluida, possent quidem diutius Motum suum retinere ;vcrum, nisi materia illa omnis plane tenacitatis expers esset,interq; partes ejus neq; Attritus esset ullus, neq; communicatio Motus, quod fingi lane non potest;) omnino futurum esset, ut Motus perpetuo decresceret. Quoniam igitur varii illi Motus, qui in Mundo conspiciuntur, perpetuo decrescunt universi; necesse est proritis, quo ii onservari & recrescere possint, ut ad ac uosa aliqua prinii pia recurramus : Qualia utiq; sunt Gravitatis causa, qua Ρlanetae Sc Cometae Motus suos in perpetuis Orbi-hus conservant, Corporaq; omnia Motum magnum sibi acquirunt cadendo ; & Fermentationis causa , qua Coria Sanguis Animalium Motu & Calore perpetuo conso- ventur , parteS interiores Terrae perpetuo calefiunt, corpora permulta ardent & lucent, Montes ignem concipiunt, cavernae Telluris ictibus subitis disjiciuntur, &Sol ipse perpetuum vehementer candet & lucet & Luce sua omnia calefacit ac fovet. Nam admodum paullum Motus in mundo invenimus, praeterquam quod vel ex his principiis actuosis, vel ex imperio Voluntatis, mani-

selio oritur.

Atq; his quidem omnibus bene perspectis & consideratis, illud mihi videtur denique smillimum veri ;utiq; Deum Optimum Maximum, in principio rerum,

materiam ita creasse, ut primigeniae ejus particulae, equibus deinceps oritura esset corporea omnis natura, solidae

essent, firmae, durae, impeneti abiles in nertes 8c mobiles ;iis magnitudinibus A figuris, iisq; insuper proprietatibuS, Coq; numero & quantitate pro ratione Spatii in

quo futurum erat ut moverentur; quo possent ad eos fines, ad quos creatae fuerant, optime deduci. Quae Porro

384쪽

porio particulae primigeniae, quippe plane solidae, longe

longeq; duriores sint, quam ulla corpora ex iisdem deinceps cum occultis interjectis meatibus composita ; imo tam perfecte dura , ut nec deteri possint unquam, nec comminui ; ne adeo ulla in consueto Naturae cursu Vistit, quae id in plures partes dividere queat, quod Deus

ipse in prima rerum fabricatione Unum fecerit. Tam diu dum particulae illae integrae permanent, poterunt sane per omnia secula ex iis composita esse corpora ejusdem semper naturae & texturae: Vcrum si illae deteri aut comminui possent; jam futurum sane esset, ut rerum natura, quae eX iis pendet, immutaretur. Aqua& Terra, ex particulis imminutis & detritis, particularumq; fragminibus compositae, non utiq; eandem hodie naturam texturamq; haberent, ac Aqua & Terra in principio ex particulis integris compositae. Quare, ut Rerum Natura possit durare, existimandum est corporum omnium mutationes, in variis solummodo separationibus, novisq; conjunctionibus & Motibus durabilium illarum particularum consistere. Nam Corpora composita disrumpuntur , non particularum ipsarum solidarum fractura, sed separatione earum, qua parte eae commissuris inter se junctae erant, & paucis tantu in in punctis se inter se contingebant. Porro,videntur mihi hae particular primigeniae,non modo

in se Vim inertiae habere, Motusq; Leges pusuas illas,

quae ex Vt ista necessario oriuntur; verum etiam Motum perpetuo accipere a certis Principiis actuosιs , qualia nimirum sunt Gravitas, & Causa Permentationis & cohaerentiae corporum. Atq; haec quidem Principia consi dero, non ut occultas ualitates, quae ex Speci scis rerum Formis oriri fingantur ; sed ut universales Naturae Lege γ

385쪽

Leges, quibus res ipsae sunt formatae. Nam principia quidem talia revera existere, ostendunt Ρhaenomena Naturae; licet ipsorum Caulae quae tat, nondum fuerit explicatum. Assirmare singulas rerum Species, specillais praeditas esse Qualitatibus occultis, per quas eae Vim certam in Agendo habeant; hoc utiq; est Nihil dicere. At ex Phaenomenis Naturae, duo Vel tria derivare generalia Motus Principia; & deinde explicare quemadmodum proprietates & actiones rerum corporearum omnium ex Principiis istis conte luantur; id vero magnus esset factus in Philosophia progressus, etiam si Principiorum istorum Causae nondum esse ut cognitae. Quare Motus Principia supra dicta proponere non dubito, cum per Naturam universam. illa latissime pateant. Jam quidem, ope Principiorum istorum, reS corporeae universae videntur compositae fuisse ex duris soli-disq; Particulis supra dictis, varie inter se in prima rerum fabricatione sociatis & conjunctis, Nutu & Consilio Agentis intelligentis. Decuit enim eum, qui reSomnes creavit, easdem disponere quoq; & in ordinem, collocare. Quae si ivera rerum origo fuit; jam indignum erit Philolopho,alias Mundi condendi rationes exquirere, Vel comminisci quemadmodum e Chao per meras Leges Naturae mundus universus oriri potuerit 3 quamvis, formatus cum sit, possit is jam per istas Leges in multa quidem secula perdurare. Nam dum Cometae moventur in Orbibus valde eccentricis, undiq; A quoquoversum in omnes coeli partes; utiq; nullo modo fieri potuit, ut caeco lato tribuendum sit, quod Planetae in orbibus concentricis Motu consimili serantur eodem omnes; exceptis nimirum irregularitatibus quibusdam

386쪽

ui X notatu dignis, quae ex mutuis Cometarum & Ρlane tarum in se invicem actionibus oriri potuerint, quaeq; verisimile est sere ut longinquitate temporis majores usq; evadant, donec haec Naturae Compages manum emendatricem tandem sit de sileratura. Tam miram uni rinitatem in Planetarum bilemate, necessirio fatendum est Intelligentia & Consilio fuisse effectam. Idemq; dici possit de uniformitate illa, quae est in Corporibus Ammalium. Habent videlicet Animalia pleraq; omnia, bina Latera, dextrum & sinistrum, forma consimili; & in Lateribus illis, a posteriore quidem corporis sui parte, pedes binos ; ab anteriori autem parte, binos armos, vel pedes, Vel alas , humeris a Dfixas; interq; humeros Collum, cui affixum est Caput; in eoq; capite binas aures, binos oculos, nasum, os &linguam; similiter posita omnia, in omnibus sere Animalibus. Deinde Partes illae Corporis, tam exquisita Arte atq; Consilio fabricatae, oculi, Aures, Cerebrum, Musculi, Glandes, Cor, Pulmones, Diaphragma, La-rynx, Manus, Alae, Velicae ad natandum, Membranae pellucidae Animalium quorundam oculis instar Conspicillorum obductae, aliaq; Sensus & Motus organa, Instinctusq; in Animalibus brutis & insectis; horum sane omnium consormatio prima, nulli rei tribui potest, nisi Intelligentiae & Sapientiae Entis Ρotentis semperq; Viventis ; quod si ubiq; scilicet praeiens, possitq; Voluntate sua corpora omnia in infinito tuo Sensorio movere, adeoq; cunctas Mundi universi partes ad arbitrium suum fingere & refingere, multo magis quam Anima nostra, quae est in Nobis Imago Dei, voluntate sua ad corporis noliti membra movenda valet. Porro, quoniam Spatium divisibile est in infinitum ; Materia autem, non est

387쪽

necessario in omnibus partibus Spatii; illud insuper concedi necesse est, utiq; posse Deum creare Materiae particulas variis magnitudinibus Sc figuris, vario quoq; numero Sc quantitate pro ratione Spatii in quo insunt, forte etiam Sc divertis densitatibus diversis'; viribus; eoq; pacto variare Leges Naturae, Mundosq; condere diverta Specie, in diversis Spatii universi partibus. Certe in his omnibus nihil est, quod velsecum iptum,

vel cum ratione pugnet. Quemadmodum in Mathematica, ita etiam in Physsia, investigatio rerum dissicilium cia Methodo, quae vocatur Dabrica, semper antecedere debet eam quae appellatur Syuιbetica. Methodus Anahtica est, experimenta capere, pharaomena observare; indeq; ex rebus compositis, ratiocinatione colligere limplices; ex Motibus, vires moventes; Sc in universum, ex ellectis, caulas; ex causitq; particularibus, generalcs; donec ad generalissimas tandem sit deventum. Methodus Synthetica est, cautas investigatas Sc comprobatas a si umere pro Principiis, eorumq; ope explicare Phaenomena ex iisdem orta, istasq; explicationes comprobare. In duobus prioribus Libris hujus optices, Methodo Anablica usus 1um ad investigandum dc comprobandum congenitas Radiorum Luminis disserentias, quoad refrangibilitatem, reflexibilitatem Sc calorem ; eorumq; alternas facilioris Reflexionis Sc facilioris Transmissus Vices; corporumq; proprietatCS, tum opacorum tum pellucidorum, e quibus Reflexiones Colores'; Radiorum pendent: Atq; haec quidem inventa, quum sint comprobata, poterunt in Methodo Θnt betica ut Principia a salami, ad explicanda Phaenomena ex iisdem fluentia:

Cujus porro Methodi exemplum dedi, sub finem Libri y primi.

388쪽

primi. In tertio hoc Libro, inchoavi solummodo

Anal in earum rerum, quae adhuc iuvestigandae restant, circa Lumen circaq; et sectus quos id obtinet in corporibus naturalibus: Multa attingens leviter, Sc, quae submonui, aliis examinanda relinquens, Sc promovenda

usq; Experimentis atq; Observationibus Curiosiorum. Quod si Philosopbia Naturalis, hanc Methodum perse quendo, tandem aliquando ab omni parte abloluta erit facta atq; persecta Scientia ; utiq; futurum erit, ut ia Philosopbiae Moralis fines itidem proserantur. Nam quatenus ex Philosophia naturali intelligere possimus, quaenam sit prima rerum Causa, dc quam potestatem Scjus ea in nos habeat, & quae beneficia ei accepta sint

reserenda ; eatenus Officium nostrum erga eam, aeque ac erga nosmetipsos invicem, quid sit, per Lumen Naturae innotescet. Omnino, si Deorum falserum cultus non occaecasset animum gentibus, longius se inter eas

extendisset Philosophia Moralis , quam ad Cardinalesillas quatuor, quas vocant, Virtutes : Et qui Anima. rum Transmigrationem, Solisque Sc Lunae hieroumque mortuorum Cultum docebant; id sane multo potius docuissent, qua ratione optime colendus esset veruS noster & beneficentissimus Author.

FINIS.

SEARCH

MENU NAVIGATION