M. Tullii, Ciceronis in philosophiam eiusque partes merita

발행: 1825년

분량: 320페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

117 i

morum protulit, hausta sunt e Platonis imaeo ),Ρhaedone et Menon ' , haedro addito latonis nomine ). Aliqua tamen etiam tacitus transsumsit ex Platone ). Capite XXII. morientis Cyri ad filios orationis par in e Xenophonte ' liberius, aliis omissis, aliis amplificatis, transtulit. Denique notandum, etiam, Terentium, Varronem librum de s nectute scripsisse ). Fortasse etiam Aristonis Chii, philosophi Stoici, qui dialogum de senectute scripsit, Ebrum Din consilium adhibuit: used certe concludi possit e primo capite omnem autem sermoney tribuimus non Tithono, ut Aristo Chius, sed M. Catoni cet. In libro de Amicitia plurimam partem N

142쪽

eeroni facem praetulit Aristoteles 1 Ethica tum vero etiam Plato in Lyside ' et Xenophon in Μ morabilibus Socratis pauca denique in Cice-ronis libellum e Chrysippi libris περὶ φιλέας et περὶ τ- δι- ιν ' redundasse videri possunt. In primis quoque imitandi studium composuisse videtur Cicero ad Theophrasi libxum, qui erat iuscriptus περι φιλίας.

Cerie quae nobis relicta sunt liuius scriptionis radimenta mirifice conspirant cum Cloerstitis libello. Exordium laujus scripti integrum ex Platonis in Theaeteto exordio imitatione inpressum est.

Librorum de Republica sontes ipse in initio libri

secutidi de Divinatione iudicasse videtur. Sex de x publica libros, inquit, scripstinus , agnus locus, Philosophiaeque proprius, a latone, Aristotele, Theophrasto totaque eripateticorum semilia tractatus uber xime. lurima enim hausit e latonius Aristotelisque politicis avriptis Sed quod maxime animaduerien-

143쪽

dum permultae atque ede quidem longe gravissimae in his libris expressae putentiae e Polybio petitae videntiu furma horum librorum, ut supra APO auimus, composila est ad eata, quam lato assis de

Republica libris expressit. In libris de Legibus Cicero platonicum gento

orationis atque habitum, externamque graeci philosophi qgnominum librorum formam atqux dispositionem imitatus est, et tam admirabili arte ingeniique sollemia inpressit, ut 0 aurite latonia Vestigia egisse, sed omnia ea suo ingenio divino hau sisse videatur mi Plato cum Clinia Cretensi ι eum Lacedaemonio egillo, aestivo, quemadmodum describit diu in cupressetis nossiorum et spatiis

silvestribus, crebro iusisteris, interdum acquiescens, de institutia rerum publicarum ac de optimis legibus disputat sic Cicero cum Quinto latre et Attico liter procerissimas populas, tu Viridi opacaque ripa inambulans, tum autem residens quaesivit iisdem de rebus. Sed in rebus et sententiis Stoico se quinus est ). Totam enim de summa lege disputationem tacitus tianssumsit, uti probabile est, Clu'ysippi.

144쪽

libro, qui erat inscriptus περι νομιου, eam tamen egregio orationis splendore exornavit multaquo admiscuit ex Platonica doctrina ). - Liber secundus et in prooemio δ imitatus est Zaleucum In lege ipsa proponenda lato atque Aristoteles multi partia. Ciceroni Praeivere φ . - Liber textius. Proo mium ad Platonicam formam concinnatum est. In ceteris autem et hujus et Aristotelis vestigia pers mutus est ). Ipse vero Cicero alios quoque auctores

indicavit Sed hujus laci de magistratibus, inquit,

sunt propria quaedam, a Theophrasto primum, deinde

Mis. I. 8, 25. Exordium seu Prologum mutuatus est e Platonis Phaedr. p. 280 sqq. .. L. illsemauu in vers. P. 285. Legg. I. 5. imitatious expressit Prooem Platon de Legg. in clibro. V. Hulsemanu. I. c. P. 265. Ceterum f. quae Praeclare monuit GoereuΣ. in 1troductions tu hostibros P. XXVI. Idem vir doctissimus I. c. ag. eq. Plma excitavit Chrysippi fragmenta, quae Ciceronis in his libris

fontem primarium clarissime videntur Ostendere.

145쪽

a Diogene Stoico ' quaesita subtilis. et postea a magno homine et inprimis erudito, Raetio. amVeteres verbo tenus ), acute illi quidem, sed non ad inunc usui populae em et civilem, de republica di . serebant.

indicatis ex quibus Cicero philosophicarum dis-

putationum suarum ranateriam inauserit, 'el certe hausisse videatur fontibus, atque Mosita qua alioruΠbphilosophorum scripta sequutus sit itque in usum suum convertexit ratione: reliquum eat, ut, quamnam iis, quae de Veterum philosophorum stitis atque decretis tradidit, adhibuerit cinam aes diligentiam, et, quanta iis sit tribuenda fides atque auctoritas, disquiram atque exponamus Hic autem clocus unus m gravissimis mostrae disputationis habendus est. Enimvero, quae adhuc narrarimus, minimam partem spectant ad beneficia, Iuthus Cicero de Patria atque civibus suis in philosophia meruit: ex iis Vero,

6 Si reet correxisse videtur auructus ires Dioner vid. LFuden. l. e. P. 84. 7 h. e. ad scholae disputatiouem.

146쪽

ω quae nun oratione uostra Peraequuturi sumus, quam

tum nos Cicerqui debeam , apparebit. Ut

vero hac disqui itionem recte instituamus, quae veterum philosophorum monumenta integi a nobis aervata, quaeque a serioris aevi philosophicis sci Ut ribus, veluti a Diogene Laertio, Stobaeo, Sexto Empirico de antiquin una illorum PhiloSophorum quorum scripta temporis iniquitate absumta sunt disciplinis relicta sunt, cum iis, quae a Cicerone de iisdem

explanantur, curate diligenterque contendamus necesse erit. Ex qua quidem comparatione si intestigitur, siceronem aut recte aut experam in Veterum philosophorum doctrinia APouendis V Ysatum esse quantum ceteris, quae ab uno Cicerone nobis servata sunι, stainendum sit auctoritati5, sponte apparet. Ciceronem autem ex ipsis lautibus hausisse, non rivulos consectatum esse, neque iis acquievisse, quae degraecorum philosoΡhorum doctrinis a magistris suis acceperat, quum siS, quae modo exposuimus, tum mulus ipsius icinonis locis ' extra omnem Ositum est dubitationem. ῬOrro accusatissima graecae litiguae cognitione munitum, judicio sanissim et acumine eo

M CL Osso. I, 2. Soquimur hac hi quaestiori P0tissimum

StoiCos, io ut litterpretes, sed, ut solemus, ct fontibiis eorum, iudicio arbitrioque tostro quantum quoque modo videbitur, haurieuius.

147쪽

instructum fuisse Ciceronem, quod ad diversas diver. . Eoriam philosophorum sententias emoscenda dijudicandasque requiritur, iis, quae supra de nostro philosopho disputavimus, ostendisse nobis Videmur. Em accedetat incredibilis quaedam industria indeses sumque studium Ciceronis in philosophorum scriptis lectitandis atque perscrutandis Positum. Denique voluntatem habuisse Ciceronem philosophorum scita integra reddendi, et multa supra a nobis e Cicerone allata loca commonstrant, et vero illud quod sequutus est Philosophandi genus, quo nulli uni disciplinae

consecratus, ali Um sententias earumque argumento sine ullo partium studi, inponit. on Dim coactus

suit, quae sibi haud probanda Videbantur, constantiae caussa tueri; sed hoc philosophandi genere eam sibi comparaverat animi moderationem, ut Philosophorum sententias sine ullam aude exponeret atque dijudicaret ).

Verum, quamquam in recensendis antiquorum doctrinis Cicero qua potuit minima diligentia ac fide Versatus est tamen cautio quaedam circumspectioque in eo adliibenda isto aerimum enim diligentissime

148쪽

attondendum est, quaerim in ejus dialogis persona laquatur. Si qua Velleius, Epicureus, in primo libro domat a Deorum ' de veterum philosopli

ruri decretis tradidit, mirum quantum detin Pata sunt atque perversa. Quaeritur, an incinia Cicero lapsus ait, an mem la, a denique de industria deo oo ruperit haec Philosophorum decreta, quo tanto eloquentius et melius illa confutare ac deiidere posset: quod judicavit ostiemius ad CudWorthi systema intellectuale ). Quarum quidem conjecturarum nulla milii quidem probatuη. Puto enim, Ciceronem dedita quasi opera Velleium ex more, qui Epicureorvinproprius fuisse Videt , aliorum philoso*iorum sententias pervertentem induriisse. Quis, quaeso, qui vel sugitivo oculo ceter i Ciceronis Philosophica scripta percurrerit, quis sibi persuadere poterit, Ciceronem, etiamsi haec omnia memo1 iter perscripserit, tam hospitem atque peregrinum fuisse in eorum philosophorum quos illo loco percenset doctrinis, ut in tam turpes incidere posset ortores Velirius sophisticis quae dicuntur quibusdam artificiis utitur ad sententiam suam stabiliendam. In Vulgus autem notum est, Epicureos, ceteris omnibus philosophicis disciplinis posthabitis despectisque, unam atque solam magistri

149쪽

sui docti inam in in imo reli ac summa admiratione habuisse ). Jam vero haud minore cum esse cumspectione in iis versandum est, in quibus i roacademica ratione aliorum hilosophoram sententias refellere atque Vertere studet quod infra in disputatrinis nostrae arte, quae est de Ciceronis Physica, uberius demonstrare licebit. ari modo in secundo libro de Finibus B et, academica ratione contra Epicuri moralem doctrinam ' ita disputavit, ut Epicuri verba Vehementer urgeaeet, atque ex Omnibus partibus excuteret, eo quidem consilio, ut detiionstraret, totam Epicuri disciplinam nullis firmis supe structam esse fundamentis. Hinc factum, ut multis locis Verbum voluptatis ηανης, non genuina Epicini significatione sumeret, sed aliam ei sensum subjiceret, et, quid e hac voce cogi concludique posset, demonstrare Sthderet. M HIoii orrores in dijudicando Democrito commissos docto

detexit Ostiem ad cudworin syst inteII. T. II. c. V. P. 146 sq. - . I. P. 16. not. 9. - Iis, quae Cicero, -- modum adhuc adolescentulus, e graecis in latinum Sor mouem convertit, haud temere fides habenda est. Sic in Platonis Timaeo plura Ioca perperam intellenu quod a inde docuit Godihius in istoria philosophia e Ciceronis scriptis collecta v. c. P. 1 1 sq. et alibi. Die morali Epicuri philosophia multa acuto disputarit Meiners sum philo. Echristen T. I. i. 78 q.

150쪽

Iam diceat mihi quaedam addere, Frigua illa

quidem, in quibiam Philosophum nostrum erravisse atque lapsum esse, reperim mihi risus sum. In omesis ' sortitudinem quoque, unam ex quatuor Stoicorum quae dicuntur cardinalibus inutibus, xes parare tuerique, quibus ractio Vitam contineatur, statuit, ut animi excellentia magnitudoque cum in augendis opibus utilitatibusque et sibi et suis comparandis, tum multo magis in his ipsis despiciendis eluceat. Cicero igitur in ebus externis pretium ponit, quod pugnat cum Stoicorum principiis. lanaetius dixit. homines nonnullis interni opus habere ad virtutem adipiscendam. Quian ver, Cicero addit, melius inmen esse, externas omnino res despicere, insigniter sibi repugnat. Stoici dicebant, nonnisi morale malum esse Verum malum, non item Olores corporis. --

Jam vero Stoici in virtutibus nullos gradus statuebant: neque tenere Virtutes ullum posses dicebant; misi

statuerit, nihil isse quod intersit, mut disserat aliud 4 ab alto, praeter I1onesta et turpi ieripatetici Vero in hoc discesserunt a Stoicis hi tamen ab hoc 5 Ossio. I. 5.

SEARCH

MENU NAVIGATION