장음표시 사용
101쪽
guram impertiuntur , unde atomos, nimirum divisionis incapaces, Minsectiles, extensas tamen , &Ψ
Hanc sententiam pia caeteris Petrus Caslendus Diniensis Ecclesiae Praepositus P. Emanuel Maignanus Theologus Ordinis Minimorum ab
aliorum controversj pugnacissime defendunt: atomorum vero indivisibilitatem x eo deducunt, quod si sent partibiles , ex ali)s conflarentur particulis, immo ex illis facta, creationis nota essent termini, partibilitate autem expugnata, quantitatem illis tribuunt, qua si carerent, corpus quatum minime constituerent. Atqui idem est, ac extensionem tribuere, corpora ex se ipsis quanta conflare odivisionem rursus reijcere est, ne conflata corpora divisibilia fant, non enim est major ratio, cur debeant esse quanta, quantis corporibus cssiciendis nata, non dividua, cum sectibilitas sit quantitatis pedisequa, nihil si omnino in rerum natura minimum, quod dividi nequeat. Addo omnibus patere corpus quantum fguratur , impartibile esse non possi figura enim supra divisionem, sicut divisio supra quantitatem cadit. Supponamus quaeso nitri particulas triangulares, ter- vero quadratas , jam in ultimis terrae particulis, .ham partem, sive angulum, qui nitri particulistic est, manifeste concipimus, hinc corpusculis, X- tensione figurat statutis, divisio negari nequit.
102쪽
η s Dominici Totioni Neque obstat, initia indivisibilia esse, quoniam
inani carent , eorumque exiguitatem vi naturie haud dividi posse, nam divisibilitas,quatenus quantitati,, figurae coaeva, socia, neque ab inani, neque ab exiguitate perpenditur eo enim ipso quod particula figuratas concipimus,m quantas, partibiles quoque concipiamus oportet. Is acum Cardosum praeterire non positim , qui atomos quoad nos indivisibiles concedens exinde illis quantitatem , c figuram spatio virtualiter correspondentem, cum indivisibilitate concredit . Siquidem quomodo atomi quanta spatio coaptantur, idque occupant sine divisibilitate, cum spatiumta,
per ipsum, sit divisibile, de pars corporis parti spatij
Najorem dissicultatum cumulum subit Rena tus artesius ajensis Fatendum tamen est in mori tu isto aliquid reperiri, quod mens quidem no-M respcrcipit esse verum,scd tamen, quo pacto fiat, non comprehendit, nempe divisionem, qua- rumdem particularum materice in infinitam, sive se indefinitam, atque in tot parte S, ut nullam co- si itatione determinare possimus tam exiguanta,
si quin intelligamus ipsam in alias adhuc minoresse re ipsa ecte divisami inferius &quamvis quo-
, modo fiat indefinita ista diviso cogitatione com- prehendere ncqueamus, non ideo tamen obe nius
103쪽
mus dubitare quin fiat quia clare percipimus, illam necessario sequi, ex natura materiae nobis, evidentissime cognita, percipimusque etiam eari esse degenere eorum, quae a mente nostra, utpOri te finita,capi non possunt. Quibus verbis comprehenditur, prima corpora divisibilia, .semperpartibilia osse imo, ipse Cartesus adeo intima illis divisionem praebet, ut si Deus ea mi alia eL fceret, a nostra mente, ut divisibilia comprehenderentur . At more suo philosophatur vir tanti nominis; nam si prima materia in partes est disseccabilis, cur ex illis componi, dici non poterit Lexplicare enim,&assignare tenetur Cartesius ultimia corporis elementa, in quae ultim corpus inviolabili partibilitate resolvitur cum lumine Natutae sancitum sit, prima corpora alias partes ante se iaci admittere, sed solida tunc simplicitate gaudere, ut
affabre Lucretius g Esse ea, quaesolido, atques plici corpore
constant Semini, quae rerum, primordiaque esse δε-
Quapropter artes primam corporum materiam aucupari non libet, mixta quippe in sua principia exolubilia erunt, quemadmodum domus, quae
104쪽
concinne parietibus, de tecto constructa,in lapides, calaem ligna ferrum,aliaque componentia resolvitur . Nec ultima assigna corpora Renatus, curia quaelibet materia pars in alias sit dissecabilis: Si vero hanc divisionem, nec finitam, nec infinitanti, sed indefinitam appellat, merito ridet Gasendus; non secus, ac si interroganti an astra sint paria, responderemus, neque pari , neque impari , sed indeparia esse. Quibus enucleatis, Zenonis sententia exagitanda venit , quam perperam nonnulli cum illa Democriti, Leucippi,i Epicuri in unum conspirare arbitrantur, corpora scilicet tamquam ex primis in iiijs, de punctis indivisibilibus mathematicis coponi.
Ad quaestionis aequivoca tollenda consideranduest ex Alberto M.th indivisibile punctum tripliciter sumi posses primum indivisibile dici, quod
quamvis extensum ejus tamen partes a nulla naturali potentia dividi possunt, quamvis in se divisibiles existant, & hoc indivisibile physicum appellatur. Secundum quod licet partes habere credatur,ob earum tamen exiguitatem, S inanis carentiam divisibilitatis est expers,quod pro atomis Democritus intelligit. Tertium tandem indivisibile
105쪽
simplex dicitur,quod ita nullas habet partes, ut neque ullam habeat potentiam ad divisionem, S hoc indivisibile,punctum mathematicum est, quod ab
se Euclidi i)definitur, ut sit illud, cujus nulla est
pars, d de hoc loquitur Zeno, idcirco esto Democritici. Zenoni sta in unam sententiam confluere videantur, indivisibilitatis ratidiae, quatenus indi-yisibilia prima elementa esse credunt differunt tamen re vera, quia Democritus in se divisibilia existimat, Zeno vero tum quo ad se , tum quo ad nos insectilia supponit, nam primam partium normam ab illis carpit. Cum autem nemine adhuc solutum dubium animadvertant aliqui recentiores, quomodo indivisibiles atomi, quantae .fgurata putentur, ad Zenonis opinionem confugere coguntur, quanaturalium phenomena ad Veritatis trutinam revocare probabilius censent, idque celeberrimi viri sectati sunt, inter quos Tartaretus,BassoniuS, Arria-ga,Patritius, Berigardus, Synostro faeculo insignis Calilaeus de Galilaeo,quem sequuntur quam multi juniores Distat ab his Maignanus h), sed cotra ipsuDemocriti vindicem,ejusdem Maignani argumeto progredi potest.Reru primordia ex nihilo sui creata
106쪽
so Dominki Tottonia increato opifice, a quo cuncta procedunt, unde merito pura simplicitate gaudere debent , aliter si
partes alias agnoscerent,ex iisdem essent conflata,ea vero, quae hac simplicitate potiuntur, non alia,nisi mathematica puncta esse debent, quae omnimodam partium divisionem excludunt. Sed dices hanc omnimodam indivisibilitatem punctis repugnare, haec enim rei incorporeae, spiritualis est praedicatum essed hoc diffugium est, esto ex ipso Maignano divisibilitatis carentia, tum corpori, tum spiritibus sit communis hinc, Maliunde petendum , lin quo corpus a spiritu differre debeatri sed certo punctis
mathematicis, non illa carentia divisionis est, sed negatio punctii enim incapax absolute est ut, dividatur: quare perperam disserunt, qui brutorum animas indivisibiles tenent. Rursus puncta ex eo probantur, quod in ea debent corpora ultimo resolvi, a quibus primo fuerunt conflata; si autem in eis partes concipimus, adhuc principia in alia exolubilia erunt,quod principiorum notioni repugnat, initia enim primata aliud ante se non supponunt, sed ab eis quodcunque corpus incohatur. Unde Lucretius . l)Et rerum primordia pandam Unde omnel Natura creet res auctet,
107쪽
aeuote eadem rursus naturaperempta re-fhat. Inalterabilia,&incorruptibilia ut cum scholasticis loquar debent cile principia, quid autem magis inalterabile &incorruptibile, quam quod partibus caret,alteratio enim ex partium motu, de Vario positu pendet. Neque insurgant crassiusculi quatuor elementa
simplicia esse corpora, Qtamen alterabiliaci non tantum hosce admiror,quam atomistas in tam pal
marem errorem incidere; cum enim atomum ex
tensam, vix simplicem censeamus, quid de elemento dicemus
Peripateticusim ignis elementum divisibile in
plures ejusdem generis partes demonstrare insudas, in Democriti coniecturam adire cogitur , etenim si elementum ignis ex aliis conflatur partibus, illud sane non erit simplex;sed potius ex igneis coagmeratum particulis, quae non degeneres ab igne, in-Vicem in moleculas aggregatae ignem edere,ex ipso me Aristotele patet, qui ignem comparans cui subtilissimo aeris elemento, quod divisibile putat , , hisce verbis confirmat. Revertamur igitur,& diri camus, quod si magnitudo minoris elementi,est, in magnitudine majoris elementi, necessariunia
108쪽
14 Dominici Tottoni, est, ut elementum aeris cadat sub divisione,&IM, militer elementum ignis,& similiter omnis pars, subtilis recipit divisionem. Exploratum est igitur ignis elementum necessa rio divisionem reciperes quonam ergo pacto simplexerit is propositae thesi pro putactis methamaticis favet ipse Aristoteles, docens , principia . neque ex se , neque ex alijs esse deberes, puta quippe erunt incohantia , quae ex se non sunt, sed ex Deo solo ortum agnoscunt. Quod autem citato loco asserat Maignanus. Id quod Creationi res.se pondet praecis tanquam ejus terminus produ- , ictus, est quid productum ex nihilo,, secundum totum esse;ergo non est ut sic compositum; nam, compositum non fit ex nihilo, sed ut sic fit ex se partibus. At continuum ut sic est compositum. D Ergo materia continua, ut sic, non est terminus
productus creatione materiae. Ergo materi , , ut est terminus creationis , nullam admittit re-
se solutionem, seu divisionem alias ut sic non ex- se cluderet omnem compositionem. Quod quidem Galilai, Maliorum sententiam non infringit; nam eo argumento colligitur, compositum creationis terminum non esse, quia partibus constituitur; idcirco, simplex debet esse , quod non est
109쪽
0rologia opographica Lib. I. 1
Multa itidem corpora in minutissima punctula dissolvi compertum est, ut ex Archimede, Boylo, JHaignano, assendo, alus patescit, exiguar moleculam per innumera corpuscula dividi, quae dissolvi in haec individua puncta cxtrema, exillima necessum est, ne deveniendo ad illa, quae quanta sunt,4 per consequens partes habent, in infinitum procedere compellamur. His excogitatis alias pro tuenda punctorum scientia, rationes adducere non inficior . Ex illorum
secta quam multi ex perfecto spherico probant puctum,quod si in perfectum non incidat planum , perfecte sphericum non esset. Simile argumentum
sit in cylindro, seu columna perfect rotunda, quae super perfectum planum cadens, non potest, nisi in hac linea illud tangere , quod totum fundatur in Mathaes, videlicet corpora perfecte plana, spherica non tangi, nisi in indivisibili, aliter in profunditate penetrarentur.
Hanc disticultatem Conimbricenses solvere credunt,globum effingetes indistantem a plano,adeoq; aliud positive,neq; in puncto, neq; in parte tangere opinatur Rubeus non tangi in puncto,sed per aerem interim dium putat. Hurta diis sphericum in plani parte determinata,in qua partes sunt assignabiles, incidere statuit Aretius, ut statim sese a
110쪽
nodo extricet, non dari perfectum sphericum,quod in nulla sui parte sit planum, censet ali alia somnia finxerunt, quos Cardosusin irridet Et qui de Conimbricenses gratis videntur asserere sphericum plano distare,cum ad invicem lagi oculus videat;& si Rubeus dicat per aerem tangi, eadem relinquitur dissicultas, an scilicet in puncto cum aere se tangat Hinc decipitur Hurtadus, qui in parte determinata tangi decernit;assignari enim debet pars, qua se tangat, neque in parte contactus sunt assignabiles partes haliter Euclidis axioma, nimirum sphericum in puncto cum plano tangi, jam rueret, ktandem Aretius perfectum sphericum non admittens, posset eadem fuga, dccorpora quoque ne
Pergunt Zenonis assecla ut corpus est reso. Iubile in partesinitas, vel infinitas: s in partes in-fnitas, tunc erit infinitum in acti si finitas, erunt eae indivis biles,ac puncta , in quae granum frume-ti, si Deusi supponamus divideret in suas partes, secaretur, partesque ista in alias, ulteriorem divisionem aufugientes, resolvi deberent. Innumeros hujus sententiae oppugnatores perlegia quorum rationes ponderans , etsi ut insolubiles a Pergameno expendantur, ea non tam nervosas