장음표시 사용
101쪽
MORS EX VENENIS. S. 93 Per venena cum Ill. GAullio 98) intelligi
mus omnia illa, quae refracta admodum dosi aut intus ingesta, aut extus admota essectus exserunt in animalium pernicem tendentes: hocce G A U B I A N U M enunciatum, etsi potius veneni descriptio sit, quam vera ipsius definitio, prae ceteris tamen mihi arridet, tum quum aliorum descriptiones minus accuratae sint c99 , quia in dies magis imagisque convincor, generalem venenorum exhibere desinitionem, vix sieri posse: etenim absque, ut nunc memorem, venena tantum non omnia esse relativa, ita ut illa, quae nobis admodum sunt nociva, aliis animantibus alimenti sub nomine veniant; sic ut uno alterove exemplo rem illustrem, Veratro albo vescuntur muli & caprae,
Hyosciami radicibus vaccae & porci ci ob), ac Lolli temulenti semina sine ullo damno edunt Coturnices cloi :
ρ8ὶ Cf. Iust. Path. I. 486. Qui diversas auctorum definitiones cognoscere vult, adeat, aft. Societ. serv. civib. T. X. Art. I. P. S. A seqq. ubi omnia una cum earum epicrisi inveniuntur. Ioo Ct. Ill. o MEL IN alemeine geschichte der Psanetengiste, Ord. 3. Art. I. P. 426. & 432. 'ior CL Cl. PLEN cx Toxicologia p. Io. in nota, ubi multa alia hujus rei allata sunt eaeempla.
102쪽
insuper pro ipso corpore humano nulla absoluta poest desiniri dosis, ad quam nec ultra tute progredi licet, quum vires medicatae & venenatae, qua proximis gradibus sese
contingunt, exigua molis differentia invicem convertantur ; hincque eadem dolis. quae unum a pertinacis-smo liberabit morbo, alterum e vita tollet, manifesto indicio , nullam accuratam quantitatis, qua nocent, dari posse mensuram, verum diversis in hominibus illam esse admodum diversam. S. 94. Sed si venena unice quantitate respectu illius corporis, quod ea assumit, sunt noxia, forte aliquo cum Jure Naturae corpora ad unum omnia justa copia assumta effectus exsererent salutiferos, ac viceversa illa venenorum sub titulo etiam venire posunt, dum omnia, justo majori copia ingesta, animali oeconomiae depraehenduntur nociva. Novi quidem, existere corpora, quae, quacumque demum dosi hausta, semper quam maxime nocent; sed & novi, eorum nonnulla in usum medicum recentiores optimo cum successu adhibuisse, unde spes assulget, fore, ut& cetera aliquando in humani generis commodum possint
Quidquid sit, susscit indicasse, quaenam corpora pro . venenatiS hic a nobis assumantur; quum vero in omnibus Naturae regnis ejusmodi inveniantur corpora, haecce Classis in tres dividitur ordines, in quorum ' primo Venena' regni animalis pertractabo; in secundo de iis regni vegetabilis agam; in tertio autem de venenis mineralibus disseram, atque venena nonnulla indolis adhuc incognitae d
103쪽
f. ss. I laecce venena pro variis effectibus, quas ex
serunt ad duo genera reduci possunt, quorum unum continet venena, quae praecipue per vulnus cum corpore com-mnnicate mortem inserunt: alterum e contra talia, quae interne assumta noxiam praesertim exserunt vim.
VENENA PRAECIPUR PER VULNUS MORTEM INFERENTIA.
S. 96. IDe Viperarum Ueneni natura, ejusque agendi
modo valde fuit disputatum , donec abhinc paucis annis Cel. PONTANA evulgaverit egregium opus, inter alia bene multa etiam de hoc veneno continens raperimenta, qui bus
104쪽
bus constitit, illud esse substantiam viscosam gummi muci-Jaginem quas reserentem: humor ille a peculiaribus Organis, sub basi dentium caninorum sitis, secretus sub Viperae morsu vulneri infunditur toll). Illud virus juxta viri egregii observationes non cuivis animantium speciei nocet, sed aliae serpentes, polypi & testudines inde non assiciuntur, homini vero multisque aliis animantibus est: letiferum: linguae exceptum eam non inflammat, at sensum corporis adstringentis per aliquot horas ei imprimit; degluti tum non nisi magna dosi nocet, hinc saepe viperae a nonnullis
gentibus ingeruntur, quin & in deliciis habentur clos :eXterne cuti, telae cellulosae, musculis, tendinibus & ipsis nervis absque subsequente morte applicari potcst; at per vulnus cum . sanguine communicatum , parva licet do sit, mortem insert. S. 97. Symplomata hujus morbi sunt sequentia; partis laesae oritur dolor, insignis intumescentia i flammatoria prae humoribus ad sentum venenati stimuli obtundendum vi medicatrici Naturae huc vectis, quare & semper observatur sanguinis atri eXtra vasatio, lividusque partis morsae color; dein percipiuntur horror, pallor, praecordiorum anxietas, pulsus debilis inaequalis intermittens, cordis palpitatio, animi deliquium, sudores frigidi, convulsiones, sopor, ac, nisi cito adseratur auxilium, mors; in cadaveribus sanguis semper reperitur coagulatus.
105쪽
g. 93. Tempus, quod requiritur, ut venenum noxios praestet effectus, pro Varia serpentum specie, nec non pro varia animantium morsorum conditione differt; in geonere tamen in animalibus, quibuscum Cel. FONTANA sua cepit experimenta, antequam 25. minuta secunda essene
praeterlapsa, veneni noXii effectus jam sese manifest bant io sin autem animalibus a viperis morsis partis laesae amputatio mox instituatur, ab omnibus symptomatibus manent immunia cios); unde patet, totum codipus non illico assici, sed requiri certum tempus, ut mo bus localis reliquo cum corpore communicetur. f. 99. At quomodo hoc venenum cum corpore com-rennicatur 7 an per vasa lymphatica Τ id Cel. PONTANA non videtur probabile, quum nervis, quorum tunicia e terna ex observatione Cel. Μ ASC AGNII est merum vasorum lymphaticorum rete, cuti, tendinibus, musculis, or
ganis, quae insigni lymphaticorum gaudent copia, absque ulla noxa applicetur Io6b quin , ligatis lymphaticorum
truncis, nihilominus, licet tarde, Vim noxiam exserat cior . Per nervos non facile quisquam asseret, dum & nervis immediate applicitum ne minimos praebeat essectus, atque nervis ligatis aut abscissis aeque certe ac antea necet Per vasa igitur Τ sed & circulatione in antecessum impeditas
106쪽
dita, aut vasis partis morsae antea abscissis, ita ut nubia amplius cum reliquis vasis adsit communicatio , licet hoc Operatione veneni effectus retardetur, nihilominus illud virus mortem infert i o9 . S. I Oo. Si ergo hoc Venenum nec per vasa lymphatica, nec per vasa sanguifera, nec denique per nervos in Corpus animale operatur, qua ratione tunc agit illud, &quae est mortis ab eo inductae ratio Τ Cel. FONTANA I Iob, post: mortem sanguinem nun quam non coagulatum reperiens, in eam incidit sententiam, hoc venenum immediate agere in sanguinem, hunc coagulare, atque hujus coag lationis esse effectum , quod Irritabilitas plane deleatur,
quam Irritabilitatis exstinctionem ob cessantem organorum' actionem mors non longe post: sequi debet: verumenimvero ipsa ab Ill. viro allata experimenta impediunt, quominus in ejus sententiam abire possim; sanguis enim, licet post mortem in vasis semper reperiatur coagulatus, tamen durante vita e Vena eXtractus, & cum veneno miX-tus minime sese coagulat, at e contra sanguinis coagulatio ab ipsa veneni admistione impeditur cin G, manifesto indicio, sanguinis coagulum non esse repetendum ab ejus immediato cum veneno contactu, sed esu effectum peculiaris solidorum in fluida agendi normae. Illa nempe , a st, mulo venenato in inordinatas motra concitata, insolito mo-
107쪽
9 I. do in fluida agunt, ac sanguini talem inducunt mutationem, ut color etiam roseuS in atrum mutetur. Cum hac explicatione Omnia recensilia veneni symptomata apprime
g. Ios. Quod autem ad hujus veneni agendi modum,ac ejus mortis causam attinet, non obstantibus omnibus iis, quae attulit Cel. FoNΤANA, nobis admodum probabile videtur, illud virus revera ab absorbentibus hauriri, eorumque ope cum vitali latice commisceri: etenim illud virus, uti probavit Cel. FONTANA, primo tantum pro ducit morbum localem , qui dein cum reliquo corpore communicatur; nullae vero aliae dantur viae, quibus is communicari potest, nisi per nervos, & vasa lymphatica; per nervos virus non agere constat, ergo, ut per vasa lymphatica venenum ad sanguinem deseratur, necesse est; favet quoque huic opinioni analogia hujus veneni quoad operandi modum cum ceteris, quae simili modo massam sanguineam inficiunt, & absque dubio absorbentium ope cum corpore animali communicantur : insuper viri egregii experimenta contrarium non conficiunt ligavit nimirum vasa lymphatica omnia , quae invenire potuit, & tamqnsequebatur mors, etiamsi ea aecideret solito tardius: sed si consideremus, quam ingens vasorum lymphaticorum in omnibus C. A. partibus sit copia, eorumque ostia oculum licet armatum refugere, facile intelligere est, non essici posse, ut per ligaturam omnis communicatio inter organa
adeo exilia cum reliquo corpore prorsus possit impediri; taceo, dari absorbentia, ita prosunde jacentia, ut nullo modo ligari queant: & ex praeclari viri observatis, quod niMirum hoc venenum impune cuti, telae cellulosae, tem
108쪽
dinibus, nervis, imo musculis possit applicari, ad summum nil aliud potest concludi, nisi tantum, earum partium Vasa absorbentia illud virus non sugere valere, neutiquam Vero illud per absorptionem haud propagari, quum lymphatico rum structura pro diverso liquido, cui absorb ndo destinata
sunt, etiam admodum disserat; tandem ut absorbentia virus aliquod assumant, reqUiritur, ut in antecessiim inter id S lymphatica vasa orta sit assinit s. Quid autem impedit, quominus ponamus, vulnus ad illam producendam assinitatem es e necessarium, saltem haecce sententia nobis multo magis arridet, quam illa, quae confugit ad organa incognita, unice uti imaginationis foetus consideranda, quorum ope venenum illud sanguini admisceretur. f. Ioa. Itaque eX Cel. PONTANAR experimentis in rem nostram solummodo haecce duo scholia elicienda vi
1'. Nervi a venenis non semper primarie assiciuntur, sed etiam in nonnullis casibus, uti e. c. in nostro, malum tantum secundarie cum iis communicatur. stri Praeter vias lymphaticorum huc usque cognitas exsi fiunt adhuc viae clandestinae, quae absque ut ad ductum thoracium tendant, immediate in vasa sanguifera contentam materiam evacuant, quarum ope directe ac cito illud system a potest assci. f. 1o3. Haec scholia ad moriendi rationem si applicemus, hujus veneni agendi ratio ac mortis ab illo inductae
causa, sequenti modo optime erunt eXplicandae. Viperarum Venenum, memoratis absorbentium viis clandestinis cum vitali latice directe communicatum, vi sua stimulante& perniciosa agit in systema sanguiferum; morbose affccta
109쪽
vasa in sanguinem reagunt, eju8que crasin penitus pessumdant; depravatus vero sanguis sua Vice cum impetu in solida reactionem instituit; solida ergo a sanguine venenato stimulo imbuta summa cum violentia ad aes ionem incitantur, sed tali stimulo sufferendo imparia suam functio nemnon rite praestare possunt, ac mox languent; hinc oriuntur cordis palpitatio, animi deliquium, nec non prae retento in cerebro sanguine imminentis Apoplexiae symptomata, quae phaenomena perseverant tamdiu, donec demum, ob continuo irritantem stimulum organica compositione pen, tus destructa, illa excipiat mors. g. Io . Quod denique ad sanguinis coagulum attinet, illud videtur mihi minime esse habendum pro charactere hujus veneni essentiali, verum tantum, uti in morte ex multis aliis morbis, per accidens contingere; eoque magis, quum in morsis a viperis Americanis, saltem a nonnullis, eeontra sanguis reperiatur dissolutus Ii et); conveniunt enim hae Viperarum species cum reliqui , valent ergo ea omnia, quae de illis monui, mutatis mutandis etiam de his, earum tamen venenum est fortius, inde multo munori quantitate est lethi serum, & saepe intra s minuta, imo citius adhuc, homines necat, cui momentaneae vitae universalis exstinctioni illa sanguinis djssolutio videtur adscribenda.
110쪽
INSECTA PRAECIPUE FURIA INFERNALIS.
S. Ios. In sectum hoc, vix duas lineas longitudine aequans, in regionibus septentrionalibus praesertim a solstitio aestivali ad hiemale usque occurrens in partes haud obtectas tam hominum, quam jumentorum cito se inserit, pos se relin-
quens maculam exiguam fusca in saepe, nigram ac valde . dolentem. Haec, nisi insectum integrum sectione auferatur, sphaceli instar subito cum dolore atrocissimo, & se-bre acutissima proserpens intra nonnullos dies, imo saepe intra paucas horas animalia miserrime interimit i Iab. Ex allatis satis est manifestum, causam mortis, ab hocce Insecto inductae, esse petendam a stimulo venenato , qui nimis violenter homines assiciens inducit febrim im-sammatoriam, quae, insammationum impurarum instar brevi in sphacetum transiens, prae exstinctione principii vitalis eos necat; seu aliis verbis ii, qui ab hujus Insecti actione moriuntur, ex sphaceto a nimia stimuli violentia inducto