De morte et varia moriendi ratione

발행: 1797년

분량: 473페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

sPECIES, TERTIA

MORs Us ANIMALIUM RABIDORUM.

io 6. Inter eos tantum de morsu canis rabidi agam,

tum quum hujus rabies nostris saltem in regionibus omnium frequentissime occurrat, tum quia morsus ceterorum quoadesseetus cum iis canis rabidi plurimum congruunt. In homine a tali cane morso ocius aut tardius pro varia ejus conditione sequentia observantur phaenomena. Partis laesae sensatio dolorifica variae indolis, corporis lassitudo, ac gravitas, somnus parcus haud resiiciens; tristes, dein cogitabundi, anxii, & iracundi fiunt aegri, solitudinem amant, minuitur appetitus, dissicilis porro sit fluidorum deglutitio,

aversantur potum, & si haurire conentur, violentissime convelluntur, quin ad ipsum liquidi aspectum horrent; nonnunquam atram bilam evomunt, & observatur in illis mo dendi cupiditas; oritur corporis jactatio, satyriasis, vox rauca &c., per intervalla laborant convulsionibus, totum corpus pervagantibus, demum sequuntur sudor frigidus, paralysis, mors.1o7. Haec sunt solita morbi atrocissimi symptomata, ex quibus, quum cadaverum disiectiones nullam adserant i cem, unice ad morbi naturam concludendum est. Haec autem si consulamus, sequenti modo res sese habere videtur; venenata canis saliva, vulneri immissa, applicatur vasis abso hentibus, haec tamen ob facultatem utilia tantum asi

112쪽

mendi, qua pollent eorum ostia, illam acrem materiam non ίabsorbent ; manet itaque absorbentibus applicata, atque ea stimulat continuo, cujus acris stimulus non alius potest esse effectus, quam quod sensim partis stimula tae mutetur compositio; dum vero mutatio compositionis aliqua in parte semper est: in ratione composita illius structurae & stimuli applicati, nasci debet astinitas inter venenum stimulans, & partem absorbentem degeneratam, qua orta venenum quodcumque a vastis lymphaticis hauritur ii 4 . Quamdiu igitur illa partis absorbentis degeneratio locum non habeat, tamdiu etiam ibi loci jacet absque effectu, nullaque apparent morbi signa, quae illico sese manifestant, ubi necessuria obtinuit assinitas, nam simul ac virus canis rabidi fuerit absorptum, oritur partis dolor, tumor, pruritus, corporis lassitudo, & melancholia, hoc est, tunc incipit hujus morbi stadium primum, mox in secundum transiturum, ubi venenum maSsam intraverit sanguineam; statim enim quum tota sanguiuis massa fuerit inquinata, observatur dissicilis liquidi deglutitio, hydrophobia, uno verbo omnia memorata symptomata tunc

nascuntur.

S. Io 8. Cum hacce nostra opinione de hujus morbi natura non tantum congruunt Omnia morbi symptomata, quae egregie sic explicari post int, sed etiam nostrae opinioni sa-vet plurimum analogia: alia venena, v. g. virus Uariolosum & Morbillo sum, quae absque dubio abibrbentur)

ii 4 Cons. no iram dijJert. de causa absorptirnis Sc. cap. H. I. X. ubi hac de re ex industria ebi.

113쪽

tempore illorum absorptionis analoga nobis offerunt symp- tomata, communicatur e. c. levi vulnusculo virus Uariol sum cum insante, vulnus brevi sanatur, & aeque bene ac ante infans se habet; post aliquot tamen dies, si institio b ne successerit, oritur & partis laesae pruritus, tumor, dolor, queritur quoque de corporis lassitudine, ac gravitate infans; quae omnia totidem absorptae materiei variolosiae esse signa, inter Practicos constat omnes. - Sed si post

insitionem variolarum memorata phaenomena veneni absorptionem testari, omnes Praetici consentiant, cur non anuloga phaenomena etiam in veneno rabioso idem accidere denotarent Τ demum Virus canis rabidi absorbentium ope cum sanguine communicari, probant HUNTERI, CRUII scu A Nici I & TODII Observationes, quorum duo priores glandularum subaxillarium, & inguinalium intumescentiam, dolorem, Im flammationem & lineas vel strias ad hasce glandulas adscendentes post canis rabidi morsum conspexerunt, ultimus autem, Virus istud cutem, saliva canis rabidi inquinatam, quandoque etiam absque vulnere penetra.

f. io9. Minime tamen dissimilandum est, plurimum in arte versatos viros contrariam tueri sententiam&quamvis hoc venenum demum sanguineam massam inficere non negent, omnia tamen symptomata primi hujus morbi stadii nervorum consensui, id est nervis a veneno in vulnere praesente stimulatis, unice adscribenda esse, putant IIS cons. so EM ME EI No l. l. s. v. p. 65 ct 66.

114쪽

tant cra6 . Sed pace Cel. virorum, si eorum sententia

in rei observatione sit fundata, cur tunc in morbi primo stadio partis laesae amputatio inliseris non adfert auxilium 8 Cur quaeso, si morbus in primo stadio adhuc sit locatis,

Omniaque symptomata ex nervorum consensu solummodo derivari debeant, membro morso licet amputato, morbus tamen suum absolvit cursum, solitoque modo morte te minatur 7 ne objiciatur, remedia nervina, quae sola aliquando morbum sustulerunt, rem conficere. Ex lijs nullum peti potes argumentum, nam nihil est certitas, quam quod mul a remedia, quae vulgo nervinorum lub titulo venire solent, nervos immediate non assciant; illud de multis eorum probare, nisi a nostro instituto esset plane alienum, nobis foret facillimum. . f. IIO. Vera autem moriendi ratio in ejusmodi hominibus sequenti modo sese habere videtur; miseri hoc morbo laborantes vehementissimis agitantur convulsionibus, qui- principii vitalis languor succedit, quo ex fonte luci a hujus morbi intervalla sunt explicanda; venenatus tamen stimulus perpetuo agit in solida, iterata vice Oriuntur

igitur novae convulsiones; sicque per aliquot tempus vitale principium stimulo morboso rei instatur: verum non diu nostra organa tilem vim sustinere Valent, eoque minus, dum

insuper particulis nutritus ea non recreantur, id est debito

115쪽

EIUSQUE CAUSIS.

modo ad actionem non illinulantur, hinc convulsiones demum excipit torpor, oriunturque sudor frigidus, paralysis, mors, id est, miserorum principium vitale propter stimuli violentiam demum prorsus exstinguitur.3. III. Possem nunc pergere ad alterum hujus o dinis genus . antequam tamen ad istud tracteam, tribus verbis memoranda est quaestio, an illud venenum ejus Viperarum adinstar tantum per vulnus mortem inserat. Pio illa sententia certe facit non solum analogia, sed S. casus relatus ab Expert. v AN DER HAAR, qui memorat, virum coitum cum uxore celebrasse una modo hora , antequam illa Hydrophobia corriperetur, absque ut inde ullam sciatierit noxam; eodem loco, virus rabiosum non nisi per vulnus mortem inferre, salivamque rabidorum

impune poste deglutiri, asserit praeclarus ille vir lip ;quum interim multi alii auctores contrarium observaveripi, de viperarum venenum majori copia, ad guttas v. c. XXX, inges stim animalia quoque promte necet 'II 8 , quumque insuper do sis, quae absque periculo ingeri valet, exacte d finiri nequeat, videtur esse concludendum, rabidarum salivam absque vitae discrimine deglutiri non posse.

116쪽

GENUS SECUNDUM.

S ob H orum insectorum pulvis majori dosi assumtus

excitat sitim, saporem piceum, nauseam & Vomitum , ventriculi, praecordiorum & hypochondrii deXtri atrocissimos dolores, primarum viarum im sammationem, satyriasin, stranguriam, ischuriam, mictum cruentum, saepe dysenteriam, striis sanguineis notatam , canalis cibarii sphacetum, & mortem. Haec sunt symptomata, quae vulgo observantur: sed quid ex iis de Cantharidum agendi ratione, eorumque mortis causa statui debeat, non ita facile eruitur. - Cl. FOR-sTEN, qui pulcherrimam hac de re scripsit dissertationem, putat venenum illud sanguinem intrare, cumque systemate sanguis ero ad omnes H. C. partes vehi, statuit insuper vir egregius, Cantharides sanguinem diluere, ac ejus cohaesionem minuere, quum si eorum pulvis extra corpus sanguini admisceatur, hoc phaenomenon habeat locum c ii 9 . S. II 3. II9 Cons. Servandus Gyib. T. I. p. 266,

117쪽

EIUSQUE CAUSIS.

S. Iis. Licet autem Cum FORS TR I sententia plerique faciant medici, illa tamen multia videtur premi dissicul

Primo. An est credendum, fore ut, si revera acerrimum Cantharidum venenum vitalem laticem insecisset,

omnes sere, morbo jam jam sese manifestante, justa med la pristinam recuperarent sanitatem, uti tamen ipsi a CLviro allati casus docent Ieto): nonne eta selectu, quo pollent absorbentium orificia, multo est: verosimilius, illud vi-

. rus massum sanguineam non intrare Secundo. Aegra, quae brevi, postquam venenum imgestum esset, maXimam ejus copiam, exhibito emetico, per vomitum ejecerat, nihilominus eadem cum vehementia haematuriam, ceteraque symptomata suit passa, indicio, hoc venenum praecipue in nervos agere, iisque imprimere characterem morbosum, hincque, stimulo venenato licet remoto, tamen nervorum inordinatam actionem haud cessare, verum tamdiu perseverare, quamdiu ille character morbosus, nervis impressus, abolitus non sit. Tertio. Nullum contra nos peti potest argumentum ex iis, quae juxta FoRsTERUM contingunt, si sanguis eXtra corpus cum Cantharidum pulvere commisceatur, dum ex illis, quae supra de viperarum veneno monui, compe tum sit, ejusmodi experimenta, in corpore vivo instituta, saepe ratione plane contraria sese habere. Ouarto. Imo, licet concederemus, venenum illud ad sy- leto Vid. l. l. p. 272. & seqq.

118쪽

DE MORTE

systema uri poteticum vehi, inde tamen nullatenus sequeretur, istud etiam cum sanguine cominisceri, quum diu reticabere multa, id salutato systemate sanguifero, is moediate ad fenes deferri, sulpicari mihi non una sit ratio. Nam:

1'. Multa dantur Naturae phaenomena, quae immedia tum tale commercium inter primas vias & renes existere arguunt; sunt enim potatores, qui intra brevissimum tempus multa seXtaria haurire Valent, atque ea sere aeque cito ac assumta stunt, per urinam rursuς emittunt; nulla certe datur propGrtio inter ductum thoracicum, per quem, utpote viam unice cognitam, omnes humores transire debent , si scilicet non alia detur viab & inter ingentem adeo

liquidorum copiam, quae sic celerrime iterum e corpore emittitur: accedit insuper, extremo ductus thoracici esse impositam valvulam, quae impedit, quominus humores in

eo contenti nisi guttatim sanguinem ingredi possint; nil ergo restat, nisi quod assumamus, dari vias clandestinas, per quas insignis illa liquidi quantitas ad systema uropoleticum

fuit delata. a'. Edat aliquis Asparagos, pos breve tempus eorum odor in urina sese manifestabit; assumat alter Rheum, non longe post ejus urina tingetur colore rhabarbarino; anquis autem unquam observaverit, knguinem , aut Asparagorium retulisse halitum, aut Rhei assunississe colorem, vehementer dubito: quin novi exemplum de remedio quodam diure. tico, quod in urina fuit reperium, ac e contra in sanguine

plane desiderabatur, casus erat sequens; scilicet aliquis periculi faciendi gratia certam nitri quantitatem ingesierat, post breve temporis intervallum sibi V. S. institui curavit, simulque urinam mittebat, eXperimenta Chemica docuerunt, ad-

119쪽

sanguinem ne nranimana nitri portionem continere, sed illude urina satis magna quantitate posse extrahi.s Q. Metastales subitaneae materiae purulentae idem probant; secreta purulenta materies saepe uno quasi momento ad stlias C. II. partes, maxime a loco assecto dissitas, meistastatice desertur, quod sane phaenomenon, nisi admittantur viae cleri destinae, explicari nequit.

4'. Nec desunt Uivi sectiones, quibus constit, ligatis

ab utroque latere canis ureteribus, evacuataque ejuS Vesica, nihilominus eam tri horto post rursus pro parte urina fuisse repletam , dum praeclusia erat solita per uretereS via, utpote qui supra ligaturam lotio admodum turgentes reperti

sunt leti) quid ergo Τ quid aliud in causa horum omniumphaenomenorum esse potest, nisi immediata inter primas vias & systema uri poteticum per viai clandestinas communicatio, cujus ope, nec aliter, omnia memorata phaenomena egregie explicari possunt. II . Ex his oennibus in summum collectit videtur probabile, Cantharidum venenum sanguinem numquam ingredi sed tantum in primas vias agere, & mortem, Cai tharidum abusum sequentem, esse repetendam ex sphaceto ventriculi aut intestinorum, inflammationis primarum viarum vices excipiente; et si non negemus, illud venenum per memoratas vias clandestinas aliquando cum renibus com-- municari, atque systematis uropoletici morbosam affectionem

120쪽

DE MORTE

nem tali in casu ad destructionem corporis organismi etiam suum conserre. Cum Cantharidibus tum quoad agendi modum, tum quoad mortis causam conveniunt Meloe Majalis & Proscarabeus, quos etiam saepe mortem attulisse auctores reserunt 122 interim eorum vis noxia videtur esse minus fortis, qrrima exemplo foeminae, qnae non unius Insectorum generis scatebat copia, probavit Cl. osi ANDER ia 3 , illos vivos & vegetos per longum tempus in corpore humano morari posse, absque ut mors inde sequatur.

ORDO SECUNDUS.

3. II S. enena vegetabilia apud varios auctores diversimode reperiuntur divisa; inter omnes divisiones illa Cel. PLENCRII, qui plantaS Venenatas ad tria genera reduxit, nempe ad narcotica, acrio- narcotica & acria, optime cum Naturae phaenomersis congruere videtur, hinc memo rati auctoris vestigiis insistam, hacce, tamen cum disserentia , ut inter venena narcotico - acria totam fungorum

SEARCH

MENU NAVIGATION