De morte et varia moriendi ratione

발행: 1797년

분량: 473페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

tum semper exhalent paludes; pro varia rerum circumstantia proportio agoti & carbonii ad hydrogenium tamen admodum differt; quam diversam autem actionem eadem corpora, at diversa proportione inter se conjurina, exserant, recentiores Chemici norunt omnes; hinc admodum verosimile videtur, aestivo tempore prae mutata diversorum Gas proportione diversos illos oriri effectus; & quod attinet ad rationem, cur essi uvia noxia praesertim nocte homines adficiant, eam egregie sequenti modo explicavit Cel. INGRN-Hous et 8ob, quod per diem noxii vapores ob atmosphaerae abundans caloricum aerisque levitatem moX ad partes Atmosphaerae supremas evehantur, sicque impediatur, quominus ea nocere possint; noctu e contra ob caloris stissicientis desectum non tantum illa non eleventur, sed & stisgore condensati in terram incidant 8i .

8o Cons. INGENAous Z l. l. T. I. p. in nota. 81 Quum in antecellani monui , tantum non omnes Gas speis cies suffocatione mortem inferre, quumque observationes, quibugsymptomata hominum hisce enecatorum describuntur, non novi, hinc speciatim illor ulli moriendi rationem pertractare non licet.

92쪽

S. 8s. IJuc pertinent Gas acidum sulphurosum, Gas

nitrosum, Gas acidum muriaticum, Gas acidum muriaticum Oxygenatum, Gas acidum carbonicum, Gas ammoniacale, uno verbo Omnia Gas, quae acida, OXyda vel alcatina sunt; quippe omnes illae peculiari stimulo pulmones assiciendo,& sanguinem hisce in organis alterando mortem inserunt, quod inter alia patet ex phaenomenis, quae in diversis iis Gas speciebus exstinctis observantur admodum diversa; sic v. g. in Gas acido muriatico OXygenato mox occiduntur animalia, dum in aliis speciebus per aliquot minuta vitam adhuc protrahere possunt, manifesto indicio, pro varia horum Gas stimulandi ratione mortem tardius aut citius accedere. Ad hanc, quamvis praecipua causa mortis illatae videatur, accedit tamen, quod & ipsum Gas oxygenium, ad respirationem necessarium, desiideretur. Ne objiciatur, Gas acidum muriaticum oXygenatum omnium pessime nocere, illudque esse, quod omnia inter Gas cognita pulmo- nibus maxime reperiatur nocivum: namque abundans hocce in Gas oxygenium non est liberum, sed cum acido muriatico chemice conjunctum: hujus ergo unionis effectus est,' ut vis acidi muriatici quo in corpora, tam organica, quam

93쪽

quam in organica agit, ac quam pro organicis vim stimulandi dicimus, omni respectu augeatur; Gas itaque hoc jam per se sat violenter stimulans, aucto adhuc per Oxygenium stimulo, momento citius vitam suffocare, ac organa deliruere, necesse est: non possum itaque cum Cel. FoNΤANA facere, qui omnes illas Gas species destruendo Irritabilitatem musculosam unice mortem inferre statuit 8ab: vetant me in ejus abire sententiam tum observata TIS. SOTI, ex quibus constat, pleraque illa Gas, intestinis ipsisque musculis admota minime nocere 83 , imprimis talium cadaverum disiectiones ab Ill. BERGMΑNso institutae, utpote quae manifeste docent, primariam mortis causam in pulmonibus esse quaerendam. Exstinctio ergo Irritabilitatis, quae ab aere fixo, nonnullisque aliis Graobservatur, minime pro causa mortis, verum pro effectu secundario, & accidentali irritantis Gas stimuli salutari debet

Omnia haecce Gas separatim pertractare vetat instituti ratio; hinc exempli loco tantum de Gas acido carbonico agam, istud prae reliquis elegi, quippe ejus lethi seris vaporibus magis quam ceterorum expositi sunt mortales, quum omnium maxime in Natura occurrat, & ex animalium respiratione continuo generetur.

94쪽

GAS ACIDUM CARBONICU H.

S. 86. illud, quod aerem atmosphericum multum gravitate superat, hincque in locis, ubi magna adest copia, semper descendit, & multis in cryptis subterraneis

invenitur, animalia subito necat. Illa hoc in aere detenta mox quaerunt exitum; ob respirationis dissicultatem summam patiuntur anxietatem ; oculi protuberant; attonita concidunt; Syncope & tremore corripiuntur; ac, nisi cito eximantur, sopore quasi obruta moriuntur: in cadaveribus, pulmoneS reperiuntur paululum collapsi, & nonnullis in locis inflammati; arteria pulmonalis una cum corde deXtra, venae cavae, nec non cerebri Vasa sanguine admodum turgent, dum e contra venae pulmonales, cor sinistrum, &arteria aorta vix notabilem sanguinis quantitatem continent; musculorum Irritabilitas plerumque prorsus est delata, ita ut cor ex animalibus adhuc calentibus extractum nullatenus

ab ullo stimulo ad actionem incitari possit 8 ).f. 87. Inter antra, quae acido nostro aerio repleta sunt, jam diu fama celebris fuit fovea illa inter Neapolim

8 ι) Cons. MAc QuRRs. Gemifches II deterbuch , Τ. II. p. 392. ubi in nota a Cl. LEONARDI, adjecta Ill. a Lao MENNI, hanc in rem iustituta observata referuntur.

95쪽

79 EIUSQUE CAUSIS.

lim & Puteolum GROTTA DEL CANE ab ITALIS appellata, quum in canibus frequenIilsime ejus necandi vis fuerit explorata: animalia huic cavernae, imprimis ad ejus sun dum immisia illico necantur, atque mortua aut ad minimum asphyXia correpta ex ea extrahuntur: olim inter Phrsicos de vera illius vaporis agendi ratione acerrime

το 86), ejus effectus ex aere pro respiratione noxio unice explicantibus, dum alii e contra, interque eos Cl.

opinioni favebant, eo imprimis utentes argumento, quod integer aeris defectus satis diu ab urinatoribus, imo perplures horas a submersis ferri absque morte queat: interina ante aliquot annos sagacissimus Naturae observator Cel. FoNΤANA Veram ejus naturam deteXit, & memoratum vaporem nil aliud esse, nisi Gas acidum carbonicum, manifeste proba Vit. Quod autem ad Cl. virorum obiectiones attinet, nostrum Gas non tantum defectu oxygenii, sed etiam stimulo peculiari mortem infert, agit ergo quadam nociva &vitae inimica qualitate, etsi allatum urinatorum eXemplum

in rei probationem non videatur quadrare, nam urinatoreS, antequam sese mari committunt, Omnes Ori S aperturas, quibus Oxygenium exire posset, nec non nasum accurate

96쪽

DE MORTE

claudunt, retinent igitur Oxygonium in pulmonibus contentum, scque per aliquot tempus absque recentiS aeriS accessu vitam conservare valent ; non itaque illis aer respirabilis prorsus deficit. S. 88. Quum hic de morte ex Gas acidi carbonici a

tione disseram, non possum non mentionem facere de va-Pore suffocala te carbonum, eoque magis, quum nostris in Provinciis carbonum ignitorum. tantuS sit usus, atque eorum noxii, imo saepe letiferi essectus pro maxima parte ex hocce Gas sint pctendi: maxime dico, dum saepe e carbonibus cespitum bituminosaruna, quibus nottrates uti solent , simul evolvitur Gas hydrogenium sulphuratum,& hoc Gas sorsan est causa cur, prout carbones plus Contineant sulphuris, corvnr cffectus etiam sint pejores, quippe tunc non solum cubiculum a vaporibus ad respirationem nil valentibus inipletiar, sed & simul oxygenium in eo ab huc residuum a sulphure igni suso attrahitur. HomineS, qui ab illo vapore suffocantur, experiuntur prius ingen tem capitis dolorem; lassitudinem, visum obscurum, capitis temulentiam, coma, & dein apoplexia scenam claudit; eX quibus symptomatibus apparet, eorum essectus illis Gas acidi carbonici satis esse analogos; qui interim hoc assertum . mortis ex hac causa historiis adhuc confirmare cupit; consulat Cl. v AN GEUNs 89) nec non Doct.

υ N Z R R U M 9o b ubi multa specimina , eaque egregia

reperiuntur.

97쪽

S. 89. Praeterea huc reserri debent Liliorum, Violae

odoratae, aliorumque norum e balationes, quas modo pi ne simili mortem inferre, a longo tempore cognitum jam fuit, quamvis earum agendi ratio latuerit ad nostram us que aetatem, quo demum Cel. INGEN HOUS Z probavit, illas non esse nisi Gas acidum carbonicum, idque emitti etiam per diem, at majori copia nocte : hinc sorum odor, in cubiculis collocatorum, praecipue post: solis occasum observatur , atque ejus laetiferi effectus & tunc imprimis locum habent. Non pauca exstant exempla mortis subitaneae unice ab ingenti florum copia, imprudenter in cubiculo angusto inclusorum : refert Cel. INGEN- uous Z 9ib casum mulieris cujusdam in lecto mortuae repertae absque ut mortis causa non nisi insigni liliorum copiae, in cubiculo locatorum, adscribi potuerit: Cl. ΤRILLE Rus 9 ab descripsit casum puellae annorum I p. Optima fruentis sanitate, quae ex nimio violarum odore mortem' quoque passa est; eodem loco analogum casium adfert , qui Londini anno' I76 . contigit, ubi tamen infelicum feminarum adhuc conservata est: vita: hinc florum amatores jure merito monet Cel. INGEN-Ηo UsZ, ut hac in re prudenter agant, ne forte curiositatis ergo sibi vitae periculo eXponant. Mirum interim est, pulmonibus adeo nocivum Gas cum cerivisia cum aquis

pi) Vid. l. l. T. I. Lib. I. Art. I s. p. 69. 7O. Rec non Lib. II. Art. 2.

98쪽

DE MORTE

aquis mineralibus, imo cum omnibus sere cibis quotidie copia satis notabili absque ulla nodia posse ingeri 93 .f. 9o. Quum sic animalium respiratione, nec non combustione carbonii, atque putrefactione corporum organi corum perpetuo Gas acidum carbonicum generetur, & econtra Gas oxygenium eX Atmosphaera attrahatur, intra breve tempus aer animalium respirationi plane inutilis evaderet, sicque actum esset de eorum Vita, nisi Natura procurasset media, quibus aer ab abundante Gas carbonico rursus depurari poterat: illa autem media sunt plantae, quarum vegetatione Gas acidum carbonicum decomponitur; hae illud Gas ex atmosphaera attrahunt, ac in partes constitutivas resolvunt, carbonicum in plantarum abit substantiam; oxygenium vero forma Gas, excrementi adinstar, exhalatur. Sed tali modo non unice aerem depurant plantae, verum etiam tam ex Atmosphaera, quam eX terra aquam hauriunt, illamque decomponunt, hydrogenium una cum carbonio ad olea & resinas formandas conCurrit,

dum oxygenium Gassorme iterum avolat 9 b. f. 9 I. Haec ulterius sequentibus probantur , novimus

enim.

1'. Plantas venenatissimae licet indolis secernere nihilo, minus aqque bene ac ceteras Gas oxygenium purum 95 ).

99쪽

Plantas maXime vulgares, ut v c. totam graminum familiam, ac omnes ceteras, quae ad terrae superficiem absinque ullo hominis labore sponte nascuntur, maximam quo que Gas oxygenii suppeditare copiam 96J. 39. Memoratas plantas esse tales, quarum vita ad autum ni fere finem viget, & quarum vegetatio incipiente vere prae omnibus reliquis primum incitatur, quaeque ita ad ossicium, cui a Natura destinatae sunt, peragendum per totum sere annum sunt aptae. R. Aestate, quando ob auctam atmosphaerae temperaturam eXhalationes putridae & mephiticae majori copia perem atmosphaericum inficiunt, plantarum vegetationem admodum increscere, hujusque esse sequelam, ut illae majorem etiam Gas oxygenii quantitatem deponant, sicquaesiiciant, quod omni anni tempore eadem sere Gas oxygenii quantitas in atmosphaera contineat Ur.5'. In Regionibus, sub gona torrida sitis, ubi multo citius adhuc aer effluviis venenatis corrumpitur, crescere Plantas, quarum vegetatio summum, ut ita dicam, perfectionis gradum attigit, & quae non solum Gas carbonicum avidissime appetunt, verum etiam Gas oXygenium purissimum atque insigni adeo copia secernunt, ut nullatenus possit comparari cum ea quantitate, quam plantae sub climate temperatiori crescentes suppeditare valent. S. 9 a. Ad haec autem si attendamus, quam sapientissime omnia reperimus ordinatat namque non unice plantae

100쪽

hauriendo acido carbonico oeconomiam animalem sustentant; sed etiam id, quod corpori animali lethiserum est, ad plantarum vegetationem omnino requiritur: quin proratione, qua ab uno regno organico Gas acidum carboni- eum deponitur , pro illa etiam ab altero magis vel minus avide attrahitur, sicque non tantum perturbatio aequi librii diversiarum Gas specierum in Atmosphaera contentarum fere semper praecavetur, sed insuper ex legibus a Natura sancitis quodcumque corpus propria licet destructione in universi conservationem & suum consert 97 .

97 Si haec omnia reserantur ad ea, quae de insalubritate Atmosphaerae in ditione Pontificis dixi, elucescit, hancce pro maTima parte a desectu agri culturae debere peti.

SEARCH

MENU NAVIGATION