De morte et varia moriendi ratione

발행: 1797년

분량: 473페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

Tertio. In vagina tam meminae quam equae non nisi partem tinniissi Arsenici fuisse poti mortem repertam , viro

praeclaro argumento est, reliquam ergo partem in vagina, lente solutam, a vasis lγmphaticis fuisse absorptam. - Sed si perpendamus, ab assiuXu humoris, qui numquam non ad acre obtundendum secernitur, nec non a pluribus causis accidentalibus illam Arsenici jacturam optime posse explicari , absque ut ad materiei tam aeris absorptionem cons gere necesse sit, sique addamus, in foeminae vaginam lac

fuisse injectum, sponte patebit, inde nullum posse peti

contra propositam sententiam argumentum.

Quarto. Adjicit vir Cl. , in cadavere tam foeminae quam equae pulmones suisu repertos atros, lividosque, &sanguinem dissolutum. - Uerum si Arsenicuna per os ingera tur, non nisi raro pulmonum observatur gangrena, ita ut accuratissimi hac de re auctores Ill. GMgLlN & Cl. PLμNCK hujus symptomatis nullam habuerint rationem, quod igitur potius ex consensu inter pedius & partes genitales explicandum videtur: & quod ad sanguinis distatutionem attinet, illa observatur quoque in peremtis ictu electrico, interim tali in casu fulmen non absorberi, nemo inficias ibit. S. I 37. Haec sunt argumenta, quibus vir egregius utitur pro sua sententia, quae interea Arsenici absorptionem non demonstrant. Ab altera parte ad manus sunt duo ob servata, quae ut videtur, contrarium locum habere, plane

evincunt.

- Prius corum est ex Philos. Trans. Vol. L. petitum, ubi prostat egregium absorbentium selectus exemplum de R bia tinctorum, Vitriolo Martis juncta , in quo Rubia promte per vasa lymphatica absorbebatur, e contra Vitriolum omne

142쪽

e cludebatur. Jam vero I sh sorbentia Uitriolum Martis ob acrem stimulum plane non assumant, amabo quaeso hau sient & illa vasa Arsenicum, acritate Uitriolum Martis longe

stuperansΤ- Alterum, quodque magis adhuc pro nostra sententia militat, ipsi Cl. viro MANGOR debeo, refert enim ille, unam equarum, cum quibus experimenta instituit Cl. A iιi L GA ARD, solis injectionibus fuisse curatam, postquam per Ist ad minimum horas ejus vagina Arsenico fuisset repleta, & soliti veneni effectus jam pro parte sese obtulissent. Manifesto probare videtur haec observatio, Arsenicum non absorberi, Vcrum ingestum topice agere in partes, quas

tangit, in ceteras autem unice per nervorum consensum; veneni enim phaenomena jam apparebant, dum tamen cu

ra localis ad medelam adhuc sussiciebat. Non dubito ergo ad propositiam quaestionem, an scilicet Arsenicum, qua tale absorbeatur, nec ne i negative concludere. f. I 38. Haec autem valent tantum de Oxydo Arsenici, praeparato hujus metalli maxime rodente; non vero de aliis ejusdem praeparationibus minus acribus; nam sit refracta admodum dosii, aut aliis substantiis temperatum, exhibeatur Arsenicum, ejus vis deleteria longe alia ratione determinatur, nimirum tunc non amplius Imsammationem excitat, & corrodit,

at imminuit &sopit corporis functiones, ejusque structuram pedetentim destruit; hinc in cadaveribus ex Arsenico reis fracta dosi exhibito exstinctis notae Inflammationis ventriculi & intestinorum prorsus desiderantur; Arsenicum amissa vi corrodendi cum chymo ad intestina desertur, ubi larvatum virus, sensu, qui praees lymphaticorum ostiis, decepto , una cum chylo ab absorbentibus hauritur, quae hanc substantiam metallicam in assimilationem cum humori

143쪽

EJUSQUE CAUSIS.

ribus ineptam, crudam, ut ita dicam, systemati sanguifero. tradunt; quum Vero hoc systema deque minus ac abs brbens Arsenicum subigere possit, Vitalis latex veneno inquinatur, & vasorum ope iitud per totum desertur corpus, sed simul ac tota massa sanguinea veneno fuerit imbuta, mox noxii Arsenici effectus sese manifestant, imminuitur. organorum vita, torpentque Omnes corporiS functiones, . quo tidie increscunt symptomata, dum a sanguine, venenata Arissenici qualitate imbuto, continuo magis & magis labefactantur, & degenerantur solida, oriuntur dolores vagantes per totum corpus, sitis vehemens, tabes, febris hectica, &tandem, destructa penitus corporis structura organica,

GENUS SECUNDUM.

MURI As OXYGENATUS HYDRARGYRI.

S. ia 9. Pertinet quoque hic sal medius metallicus in

ter atrocissima regni mineralis venena, illo in gello; oriun- xur siccitas oris & linguae, sitis inexplebilis, nausea, vomitus violentissimi & pertinacissimi, dolor ventriculi quasi urensi ac lancinans, alvi tormina, ejus suxus dysenteri

144쪽

cus, Insammatio & gangrena ventriculi & intestinorum, convulsiones, animi deliquia, summa virium prostratio, VOX rauca, sudores gelidi, mors, Cadavera citissime in putridinem ruunt, & post mortem ventriculi & intestinorumeroso plerumque etiam ab hoc veneno observatur. Uti hoc venenum quoad phaenomena, & effectus, quos edit, plurimum cum Arsenico convenit, atque ab eo tantum gradu dissert, sic & ejus agendi ratio, mortisque causa si inselis reperitur; etenim majori dosi si ingeratur, Arsenici instar, vi corrodendi mox principium vitale destruit, & absque convulsionibus necat; minori dosi assumta partim stitnulando solida, eorumque vires in ordinata actione ulterius pr sternendo, partim di vi corrodente & destruente vitam deleta

f. Igo. Quomodo autem hoc venenum, aqua aut spiritu vini solutum, & juxta Ill. s I ETENI praeceptum eX-hibitum, agat, de eo minime conveniunt praetici : ipse s wIET EN Us I39 multa exempla aegrorum, hoc r medio variis morbis liberatorum, refert; pro eadem sententia faciunt hac de re in milites Anglicanos jussu Ill. PRIN-oLκ i o) instituta experimenta. Eandem sententiam tuetur etiam Cel. STOLL cIψib; aliquando tamen illud nocuisse, non negat: pro hoc remedio tandem pugnant

145쪽

RI UsQUE CAUSIS. I 2'

qui ingentem catalogum morborum, hac mercurii praeparatione curatorum, recensent. Interim Ill. BRAMAiLLA ab scripsit, mercurium sublimatum corrosivum non tantum non scopo satisfecisse , sed & inde hae inoptysia, tabem, & paralyses non raro fuisse ortas, imo de sendit, sWIET ENU Μ & PRINGLIUM a Medicis, 'quibus aegrorum cura fuerat commissa, in errores inductos fuisse; huic sententiae suffragantur observationes Cel. Virorum. PLENCΚ & QUARIN, quorum prior memorat, ejuS usum tabem, haemoploen, tussimque induxisse, atque hinc ab interno usu prorsus abstinendum esse, opinatur ci ): alter sic loquitur: se novi equidem paucos, quibus sublimatus se auxilio fuit, plurimis tamen nocuit, & contractiones,, membrorum, nerVorum insanabiles morbos, haemoptyses,

se & phthyses lethales ex ejus usu provenire vidi - forte se in hominibus robustis, aut iis, qui pastaceo sunt habi- tu, quandoque locum habere posset, at in aegris valdo se irritabilibus vel debili pediore praeditis merito ejus usus se est damnandus ci 45 . V Cum illis etiam facit Ill. GIRTANNER Us qui testatur, Luis venereae symp-

142 Cons eorum egregiam dissertationem de usu venenorum in Medicina in ia L. Servand. Civib. T. XI. p. 668. . S. seqq.

146쪽

tomata quidem intra paucos dies evanescere plane, verum anguem sub herba latere, & morbum dein majori cum Vehementia redire, quin collegit vir praeclarus ad thesin probandam non pauca Practicorum observata, atque demum Propria experientia asIerit, omnes, qui hoc remedio usi fuerant, intra paucos annos Phthysii fuisse peremtos: denique Cel. PoUR CROY 1 7 illorum sententia non

multum recedere videtur, i inquit enim: se requiritur, ut

,, pulmones bene sese habeant, ubi hoc remedium exhi- ,, betur, nam magna opus est prudentia; optabile foret, se inercurialia imprimis salina non in tot hominum versari,, manibus, dum ab imprudenti usu saepe infelices admo- is dum effectus observavi, imo censeo, publica auctoritate,, cautelas hac in re esse adhibendas. VS. I 4 I. Hac in opinionum diversitate si omnia inter saconserantur, sequentia tamen videntur veros milia. Primo. Ill. ERAM BILLAM non . ut sunt, qui putant, ex invidia swIκTENI manes accusasse, sed e contra summo cum jure swIET ENUM & p INGLIUM futile deceptos, scripsisse. Etenim si omnia illa observata ex vero fuerint capta, Cur quaeso S IETENI succestares ad unum Omnes hoc remedium repererint adeo perniciosum, ut in

eodem Nos conato generali, in quo fere omnia observata quae Ill. swIRTEN Us refert, sunt instituta, hodie pu-

blice cautum' sit, ne amplius adhibeatur minime

147쪽

Ag iussu, vel uin consilio iij. QUARIN, viri in re medica nemini secundi. Secundo. Quum prostant medicamenta bene multa, quibus si non certius saltem aeque bene ac Muriate Oxyge, nato Hydrargyri virus venereum potest profligari , & radicitus expelli, absque ut inde iidem sequantur funesti evenistus, hinc Mercurium sublimatum corrosivum ad Luis Ven

reae curationem nunquam esse adhibendam, putamus. Tertio. Quamvis ex Ill. QUARINI, BRAM BILLAE, GiRΤANNERI aliorumque observationibus pateat, Muriatem Oxygenatum Hydrargyri minime indiscriminatim & semper summa cum cautela esse administrandum, exinde tamen cum Cl. PLENCK concludere nollem, hoc medicamentum nunquam interne esse praescribendum, eoque minus, quum Doct. viri v AN DER E EM dt v AN LERUwEN ingenti observationum numero probaverint, id remedii genus, omnibus ceteris incassum tentatis, multis in morbis medelam attulisse, ita ut hac de re dubitare, aut ignorantiam aut partium studium prodat. Quarto. Licet ergo Hydrargyrum Oxygenatum salitum rite adhibitum in multis pertinacibus morbis remedium exhibeat praestantissimum, in ejus tamen usu nonnullae regulae sunt observandae: numquam enim hoc medicamen tum est praescribendum iis, quibus aut pulmones sunt te neri, aut qui ad Phthysin inclinant; nec convenit illis, quorum primae viae sunt debiles , aut valde irritabiles. Aeque minus est propinandum hominibus sibra tenera, gracili praeditis, neC in universum convenit feminis, praecis

pue in gravidis θ puerperis illud remedium cane & angue pejus evitari debet, quin hominibus, ceeerum sanis, non

148쪽

DE MORTE

nisi debita cum prudentia, ac dosi admodum refracta in initio saltem debeat propinari; novi enim, liquorem S E

TYNIANUM Rustico 5 o. annos nato, fibra certe non admo dum delicata praedito, pro malo cutaneo, ad cetera re belli, fuisse adhibit una tali cum eventu, ut malum cuta neum quidem inde mitigaretur, sed etiam Rusticus cardial-gia, & atrocissimis imi ventris doloribus , alvique profluviis corriperetur, & quidem adeo vehementer, ut medicus a Uercurio Oxygenato salito omis o, & larga dos C. P., omnium optime illius veneni antidoti, in ejus locum substituta, vix ac ne vix quidem aegro pristinam restituerit sanitatem; concludo igitur, ut immortalis Bog RHAAviI verba mea faciam, , , hydrargyrum mira praestare in multis morbis in- curabilibus, at prudenter a prudenti medicol abstine, si is methodum nescist i 3 V Quinto. Quum Cortex Peruvianus. una cum liquore S VIR TENIANO propinatus, Hydrargyri noxias tollat enfectus, absque ut aliquid de ejus viribus medicatricibus demat, probante hoc inter alia Mercurii cum C. P. connubio, quod numquam non a praeticis praecipitur, si scilicet quis Lue venerea laborans febre intermittente insuper corripiatur; hinc puto, non tantum in Lue venerea, si adhuc dentur medici, qui liquorem swIETENIANUM in hoc morbo aegris esta exhibendum, judicant, sed etiam in bene multis aliis morbis, decoctum C. P. jure merito in

decoctorum lignorum locum posse, imo & debere substitui; quin

149쪽

EIUSQUE CAUSIS.

quin ex memorata illa C. P. proprietate spes affulgeat, so-re , ut in pollerum, inventa illiu3 cum Hydrargyro apta miseela, hoc medicamentum, tum in Lue venerea tum in bene multis aliis morbis absque ullo periculo aegrotis exhiberi possit. lSexto. Quum hodie constat, Murtatem oXygenatum Hydrargyri ab omnibus plantis adstringentibus decomponi, atque ex unione Acidi Gallacet, cui hae plantae adstringe di facultatem debent, cum lutercurio formari Gallatem Hydrargyri, sequitur Gallas Quercus & C. P., maxima acidi copiam in se costinentes, esse optima hujus veneni antidota. Jam vero, quum Mercurius cum Cortice ingestus retineat tamen vim anti veneream, videtur insuper constare, Gallatem Mercurii esse pharmacum omni periculo vacans, α tamen nulli Mercuriali medicamento inferius.

VENENUM TU CUM A s.

1 2. Inter venena, quorum indoles latet, unice memorabo celebre venenum Americanum Tucumas, dum cum illo etiam multa instituerit experimenta Cel. FONTANΛ, juxta quem illud sequentibus gaudet proprietatibus; sapore & gustu, quibus multum convenit cum liquiritio Hispanico, non nocet, nec acidi nec alcatini exhibet dotes, interne assumtum etiam est noxium, at tunc ad mortem inserendam requiritur dosis longe major, cuti applicatum non nocet, per levissimum autem vulnus cum corpore animali communicatuna R 3 cer-

150쪽

certam provocat mortem; agit tamen minus cito quam Venenum Viperarum, ct partis laesae amputatio certissimum prebet antidotum; in omne animantium genus eadem cum vehementia non saevit, namque serpentes, viperae, Ver mes, insediaque ab hoc veneno non laborant; alia tamen animalia, frigidi licet sanguinis, uti v. g. ranae, inde moriuntur. Nervis etiam laesis applicitum venenum cum corpore non communicatur, sed sanguini immissum momento citius necat, & abSque convulsionibus: in cadaveribus pulmones semper reperiuntur gangrena assecti, ac eorum vasa vix ullum sanguinem continent, e contra venarum trunci

majores sanguine plus solito turgent , sanguis est coloris atri, & minime se coagulat, musculi generatim sunt stac. cidi , solitoque pallidiores. Solita symptomata, quae post inflictum vulnus sequuntur, sunt convulsiones, subitanea virium prostratio, sensus de motus abolitio, aegri dein corripiuntur fere universali paralysi, respiratio multum impeditur, oritur lethargus &mors; sin autem animal inde non moriatur, post paucas horas sanitas pristina iterum restituitur; notari insuper meretur, hoc virus, ceterum Irritabilitati maxime inimicum, nihilo. minus juxta Cel. FONTANAE observationes cordis & intestinorum vim haud minuere ci 49 .l 3. Haec, quamvis aliquam de hujus veneni actione adferant lucem, longe tamen absunt, quam ut omnes

SEARCH

MENU NAVIGATION