De morte et varia moriendi ratione

발행: 1797년

분량: 473페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

se commodatum arbitror, ejus tamen usum vere Phihysicisse prorsus interdixisse necesse duxi, sero laistis, aquis &ὐ potulentis medicatis, pro re nata alteratis vicem ejus se implere tutissimum adjudicavi 393b,' sic igitur &sua experientia nostram sententiam confirmat accuratissimus ille auctor. g. 26 I. Quod autem ad sonticulorum usum in Phthysiattinet; sonticuli egregie conveniunt, quando Phthysis ametamsi cujusdam materiae morbosae, aut a suppressione morbi alicujus culanei, vel denique ab ulcerum consolidatione fuerit contracta : his in casibus fonticulos , proficere debere & ratio suadet, & Ill. POTHERGILL il observa tiones extra dubium ponunt: e contra ubi Phthysis ex me. moratis causis non fuerit orta, eorum usu aegrotis certum inferre dolorem spe incerti, & ambigui remedii censet vir

ci fonticulus applicabatur, verum sinistro cum eventu. EX applicato fonticulo quidem effundebatur satis magna puris copia, sed aegrota inde insigniter fuit emaciata debilitataque, ac non ita diu post mors tragoediam clausit: quo ex casu saltem id elici potest, quod in Phthysii a memoratis causis non orta caute cum fonticulis sit mercandum. S. 262. De aeris specie, quae Phthysicis maxime conducit, admodum differunt auctores, alii enim aerem purio

rem s

M in a

292쪽

DE MORTE

rem, alii e contra impuriorem commendant: quae interim controversia ex ante distis facile componi potes , quum cer' to certius dentur casus, ubi aer solito purior conducit, ut& absque dubio exstant alii, ubi ille pessime noceret. Et enim in omni Phthyseos casu, ubi excessius virium vitalium habet locum, aer parca admodum quantitate Gas OXyge nil continens conducit, dum e contra, ubi principii vitalis obtinet torpor, aer, quo sit purior, eo aegrotis reperitur salubrior: ex qua regula ubi itinera maritima & pere grinationes versus Lusitaniam, Hispaniam & Galliae partem meridionalem conducant, ac quando e contra noceant,

facile percipi potest.

f. 263. De Balpamis demum lubens s T OLLI I sententiae subscribo, erroneam esse opinioncm, atque in aegrorum perniciem natam, quae stimulantium Bais amorum interno usu consolidare disrupta vasa intendit 395 b. Sic astuso oleo incendium restinguere velle eum, qui calida& stimulantia illa remedia in pulmonum exulceratione propinat, quis non perspicit 8 attamen si dentur adhuc nonnulli, qui eorum usum hoc in morbo ratum este autumant, adeant ii pulcherrimam dissertationem, quam de Balsamorum noxa, & de malis, quae eorum usum internum con- comitari solent, ex industria conscripsit Celeb. FoΤHER-ci LL 396 nec dubito, quin ullus eorum unquam amplius balsama interne aegrotis sit exhibiturus.

S. 26 . Morbus ille jam per se adeo periculosus adhuc

293쪽

RIUSQUE CAUSIS.

saepe cum aliis morbis jungitur; verum quidem est, quod ceteris paribus Phthysi correpti ad Constitutionem epidem, cam minus propensi sunt, quam sani, eX stant tamen exemis pla, etiam Phthysi laborantes a regnante epidemia fuisse affectos; sic memorat v. g. STOLLIUS, pictorem quemdam, qui a tribus annis Phthysi jam laboraverat, tandem valde emaciatum anno IZ79 , regnante conititutione epidemica admodum inflammatoria, ad se venisse. Ob pulsum ejus plenum & durum aliquot, sed parca quantitate sunt institutae U. S., post sex hebdomadum spatium, ex inopinato mortuus fuit. Aperto autem cadavere inveniebatur pulmo uterque ponderosus, ac dira Innimmatione correptus: praeterea pulmo dexter hinc inde exiguos abscessus continuit, puris, quum viveret, scaturigines; constitit emgo cadaveris disiectione, hoc in casu Phthysin diuturnam cum pulmonum Inflammatione fuisse jundiam: hinc patet, constitutionem epidemicam cum Phthysicis posse communicari, si nempe inter hanc & illam justa detur assin,

De Phthyseos cum Tabe, aliorumque morborum se quenti complicatione nunc nil dicam, haec omnia brevitatis gratia sicco pede praetermittam, .unice adhuc moniturus, ut non solum eodem in corpore diversarum partium Phthyses aliquando una obtineant, sed etiam haud raro una alteri debeat originem, exstant enim casus, ubi in Phthysi uterina materies purulenta metastatice ad pulmones fuit de

294쪽

DE MORTE

d ali in casu morbum esse prorsus immedicabilem, atque utrantque illam Phthysin brevi esse funestam, sponte patet, eoque magis quum istae metastasses praesertim fiant iis in foeminis, quibus aut juvenili aetate Haemoptysis accidit, aut quarum pulmones sunt justo debiliores. f. Σ65. Quum non tantum scopus noster sit simpliciter

enarrare, qUa ratione eX unoquoqne morbo aegri morian. tur, verum imprimis eXponere pro virium nostrarum modulo, quomodo moriendi ratio cohaereat cum unicujusque morbi indole, in Phthyseos pertractatione copiosior esse debui, quoniam Phthysicos etiam pulmonalis natura pro di. vemitate sua, durante morbi decursu, diversia admodum excitat symptomata, unde potest conflare, symptomatum dijersitatem non indicare quasi Naturae in hoc morbo in-eonstantiam, qualem illi forte statuunt, qui hujus morbi omnes formas minus perspiciunt. - Cur autem hic & alibi plura, quae proprie ad curam pertinent, adjecerim, factum esse, perspicit B. L. , quum effectus remediorum veluti a posteriori confirment ea, quae aliunde de indole alicujus morbi colliguntur. Si ergo haecce omnia, quae de Phthyseos varietatibus monui, inter se Conseramus, constabit , diversas Phthyseos varietates, licet illae diversa admodum exhibeant symptomata, omnes tamen in eo convenire, quod vita illorum, qui ex quacumque Phthyseos varietate diem obeunt supremum, numquam non lampadis adinstar sensini sensimque exstinguatur. Causa vero, cur omnes

398 Cons. vos EL l. l. T. IV. Cap. XXIII. p. 4a 4.

295쪽

nes Phthysici tali modo moriantur, videtur esse duplex; nimirum vi ulceris consumitur quoddam organum , ad vitam

necessiarium, cujus ergo tota consumtione vitam totius corporis demum quoque cest e, necesses io sequitur; accedit insuper, quod a potentia morbi sica, continuo in totum Corpus vehementer agente, solida in dies magis magisque debilitentur degenerenturque, atque hinc totiuS corporistonus ob perpetuum & diuturnum stimulum morbosuin tandem penitus destruatur. Tali autem modo Phthysicorum moriendi rationem revera sese habere, imprimis liquet, si

ad phoenomena attendamus, quae in universum, morbo ad finem vergente, Phthysicis ex quacumque varietate sunt communia; erumpunt tunc enim aphthae in ore palato,& faucibus, dolorem, ardorentque in deglutionis nixu excitantes; vox sit rauca, imo interdum perit; foetor non modo eX Ore, Verum a toto corpore emanat, pustulae quandoque metacarpos deturpant; oriuntur pedum & manuum Oedema, nec non diarrhoea; tempora collabuntur;

oculi subsident; nares gracilescunt; sola sernae cuti tegum tur ossa; defluunt capilli; incurvantur ungues; supprimuntur sputa; interdum delirant; tussis conquiescit; sed spiritus difficillime, anxieque trahitur, pulsus languent, vacillant, deficiunt, sicque tandem mors pedetentim obr pit, ac quasi clanculum superveniens plerumque ex impro

296쪽

DE MORTE

S. 166. Quoties aliquam ob causam sive externam, sive

internam ossa patiuntur Inflammationem, eaque Insammatio non resolvatur, sed abeat in solutionem continui cum essu-xu cujusdam vitiosae materiei & majore vel minori depem ditione ipsius osseae substantiae, toties illud malum ulcus ossis, seu caries, appellatur omnes itaque causae, quae ossa in Infammationem inducunt, etiam certis sub conditionibus cariem generant: Conditiones vero, quae ad cariem requiruntur, in diversis subjectis videntur disserre; videmus enim sic ablato pero-stio, &, osse denudato aeris atmosphaerici actioni exposito, in uno individuo sequi cariem; dum in altero illa periostii laeso nullos plane edat essectus o i J. Prognosis hujus morbi pendet ab indole causae, quae cariem produxit; sede mali; a situ partium assectarum; ab illarum structura; ab ambitu ulceris; ac demum ab aetate, viribus & habitu aegroti. Quae a causa externa

297쪽

natales trahit ceteris paribus multo facilius curatur, quam quae a labe aliqua humorum fuerit nata; illa , quae occupat mediam ossis partem, ubi substantia eorum reperitur magis compacta, longe facilius medetur, quam quae οὐ sium extrema, textura magis spongiosa praedita aggreditur, praecipue si ulcus versus articulos haereat; quo altius Caries ad ossis substantiam penetravit, eo quoque est peric losor; quo propius ad partes nobiles illud ulcus accesserit, eo certius & citius mortem insert; quo ambitus ulceris fuerit major, eo dissicilius etiam illius parietes coal scunt, in prognos demum ad aegroti aetatem, vires & habitum plurimum est attendendum, si enim aegrotus antea non fuerit vegetus & robustus, essi uxum materiae morbo sae sufferendo tantum non semper est impar. ig. 267. De cariei cura non nisi paucae regulae generales tradi possunt: ante omnia semper accuratissime in illius causam est investigandum, nisi enim illa suerit ablata caries omnem sanationem respuit: in universum tamen si causa fuerit eXterna, aut Scrofulosa, vel &, si sublata licet causa, nihilominus perstet caries, Assa foetida summa cum sanationis spe satis larga dos exhiberi potest, saltem huc usque nullum cognitum est remedium, quod hoc in morbo majus praestat auxilium, illius ope Expert. BL ocet goab, inveteratas admodum caries sanavit. Semel tractavi puellam ex metastasi materiae Scrofulosae carie

298쪽

rie semoris satis inveterata laborantem, eamque usu Assae foetidae feliciter curavi; minime tamen ea in Opinione versor, hoc remedium ubique in carie convenire, nocet Ce te ejus usus, quando os cariosum non adhuc ab omni Inflammatione est: liberum, ubi aegrotus temperamento sanguineo praeditus est, aut Vitali latice abundat, quibus in casibus vel ab illius usu prorsus est: abstinendum, aut saltem in antecessum V. S. ceteraque cura antiphlogistica ad usum illius medicamenti praeparari debet aeger; si e contra ab e cretione materiae morbosae vis vitalis langueat, aut aeger susto suerit debilior, larga manu C. P. exhiberi debet; si denique dolor nimis urgeat, ad Optata confugere medi-Cum .Oportet, potest tamen in utroque ultimo casu simul Asia foetida aegrotis propinari: pro usu autem externo ubcus prius decocto C. P., aqua calcis; aqua picis liquidae&c. rite mundatum, dein unguentis leniter digestivis tractare , plurimum conducere docuit celebris angius Chirum

st 68. Quod si caries sanari nesciat, ac os ea correptum sine vitae jactura a reliquo corpore separari haud vulqat, ocius vel serius cetera organa in consensum rapiuntur, stimulo morboso continuo in ea agente illa debilitantur, eorum mutatur compositio, oriuntur corporis macies, debilitas, ac Febris hectica cum solitis hanc comitantibus symptomatibus. Obtinet ergo vera Phthysis partis . coujusdam durae; secreta materies fit admodum acris ac co-l

cons. l. l. p. 289. & seqq.

299쪽

loris nigricantis, tandem illa secretio plane supprimitur,l quae suppressio fere semper mortem imminere indicat, illat autem eodem modo , iisdem sub phaenomenis, ac in Phthysi partium mollium accidere solet.

GENUS TERTIUM.

3. α69. Huius morbi prognosin & curam silentio pra

termittam, dum nuperrime GIRTANNERUS, in opere de morbis venereis satis abunde hanc materiem pertractavit; non possum tamen , quin in transitu tribus verbis notem , me de ratione, qui Mercurius Luem reneream sanet; haud cum GiRTANNSRo o a facere posse, statuit nempe memoratus auctor. IV. Virus venereum in imminuta sensilitate, systematis absorbentis conssistere. 29. Mercurium vi quadam stimulante operari; quod nempe calx Mercurii in corpore humano decomponatur, Mercurius vivu4 per emunctoria e corpore exit, dum Oxygenium liberum redditum vasis lymphaticis debitum reddationum; contistit ergo juXta memoratum auctorem tota Luis Venereae curatio in oo, ut defectui Ogygenii suppeditando novam illius quantitatem occurratur. Sin autem hancisce ιo in Cons. yournal der Er tangen, Theorien aee. Achinehnteistuch, p. 126. α seqq. Nn a

300쪽

DE MORTE

Ce sententiam paulo accuratius perpendamus parum firmo talo illam niti, nobis patebit. An quaeso gonorrhoea Vibrulenta, cancri & bubones venerei nec non oculorum In flammatio venerea imminutae sensilitatis sunt indicia Τ nomne ossium tenuiorum consumtio, eorumdemque dolor, caries & fragilitas, quae totidem Luis confirmatae sunt symptomata, e contra aperte demonstrant, lymphatici syste-naatis sens litatem morbose esse auctam Τ cur sit Lues Vene. rea in imminutione vis vitalis consistat, numquam ullum

hujus morbi observatur symptoma in Febre putrida, ubi certe maXime languet principium vitate 8 cur si Mercurius suppeditando Oxygenium vim vitalem erigat, illius usus in Febre putrida, similibusque morbis ab omnibus praeticis rejicitur Τ an Mercurius in Teiano, Hydrophobia, & Insammationibus operatur incitando vim vitalem, seu Vi quadam stimulante Τ an in iis, qui per longum tempus Mercurialibus usi sunt, vis vitalis deprehenditur auctay an Hem optoe abusum Hydrargyri haud raro sequens vis vitalis excessiti debetur Τ taceo, quod in corpus animale, in quo ut supra vidimus, durante vita stricto sensu nulla actio chemica obtineat, aliquod pharmacum resolutione mere chemica principiorum operari, vix videatur verosimile: vides ergo, 'quantis dissicultatibus prematur illa GIRΤΑNNERI opinio; hinc ego potius putarem , ut aeque ac C. Ρ. Febrim intermittentem imminentem non avertat, verum, illa

jam jam praesente, characterem febrilem tollat, sic & Mercurius imminentem Luem non praecaveat, at, morbo Vene-

reo orto, deleat e glandulis conglobatis impressum a viro venereo characterem materiem analogam continuo secernendi. Sed in viam redeamus. '

SEARCH

MENU NAVIGATION